PG 51Joannes Chrysostomus
Editorial Notice on the Following Homilyapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Pro inimicis orare præcepit: rursus hoc etiam ope ribus docet: cum enim in crucem àscendisset, dixit, Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. 25. 34 ). Ut igitur præcepit ut oraremus, sic et orat ¡pse, teque docet orare, cum nec ipse dimittendi sit po:estate destitutus. Præcepit rursus, ut iis qui nos oderunt benefaceremus, ac de illis qui nos calum niantur bene mereremur (Matth. 5. 44): hoc autem opere ipso complevit: siquidem ex Judæis dæmones expulit, a quibus correptus a dæmone appellabatur, persequentes se beneficiis cumulabat, insidiantes alebat, crucifigere volentes ad regnum manu duce bat. Rursus ad discipulos dicebat: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris (Matth. 10. 9), ut ad paupertatem incitaret hoc rursus operibus docebat, cum ita loqueretur Vulpes foveas habent, et volucres celi nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Halth. 8. 20 ): neque mensa illi erat, non domus, non aliud quid quam ejusmodi: non quod egenus esset, sed quod homines ad hanc insistendam viam erudiret. Hac nimirum ratione docebat illos orare. Dicebant igitur illi: Doce nos orare (Luc. 11. 1). Idcirco etiam orat, ut et illi discant orare. Sed non tantum orare, verumetiam, quo pacto deberent orare, discere illos oportuit: propterea nempe tradidit et illis ora tionem in hæc verba conceptam: Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Pa nem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimille nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem (1b. v. 2-4), hoc est, in periculum, in insidias. Quando igitur orare jussit, Ne nos inducas in tentationem, istud ipsum reipsa docet illos, dum ait, Pater, si possibile est, transeal a me calix iste, dum omnes sanctos docet, ne periculis sese objiciant, neque se præcipites agant, sed insultum adversariorum exspectent, omnemque fortitudinem præ se ferant: non tamen ut ipsi pro siliant, seque priores malis objiciant. Quid ita? Ut nimiruĵa humilitatem doceat, et vanæ gloriæ crimine liberet. Quam etiam ob causam hic quoque, dum hæc diceret, Abiens, inquit,oravit (Watth. 26. 39), el postquam orasset, ita dixit discipulis, Non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (1b. v. 40. 41 ). Vides ut non solum oret, sed etiam admoneat? Spiritus enim promptus est, inquit, caro autem infirma (Ibid. v. 41). Hoc autem dicebat, ut ex eorum anima fastum omneni depelleret, ut eos superbia liberaret, humiles redde ret, ac modestos efficeret. Quod igitur eos precari docere volebat, hoc et ipse precabatur humanitus, non secundum divinitatem (est enim omnis passionis expers Numen), sed secundum humanitatem. Porro ut nos orare doceret, orabat, et semper quærere libe rari a malis: quod si fleri nequeat, eo, quod Deo visum fuerit, contentos esse. Propterea dicebat, Verumtamen non sicut ego volo, sed sicul tu (Malth. 26. 39): non quod alia voluntas ejus esset, et alia Patris; sed ut homines doceret, quamvis astuent, quamvis tremant, quamvis pericula immineant, quamvis ab hac vita nolint avelli, propriæ tamen voluntati Dei præferre voluntatem: quod utique Paulus edoctus agere, utrumque opere præstitit nam et tentationes a se postulavit amoveri, cum ila diceret Propter quod ter Dominum rogavi (2. Cot. 12. 8) et quoniam Deo visum non est, inquit, Id circo placide acquiesco in infirmitatibus, in contumeliis, in persequutionibus (Ib. v. 10). Forto vero non satis apertum est, quod dicitur: itaque manifestius a nobis reddetur. Multis obsidebatur periculis Paulus, et orabat, né periculis objiceretur. Audivit ergo Christum dicentem: Sufficit tibi gratia mea: virtus enim mea in infirmitate perficitur (16. v. 9). Postquam igitur, quænam esset Dei voluntas, agnovit, tum voluntatem suam deinceps Dei voluntati subjecit. Hæc igitur utra que per orationem istanı docuit, ut neque periculis nos objiciamus, sed et oremus ne in ca incidamus: sin autem nos invaserint, ea patienter feramus, ac pro priæ voluntati Dei voluntatem præferamus. Quæ cum ita nobis explorata sint, oremus, ut numquam in tentationern intrenius: quod si quandoque intrave rimus, Deum precemur, ut nobis patientiam et forti tudinem largiatur, ipsiusque voluntatem omni nostræ voluntati præferamus. Sic enim fiet, ut vitam præ sentem cum securitate transigamus, et futura bơna consequamur: quorum nos compotes fieri contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cant quo Patri, una cum Spiritu sancto gloria, imperium, ho nor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Homilia de Angusta porta et de Oratione Dominica nullam præ se fert notam; ex qua vel tempo:18 cal ulum, vel loci in quo habita est argumentum ducere possimus. Hoc unum certo dicere licet, eam Chrysostomo dignam esse, ejusque styli tesseras in ea non dubias deprehendi, secus quam opinatur lla Jesius in notis Savilianis p. 725, qui pronuntiare ausus est, contra opusculi yvŋciótyta ex styli genero scrupulos oriri. Nos contra non stylum modo Chrysostomi, tropos et orandi modum hic invenimus, sod etiam loca aliis Chrysostomi dictis perquam similia; ut est illud num. 2, ubi de corporis humani consti

Page scan enlarged

Notebook

Full View