PG 25Athanasius Alexandrinus
On the Defense Following the Editorial Noticeapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

bujusmodi externa et aliena impiorum astutia, jure gloriari poteritis, dicentes: Fidem servavimus“; ac postremo vitæ coronam, quam Deus se diligenti bus promisit", estis recepturi. Utinam vero ego quoque vobiscum hæres fiam promissionum, quæ non solum Paulo dictæ sunt, sed etiam omnibus qui adventum Domini et Salvatoris, et Dei, summique nostrum imperatoris Jesu Christi dilexere, per queni Patri gloria et imperium in Spiritu sancto nunc et in omnia sæcula sæculorum. Amen. 38 II Timoth. Iv, 7. » Jac. 1, 12. Sic Seguer. Jesuit. Taurin. Colb. At editi, '06 deest in Seguerian. Jesuit. Taurin. Colbert. Paulo post xapovoμñoat abest ab iisdem et Gobler. et Fel. 1. Mox Seguer. Jesuit. Taurin. Col bert. Gobler. et Fel. 1, tổ Haúλw. Editi et alii arti. culum to omittunt. Ibid. Seguerian. Jesuit. Colbert. faurin., Colbert, et Taurin., autou tou Kuplov. Sie Segner. At Colbert., vuv xai ȧel xal ɛlç TOUS GUμrataç, etc. Taurin. Jesuit. Fr. 4, vũv xal etc. Editi elç toùç gúµnavras, etc. Seguer. in fine addit, TÉROS Colbert., I. Apologia ad imperatorem Constantium, si rim argumentorum spectes, validissima: si salem et leporem, elegantissima: si rerum varietatem, jucundissima censenda est, atque inter præcipua Athanasii opera jure computanda. Num quod eam esset coram Constantio recitaturus Athanasius, ut liquet ex multis ejus locis, ` elaboravit illam accuratius. Intercluso tamen Arianorum insidiis omni ad Constantium aditu, haud licuit Athanasio sæpius iter instituenti, imperatorem convenire, ut testatur ipse sub finem hujus Apologiæ. Quare ad ipsum Constantium missa, an ad eum usque pervenerit, vel ab Arianis intercepta sit, ignoratur. Porro eam postrema Constantii ineunte persecutione, paulo post fugam Athanasii, perscriptam esse, certissimum est ideoque ad annum 356 eam haud dubitanter referimus. Prior autem ejus pars ante Paschale ejusdem anni festum scripta est, ut liquet ex ipsis Athanasii verbis, posterior post eam solemnitatem. II. Eam vero conscripsit Athanasius ut varias Arianorum calumnias, ad Constantium ab Arianis delalas, depelleret, Implacabiles namque illi Athanasii adversarii, has confinxerant criminationes. 1° Quod Athana sius Constantem imperatorem in Constantium fratrem suum concitasset; 2° quod Magnentio tyranuo cui, aiebant, addictissimus erat, litteras misisset; 3° quod in ecclesia, Kupiaxóv, seu Dominicum dicta, conventus egisset, ædificio nondum completo, necdum celebrata ejusdem templi dedicatione; 4° quod concessa a Con stantio se adeundi facultate, obsecutus non esset, atque Alexandria secedere renuisset. Has omnes calumnius, validissime propulsat Athanasius, oculatis sæpe testibus in innocentiæ testimonium adductis, ut nulla super esset injectorum criminum suspicio. III. Abstinemus porro cum in hac monitione, tum in notis, a gravibus implicatisque quæstionibus, quæ Athanasii gesta chronologiamque spectant: commodius quippe ca in Athanasii Vita indagantur.

Page scan enlarged

Notebook

Full View