PG 86John Maxentius
Profession of Faith on Christ
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 79–80page 1 of 4

i Totus est Maxentius in hac suæ fidei Professione, et in aliis operibus suis, quæ huic tome inseruntur, ut propter professionem et approbationem fidei concilii Chalcedonensis contra Nestorianos et Eutychianos stabi liretur hæc propositio: Christus unus de Trinitate passus vel crucifixus est, quæ licet de se alioquin sanume catholicum sensum ferre possit, tamen legati S. Hormisdæ papæ apud Constantinopolim ipse S. Hormisdas et plurimi alii sancti et orthodoxi viri eamdem vehementer improbabant et tanquam novam et hæreticam expl debant, quod in ea sub melle venenum Eutychianum occultaretur. Causas cur eam merito repudiarent exhi bent tres inter alias Ferrandus Carthaginensis diaconus, celebris ejus temporis scriptor, Epist. ad Anato lium Roman. Eccl. diaconum. Prima erat, ne dicendo unus de Trinitate, putaretur aliud esse unum, d aliud Trinitatem. Secunda ne videretur filius Trinitatis, vel Deus Trinitatis. Consule ipsum latius ista expli cantem, et Epistolas Hormisdæ, et legatorum ejus tom. I Epist. Rom. pontif. Insuper quæ accurate adnotat Baronius tom. VII Annal. anno 519, cap. 85, et 106, et 112. Quamobrem suspenso pede et acri judicio hæc opera Joannis Maxentii tanquam hæretici Eutychiani, eo perniciosioris quo cultioris tibi legenda propone, në impingas. sanctissimus theologus Cyrillus ad Nestorium: Non enim, inquit, dicimus quod Dei natura, conversa aut immutata, facta sit caro, vel quod in totum bo minem, qui est ex anima et corpore, transformata sit, sed illud magis quod carnem animatam et ani mam rationalem sibi copulaverit Verbum, et Filius Dei subsistentialiter, ineffabiliter, incomprehensi biliter factus sit homo, et nuncupatus sit Filius hominis. Nec nuda tantum voluntate, nec assum ptione personæ, sed quod diversæ quidem naturæ in unum convenerint, unus tamen ex utraque Chri stus et Filius, non evacuata aut sublata naturarum diversitate propter unionem. Igitur sequentes in omnibus fidem sanctorum carnem, et quia Deus homo factus est? His congrue Patrum, confitemur unum eumdemque Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum perfectum eumdem in divinitate, perfectum eumdem in hu manitate, Deum verum et hominem verum, eum dem ex anima rationali et corpore, homousion Patri secundum divinitatem, homousion nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia simi lem absque peccato. Ante sæcula quidem de Patre natum secundum divinitatem, in novissimis autem diebus eumdem, propter nos, et nostram salutem, ex Maria Virgine Dei Genitrice secundum humani tatem. Unum eumdemque Christum Filium Dei unigenitum, 535 in duas naturas, inconfuse, in commutabiliter, indivise, inseparabiliter cogno scendum. In nullo naturarum diversitatem pro pter unitatem perimendam, salva potius proprietate utriusque naturæ in una persona unaque subsi stentia concurrente. Non in duas personas patien dum aut dividendum, sed unum eumdemque Fi lium unigenitum Deum Verbum, Dominum Jesum, sicut ab initio nobis prophetæ dixerunt, de Deo et ipse nos Christus erudivit. Has igitur duas naturas Dei verbi Domini nostri Jesu Christi, hoc est divi nitatis et humanitatis, naturaliter, secundum tradi tionem sanctorum Patrum credimus et confitemur unitas, eoque natura inviolabilis Dei Verbi, naturæ est unita passibili, beatissimo simul atque doctis sino Athanasio dicente: Verbum caro, non caro Verbum factum est. Verbum autem caro factum dicitur, quia Verbi facta est caro, et non alicujus hominis, hoc est, Deus homo factus est, et dicitur caro, ne prætereatis carnis nomen. Cur ergo non ufficit nobis naturalis unitio Verbi ad propriam Horum igitur sanctorum Patrum doctrinam se quentes, abominamur omnia eorum deliramenta qui filium filio copulatum, aut alterum inhabitantem in altero, alterum autem alteri confitentur unitum, secundum affectum aut gratiam, aut dignitatem aut æqualem honorem sive auctoritatem, aut se cundum connuncupationem, aut concordiam, aut illustrationem, sive secundum inoperationem, aut personalem factam credunt unitionem, beato Cyrillo in capitulo tertio contra Nestorium dicente: Si quis in uno Christo dividit substantias post uni tatem, sola eas societate connectens secundum di gnitatem, aut auctoritatem aut potentiam, et non magis convento ad unitatem naturalem, anathema sit. Similiter beatus Gregorios in Epistola ad Di donium: Si quis, inquit, sicut in propheta dum gratiam dicit inoperasse Deum Verbum, et non substantialiter factam confitetur unitionem, sit vacuus melioris inoperationis, magis autem et ple nus deterioris. Unam vero duarum naturarum sub secun

col. 81–82page 2 of 4

sistentiam, sive personam, quam nobis veneranda urbis episcopus, quem etiam veneranda recepit syn Chalcedonensis synodus tradidit, nullius alterius nisi Dei Verbi incarnati et hominis facti confite mur. Propter quod nec illam sententiam, quam quasi contrariam quidam synodo æstimant, id est, unam naturam Dei Verbi incarnatam, avertimus, quia nihil aliud nisi unam subsistentiam sive per sonam in duabus naturis docet unitis. Unde et beatus Flavianus hujus urbis episcopus in libello quem De fide Theodosius imperator, ad excludendos eos qui, sicut duas naturas, ita duas prædicant subsistentias, unam Dei Verbi naturam incarnatam confiteri non dubi tavit, dicens: Etenim ex duabus naturis Chri stum postincarnationem ex Virgine sancta sive post assumptam naturam humanam, in una subsisten tia sive persona, unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur; et unam quidem na turam Dei Verbi incarnatam unde renuimus con literi? Quapropter impie quidam personam quidem homini, subsistentiam vero Deo Verbo credunt a synodo deputatam. Non quod nesciant apud syno dum idipsum esse subsistentiam quod et persona, sed ne aperte videantur duas subsistentias, aut duas personas introducere, hoc pessimo abutuntur argumento. Nos autem unum et idem sentientes subsistentiam esse quod et personam, non dicimus Trinitatem in Christo inhabitare, sicut consueve runt Theodori Mopsuestien. ct Nestorii sectatores, quasi quid extra Trinitatem sit Christus; sed Deum Verbum unigenitum Filium Patris, Dominum no strum Jesum Christum, qui pro nobis passus est, carne, unum de tribus subsistentiis unius divinitatis esse credimus. Nec enim verendi sunt, hi qui nos reprehendere tentant, dicentes: Ego [Nego?] quod Trinitatem dividere, est Christum dicere unum de Trinitate, cum ex Trinitate, et quod amplius est, unus trium, a beato dictum sit Augustino. Denique in libro Enchiridii ', dum ageret de co. quod dictum est: Natum Deum Verbum ex Spi ritu sancto et Maria Virgine, inter cætera ait: Sed cum illam creaturam, quam Virgo concepit et pe perit, quamvis ad solam filii personam pertinen tem tota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera Trinitatis), cur in ea facienda solus Christus nominatus est? An et quando unus trium aliquo opere nominatur, universæ opera intelligitur Trinitatis? Rursus in libro secundo De Trinitate ' Etrum, inquit, indiscrete Deus apparuerit patribus nostris, antequam Christus venerit in carne? An aliqua ex Trinitate persona, an singulatim, quasi per vices appareat? Et iterum post pauca: Neque hic ergo, inquit, evidenter apparet utrum aliqua ex Trinitate persona, an Dominus ipse Trinitas (de quo dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies ³) visus fuerit Abrahæ. Sed his paulo manifestius beatus Proclus hujus odus Chalcedonensis, ad Armenios, cum contra Theodori blasphemias, quam [F. quando] quaterni tatem pro Trinitate impie dogmatizavit, peteretur ab ipsa gente ut scriberet, ejusdemque blasphemias refutaret, de hac sententia est locutus, dicens: Sed sciscitaris me fortassis illum novicium vanumque sensum seu vaniloquum, dicens: Quia qui con fitetur cum qui crucifixus est, Christum Deum, et Patrem et Spiritum sanctum crucifixum con fitetur, si una est Trinitatis natura. Ego autem e contrario objicio tibi, et quæro: Unus ex Tri nitate est, qui crucifixus est, an alius aliquis extra Trinitatem? et siquidem unus, solutum est jur gium. Si autem alius aliquis præter Trinitatem, quartus est sine dubio gloriæ Dominus, et ab illa glorificatione, qua Seraphim glorificant, exsistit ex traneus. Illa autem animalia Trinitatem laudant, et unitatem confilentur. Hoc autem si non men daciter docet vox illa, quomodo quartus, quos non plasmavit salvaviť aut chirographum peccato rum destruxit in cruce, qui non habet potesta tem peccata dimittere, si non est secundum te Deus? Et iterum post aliquanta: Si autem proferas mibi, inquit, dicens: Quia qui confitetur crucifixum Deum Filium, et Patrem et Spiritum sanctum confitetur, super aquam scribis, et super arenam ædificas. Attende igitur catholicæ fidei nervos, et ablue im prudentiam tuam. Quid enim est quod nos sa pimus? In hac ipsa essentia, qua constat et unitu est Filius Patri et Spiritui, non dicimus eum pas sum, sed carrte quæ ex nobis et pro nobis est factus. Non autem alius est factus nisi unus de Trinitate, et crucifixus est, carne qua factus est, et non est passus divinitate, qua unitus est Patri et Spiritui, ut et ipsos concrucifixos dicamus. Si autem di ceremus eum divinitate crucifixum, revera in Tri nitate passionem induceremus. Si autem dicimus, quod in carne sua passiones Verbum suscepit, con fitemur quia et unus est de Trinitate qui passus est, de [et] Trinitatis natura impassibilis mansit. Et iterum Si autem incarnatus, inquit, non esset. passus, haberet fortassis rationem versutissima objectio. Si autem incarnatus, passus est evidenter, quoniam causa incarnationis est crux, hoc cru cifixum est quod incarnatum est. Si autem quod incarnatum est, crucifixum est, Pater autem et Spiritus non est crucifixus, unus ergo de Trinitate est crucifixus. Divinitatem vero qua communicat Patri et Spiritui, servavit impassibilem, carne au tem, qua ipse solus est factus, ipsa et solus idem est passus. Quapropter, si quis hanc hujus beatissimi Patris super splendorem solis lucentem senten tiam reprehendere audet, unam totius Trinitatis subsistentiam, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, manifeste cum Sabellio credere reprehen Cap. 38, 1. III, • Cap. 10. 3 Deut. vi, 13; Matth. iv, 10.

col. 83–84page 3 of 4

ditur. Quia si, secundum ipsos, quicunque dixerit, dum veritatem, eum qui est Emmanuel, et ob hoc ipsam Dei Genitricem sanctam Virginem (pe perit enim carnaliter Verbum, quod ex Deo est caro factum, secundum quod scriptum est: Ver bum caro factum est *), anathema sit. Quapropter duas etiam nativitates Dei Verbi, unam ante sæ cula Patre secundum divinitatem, alteram vero novissimis temporibus, secundum humanitatem a Virgine sancta, confitemur. Quia non alium matris, alium patris Blium credimus, sed unum eumdem que naturalem filium patris, naturalem filium ma tris agnoscimus, beato papa Leone ad Flavianum dicente: Cum enim Deus et omnipotens, æternus. Pater creditur, consempiternus eidem quoque Fi lius demonstratur, in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de æterno natus est coæternus. Non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia: idem vero sempiterni Genitoris Unigenitus sempiternus. Natus de Spiritu sancto ex Maria Virgine: quæ nativitas temporalis, illi. nativitati divinæ et sempiternæ, nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit. Secundum hujus beati Patris sententiam, Deus factus Christus, non autem Chri stus Deus factus docetur, sicut dicunt sectatores. Theodori Mopsuest. magistri Nestorii, qui per profectum Christum Deum factum credunt. Quia non cum esset pauper, dives factus est, sed cum dives esset, pauper factus est, ut nos divites faceret. Sicut et Psalmista testatur dicens: Sedes. tua, Deus, in sæculum sæculi, virga æquitatis, virga regni tui. Ditexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis '. Quomodo autem Deus ungi po tuit aut habere consortes, nisi fieret homo? Et ideo recte unius ejusdemque Dei Verbi incarnati, et hominis facti creduntur esse mirabilia et pas siones, quia non est alter Deus, alter homo, sed idem Deus, idem homo, secundum illam papæ Leonis sententiam dicentis: Quia impassibilis Deus non est dedignatus fieri homo passibilis, et im mortalis mortis legibus subjacere. His congruens etiam beatus Cyrillus contra Nestorium: Si quis, unum ex Trinitate Christum, qui pro nobis est carne passus, divisionem facere deprehenditur Trinitatis, ergo et 536 quicunque Deum ex Deo dicere, divisionem efficit deitatis. Quod si Deum ex Deo dicere divisionem non facit divinitatis, præsertim cum una sit divinitas Trinitatis, multo magis unum ex Trinitate dicere, divisionem non facit Trinitatis. Quia non secundum id quod unus est Deus, et una divinitas Trinitatis, sed secun dum id quod tres sunt, id est, Pater et Christus, et Spiritus sanctus unus Deus, Christus dicit [dicitur] unus de Trinitate, qui pro nobis passus est carne. Verum, si vellent advertere bi qui hane totius Ecclesiæ vocem, et apostolicis traditionibus conve nientem, temere audent reprehendere: quoniam unus Deus Trinitas, et quoniam Deus ex Deo, et unus ex uno, nullatenus dubitarent dicere unum ex Trinitate Christum, qui pro nobis passus est carne. Quia si non Trinitatem, quæ unus est Deus, sed Deum, qui substantialiter ex Deo est, genuit secundum carnem virgo Maria, sine dubio unus ex Trinitate est qui secundum carnem ex ipsa natus est. Aut ergo confiteantur hi, qui hanc vo cem putant catholicæ fidei esse contrariam, Deum qui est Trinitas natum ex femina; aut si hoc non audent dicere, dicant unde est Deus qui de Vir gine natus est, si non est de Trinitate, cum præ ter Trinitatem nullum alium Deum agnoscant Catholici. Sed si eam vere et proprie Dei cre derent Genitricem, utique Deum Verbum unum esse crederent de Trinitate: quia non ex ea Deus qui est Trinitas natus est. Nam, cum Apostolus Christum testetur b super omnia Deum, Trinitas autem unus est Deus, non incongrue ab eis quæ ritur utrum Trinitas Christus sit, aut alter præ ter Trinitatem Deus, Christus sit. At forte etiam super Trinitatem Deus est Christus, quia super om nia eum Deum testatur Apostolus. Quod si horum trium quodlibet dicere est impium, restat ut unus de Trinitate sit Verbum, qui de Virgine secundum carnem natus est, et homo factus, passus est carne pro nobis. Hinc est quod beatam Virginem Mariam, propter honorem tantum hominis illius, qui ex ipsa natus est, quem gratia, non natura inquit, non confitetur Deum Verbum passum Deum confitentur, Dei asserunt Genitricem. Nos autem vere et proprie Dei Genitricem credimus et confitemur. Quia puerum ¡llum quem ipsa pe perit, natura Deum cognoscimus, et per ipsum facta sunt omnia, secundum beatum Cyrillum di centem Homo natus est, cum sit natura Deus Dei Patris Verbum. Quia similiter ut nos sanguini communicavit et carni. Sic enim terrenis apparuit, non amittens quod erat, sed assumendo humanitatis naturam in sua ratione perfectam. Et iterum in primo capitulo contra Nestorium Sí quis, inquit, non confitetur Deum esse secun Rom. ix, 5. Joan. 1, 11. II Cor. VIII, 9. earne, crucifixum carne et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod est vita et vivificat nos tanquam Deus, ana thema sit. Secundum horum igitur hunc omnium sanctorum Patrum catholicum sensum suscipimus quatuor synodos, id est, Nicænam trecentorum decen et octo, et eentum quinquaginta qui in hac urbe regia convenerunt, et eam quæ in Epheso congregata est, cui præfuerunt Cœlestinus et Cy rillus beatissimi patriarchæ, cum omnibus quæ ibi contra Nestorium sive contra quamlibet hæresim acta sunt nec non etiam, quam sequimur et am 7 Psal. XLIV, 7, 8.

col. 85–86page 4 of 4

plectimur, venerandam synodum Chalcedonensem, homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt*, omniaque scripta Patrum sanctorum, qui unum et idem secundum horum conciliorum definitiones senserunt; anathematizamus autem omnes, si quis dubitat, aut retractat, aut imperfecta judicat, aut qui ea a fide sanctorum Patrum æstimat aliena. Similiter igitur anathematizamus omnia scripta Theodori Mopsuesti, et Nestorii discipuli ejus, et omnes qui similiter illis sapiunt. His adjicientes Eutychem, Dioscorum, Timotheum, Elusium, Pe trum Alexandrinum, et Petrum Antiochenum, et Acacium Constantinopolitanum, cum omnibus se etatoribus eorum, et successoribus, communica tores et complices, aut qui quacunque sorte eorum maculantur contagione, aut memorias eorum ce Jebrant qui in ipsa damnatione defuncti sunt, aut innocentes defendunt. Propterea, recentes ab utero parvulos, non tan tum ut adoptionem mereantur filiorum, aut propter regnum cœlorum (sicut Pelagii et Cœlestii, sive Theodori Mopsuest. discipuli, qui unum et? idem naturale et originale peccatum esse affirmare conantur), sed in remissionem peccatorum eos credimus baptizari, ne pereant in æternum. Inar matus igitur naturæ vigor per màlum prævarica tionis, nullatenus valuit per semetipsum inde re surgere, quo per propriam voluntatem crat lapsus. Quapropter nullum ab Adam nunc usque per na turæ vigorem credimus esse salvatum, nisi dono gratiæ Spiritus sancti in fide nominis Jesu. Quia non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat 537 nos salvos fieri ', nisi in nomine Jesu Christi. Liberum autem naturale ar bitrium ad nihil aliud valere credimus, nisi ad discernenda tantum et desideranda carnalia, sive sæcularia, quæ non apud Deum, sed apud homines possunt fortassis videri gloriosa. Ad ea vero quæ ad vitam æternam pertinent, nec cogitare, nec velle, nec desiderare, nec perficere posse, nisi per infusionem et operationem intrinsecus Spi ritus sancti, qui est etiam Spiritus Christi. Spiri tum enim Christ, qui non habet, hic non "estejus Quod si quis credit in Christo, jam Christi est. Sic ut et verum est, non utique per donum naturæ, sed per Spiritum sanctum est, qui Christi est. Qui jam credit in eum qui justificat impium, ut con fiteatur quia Dominus est Jesus, quod nemo po test dicere, nisi in Spiritu sancto ". Quapropter anathematizanus eos qui naturale aut substan tiam aliquam dicunt esse peccatum. Abominantes etiam eos qui contra vocem Apostoli audent di cere: Nostrum est velle, Dei vero perficere, cum idem doctor et velle et perficere donum testetur esse divinum, ipso dicente: Deus enim est qui ope ratur in vobis et velle et perficere, pro bona volun tate ". Credentes etiam omnes ab Abel usque ad Christum, si qui salvati sunt, ea gratia qua et nos esse salvatos, secundum vocem beati Apostoli Petri dicentis: Quid tentatis Deum, imponere ju gum super cervices discipulorum, quod neque patres His ita se habentibus, beatissimi nunc quid jam de gratia Dei, non qua creamur, sed de ca qua recreamur et renovamur, sentiamus, breviter ex poñentes, sanctitati vestræ necessario credimus fa eere debere manifestum. Eo quod etiam in hac parte inimici gratiæ Dei, id est, Pelagii et Co lestii sectatores, nimium nobis infesti esse videntur. Igitur confitemur rectum in omnibus a Deo crea tum Adam, non mortalem nec immortalem, sed utriusque capacem, habentem in proprii facultate arbitrii, et velle et posse ad omnia, hoc est et ad bonum et ad malum; hunc callidi serpentis deceptum astutia propria sponté prævaricatorem c exstitisse divini præcepti, atque ob hoc justo ju dicio Dei, non solum morte corporis, verum etiam animæ effectum obnoxium, et pristino honore nudatum, jumentis similem factum, non quod ir rationabilis sit effectus, sed quia rationalis vigor ejus carnali delectatione est obligatus, sensit de nique mox inobedientiæ merito legem contrariam in propriis membris, repugnantem legi mentis suæ, captivantem se in lege peccati. Quod malum et pœnam mali in universum credimus transisse genus humanum. Nec enim mortem corporis tan tum, quæ pœna peccati est, sicut quidam dicere volunt, sed et aculeum mortis, hoc est, peccatum, ingressum in mundum. Quia non istis, sed Apo stolo potius acquiescimus, qui et peccatum et mor- vestri, neque nos portare potuimus? sed per gra tem in omnes homines pertransisse testatur, di cens Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes tiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum illi ¹³. Duodecim istos anathematismos esse illas contestationes quas monachi Scythæ publice Romæ affixeranı, cum ex urbe, in qua sancto Hormisda pontifice custoditi servabantur, clam aufugerant, non prorsus aliene Rom. v, 12. • Act. iv, 12. 10 Rom. vIII, 9. "I Cor. XII, 3. "Philipp. 1, 13. 13 Act. XV,

Page scan enlarged

Notebook

Full View