PG 86John Maxentius
Chapters against the Nestorians
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 85–86page 1 of 3

plectimur, venerandam synodum Chalcedonensem, homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt*, omniaque scripta Patrum sanctorum, qui unum et idem secundum horum conciliorum definitiones senserunt; anathematizamus autem omnes, si quis dubitat, aut retractat, aut imperfecta judicat, aut qui ea a fide sanctorum Patrum æstimat aliena. Similiter igitur anathematizamus omnia scripta Theodori Mopsuesti, et Nestorii discipuli ejus, et omnes qui similiter illis sapiunt. His adjicientes Eutychem, Dioscorum, Timotheum, Elusium, Pe trum Alexandrinum, et Petrum Antiochenum, et Acacium Constantinopolitanum, cum omnibus se etatoribus eorum, et successoribus, communica tores et complices, aut qui quacunque sorte eorum maculantur contagione, aut memorias eorum ce Jebrant qui in ipsa damnatione defuncti sunt, aut innocentes defendunt. Propterea, recentes ab utero parvulos, non tan tum ut adoptionem mereantur filiorum, aut propter regnum cœlorum (sicut Pelagii et Cœlestii, sive Theodori Mopsuest. discipuli, qui unum et? idem naturale et originale peccatum esse affirmare conantur), sed in remissionem peccatorum eos credimus baptizari, ne pereant in æternum. Inar matus igitur naturæ vigor per màlum prævarica tionis, nullatenus valuit per semetipsum inde re surgere, quo per propriam voluntatem crat lapsus. Quapropter nullum ab Adam nunc usque per na turæ vigorem credimus esse salvatum, nisi dono gratiæ Spiritus sancti in fide nominis Jesu. Quia non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat 537 nos salvos fieri ', nisi in nomine Jesu Christi. Liberum autem naturale ar bitrium ad nihil aliud valere credimus, nisi ad discernenda tantum et desideranda carnalia, sive sæcularia, quæ non apud Deum, sed apud homines possunt fortassis videri gloriosa. Ad ea vero quæ ad vitam æternam pertinent, nec cogitare, nec velle, nec desiderare, nec perficere posse, nisi per infusionem et operationem intrinsecus Spi ritus sancti, qui est etiam Spiritus Christi. Spiri tum enim Christ, qui non habet, hic non "estejus Quod si quis credit in Christo, jam Christi est. Sic ut et verum est, non utique per donum naturæ, sed per Spiritum sanctum est, qui Christi est. Qui jam credit in eum qui justificat impium, ut con fiteatur quia Dominus est Jesus, quod nemo po test dicere, nisi in Spiritu sancto ". Quapropter anathematizanus eos qui naturale aut substan tiam aliquam dicunt esse peccatum. Abominantes etiam eos qui contra vocem Apostoli audent di cere: Nostrum est velle, Dei vero perficere, cum idem doctor et velle et perficere donum testetur esse divinum, ipso dicente: Deus enim est qui ope ratur in vobis et velle et perficere, pro bona volun tate ". Credentes etiam omnes ab Abel usque ad Christum, si qui salvati sunt, ea gratia qua et nos esse salvatos, secundum vocem beati Apostoli Petri dicentis: Quid tentatis Deum, imponere ju gum super cervices discipulorum, quod neque patres His ita se habentibus, beatissimi nunc quid jam de gratia Dei, non qua creamur, sed de ca qua recreamur et renovamur, sentiamus, breviter ex poñentes, sanctitati vestræ necessario credimus fa eere debere manifestum. Eo quod etiam in hac parte inimici gratiæ Dei, id est, Pelagii et Co lestii sectatores, nimium nobis infesti esse videntur. Igitur confitemur rectum in omnibus a Deo crea tum Adam, non mortalem nec immortalem, sed utriusque capacem, habentem in proprii facultate arbitrii, et velle et posse ad omnia, hoc est et ad bonum et ad malum; hunc callidi serpentis deceptum astutia propria sponté prævaricatorem c exstitisse divini præcepti, atque ob hoc justo ju dicio Dei, non solum morte corporis, verum etiam animæ effectum obnoxium, et pristino honore nudatum, jumentis similem factum, non quod ir rationabilis sit effectus, sed quia rationalis vigor ejus carnali delectatione est obligatus, sensit de nique mox inobedientiæ merito legem contrariam in propriis membris, repugnantem legi mentis suæ, captivantem se in lege peccati. Quod malum et pœnam mali in universum credimus transisse genus humanum. Nec enim mortem corporis tan tum, quæ pœna peccati est, sicut quidam dicere volunt, sed et aculeum mortis, hoc est, peccatum, ingressum in mundum. Quia non istis, sed Apo stolo potius acquiescimus, qui et peccatum et mor- vestri, neque nos portare potuimus? sed per gra tem in omnes homines pertransisse testatur, di cens Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes tiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum illi ¹³. Duodecim istos anathematismos esse illas contestationes quas monachi Scythæ publice Romæ affixeranı, cum ex urbe, in qua sancto Hormisda pontifice custoditi servabantur, clam aufugerant, non prorsus aliene Rom. v, 12. • Act. iv, 12. 10 Rom. vIII, 9. "I Cor. XII, 3. "Philipp. 1, 13. 13 Act. XV,

col. 87–88page 2 of 3

conjectatur Baronius tomo VII, anno 520, cap. 25. In primo anathematismo cum ait: ‹ Unam naturam Dei Verbi incarnatam.» Nota fraudem hæreticam, lector; est quidem hæc assertio de se vera et orthodoxa: Natura Verbi, vel divinitas est incarnata. Sic enim locutos constat sanctum Athanasium, sanctum Cyrillum, quos citat sanctus Joannes Damascenus lib. 1 De fide, cap. 6; sanctum Fulgentium, quæst.2 ad Ferrandum; conci lium Lateranense sub Martino I, canone 1; sanctum Petrum diaconum, libro De incarnatione, cap. 2. et alios. Siquidem hunc sensum catholicum accipit. Natura divina est incarnata, id est unita carni, vel quia naturum carnis assumpsit. Cæterum quia Eutychiani eam propositionem, unam naturam Dei Verbi incarnatam prave et hæretico scnsu detorquebant; quasi in Christo non esset nisi natura divina, in quam conversa fuerit natura humana, nullo pacto ferenda est in Eutychiano homine, qualis fuit Maxentius. Nam etiam Dioscorus cum orthodoxis episcopis se divelleret, dixit in concilio Chalcedonensi ad finem actionis 1, ante actionem 2 concilii Constantinopolitani: Ego autem testimonia habeo SS. Patrum Athanasii, Gregorii, Cyrilli in multis locis, quia non oportet dicere post adunationem duas naturas, sed unam naturam, Dei Verbi incarnatam. En poste riora verba ipsissima sunt Maxentii; priora dolo perfido omisit, vel potius occultavit, quæ tamen intelligi voluit. Eodem pacto Armeni errantes loquebantur, qui tamen nolebant videri Eutychiani, quos tamen redarguit Theodorianus infra. Quocirca prudenter sanctus Damascenus Eutychianorum imposturas detegens lib.Fidei orthod. cap. 11, hæc monuit: At quod divinitas homo facta, incarnata sit, aut humanitate se induerit, nusquam audivimus. Illud certe didicimus, divinitatem humanitati in una suarum personarum unitam esse. Et Nicetas lib. 1 Thesauri, cap. 11, inquit: Errore non caret, si naturam divinam incarnatam esse dicamus, vel si carnem a natura divina assumptam fuisse dixerimus. Hæc idcirco ipsi ne fraudibus Eutychianorum orthodoxis imponeretur, ut in primo suo anathematismo hic fecit Joannes Maxentius. In 3 anathematismo dolo non carent verba illa, substantialem sive naturalem unitatem, post unionem duarum naturarum in Christo resultasse unitatem, quamdam substantiæ vel naturæ, id est, non nisi naturam, quæ est Eutychiana hæresis. In eodem anathema tismo verba illa,‹ sed subsistentialem, sive personalem dicit unitatem,» sinon palam hæretica, sunt tamen ab surda, et impropria. Docet enim fides catholica unionem duarum naturarum in Christo subsistentialem et personalem esse, quia uniuntur duæ naturæ in una subsistentia et personalitate Verbi. (Vide S. Thomam, m part., quæst. 2, art. 2.) Si quis confitetur in Domino nostro Jesu Christo duas naturas unitas, hoc est, divinitatis et huma nitatis, ac si unam naturam Dei Verbi incarnatam, sicut duas unitas in una substantia atque persona, secundum quod nobis tradidit veneranda synodus Chalcedonensis, anathema sit.. Si quis non confitetur proprie et vere sanctam Mariam Dei. Genitricem, sed propter honorem tan túm hoc ei nomen tribuit, quia peperit hominem qui secundum gratiam dicitur Deus, non autem quia peperit Deum incarnatum et hominem factum, anathema sit. Si quis non confitetur substantialem sive natu ralem unitatem, secundum id quod manens natura Deus Verbum naturæ est unitus humanæ, sed sub sistentialem sive personalem dicit unitatem, aut secundum illustrationem, sive secundum dilectio nem, aut secundum affectionem, anathema sit. Si quis non acquiescat confiteri Christum unum de Trinitate, etiam cum carne propria, qui pro nobis passus est in carne, quamvis secundum carnem non sit de substantia Trinitatis, sed sit idem ex nobis, anathema sit. Si quis puerum illum quem sancta Virgo Maria genuit, non confitetur naturæ Deum, per ipsum facta omnia visibilia et invisibilia, cœlestia, terre stria; conditionen que omnium, Deum fortem, prin cipem pacis, patrem futuri sæculi, anathema sit. Rom. v, Si quis dicit Christum passum carne, Deum vero passum carne dicere non acquiescit, quod ipsum intelligitur, Christum passum carne, anathema sit. Si quis dicit: Deus non est factus Christus, Chri stus autem Deus factus est, anathema sit. Si quis non confitetur duas nativitates in uno Filio Dei, Deo Verbo, ante sæcula quidem nato de Patre, in novissimis autem temporibus eodem de matre genito, anathema sit. Si quis non confitetur compositum Christum post incarnationem, anathema sit. Si quis (ait) naturale esse peccatum, peccati cau sam naturarum conditori dementer ascribens,. anathema sit. Si quis non confitetur originale peccatum per prævaricationem Adæ ingressum in mundum se cundum Apostoli vocem dicentis: Per unum homi nem peccatum intravit in mundum, et per pecca lum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt anathema sit. Item Anathematizamus omnem sensum Pelagii, et Coelestii, et omnium qui illis similia sapiunt, suscipientes omnia quæ in diversis locis contra ipses acta sunt et scripta a præsulibus apostolicæ Sedis, id est, Innocentio, Bonifacio, Zosimo, Cœle stino, Leone, Attico etiam Constantinopolitano, et Augustino, (et) Africane provinciæ episcopis.

col. 89–90page 3 of 3

Est Deus Pater, Deus Filius, Deus etiam Spiritus Christum Filium hominis sive hominem, ante sanctus, non tres, sed unus Deus, una substantia sive natura, una sapientia, una virtus, una domi natio, unum regnum, una omnipotentia, una gloria, tres tamen subsistentiæ sive personæ. Unaquæque persona incommutabiliter semper obtinens quod proprium est, ita ut nec Pater sit Filius aut Spiritus sanctus, nec Filius sit Pater aut Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus Pater sit aut Filius. Filius autem, 538 id est, Verbum Dei unigenitus Deus, consubstantialis Patri, manens in propria subsi stentia Deus, in novissimis diebus ex visceribus beatæ Virginis Mariæ naturam suscepit humanam, et sibi carnem coadunans, homo factus est, habens animam rationalem vel intellectualein. Quamobrem fatendum est Deum natum ex femina, non se cundum divinitatem, sed secundum humanitatem, Deum in cunis jacuisse, pannosum, sordibus invo lutum, crevisse et profecisse ætate et sapientia se cundum humanitatem, non secundum divinitatem Deum esurisse, sitisse, lassum ex itinere quievisse, non secundum divinitatem, sed secundum huma nitatem Deum comprehensum manibus impio rum, judicatum, damnatum, crucifixum, latus lancea perforatum, non secundum divinitatem, sed secundum humanitatem: Deum mortuum, sepultum resurrexisse, non secundum divinitatem, sed secun dum humanitatem: Deum cum ipsa carne ascen disse in cœlum, sedisse ad dexteram Patris, inde Fursum cum ipsa carne in gloria venturum judicare vivos et mortuos. Rursus profitendum est, Jesum sæcula de Patre natum unum ex Trinitate, el per ipsumfactaomnia visibilia et invisibilia, et sine ipso factum esse nihil, non tamen secundum humani tatem, sed secundum divinitatem; hunc eumdem hominem esse vitam æternam, sapientiam, et vir tutem Patris, non tamen secundum humanitatem, sed secundum divinitatem; hunc eumdem hominem esse figuram substantiæ sive imaginem Patris, et emanationem claritatis Dei, non tamen secundum humanitatem, sed secundam divinitatem. Rursus dicendum est eum, qui est vita æterna, sapientia, virtus Patris, natum secundum carnem ex femina, vitam æternam, sapientiam et virtutem Patris, pan nis involutum in cunis jacuisse, vitam æternam, sapientiam et virtutem Patris, passum, crucifixum, mortuum secundum carnem. Quæ cum ita sint, nemo potest esse catholicus, nisi qui in Verbo Dei Filio unigenito, duas fuerit professus post aduna tionem semper indissolubiliter manere naturas, id est, Verbi et carnis, Dei et hominis, divinitatis et humanitatis. Quia sicut unus de Trinitate est, et in principio Verbum Deus est, ita etiam idem ipse ex nobis est, homo perfectus et verus. Qui enim ex lumbis Abrahæ et ex semine David puer datus est nobis, Deus cœli est, et princeps pacis, et ideo non duæ, sed una Christi persona est, quia nemo ascen dit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cœlo, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula. ADUNATIONIS VERBI DEI AD PROPRIAM CARNEM Filius Dei Verbum Patris, unus ex Trinitate, natura Deus homo factus est, habens animam ratio consubstantialis Patri, natus de Deo ante sæcula, subsistens in propria persona Deus in novissimis temporibus mox inter evangelizantis angeli verba, et accommodantis virginis fidem, propriæ potentia virtute, ex visceribus ejusdem virginis sine.semine viri carnem sibi coadunans, manens in propria nalem sive intellectualem, et ita completo tempore, secundum legem humanæ naturæ processit de tha lamo virginali. Hac de causa naturalis, non socialis adunatio sive unitio in Christo rectissime dicitur, quia non carni formatæ aut animatæ, quod jam hominis cujuslibet potest demonstrare persona,

Page scan enlarged

Notebook

Full View