PG 161George of Trebizond
On the Union of the Churches
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 889–890page 1 of 3

DE UNIONE ECCLESIARUM AD EUGENIUM IV. Trapezuntii viri illius, de quo supra diximus, li- solvissem, statim primo die, ¡mo in ipsa solvendi berandi: sed quia honeste id facere, nisi rogatus posse non judicabat, per quasdam, ut dicebatur, mulieres effecit, ut uxor illius pro marito suppli caret suo. Sic mors Andreæ atque martyrium illum quidem palam, sed multos quoque alios a periculo liberavit, multos in fide orthodoxa confirmavit, eos qui ante martyrium suum quavis ratione Ma humeto adhæserunt, pudore confudit, mœstitia affecit, ac inani denique pœnitentia et vexavit et vexat. His omuibus ego vehementer commotus, ardebam desiderio videndi corpus ejus, sed nive, frigore glacieque detentus, biemis marisque tem pestate, illic fui vix mense Februario; eam mihi oranti gratiam Deus intercessione martyris con cessit: vidique ipsum jacentem in sepulcro niniium profundo, situ horrido, ea tamen integritate-mein brorum omnium, eo totius corporis colore, et di gnitate formæ, tali vultus splendore et habitu, ut non animum exspirasse, sed dormire mihi leviter sub umbra videretur, ac qui jacebat loco ita humi do, ut omnibus jam indumentis, quibus erat invo lutum corpus, putrefactis, nudum totum conspi ceretur, præterquam quod genitales partes fragmen to lini obtegebantur: exarsi cupiditate descendendi, tangendi, osculandi, pedes, manus, faciem præci pui martyris, nec tantum loci humiditas, descen dendique difficultas, quantum verba presbyteri custodis, et spes posse id alias commodius facere, detinuerunt. Consilium deinde inivi cum presby tero N. furto inde Romam reliquias illas deferre sanctas, resque jam ordinabatur, sed nescio quo modo ille deterritus, sententiam fidemque mu tavit suam. XII. Ego cum inde decimo octavo Martii die hora, non in parvum incidi periculum nimbis contra flantibus, inque saxa navem depellenti bus. Imploravi subito martyris auxilium, promi sique, si ad mess Romam incolumnis devenirem, martyrium ejus summatim Latina lingua me con scripturum. Evasi maris et latronum pericula, quodque miraculo est, senex ægrotusque hinc re cessi, junior sanusque ac multo robustior remeavi, nec maris fluctuatio, nec terrarum itinera nimium aspera, quæ a Brundusio Romam æstatis tempore perducunt, mihi obfuerunt. Huc vero delatus, mar tyris quidem nunquam fui oblitus, sed nocte ac die cum ipso fui, ejus memoria fruebar, atque oculis aspicere putabam non solum dormiens, ve rum etiam vigilans jacentem ipsum in sepulcro. Promissionis autem meæ nunquam mihi venit in mentem, nisi post-annos duos, dum Georgii mar tyris memoria celebratur. Nam cum ea die reco lerem Georgii dolores, quos ille pro.Christo Domi no nostro subiit, illico pupugit animum promis sionis memoria. Nec enim minora toleravit An dreas, me dicam multo etiam majora, propter conditionem temporum, in quibus multo juvantur. exemplo, qui Christum amant: adeo in tenebris charitas intrusa marcescit. Laque statim eo ipso die calamum accepi, et promissionis debitum jain solvi. Tu vero, præcipue martyr Christi, precor, intercedas ad Dominum nostrum Jesum Christum pro Ecclesia universali, ac amplificatione ipsiųs, pro summo pontifice Paulo secundo, cujus tem pora martyrio tuo decorasti, perpetuaque fecisti et sicut in Græcia perfidiam dejecisti, sic insur gentes in Italia Platonicos intercessione tua reprime. (Bibliotheca codd. mss. monasterii S. Michaelis Venet. prope Murianum, ed. Joan. Bened. Mittarelli, Venetiis 1779, fol., p. 1143.) Etsi, Beatissime Pater, tua sponte ad uniendos cordia catholicam veritatem cognoverim, turpissi Ecclesia tuæ catholicæ Græcos sic ardeas, ut divi nitus ad hoc natus esse videaris, non alienum ta men mihi visum est, me quoque bac de re, ad quam Sanctitatem tuam prædestinatam pervideo, cui deditissimus sum, quidquam conscribere. Nam quoniam ex parentibus Græcis natus, non solum errores eorum secutus sum, verum etiam aliquan tisper tutatus; cum decennio jam divina miseri mum mihi facinus committere viderer, cum spe rem, quod opto, reductionem totius nationis meæ cito futuram, nihil ea de re ad Beatitudinem tuam scribere, cujus meritis universorum Græcorum generi veritatis cognitionem concessum iri non dubito. Neque id injuria; nam quingentis jamı prope annis, ex quo Græcorum perniciosissimum schisma per Photium concitatum est, audeo dicere,,

col. 891–892page 2 of 3

quod etiam me tacente ipsa res exclamaret, nemi- unquam ætate hominum major, diviniorʻatque nti nem fide tam sanctum, virtute tam probatum, tanta charitate ardentem, tanta spe præditum, pontifi cem Ecclesiæ gubernacula tenuisse. Quis enim ab adolescentia illico tanta fide, tam singulari pru dentia fuit, ut cum sibi undique majores ſere opes quam privatæ affluerent, terrestria hæc ta men omnia et caduca esse penitus cognoverit, et cognita omnino despexerit? Quis in ca ætate, in qua maxime natura hominum voluptatibus exagi tatur, tan grandem pecuniam pauperibus, Christi que deditis erogavit unquam? Quis tot tantosque labores vigiliis et jejuniis perpessus est? Quis de nique diurnis orationibus, nocturnis lacrymis et continuis precibus Ecclesiæ unionem tam ardenter a Domino petiit? Profecto nemo. Nam etsi cogi tationes Beatitudinis tuæ nescio, rebus tamen tuis impulsus, prædicare ausim,nibil te magis unquam optasse; nihil magis effusis, ut dicitur, lacrymis et precibus a Domino petiisse, quam Ecclesiæ suæ unionem, et infidelium depressionem; etenim op time ipsa experientia magistra scio, beatissime Pater, ante pontificatum tuum sic Græcorum gen tein, a veritate catholica abhorruisse, ut omnis hæreseos Romanam Ecclesiam principem asscre rent. Ad quod scilicet credendum astuti quidam malignique homines in indignationem sui æternam, eloquentia usi, qui in Romanam Ecclesiani scri pserunt, rudes cavillationibus suis populos impu lerant; cujus me quoque opinionis fuisse non in feior. Postquam vero universalis habenas Ecclesiæ Sanctitas tua divinitus obtinuit, ita immutatæ Græ corum omnium mentes sunt, ut nullus fere sit, qui non moleste ferat quod tardiuscule ad hujusce unionem celebrandam concilium cogi videatur. Quæ res cum inaudita magnitudine, prodigiique instar sit, nihil enim video humanæ opinionis ad hoc inducantur Græci, nefas mihi videtur, si quis cam loco miraculi non habeat. Quare jam certa oportet hoc signo conjectura credere, te illum esse, quo pontifice omnia membra Christi Christo reddantur. Prædicantem etiam Franciscum Barba rum, virum genere, doctrina, virtute, una omnium voce, principem, qui ex te, cum dubitaretur, ne propter monnullorum contentionem schisma orire tur, Florentiæ hanc vocem audisse asserit, et qui dem cum lacrymis: Utinam me potius hac vita Dominus privaret, quam me vivénte sua scindatur Ecclesia. O vocem piam, et te solo dignam, qua effectum est, ut et te vita Deus donaverit, et ab Ecclesia, quod omnes pertimuerunt, schisma exter minaretur. Verum hæc, nec si de laudibus Beati tudinis tuæ dicere mihi propositum esset, digna possem oratione complecti. His igitur tuis preci bus motus Dominus, his tuis ad Deum occultis clamoribus delinitus, tuo zelo mitigatus, tuæ fidei ardore et charitate adductus, tuis laboribus, lacry mis, gemitibus inflexus, tantam rem parat, tam di vinam, tam Christianorum genti ¸utilem, ut nulla lior per summum quemvis pontificem aut gesta sit, (placet vaticinari) in futurum geri possit.Non enim, quia Græcorum hoc schisma nominatum est, ideirco de Græciæ solum reductione agetur, verum sub Græcorum nomine, qui excogitaverunt et perpe trarunt schismatis fœdissimum facinus, non parva Europæ pars, et universa Asia, quam solam partem multi, qui de divisione orbis scripserunt, Africa et Europa simul æqualem asserant, Græcorum er rores susceperunt. Itaque cum sæpenumero mihi hæc acciderit cogitatio, an in Romana Ecclesia plures gentes atque homines sint, an plures quæ Græcis erroribus agantur, idem semper mihi visumi est, illos videlicet minus plures videri numero, sed his doctrina et moribus multo superiores, imo hos vero ut numero plures, ita doctrina jam omni amissa, et infidelibus aut subjectos, aut vicinos moribus effectos esse, illos ut pauciores, ita et doctiores et institutione vivendi ornatiores, sed isti, non dico Græci tantum, sed omnes gentes, quæ Græcorum errores secutæ sunt, divino judicio deprehensi multi servitutis jugum subierunt. Sic omnes pene auctores schismatis, multi ut Servi, Blachi, Hiberes innumerabilesque alii vix resistunt, succumbentque, nisi ei capiti junguntur, unde abscissi sunt. Ut enim ego schisma eorum laborum servitutisque suæ causam puto, sic, si ad veriia tem integre sincereque redibunt, libertatem eos consecuturos minime diffido. Verum sicut tot tan tasque gentes, quantum se ab universali Ecclesiæ corpore resciderunt, summis cruciari doloribus Deus permisit, ut tandem commoniti in ovile suum regredi cogitent, sic crediderim Romanæ orbem Ecclesiæ sapius exagitari, quia non eo ardore, quo debuerant, errantes fratres requisiverunt, neque imitati Dominum sunt, qui usque ad assu mendain nostram naturam humanam descendit, ut amissam ovein cœlo restitueret. Quas ob res Græ corum unio totius orbis unio est, Europæ stabili mentum, Asiæ salus, Occidentalis Ecclesiæ gloria, Orientalis libertas, universi denique Christiani generis reparatio. Ad hæc si nullus non mente captus negare queat, nihil pejus Græcorum aver sione ac infidelium impietate inveniri posse, nemo profecto dubitabit, nihil fuisse aut fore laudabilius gloriosiusque cuidam unquam eunimo pontiści, quam Beatitudini tuæ, si Græcos reducas, infideles opprimas, quorum primum tanto majus est atque divinius, quanto sic Græcorum schismate amplifi cata infidelitas est, ita eorum reductione facilius concidet. Nec vero, quia ingentes res semper consequitur magna difficultas, huic quoque juncta est, imo pro magnitudine rei vel nulla vel parva, quam tamen hinc magis, quam ex parte Græcorum, remotione locorum et dilatione tempo rum, proh dolor! humani generis adversarius adinvenit. Verum Sanctitatis tuæ meritis ipsam cito posse tolli credendum est. Nam sic divina provi act

col. 893–894page 3 of 3

DE UNIONE ECCLESIARUM AD EUGENIUM IV. nasius, si Gregorius Nazianzenus, si ambo Cyril.i, sancti viri et pontifices, ac cæteri, qui pro Ecclesiæ unione ingentes labores periculaque aspera per pessi sunt, summe non tantum in terris solum, sed et in cœlis laudantur, quam putas Beatitudi ni tuæ paratam? tanto illustriorem majoremque, quanto res, quam intendis, et multitudine gentium et diuturnitate temporis major et admirabilior est. Illi suis temporibus incipientem hæresim oppresse runt, tu quingentis jam annis fundatam eradicabis. Illi paucorum hominum iniquam propositionem disseminare passi non sont; tu Græcorum omnium varias opiniones majori parti orbis jamdiu traditas e medio tolles. Iili vix unquam civitatem unam re duxerunt; tu magnam partem Europe, totam Asiam, omnes Orientis Ecclesias, quatuor vide licet illas post primam primas, Christo Jesu Do mino nostro, et tibi ejus vero vicario conjunges, faciesque ovile unum et corpus unum Ecclesiæ, cujus cum Beatitudo tua post Christum sit caput, membrorum suorum abscissione dolere necesse est. Quam ad rem utinam ego quoque conferre aliquid possem; nam quantum erroribus meo rum movear, vel ex hoc, quod feci, qui eas partes simul cum opinione meorum reliqui, neque illuc revertaç, nisi aut compulsus, aut unita Ecclesia, vel ex his quæ ad accusantes parentes atque agna tos conscripsi, apertissime patet. Quare, si quid Græcus ad Græcorum rem conducere possum, to tum id, neque ipsum Beatitudini tuæ devote atque humiliter offero. Sed ne longior sim, quod opto et spero, universalis Ecclesiæ pacem Deus Christiano rum generi per Sanctitatem tuam citius concedat. Amen. dentia, quæ Sanctitati tuæ tantam rem commisit, tibi hujusce rei principi reposita est. Nam si Atha¬ effectum est, ut quamvis multis jam sæculis dejecti ab Ecclesiæ gremio Græci errant, non minus tamen eo redire, unde fuerant digressi, percupiant, quam eos recipere Occidui pontifices parati sunt; non longe profecto aberit tuis ad Dominum intercessio nibus, et quidquid obstare videbitur, tanquam fu mus evanescet; præsertim si quid pietatis nobis relictum est, et non penitus omnes ea pravitate feramur, ut redeuntibus in Ecclesiam Græcis se dulo non occurratur; ita omnis in hac re difficul las est, ut conveniant; cætera per se ipsa fient, maxime si affectionibus passionibusque suis com moda adhibeantur remedia. Ex quibus licet non nulla mihi, qui passiones suas novi, quantum huic modo succurrant, silentio tamen ea retinere in stitui, præsertim quoniam adhuc ipsa longiuscule absunt, præsertim quoniam maxime ipsa celari conducit. Tu vero, Beatissimé Pater, qui semper re bus maximis animum adhibuisti, huic rei, quæ non uni civitati et populo, non genti aut regioni uni, sed toti simul orbi terrarum libertatem atque salutem allatura est, incumbe, ut cœpisti, subeas que quæcunque ad hoc propositum ferre videntur, ut facis. Non pigeat cuncta oppugnare, quæ ei adversantur, donec victor de adversario Christiani generis triumphes. Nam si propter unius conver sionem hominis gaudium in cœlo fiat, intelligis profecto tot gentibus, tot nationibus, regnis, lin guis in veritatem conversis, quanta gloria exsul tabunt cœli, et te auctore Domini gloriam enar rabunt. Non dico hæc ut exhorter, quo libenter agas, quæ libentissime suscepisti; verum cupidi tatem meam, qua ardeo, ut omnes mihi genere, cognatione, allinitate conjunctos recipiam, non in vitus ostendo. Nec enim fugit Beatitudinem tuam, quanta laus, quanta gloria, quæ corona tum a Creatore nostro æterno, tum etiam ab Ecclesia ejus, et universa Christianorum gente perennis Georgius Trapezuntius, devolissimus ac humillimus Sanctitatis tuæ famulus, totum se ipsi commendat ac tradit Trapezuntium et hanc ipsius orationem seu epistolam commendavit Ludovico Scarampo cardi nali Franciscus Barbarus anno 1435.

Page scan enlarged

Notebook

Full View