PG 161George of Trebizond
Martyrdom of Saint Andrew of Chios
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 883–884page 1 of 3

QUI CONSTANTINOPOLI OBIIT, ANNO PRIMO PAULI II SUMMI PONTIFICIS (Acta sanctorum 29 Maii.) magna pro imperatore mortali suscipiam, gladius in Christianos Christianus ipse natus distringam? et denique in mortem ruere, quam fugiendam een suit philosophus, ut in æternam ac veram mortem deferat præceps? Hæc ille. 1. Quando jam triennio e Creta Constantinopolim adhærere, ut bellorum labores subeam, perienta navigassem, universam illain urbem cum Galata simul in admiratione atque gaudio reperi non par vo, propter singulare et inauditum multis tempo ribus Andreæ de Chio, pro Jesu Christi professione martyrium. Fuit enim paulo ante mirabili constan tia per gratiam. Dei gestum. Nam ego quidem mense Novembri àpplicui, anno ab incarnatione Domini 1465. Andreas vero martyr Christi præci puus 29 die mensis Maii, ejusdem anni coronam martyrii misericordia Christi consecutus, in cœlos ascendit ad eum pro quo multos cruciatus susti nuit. Verum quod admirabilius rite consideranti videbitur, illud est, quod nisi Andreæ martyrium divinitus destinatum divina gratia Christianis opem tulisset, et animos eorum firmasset, magna in eos clades ac ærumna ingens ab inimico gene ris humani, procellæ in morem fuisset effusa. Qui dam enim, que:n honoris causa non nomino *, ex Trapezuntina ortus urbe, peripateticorum phi losophie professor, sive sua sponte, ut multi aiunt, sive impulsus, nescio, nec, si sciam, dicere au sim, crucem Domini negavit et Mahumeto ad Iræsit. II Quare Turcarum rex elatus, virum quem dam, cujus nomen me fugit, ipsumque Trapezun tium militiæ peritissimum in carcerem conjecit dignum ratus, ut philosophum concivem suum vo lens nolensve imitaretur; cupiebat enim ejus opera uti in re militari. Cumque Christiano non confideret, ad Mahumetum intrudere cupiebat. At ille animo martyr: Philosophus, dicebat, in deli ciis educatus, majore spe ipsarum Christi crucem negavit; ego autem, qui pro imperatore meo mortali tot tantosque labores, cum Scythis bella gerens tuli, vulneraque excepi (dixit, et aperto pectore, cicatrices ostendebat) pro imperatore cœ lesti mortem timebo? Absit a me tanta insania. Quæ mens præterea esset mea, vel potius, quæ stultitia, veritatem doloris fugiendi causa prodere, ac ater na cœlestiaque regna repudiare, Mahumetoque Alludit ad Amyrutzen Trapezuntium philoso phum qui ex Christiano Agarenus factus est. Ejus epistolam, ad Bessarionem directam, qua Trape III. Verum dum hæc Constantinopoli fierent, Andreas febribus graviter laborabat cœlibemque se perpetuo fore Reginæ misericordiæ Virgini vovit, si evaderet. Sedatis illico febribus, paulo post quasi ex morte surrexit, et albis se vestimen tis induit, ut scilicet nunquam oblivisci posset munditiem corporis, quam Creatoris obtulit Matri. Constantinopolim deinde petiit, non ut mercator, aut vagus quidam maguarum urbium visendarum cupiditate; summa enim in juvene viginti et se ptem annorum gravitas atque constantia illucebat raro quis inane verbum ab ore ipsius excidisse audivit; a joco enim penitus erat alienus. Cur igi tur ivit? gratia Dei, ut ego arbitror, ad marty. rium vocabatur, ut ipse in cœlis Christo cum aliis martyribus assisteret, et omnibus prodesset, qui philosophi sive levitate, sive terrore fuerant con turbati. Statim cum in urbem applicuit, accusatus fuit, quod cum Christianis conversaretur, eccle siasque viseret, quasi Christianus summa cum re ligione ac devotione homo, qui crucem Alexandriæ negavit, conculcavit, sputis fœdavit, et demum in stercora projecit. llæc mercatores Egyptii, qui tune in urbe aderant, ad judicem detulerunt, se que ipsos vidisse eum negantem, confitentemque quod Mahumeto adhæreret, audivisse attesta bantur. IV. Trahitur in judicium Andreas iniquum, accusationeque recitata, nunquam se a Chio, ubi nɔtus, educatusque fuit, nisi tunc recessisse aflir mabat, idque multis testibus approbabat, univer samque Chii civitatem hoc ipsum scire siebat. Ju dex iniquus hac in re non esse audiendos Christianos censebat. Tune Christianorum multitudo, quæ circumfusa stabat, Si, inquit, Christianorum te zuntem a Turcis expugnatam describit, edidimus supra, col. 723. Evit.

col. 885–886page 2 of 3

et ad illam tibi viam aperire studemus, et hanc in super tibi felicem reddere conamur. Non cohæ rent, inquit, caduca æternis, non felicibus misera, non profana beatis. Sed quid opus est verbis? Ego felicitatem hujus sæculi nihili facio: ego crucem, passionem, sepulturamque Christi mei nunquam, auxilio illius fretus, negabo. Statuite in me quid quid malueritis; unum rogo, ne me verbis amplius tentetis. stimonium in hujusmodi causa refutandum est, & sit præponenda? Erras, ipsi respondent: nam nos Mahumetistarum quoque similiter non recipien dum. Nam sicut nos Christianum falso accusatum juste defendimus, sic Mahumetista accusationem suorum veram esse contendunt. Quare prætermis sis testibus, res ipsa quærenda est. Non aliter igitur, quam Judæi secundum Mosaicam legem circumcidi suos propheta vester jussit: quare si genitalia bujus membra simili nota læsa sunt, morte jure plectetur; sin minime, cum ipsa re causa determinetur sua, et nil ambiguitatis homi num animis remanebit. Spoliatur interea m:iles Christi, nudusque a tanta multitudine aspicitur nullum in eo indicium, nulla circumcisionis ma cula, nullum Mahumetistarum apparet vestigium. Exclamant ex lætitia Christiani, cunfunduntur ad versarii, et victi penitus prosternuntur: nisi dia bolico astu adjnti, exposuissent moris esse in Ægypto, minoris homines ætatis circumcidi, ma joris, si ad Mahumetum Dei prophetam convertan tur, circumcidi si volunt: si vero abhorrent cir cumcisionem, nullo cogi modo posse, quoniam melius sit lucrari animam hominis, ex toto nobis corde adhærentem in cæteris omnibus præter cir cumcisionem, quam rejicere, quoniam circumcisio nem reformidet. His rationibus, vel magis, quia seciæ favebat suæ, confusus judex, nullam pro nuntiare sententiam velle in re tanta dixit, nisi regem consuluerit; ita enim moris est in causis ambiguis et arduis. VI. His dictis, conjectus illico in carcerem, vin culis catenatus, pedibus atque manibus alligatus, ad meridiem sequentis diei, qui fuit 20 Maii, ja cuit. Post meridiem statim protrahitur, et in par tem urbis quæ orientem spectat, prope mare, du citur, ubi ad palum nudus alligatus, flagellis atque loris cæditur, acrius quam dici possit: prin cipio flagellorum et verberum contremuisse dici tur, et manibus ad pectus contractis, ac digitis in pugnum compressis, magna exclamasse voce: Vir go Maria, adjuva me. Inde pedibus altero ad altc rum adductis, stetit rectus in eisdem vestigiis, mirabile dictu, usque ad solis occasum. Interea dum miles Christi his cruciatibus exercetur, 'Tra pezuntius ille, de quo supra retuli, e fenestra tur ris, in qua fuerat inclusus, prominens clamabat O felicem Christianum, o beatain quæ te genuit insulam, o nobilissimum atque omni laude dignom genus, unde ortus es. Utinain isthic essem tecuin, ut cadem paterer pro Christo! Hæc aliaque vocife rabatur, martyrii coronam, ut arbitror, desiderans. Carnifices autem, Andrea reducto, multis pretiosa membra flagellis, lorisque foede dilacerata, ungunt unguentis, cibum quoque atque potum, ad fulcien dam in corpore animain, de medicorum consilio, quorum multi ac peritissimi aderaut, obtulerunt, ae ac aquam, in qua non parum defæcati auri pondus bullierat, conducunt ad bibendum. Id faciebant, quo longior vita ejus aliquid ad negationem crucis afferret, simul et ostenderent, quanti vitam face rent ejus: forte etiam, quoniam cum Christianis enutriti sint, et nonnulli eorum Christiani fuerint. Nec ignorabant, quomodo martyres Christi olim in die cruciabantur, et in nocte convalescebant. Qua V. Regem igitur, in carcerem conjecto milite Christi, consultum adiit: cui omnia cum retulis set, interrogatus de ætate ipsius, habituque omni corporis Juvenis, inquit ipse, animo invictus, atque magna statura, grandibus ossibus atque ner vis convallatus. Rex tales homines habere in mi litia cupit: Vade, inquit, et primum illi, si noster voluerit esse, offerimus centurionatum in militia nostra; deinde, prout in virtute ipsum valere con spexerimus, ad majora provehiemus. Quod si be neficiis non commovebitur, minis atque terrore ipsum concutias; et si neutra poteris prævalere via, capite plectas. Altero igitur die, producto ipso, primum regis pollicitationes proponuntur mira bili cum ɔmplificatione: Caput statim eris, An- Dre, timentes ne id divinitus eveniret, medicamen drea, centum militum, et a privatorum tractus conditione, cum principibus connumeraberis, facileque virtus et diligentia tua extollet te ad majora. Verum cunt martyr Christi, nihil respon dendo, contemnere oblata videretur, qui circum fusi erant veritatis hostes, alii argentum atque aurum, alii vestes, alii supellectilem variam polli ecbantur; cumque in silentio acrius perseveraret Quid, inquiunt, ne verbis quidem tuis nos dignos putas? Digni quidem, ait, vos estis multo majo ribus, quam ego dicere aut excogitare queam; sed res, quas offertis, nulla responsione sunt digoæ. Quid enim caducam hane vitam atque mor talem putatis magni aliquid haberc, quo cœlesti tis suis occultare veritatem studebant. VII. Vicesima prima ejusdem mensis die rursus producitur, denudatusque ferreis unguibus tergora, quæ pridie ejus diei fuerant flagellata, dilacerantur, nec quidquam aliud fecit dixitque miles Christi, quanquam prius contremuit in principio, manusque ad se adduxit, digitos in pugnos contraxit, pedes in iisdem vestigiis tenuit, magnaque voce clama vit Virgo Maria, juva me. Sic Trapezuntius etiam eadem, quæ pridie vociferabatur, e turri iterum atque iterum repetebat. Adveniente nocte, unguen tis illinitur, similiter et medicamentis atque aquis, in quibus magna virtus auri fuerat infusa, susten tatur, quasi charam crucis hostes salutem ejus ha

col. 887–888page 3 of 3

berent, magnam iis rebus inesse virtutem prædi cantes, Spiritus sancti gratiam in medicorum peri tiam, cibique ac potus commoditatem derivantes. Illucescente namque die, sanus omnino martyr Christi apparuit, quæ res medicamentis fieri non potest: quæ cum naturaliter agerent, longiore in digent tempore, frequentationeque conveniente, ne digesta in dubium aliquid conferant: quod ta men minime facere possunt, si denuo corpus ac sæpius exagitetur, sive etiam atrocius crucietur. Quæ virtus opem afferre potest præter divinam? Profecto nulla. VIII. Vicesima secunda ejusdem mensis die, producitur similiter post meridiem, ac manus et pedes sic torquentur, ut ne digitorum quidem ar ticuli, nec cubitus, nee genua in locis suis rema nerent, sed locis suis omnia salirent: qui dolor maximus omnium est. Cætera similiter gesta dicta que, non ab ipso solum, qui tamen nihil aliud, nisi Virgo Maria, juva me, in principio dolorum, idque semel clamabat; verum etiam a Trapezun tio illo, qui martyrium sic expetebat, ut multis, etiam Mahumetistis, audientibus sæpius repeteret, quæ dicța superius sunt. Medicorum quoque dili gentia similiter, imo etiam major ſaisse dicitur. Vicesima tertia die incolumis sanusque non medi corum arte, sed illius primi martyris, et Domini omnium Jesu Christi productus Andreas, novo ge nere.cruciatus vexatur: humeros carnibus per gladios denudant, studentes semper, ne celerior mors ipsum invaderet. Sperabant enim, si non acerbitate ac magnitudine dolorum, attamen diu turnitate se victuros, sed derisi tandem jacue runt. Declinato die reducitur, sicuti superiori. bus diebus, dictis factisque, medicamentis quo que non aliter quam prius adhibitis. Die vice sima quarta ejusdem mensis, codem modo fiunt omnia, eodemque in loco, quo in die clunes carni bus novaculis spoliantur, non subito, sed cum ino ra, ut doloris acerbitas magis sentiretur. Cætera omnia similiter acta, ut in superioribus diebus, dictaque eodem modo etiam a Trapezuntio mar-. tyre animo atque voluntate, qui illis diebus, qui bus Andreas patiebatur, similiter e turri clami tabat. Die vicesima quinta, partes pedum quæ inter genua clunesque sunt, carnibus similiter de pudantur; cætera eodem modo dicta gestaque fuerunt. Vicesima sexta die, suræ, id est, car nosæ partes pedum, quæ sunt intra genua et poplites, similiter carnibus denudantur. Cætera que facta, dicta, procurata similiter fuerunt. Vice sima septima die, femur, quæque circa ipsum sunt, corporis partes excoriantur. Vicesima octava die, totiin corpus a capite ad pedes verberibus cæditur, ut doloribus renovatis, tandem moveretur. Masilla quoque una uno ictu denudata carne fuit, quam Christiani rapientes servarunt, fuitque in mona sterio beati Francisci inusitato fragrans odore at que mirabili. IX. Vicesima nona ejusdem mensis die, anno primo pontificatus papæ Pauli secundi ultimo pro ducitur Andreas de Chio, martyr Christi, præci puus, in locum solitum ad orientalem urbis partem, prope mare, sanus, vivax, vultu læto, decora facie. Mahumetistæ, his rebus moti, medicamentorum vir tute sic factum asserebant, et ingratitudinem illius accusantes: Non vides, clamabant, Andrea? Tuæ vitæ cura nobis habita est; nostro studio, imo regis ipsius, incolumis es, et virtute medica mentorum, et Mahumeti gratia, qui te vult deli ramenta Christianorum de cruce ac passione Jesu despicere: quæ beneficia quoniam ingratus non sentis, morte morieris. Non est mors, sic mors, ait, sed vita. Quare nolite putare, me verbis ve striß terreri posse: nec medicamenta profuerant, quippe quæ vel in minimis vulneribus vix posi multos dies aliquid afferre possunt. Me autem erux Domini nostri Jesu Christi, et Virgo Maria að hunc diem conservavit atque reservavit. Hic dictis securi caput supposuit, et ad coelestia regna evolavit. X. Tunc mortis ejus ministri, ut judex jusse rat, caput et truncum corpus trahere velociter ad mare conantur. Exclamant Christiani, qui lacrymis effusis circumstabant, quorum magna erat multi Indo, sepeliendum esse mortuum, non in mare projiciendum. Illis resistentibus, regiam aiunt majestatem esse consulendam, sepelirine velit ipsum jam mortuum, an in mare projici? lloc au dito, ipse judex ad regem procurrit (nec enim lieet judicibus, quando regem consulendum esse audiunt, quidquam facere ulterius, nisi regi prius referant). Sed Christianorum quoque primates, quan velociter poterant, regem adeunt:'qui com percepisset, quibus cruciatibus, et quandiu vesa tus fuit Andreas, efferbuisse ira dicitur, et verbis in judicem sic atrocibus usus fuisse, ut exanimis ne mutiret quidem judex iniquus. Sed ea ira, et ille ingentes minæ simul cum verbis evanuerunt. Christianis deinde jubet, ut Andream honorifice, sicuti decet virum fortem, sepeliant. Qui apposita capite corpori suo, ad Galatam deportarunt. Ade rat autem universus utrarumque urbium, Galatz atque Constantinopolis, populus, viri simul ac mu lieres, pueri atque puellar, liberi et servi, nec Christianorum solum, verum etiam Mahumetista rum multi admiratione commoti, non pauciores, quam decies decem millia: qui omnes, alii lacry mantes, alii laudes ejus prædicantes, et alii con stantiam ac robur animi, alii prudentiam atque gravitatem), alii contemptum humanarum rerum; multi fidem in Jesum Christum, in crucem el paso sionem ejus, et in immaculatam Virginem deve tionem narrantes. Tandem in Galata pariem extremam versus ortum mari contiguam devene. runt, ubi est ecclesia Virgini Mariæ, si recte memini, dicata, ibi depositus jacei. XI. His ita gestis, magna rex exarsit cupiditate

Page scan enlarged

Notebook

Full View