PG 7Irenaeus Lugdunensis
Excerpts from the Prolegomena
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 405–406page 1 of 7

Theologiæ et philosophiæ doctoris, in Universitate Litterarum lenensi antehac theol. prof. E. O., nunc antistitis dioeceseos Isenacensis, Societatis historica Lipsiensis sodalis ordinarii. (Edit. Opp. S. Irenæi, Lipsiæ, T. O. Weigel, 1853. 2 vol. in-8.) De codicibus, quibus Irenæi opus adversus hæreses continetur. ▲ notæ excerptæ sint. › Sed nec docto monacho nec mihi contigit, ut codicem ipsum reperiremus, cujus non omnes lectiones adnotatas esse dolemus. V. De codice Claromontano. 1. De tribus codicibus Erasmianis. Codices Erasmianos eos dico, quibus Desiderius Erasmus, qui opus Irenæi Adv. hær. e bibliotheca rum latebris in lucem protractum prelo primus subdidit, in adornanda editione principe adjutus est. Ipse enim in epistola nuncupatoria prodit, se tribus inanuscriptis usum esse. Unum codicem Ro mæ asservatum Joannes Faber egregius studio rum patronus describendum curavit in usum do clissimi editoris; alteri autem e bibliothecis mo nasteriorum, nescio quorum, sunt præbiti. Dole mus, Erasmum de codicum illorum ætate, indole ac dignitate nihil commemorasse. Id tamen nobis persuasissimum est, dictos codices non adeo bo næ fuisse notæ. Etenim editiones Erasmianæ innu meris mendis, lacunis, mutilis ac depravatis pe riodis scatent. Neque vero sententiam nonnullorum amplecti possumus, manuscripta illa eadem fuisse, quæ a Josua Mercero nomen habent. Quamvis enim codd. Mercerianos et Erasmianos inter se differre concessurus sit, quicunque lectionum varietatein a nobis adnotatam paulo accuratius perlustraverit, eos tamen ad eamdem familiam pertinere negare non ausin. II. De vetere codice, quo usus est Franciscus Feuardentius. In Commonitione ad lectores editioni ipsius præ nissa Feuardentius hæc scripsit: Accessit quo que editioni cum Vaticano manuscripto codice nova collatio, cujus, præsertim vero per illustrem ac eruditum D. Joannem Sant-Andreanum Eccle siæ Parisiensis canonicum, nobis pridem commo dati codicis veteris attentiore lectione et medita tione adbuc supra sexcentos locos emendatiores reddidimus. › Qui inter optimos hac usque nobis cognitos Irenæi codices numerandus est. Fuere, qui dicerent, veterem hunc codicem post ea fuisse Isaaco Vossio. De ea sententia vide, quæ Infra disputavi de cod. Vossiano. Mirun saue vi detur Vaticanum codicem Massueti (vide ejus præfationem) et nostro tempore Romæ frustra queri. III. De codice Ottoboniano. Codex Ottobonianus Massueto dicente Romæ as servatus est in bibliotheca eminentissimi cardina lis Ottoboni; chartaceus fuit, sæculo XIII, ni fal litur Massuetus, scriptus. Posteriora libri quinti capita in hoe ms. deerant. Variæ lectiones, e dicto cod. descriptæ, Roma ad Massuetum transmissæ sunt. Ubi nunc delitescat codex, nescio. Ejus lectio nes fere easdem esse Massuetus dixit, quas Gra bius ex duobus Merceri codicibus allegat. Sed lides et auctoritas codicis exigua nobis visa est. IV. De codice Passeratiano. Massuetus prodit se usum esse variis lection bus, quas Passeratii manus per totum librum pri mum et octo libri secundi capita ad oram exem plaris Erasmianæ editionis scripsit. Non dubitan dum com Massueto censeo, quin variæ illæ le ctiones e ms. codice, eoque perantiquo ac bonæ In præfatione editionis ipsius Massuetus ita scri bit Primum codicem, e bibliotheca Claromon tani collegii Soc. Jesu acceptum, utendura mihi præbuit vir doctissimus, cujus humanitatem nun quam non experti sumus, R. P. Joannes Hardui nus, eidem bibliothecæ præfectus. Is optimæ nota codex, cum ante annos ut minimum 800 scriptus sit, teste eruditissimo pi:e memoriæ D. Joanne Ma billonio, perito, si quis unquam, talium rerum æsti matore, omnium, ad quos priores editiones factæ sunt, videtur antiquissimus. Mutilus tamen est; avulsis enim postremis foliis pluribus, extremis fere decem capitibus decurtatus manet liber quin Lus. An casu, an improvido scioli cujuspiam (cui forte displicuerit millenariorum error ab Irenæo propugnatus) zelo id acciderit, obscurum est. Cer tum est integrum olim fuisse codicem, cum pars vicesimi sexti capitis adhuc supersit. Cætera dein ceps ad libri finem interierunt. Hinc Claromonta nim codicem diversum esse a Feuardentiano ma nifestum videtur: hic enim integer fuit, ille vero multo emendatior. Hactenus Massuetus. Quæ renti milii, ubinam nunc antiquissimus iste codex servetur, in manus venerunt notissimus catalogus bibliothecæ Meermani et Catalogi librorum manu scriptorum, quos Gust. Hænel edidit. Quibus libris perspectis de fatis codicis Claromontani edoctus sum. Cuin Jesuitis e Gallia expulsis bíbliotheca col legii Claromontani publice venderetur, antiquus Irenæi codex in manus M.ermani transiit a. 1764 aut 1765; post mortem vero Meermani a. 1824 in Angliam migravit. Ibi enim in bibliotheca illustri, quain excellentissimus Thomas Phillips in villa Middlebill prope urbem Broadway sita instituit, codicem Claromontanum nunc asservari citatus Hæ nelii liber me docuit. D. Schwarzius, lenensis, collega antea mecum conjunctissimus, etiam nunc amicus dilectissimus, cum ante nonnullos annos visitaret Angiiam, a me rogatus est, ut adiret illustrissimum Thomam Phil lips et perantiquum Irenæi codicem inspiciendi ve miam ab eo peteret. Qua venia a nobilissimo ma nuscripti possessore comiter data, D. Schwarzius nonnulla de codicis indole litteris mandavit, quæ redux in patriam mecum communicavit. Codex est membranaceus, e catalogo Meermanniano sæc. XI (sed ex sententia perillustris Thomæ Phillips sæc. X) scriptus, folia habet 246, neque vero 232, ut in Catalogo legitur; in line mutilus ac tribus prio ribus foliis sordidus formam habet mediam. Exce ptis nonnullis paginis codex purus intaminatusque est. Luculenter et paucis siglis exaratus esse vide tur a pluribus librariis. Rubro atramento his ver bis inscriptus est: «Hireneus Lugdunensis episco pus contra oinnes hæreses; › atque desinit in hæc significavit Joannes Domini discipulus in Apo

col. 407–408page 2 of 7

calypsi, edisserens quæ fuerint decem cornua, quæ rum 87 habere; eumdem duabus, quas dicunt, co a Daniele visa sunt, dicens sic dictum esse: Et decem cornua quæ vidisti,» guntur. quæ lib. v, 26, 1 le Illustrissimus Thomas Phillips quanquam pro miserat, sese codicis specimen ad ine transmissu rum esse, id tamen ad hunc usque diem non accepi. VI. De codicibus Merceri. Ultimo Prolegomenorum suorum paragrapho Grabius scribit, sibi a celeberrimo Dodwello apo graphum variantium lectionum, quas a Josua Mer cero olim e duobus mss. codicibus erutas Isaacus Vossius Dodwello describendas dedisset, libentis sime communicatum esse. Me quidem non fugit, quod Harlesius in Fabricii Bibl. Grec., t. VII, p. 71 adnotat: In bibl. Leidensi est edit. Erasmi Paris, collata cum msstis. › Inde suspicio mihi orta est, banc Erasmi editionem lectiones variantes a Josua Mercero adnotatas continere. D. Kistio, Theo logo Lugduno-Batavo, accuratiorem notitiam de libro illo debui, quem D. Geelius, vir clarissimus, ad me misit. Quod suspicatus eram, id mihi libro perspecto certum fuit: eumdem librum fuisse, cu jus in margine Josuas Mercerus ascripserat satis multas lectiones, procul dubio ex duobus codicibus erutas. Singulis enim variantibus numerus vel 1 vel 2 additus est, qui numeri non interpretandi sunt cod. primus et secundus, ita ut accurate distinguatur inter duos codices. Sed numero 1 id exprimitur, unum ex duobus codicibus, atque nu mero 2 utrumque codicem lectionem aliquam of ferre. Ubi enim scriptor in utroque manuscripto novam lectionem reperiit, ibi non scripsit 1 et 2, ɛed ita 1 et 1. Ex his lector Benevolus signa codi cum in mea editione ita explicet: Merc. ] = unus ex codicibus Mercerianis (sed incertum est, uter); Merc. I duo codd. Merceriani. Quinam sint codices, ex quibus vir criticus tran scripserit lectiones, ipse non prodidit. Qui quamvis a mss. Erasmianis longe diversi sint, ad eamdem tamen cum his pertinere videntur familiam, nti supra jai monuimus. Apographum cum Grabio communicatum non accurate scriptum erat. Novo hujus libri usu factum est, ut lectiones codd. Mer ceri integras adnotare innumerosque errores Gra bii, etiam in Massueti editionem irreptos emendare possemus. VII. De codice Arundeliano. Codicem Arundelianum, ait Grabius, in biblio theca regiæ societatis Londini jam asservatum, quem quadringentorum annorum esse arbitror, ip semet quidem ante triennium cum Feuardentii editione diligenter contuli; utpote cujus usum vir dictæ supra modum humanus Dn. D. Woodward, societatis sodalis, mihi benignissime impetraverat. Attamen cum reverendus D. Battely, canonicus Cantuariensis, postea suum Irenei exemplar, in quo magnam variantium dicti codicis lectionum copiam adnotaverat, sponte mihi transmiserit, hanc ejus benevolentiam tacere nolui, præsertim quod una atque altera ad oram ascripla ejus observa tione usus fuerim. › Hactenus Grabius. Quem co dicem cum per D. Spikerum, virum clarissimum, Londini in Musco Britanno asservari comperissem, D. Gottlingium, quem olim collegam ob sincerum animum diligo maximique æstimo, in Angliam pro fecturum rogavi, ut manuscriptum Arundelianum perlustraturus esset. Is membranaceum hunc co dicem dixit inter manuscripta Arundeliana nume (a) Bibliotheca Græc., t. VII, p. 78. Memorantur Rotante Fabricio inter codd. Vossii duo Irenæi La tini codd. msti, catalogum, ad quem provocat Fabri cius, non vidi. Sed Catalogi librorum istorum 'Anglie et Biberniæ, qui prodiit Oxoniae 1697 fol., tomo II, recensentur codd. misti Is. Vossii, ibique p. 69 coramemorater sub n. 2660 ‹ Irenæi codex lumnis, quarum utraque 36 versus contineat, optime scriptum esse sæculo xiv. Prologum, quem Gæti lingius prima codicis pagina animadvertit, eumdem esse suspicatus sum, quem Magnus Crusius memo rat epistola, qua in nova Irenæi editione, quain molitus erat, et prologum codicis Arundeliani typis exprimendum esse scribit. Prologus, quem Londini exscribendum curavi, hic est Hyreneus, episcopus Lugdunensis, etc. Hunc Pro logum præmittimus libris contra hæreses. Vide infra. VII. De codice Vossiar seu Burelliano. Ubi de codicibus Iren:ci agit, Grabius Dodwel Jum, qui jampridem novam operum Irenæi editio nem meditatus sit, isto consilio ait optimum Isaaci Vossii codicem accuratissime cum Feuardentii exemplari contulisse indeque collectas varias le ctiones omnes cum Grabio libentissime communi casse. Massuetus hunc codicem uti alios, quibus Grabins usus est, non inspexit. Joannes Albertus Fabricius memoriæ prodidit (a), in Bibliotheca Lugduno-Batava asservari Irenæi codicem ms., qui olim ex libris Isaaci Vossii cano nici Windesoriensis fuerit. Cum me non fugerit, quod notaverat Fabricius, inter codices Vossianos Latinos Irenæum his conmemorari: per litteras a Kistio, theologo Lugduno-Batavo inter nostrates æstimatissimo, ca qua par est observantia pelii, nt de indole illius codicis certiorem me faceret. Vir ven. litteris mecum communicavit hæc: co dicem Vossianum esse cumdem, quem olim Henri cus Dodwellus cum textu edito contulerit. Lectio nes varias ex illo codice collectas Grabianæ edi tioni insertas esse constat. Quid igitur novi inde sperare licuit? Dodwello codicem accuratissime pertractatum et a Grabio lectionis varietatem dili gentissime notatain esse nemini dubium esse pote rat, cui solertia et peritia utriusque viri nota et perspecta erat. Sed Kistius, eni maximas gratias in præfatione jam testatus sum, litteris suis addidit schedulas, quibus notaverat varias lectiones ab ipso observa tas nonnullis codicis capitibus cum editione Mas suetiana denuo collatis. Inde cognovi, haud pauca, in quibus a lectione recepta codex dissentit, aut Dodwellum fugisse ant a Grabio sive consulto sive inconsulto esse prætermissa. Itaque speciminis il Jius a Kistio mecum communicati ratione habita, operæ pretium existimavi codicem Vossianum iterum cum textu vulgato religiosissime conferre. Que cum ita essent, quam maxime mihi in votis erat, ut mihi codicis inspiciendi facultas daretur. Admodum lætatus sum, quod Geelius, vir amplis simus, codicem curis meis commendatum lenam transmitteret. Egregii viri, cujus nomen clarissi mum etiam in terris nostris celebratur, humanita tem et benevolentiam splendide mihi esse compro batam aperte profiteor ĉique ut publicas persolvam gratias gratus impellit animus. Ex quo codice quos fructus perceperim, pancis de ejus indole præmissis, indicare et quæ inter eam et Feuardentianum codicem veterem intercedat ratio investigare in animo est. Codex Vossianus duplici numero vel 35 vel ‹ ex Bibliotheca viri illustris Isaaci Vossii 63, notatus membranaceus est in folio minori exaratus. Cum is, qui singulis foliis numeros ascripsit, errore lapsus illi folio, quod folium numero 76 notatum antiquis-imus. Præterea • Catalogus librorum tam impressorum quam manuscriptorum Biblio thecæ publicæ universitatis Lugduno-Batayæ, cura et opera Wolfredi Senguerdii, Jabobi Gronovii, Joannis Heymann (Lugduni apud Bat. 1716 fol.), › nominatur p. 517 frenæi op. Lugd. libb, v contra omnes hær. cod. ms. I

col. 409–410page 3 of 7
PG 7:409όμοιοτέλευτον. Σ
col. 411–412page 4 of 7
PG 7:411οἷα ἦν ἡ τοῦ μονογενούς.»
col. 413–414page 5 of 7

optimis mss. annumerandum esse et cum codd. ve- sermo De fide, quo Epiphanlus a Palladio Suedro tere Feuardentii et Claromontano ad eamdem fa. niliam pertinere. IX. Codex Vratislaviensis. Postquam de indole ac fatis Latinorum Irenæi codicum satis disputatum est: Græcum Epiphanii manuscriptum, quo usus sum ad corrigendum tex tum Irenæi libri 1, silentio prætermittere non pos sum. Qui codex in bibliotheca Rhedigeriana, quæ Vratislaviæ est, reperitur. D. Menzelius vir claris simus de eodém hæc ad me scripsit: Codex no. ster membranaceus est forma maxima et exhibet ab initio Acacii et Pauli presbyterorum et arcbi mandritarum epistolam, qua eumdem (Epiphanium) ad scribendum contra hæreses hortantur, adjuncta responsoria Epiphanii prolixiori; tum ipsum Pa narium sive opus adversus octoginta hæreses in tegrum, eique in fine subnectitur Ancoratus seu rum Pamphiliæ urbis præsule et presbyteris ejus dem, quorum etiam epistolæ præmittuntur, rogatus, doctrinam de SS. Trinitate, in primis de Spiritu saneto contra hæresin Macedonianam asseruit et explicavit. › D. Haasius Vratislaviensis vir claṛis simus, qui, quæ Epiphanius ex opere Irenæi ex scripserat, accurate cum dicto manuscripto confe renda curavit, in catalogo bibliothece Rhedige rianæ hæc adnotata esse scripsit: God. memb. 326 folior. in fol. unius hominis manu non inele ganter sæc. xv scriptus est. Involucrum Græcorum more factum et creïulis in extremitatibus ornatum a Græco itidem artifice elaboratum videtur. › Quamvis codex nonnulla nobis suppeditaverit, qui bus textus Irenæi emendaretur, critica tamen au cloritas ejus non adeo gravis nobis visa est, ut eum ubique sequi possemus. De editionibus Irenæi operis adv. hæreses. I. De editionibus Erasmianis. Opus eruditissimum divi Irenæi episcopi Lugdu nensis in quinque libros digestum, in quibus mire re tegit et confutat veterum hæreseon impias ac porten tosas opiniones, ex vetustissimorum codicum_colla tione, quantum licuit, emendatum opera Des. Erasmi Roterodami, ac nunc primum in lucem editum opera Jo. Frobenii. Additus est index rerum scitu digna rum. Apud inclytam Basileum anno M. D. XXVI. Cum-gratia et privilegio Cæsareo. Fol. Hæc est editio princeps, quam Des. Erasmus Bernardo de Gloss, tunc temporis episcopo Triden tino, præmissa epistola nuncupatoria dedicavit. Lit teras excipit S. Irenæi Obtestatio ad scribas,quæ inter Irenari fragmenta primum locum obtinet. Singulis libris præmisit Erasmus titulos quibus capitula sunt inscripta. Tum textus Irenæi sequitur. In margine editor ex codicibus tribus, quibus usus est, adno tavit nonnullas varias lectiones et conjecturas et vocum inusitatiorum interpretationes. Argumenta, uti vocat; lib. II-v præmissa v. in Appar. nostro p. 6 seqq. Cæterum edit. princeps, eaque quæ duo bus annis post in lucem prodiit, multo emenda tiores sunt iis, quæ inde ab anno 1534 typis ex pressæ sub nomine Des. Erasini publice vende bantur. Editionem principem reperi in bibliothecis Uni versitatis Lipsiensis et Zitzensi. Biennio post alia ex ollicina Frobeniana prodiit editio in-fol., in cujus titulo post verba: emenda tum opera Des. Erasmi Roterodami,leguntur hæc ac_nunc ejusdem opera recognitum, correctis iis, quæ prius suffugerant. Ipsius Erasmi manus quædam menda sustulit. Argumentum in librum y scriptum panio auctius in nova edit. legitur, uti in Appar. nostro p. 8 iterum expressum est. Cæterum pauca sunt, quibus hæc edit. differt ab edit. principe. In bibliothecis academica lenensi et Erfordiensi hæc edit. reperitur. Dupinius in Bibliotheca nova ecclesiasticorum auctorum memorat editionem Erasmianam, quæ a. 1534 Parisiis in lucem prodierit. Grabius eam videre sibi non contigisse scribit. Massuetus præter primam Erasmi editionem nullam commemorat. Dupinius ipse postea dubitasse videtur, num bæð editio revera unquam exstitisset. Doctus enim cev Sor edit. Massueti in Deutsche Acta eruditorum a. 1712 ita scribit: Wir thun hier mit Fleiss der Parisischen Edition von 1534, velche Grabius bei Dn Pin gefunden, aber selbst nicht gesehen, keine Mel dung, weil Du Pin selbst in der andern Edition sei ner Bibliotheca ecclesiastica selbige weggelassen, und also diessfalls seinen Fehler erkannt zu haben scheint. Errorem Dupinii emendare nobis licet.Prodiit 1534 enim Basilee ex officina Frobeniana nova Erasmi editio; eamdem formam eumdemque titulum ac priores editt. habet, nisi quod in titulo legitur: ac nunc ejusdem opera denuo recognitum, correctis iis, quæ prius suffugerant. Inde liquet Erasmum ipsuni novis curis Irenæci textum recognovisse. Sed cum viro doctissimo meliores codices ad manus non fuissent, ex variis lectionibus aut conjecturis in margine priorum editionum adnotatis plures in contextum Irenæi recepit. Quo factum est, ut textus magis corrumperetur, quam emendaretur; quod cui que concedendum est, qui lecționum varietatein a Cme adnotatam accuratius perspexerit. In bibliotheca Universitatis Gottingensis hæo editio asservatur. Desiderius Erasmus m. Jul. a. 1536 Basileæ mor tem obiit. Quoniam igitur edit. 1534 sltima fuit, quam editor ipse novis curis adornaverat, cæteræ omnes editiones, quæ Erasmi celeberrimum no men ferunt, ad rationem illius typis expressæ vi dentur. Contra hæreses divi Irenæi episcopi Lugdunensis in quinque libros digestum, in quibus mire retegit et confutut veterum hæreseon impias et portentosas opiniones, ac vetustissimorum codicum collatione quantum licuit emendatum opera Des. Erasmi Ro ierodami, ac nunc ejusdem denuo recognitum, er quæ quam antehac longe castigatiores in lucem dan tur. Quibus accessit rerum et hominum insignium index locupletissimus. Parisiis apud Mathurinum Dupuys, sub signo hominis silvestris, via ad D. Ja cobum 1545, 8. Editio perrara, Grabio prorsus ignota, elegan tibus typis expressa. De ejus auctoritate critica nil addendum est iis, quae de proximo antece dente libro disputavimus; ei enim simillima est, Editio rarissima mea bibliothecæ ornainento est. Doctus censor Massuetianæ edit. in Deutsche Acta eruditorum memorat editionem, quam 1546 Basileæ in forma maxima in lucem prodiisse dicit. Sed eam neque Grabius neque ego vidimus.

col. 415–416page 6 of 7

Opus eruditissimum diri° Irenæi episcopi Lugdu nensis in quinque libros digestum, in quibus mire retegit el conſulat veterum hæreseon impias et por tento as opiniones, ex vetustissimorum codicum col lutione quantum licuit Des. Erasmi Roterodami opera eniendatum. Additus est index rerum observatu diguarum. Froben. Basileæ. 1548. Fol. Neque hunc librum Grabius vidit. Ex bibliotheca urbis Lipsiensis ad me transmissus est. V. quæ di sputavi de edit. 1534. Quam sub hoc anno Fabricius in Bibliotheca Græca el censor editionis Massueti memorant edi tionem Erasmi Basileensem, in bibliothecis repe rirė mihi non contigit. Etiam Grabius eamdem fru sira quæsivit. Opus eruditissimum (titulus idem est atque editionis 1548) Basileæ 1560. Fol. Grabins de hoc libro ita agit: «In nullo (editio bæ præcedentibus præstantior, nisi quod loco nude adjurationis Irenæi, qua scribas obtestatus est, integra habeat Hieronymi in Catalogo scripto… rum ecclesiasticorum de frenão verba, quodque Index rerum sit locupletior, ut vel ex prima littera patet. Indicem locupletiorem jam in edit. a. 1548 reperimus; nil igitur novi liber a. 1560 habet, nisi locum llieronymi de Irenæo. Vide disputata a me de edit. a. 1534. Ad oram ejus editionis e bibliotheca academiæ Gottingensis mecum communicatæ D. Heumanni conjecture scriptæ sunt, de quibus infra vide quæ scripsimus. Opus eruditissimum divi Irenæi episcopi Lugdu wensis, in quinque libros digestum, in quibus mire retegit et confutat veterum hæreseon impias ac por tentosas opiniones, ex vetustissimorum codicum col lutione quantum licuit Des. Erasmi Roterodamı opera emendatum. Additus est Index rerum obser vatu dignarum. Parisiis, apud Audoenum Parvum, sub intersignio lilii aurei, via ad divum Jacobum. Hæc editio, qua eadem continentur atque ante cedente, majoribus typis quam Parisina 1545 ele ganter expressa est; textus idem est atque in editt. 1545 et 1565. Reperis hunc librum in biblio theca Hamburgica. Opus eruditissimum (titulus idem atque in edit. proxime antecedente) Parisiis. Apud Aunvenum Parvum, sub intersignio lilii aurei, via ad divum Ja cobum. 1567. Bic liber eadem eodem modo continet atque edit. a. 1563. Ejus exemplar ad me missum est e bibliotheca Lugduno-Batava, in quo scriptum erat: ex bi bhoth, viri illustris Isaaci Vossii 491, › la margine manus Josuæ Merceri varias lectiones e duobus codd. erutas ascripsit. 11. Editio Nicolai Gallasii. Divi Irenæi Græci scriptoris eruditissimi, episcopi Lugdunensis, libri quinque adversus portentosus hæ reses Valentini et aliorum, accuratius quam antehac emendati, additis Græcis que reperiri potuerunt; opera et diligentia Nicolai Gallasii, S. Theologiæ professoris, una cum ejusdem adnotationibus. Addi tus est etiam index locupletissimus. Apud Joannem le Preux et Joannem Parvum. (Geneva) MDCCLXX. In hoc opere continentur: epistola ad D. Ed mundum Grindallum, episcopum Londinensem, qua hujus editionis atque missionis ratio redditur; præfatio ad lectorem de instituto totius operis, et de uuhtate colligenda ex lectione veterum docto rum; Griecæ dictiones, qua passim apud Irenæum occurrunt ordine alphabeti; de Vita et scriptis Irenæi ex Eusebio et Hieronymo; vetus interpre tatio collatis exemplaribus accurate emendata; Græca ejusdem Irenæi quæ hactenus reperiri po tuerant, uti Epiphanius scriptis suis inseruerat, inde excerpta el conversa in linguam Latinam, ut cum vetere interpretatione conferri possint; suminæ singulis capitibus præfixæ, quibus plenissime de claratur quidquid in iis præcipuum est; leci Seri pturæ, quorum in iis mentio fit, ad marginem no tati; additae sunt in fine adnotationes, quibus obscura pleraque declarantur: explicantur etiam nonnulli Scripturæ loci, ac respondetur iis, qui, adversus piam doctrinam, hujus sancti viri aucto ritate abusi sunt. > Quod si comparaveris hoc Gallasii opus cum Erasmi editt., concedes id esse multo præstantius illis. Sed textus Latinus non ex codicibus est emendatus, et Græcus sæpissime corruptus. Expli cationes satis quidem prolixæ res obscuras non sa tis illustrant,plurimæque haud magni sunt momenti nihilque ad textum emendandum conferunt. Quin tum fibrum, a nemine antea in sectiones divisum, editor in capita distinxit. III. Editio Joannis Jacobi Grynæi. Uno tantum anno postquam Gallasius libros Ire næi in publicum ediderat, Joannes Jacobus Gry mæus, pastor Basileensis, Opus adv. hæreses, quod vocal eruditissimum, nova libri primi conversione, singulorum capitum argumentis, et variæ lectionis observatione illustratum et recognitum foras dedit. Pro translatione veteris interpretis novam, et, ut dicit in præfatione, multo meliorem substituit; quod male ab co factum esse, alii ante me jam judicarunt. Quod dixit, opus variis lectionis observatione illu stratum et recognitum esse, aperte falsum est; nul læ enim in margine variæ lectiones reperiuntor. Qua de causa Grynæi librum minus utilem cense mus, quam Erasinianas editiones. IV. Editiones Francisci Feuardentii. 1575 et 1576. Massuetus præfatione prodit, primam a Franc. Feuardentio adornatam editionem typis Nivelli a. 1575 et 1576 expressam, camque a priorum editio, num vitiis nondum satis expurgatam esse. Idem ex Dupinii nova ecclesiasticorum auctorum Bibliothece didicimus. Sed nec Grabio nec mihi contigit, ut hane editionem in bibliothecis inveniremus. Quod parum refert, cum metiores Fenardentii editiones nobis non defuerint. Divi Irenai, Lugdunensis episcopi et martyris, adversus Valenzini et similium Gnosticorum hæreses libri v, jam secundo diligenti editorum codicum col latione, vetustissimi magnæque fidei manuscripti co dicis atque alterius Vaticani ab innumeris mendis repurgan et aliquot capitibus aucti; præterea omni bus, quæ apud veteres exstant, fragmentis Græcis no Latinis, uem quibusdam S. Polycarpi, episcopi Smyrnensis et martyris, scriptis, nunquam antea edi tis, denique universis aliorum ejusdem D. Irenwi operum, quæ reperire licuit, partibus locupletati. Additæ sunt ad singula capita variæ adnotationes, quibus emendationum ratio redduur, obscura mulin illustrantur, et quidquid ad antiquitatem ecclesius!i¬ cam, ac tam veterum quam recentium hæreseon con futationem pertinet, quod ex his libris erui potuit, copiose traditur. - Accessit quoque Arnobii catholici Serapionis Ægyptii conflictus de Deo trino el uno et duabus in Christo naturis, nunquam typis excusus. Ad ilustriss, principem et reverendissimum cardina Tem Carolum Lotharingum, Metensi et Argentinensi episcopo, etc. Omnia studio et opera F. Franciser Fenardenti, ordinis F. Minorum, in S. facuitute Parisiensi doctoris theologi. Accessit index scriptu rarum et rerum magis memorabilium, Reliqua rise,

col. 417–418page 7 of 7
PG 7:417Τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Εἰρηναίου ἐπισκόπου Λουγδούνου ἐλέγχου καὶ ἀνατροπῆς τῆς ψευδωνύμου γνώσεως βιβλία πέντε. Τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Εἰρηναίου ἐπισκόπου Λουγδούνου καὶ μάρτυρος ελέγχου καὶ ἀνατροπῆς τῆς ψευδωνύμου γνώσεως βιβλία πέντε.
Page scan enlarged

Notebook

Full View