Est Deus Pater, Deus Filius, Deus etiam Spiritus Christum Filium hominis sive hominem, ante sanctus, non tres, sed unus Deus, una substantia sive natura, una sapientia, una virtus, una domi natio, unum regnum, una omnipotentia, una gloria, tres tamen subsistentiæ sive personæ. Unaquæque persona incommutabiliter semper obtinens quod proprium est, ita ut nec Pater sit Filius aut Spiritus sanctus, nec Filius sit Pater aut Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus Pater sit aut Filius. Filius autem, 538 id est, Verbum Dei unigenitus Deus, consubstantialis Patri, manens in propria subsi stentia Deus, in novissimis diebus ex visceribus beatæ Virginis Mariæ naturam suscepit humanam, et sibi carnem coadunans, homo factus est, habens animam rationalem vel intellectualein. Quamobrem fatendum est Deum natum ex femina, non se cundum divinitatem, sed secundum humanitatem, Deum in cunis jacuisse, pannosum, sordibus invo lutum, crevisse et profecisse ætate et sapientia se cundum humanitatem, non secundum divinitatem Deum esurisse, sitisse, lassum ex itinere quievisse, non secundum divinitatem, sed secundum huma nitatem Deum comprehensum manibus impio rum, judicatum, damnatum, crucifixum, latus lancea perforatum, non secundum divinitatem, sed secundum humanitatem: Deum mortuum, sepultum resurrexisse, non secundum divinitatem, sed secun dum humanitatem: Deum cum ipsa carne ascen disse in cœlum, sedisse ad dexteram Patris, inde Fursum cum ipsa carne in gloria venturum judicare vivos et mortuos. Rursus profitendum est, Jesum sæcula de Patre natum unum ex Trinitate, el per ipsumfactaomnia visibilia et invisibilia, et sine ipso factum esse nihil, non tamen secundum humani tatem, sed secundum divinitatem; hunc eumdem hominem esse vitam æternam, sapientiam, et vir tutem Patris, non tamen secundum humanitatem, sed secundum divinitatem; hunc eumdem hominem esse figuram substantiæ sive imaginem Patris, et emanationem claritatis Dei, non tamen secundum humanitatem, sed secundam divinitatem. Rursus dicendum est eum, qui est vita æterna, sapientia, virtus Patris, natum secundum carnem ex femina, vitam æternam, sapientiam et virtutem Patris, pan nis involutum in cunis jacuisse, vitam æternam, sapientiam et virtutem Patris, passum, crucifixum, mortuum secundum carnem. Quæ cum ita sint, nemo potest esse catholicus, nisi qui in Verbo Dei Filio unigenito, duas fuerit professus post aduna tionem semper indissolubiliter manere naturas, id est, Verbi et carnis, Dei et hominis, divinitatis et humanitatis. Quia sicut unus de Trinitate est, et in principio Verbum Deus est, ita etiam idem ipse ex nobis est, homo perfectus et verus. Qui enim ex lumbis Abrahæ et ex semine David puer datus est nobis, Deus cœli est, et princeps pacis, et ideo non duæ, sed una Christi persona est, quia nemo ascen dit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cœlo, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula. ADUNATIONIS VERBI DEI AD PROPRIAM CARNEM Filius Dei Verbum Patris, unus ex Trinitate, natura Deus homo factus est, habens animam ratio consubstantialis Patri, natus de Deo ante sæcula, subsistens in propria persona Deus in novissimis temporibus mox inter evangelizantis angeli verba, et accommodantis virginis fidem, propriæ potentia virtute, ex visceribus ejusdem virginis sine.semine viri carnem sibi coadunans, manens in propria nalem sive intellectualem, et ita completo tempore, secundum legem humanæ naturæ processit de tha lamo virginali. Hac de causa naturalis, non socialis adunatio sive unitio in Christo rectissime dicitur, quia non carni formatæ aut animatæ, quod jam hominis cujuslibet potest demonstrare persona,