Verbum se univit in utero Virginis, sed ex ipsis ejus est; sed hoe qui dicunt, errore Nestorii traducun visceribus Sapientia sibi domum ædificavit. Alioqui si formatæ aut animatæ carni semet Verbum Dei inseruit in utero virginali, non jam naturalis, sed societate hæc potius unitio sive adunatio dicenda est nec persona Verbi ad naturam carnis, sed ad personam alicujus hominis eoncurrisse credenda tur. Catholica autem fides non personam Verbi ad personam alicujus jam formati hominis, sed ad na turam carnis convenisse credit et prædicat, et ideo. non socialem, sed naturalem factam docet esse unitionem. AD POSSESSOREM EPISTOLA (t). Dilectissimo fratri Possessori Hormisda. Sicut rationi congruit ut consulant ambigentes, liditate versutias, et sub religionis obtentu famu ita par est respondere consultos, quia ipse impellit în errorem, qui non instruit ignorantem. Nec quid quam est aptius studioso religionis, quam inquisitio veritatis, quando facilius devium vitat, qui iter quod gradiatur rogat. Sed priusquam respondendi curam de his quæ dilectio tua percontatur aggre diar, libenter in litteris tuis fidei tuæ me fateor invenisse fervorem, cujus calore succensus, redi vivam in illis partibus infidelium perversitatem vigere suspiras. Dignissimus dolor, qui dedita Deo corda contristat. Nec enim est apud cos lapsus illa mentabilis, apud quos est igniculus charitatis; quia unum spiritalium votum est salus inconcussa cun ctorum. Sed non est ignota Ecclesiæ Dei de hujus modi procellis, aut insueta tempestas, et quamvis Rectoris sui gubernaculo inconcussa persistat, variis tamen insurgentium fluctuum laborat vexata turbi nibus. Nam unde est psalmidici vox prophetæ, qui ipsius Ecclesiæ personam Spiritu quo implebatur (a) assumens: Sæpe, inquit, expugnaverunt me a juven tute mea, etenim non potuerunt mihi ". Concutiunt, sed in nihilo prævalebunt. Adhuc in area sumus, mista sunt frumenta cum paleis, gemunt boni con sortia malorum': sed superest flamma non necessariis, et parata sunt horrea jam probatis. Sed ubi terrarum non ista permistio? Nos fixis decet stare [insistere] vestigiis. Proficiemus inter adversantes propriis bonis, si erroribus non involvamur alienis. Probat enim virtutis suæ validum robur, qui cum impelli tur, non movetur. Ubi non variæ tentationis aculei? Quales per hunc fere jugem annum quorumdam Scytharum, qui monachos præferebant specie, non veritate, professione, non opere, subtili tectas cal Psal. CXXVII, 2. 15 II Tim. 11, 14. Cocleus et nonnulli alii a Joanne Maxentio decepti existimarunt hanc ad Possessorem episto lam non esse Hormisdæ Romani pontificis, sed ab aliquo ejus nomine falso suppositam. At qui omnes Hormisdæ epistolas in causa ista Scytharum mona chorum (quæ habentur tom. I Epistol. Roman. pon lantia odiis suis venena pertulimus, studentes eos ab interno vulnere medicabilis patientiæ moderatio ne sanare, beati Pauli monita non tenentes [tacen tes]: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium“. Sed quando virus quod viscera penetravit evellitur? quando corda male sibi credula, veritatis obtemperant institutis? quando induit obedientiæ humilitatem, opinioni bus suis vallata superbia? quando acquiescunt paei, contentionum stimulis assueti, sola certamina aventes de religione captare, et mandata negligere? Nunquam apud eos charitas novo commendata præcepto, nunquam pax Dominico relicta discessu; una pertinacis cura propositi rationi velle impe rare, non credere. Contemptores auctoritatum vete rum, novarum cupidi quæstionum, solam putantes scientiæ rectam viam, qualibet conceptam facilitate sententiam; cousque tumoris clati, ut ad arbitrium suum utriusque orbis putent inclinandum esse judicium; nec in numero fidelium deputantes se quacem traditionis paternæ, si suæ viderint credere nolle sententiæ; docti crimina serere, obtrectatio num veneña componere, integrum Ecclesiæ corpus odisse, seditiones struere, invidiam concitare, et pro obedientia (quæ in cœnobiis principatum regu laris obtinet discipline) obstinationem pertinacis amare superbiæ. Non illos potuimus monitis, non mansuetudine, non auctoritate comprimere. In publicum usque 539 prodiere conventum, ad concussionem quietis circa regum etiam statuas inclamantes, et nisi fidelis populi constant'a resti tisset, per diabolicæ semina nefanda zizaniæ apud illos dissensionem et discordiam commovissent, per tificum) vel leviter legerit, ex nexu rerum gestarum, exstylo, ex verborum sententiarumque proprietate, ex aliis denique certissimis signis, manifestissime hanc germanam ae genuinam esse S. Hormisdæ epistolam agnoscet. (Vide tom. VII Annal. eccles., 520, cap. 22.) (a) Labb. impellebatur.
quos adjutorio Dei de regione eorum est pulsa dissen- set nuntiare fidelibus: Omnia probate, quod bonum sio. De eissero probavimus prophetica Apostolum voce dixisse, in novissimis diebus instare tempora peri culosa, et fore homines sui tantum amatores, haben tes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; itaque esse vitandos ***. Hæc ideo diectioni vestræ indicanda sub occasione credidimus, ne si illuc fuerint forte delati, ignorantes quemadmodum se in Romaną urbe gesserint, sub aliqua verborum simula tione possint aliquos decipere. Hi vero quos vos de Fausti cujusdam Galli antistitis consuluisse litteris indicastis, id sibi responsum habeant: Neque illum recipi neque quemquam, quos in auctoritatem Pa trum non recipit examen catholicæ fidei, aut eccle siasticæ disciplinæ ambiguitatem posse giguere, aut religiosis præjudicium comparare. Fixa sunt a Patribus quæ fideles sectari debeant instituta; sive interpretatio, sive prædicatio, seu verbum pro populi ædificatione compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur: si discor dat, aboletur. Unum est fundamentum, extra quod quælibet fabrica si consurgit, infirma est; super illud quisquis superædificat, seu vilia șeu pretiosa, consideret. Errat autem is qui a via, quam Patrum electio monstravit, exorbitat. Nec tamen improbatur diligentia per multa dis currens, sed animus a veritate declinans. Sæpe de his necessaria providetur, de quibus ipsi æmuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest nosse quod fugias: atque ideo non legentes incon gua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, nunquam Doctor ille gentium acquievis est tenete. Non abs re est, etsi muudanum, non ta men a ratione discretum miscere sermonem. Fertur quidam nobilis arte pingendi, cum equum penicillo vellet explicare perfectum, asellum sibi proposuisse.. pingenti, asserens, non ut jumentum imitareturí deforme, sed ne in alicujus deformis lineamenti similitudinem lapsus incideret. Non improvide Pa trum veneranda sapientia fideli posteritati, quæ essent canonica dogmata definivit: certam in libro rum etiam veterum auctoritatem recipiendorum, sancto Spiritu instituente, summam præscribens, ne opinioni suæ lector indulgens, non quod ædifi cationi ecclesiasticæ conveniret, sed quod voluntas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumnianti bus opus erat extra constitutos Ecclesiæ terminos porrigere quæstiones? et de his quæ habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina? cum Christiana Gides canonicis libris, et synodalibus di sciplinis, et Patrum regularibus constitutis, stabili et inconcusso tramite limitetur. De arbitrio tamen libero et gratia Dei, quid Romana, hoe est, catholica sequatur et servet [asseveret] Ecclesia, licet ex va riis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium el Prosperum, abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quæ, si tibi desunt, et necessaria creditis, desti nabimus, quanquam qui diligenter Apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, evidenter agnoscat. Deus te incolumem custodiat, frater charissime, Datum Idibus Augusti, Rustico ac Olybrio consu¬ libus. Quamvis semper invicta maneat veritas, nunquam eos insano mentis judicio detractare quæ vera sunt、 tamen adversus eam se attollere desinit falsitas. Et quia aperta fronte contra eam non est ausa as surgere, ne mox validissimis ejus jaculis proster natur, ipsius adumbrata specie adversus eam di micat. Atque ita non solum leves et incautos, verum etiam aliquando prudentes, et graves decipit ani mos', quos cum suis oppleverit tenebris, cogit * II Tim. 1,4-5. "I Thess. v, 21. el approbare quæ sua sunt. Nam cum non sit vir tus cujus non est origo veritas, nec vitium quod non a mendacio sumit initium, nullatenus veraci ter vitiosum arguere posse credendus est auctor et defensor mendacii. Et ideo non est mirum, si apud eos virtus reputetur in vitium, qui deserto lumine veritatis, fallaciæ nebulis obcæcantur. Hinc (b) Apud Labb. Errat autem a via, qui ab eo quod Patrum electio, etc. Quam impudenter Maxentius mentiatur, ne gans Epistolam ad Possessorem esse Hormisdæ Ro mani Pontificis, quam impie auctorem Epistolæ appellet hæreticum, quam calumniose Dioscorum Romanæ Sedis legatum, et Possessorem episcopum, viros alioqui claros et orthodoxos, in crimen hære sis Nestorianæ accersat,quantis mendaciis, impostu ris, calumniis et falsitatibus sit tota hæc ejus rc sponsio referta, qui Epistolas sancti Hormisdæ et le gatorum ejus in causa ista monachorum Scytharum inspexerit facile cuncta deprehendet. Et quia nimis longum esset ea omnia hic inserere, et innumeros dolos Maxentii sigillatim enumerare, adito, lector, tom. VII Annal. Eccles.,anno Christi 520, cap. 23 et seq.,ubi omnia exacte exposita reperies. Quocirca quæ in causa Scytharum monachorum adversus Epistolam Hormisdæ ad Possessorem Maxentius disserit, tanquam {mendacia. ¡mpia, blasphema, ca lumniosa, et falsa, repudianda jure optimo cen sentur.