trium, mox in præfatione sua misericordiam. Dei, ▲ sumpta, pro humano genere mori? Sed nunquid qua gratis justificamur, nonnisi fide et operibus Apostolus tacuit, unde Enoch et Noe Deo placere promerendam docere nititur, dicens: Asserentibus uobis, quod Dei misericordia, fide et operibus pro merenda est, catholicam vocem ad Pelagii sensum discretionis nescius quilibet adjudicet. Unde et in libro undecimo per naturalem vigorem absque gratiæ adjutorio multos non solum ante adventum Domini, verum étiam et ante legem litteræ salva tos, atque ad plenam cordis puritatem perfectam que justitiam pervenisse, filios Dei fieri meruisse impudenter et procaciter asseverat. potuerunt, dicens: Fide Enoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulig illum Deus? Ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo; et reliqua: Fide Noe responso accepto, de his quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam dam naviţ mundum, et justitiæ quæ per fidem est, hæres est institutus ". Fidem Apostolus non ut delirat Faustus generalem sed specialem docet, dicens: Non enim omnium est ſides;neque naturaliter omnibus inesse, sed a Deo donari, qui operatur omnia in omnibus **. Sicut et alibi idem Apostolus dicit, illud quod su perius beatissimus posuit Augustinus: Pax fratri bus et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Jesu Christo ". Non ergo per legem naturæ, sed per gra tiam omnes sancti ante adventum Domini Deo pla cuerunt. Secundum id quod et beatissimus Petrus in Actibus testatur Apostolorum, dicens: Nolite jugum imponere super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus, sed per gratiam Christi speramus salvi fieri quemadmo dum et illi. Eat nunc Possessor, et adhuc in per nicie propria, et eorum qui sibi consentiunt, de fendat Fausti libros catholicos, quos non solum scriptis sanctissimi viri Augustini, verum etiam sum morum et præcipuorum Christi apostolorum sen ¡tentiis contrarios penitus veritas docet, sicut hoc loco manifesta ratione probavimus. Nam ideo cer tas sententias tam ex præfatione errorum Fausti, quam etiam ex capituli primi et septimi prioris libri inserere, hoc loco necessarium consideravi quia se idem Possessor ita solet callide excusare, quod non amplius nisi octo capitula libri primi le gerit, ut sic saltem confusus aliquando resipiscat, ea quæ proprio ore legisse se asserit, catholica ne fario ausus pronuntiare. Denique in nono capite ejusdem libri, inter cæ tera, dicit Cum homines ita fuerint ad imaginem et similitudinem Dei præditi, ut multi etiam filii Dei meruerint nuncupari, vel paucis adhuc exem 'plis præstringere nos oportet, quanti ante legem lit-, teræ, erudiente lege naturæ quæ prima (ut dixi mus) gratia Dei est ut vestibula salutis intraverit.' Et iterum post pauca: Unde Enoch, inquit, cum Deo ambulare, vel Deo placere potuisset, nisi eum lex visceribus infusa secreto magisterio illuminas set, in tantum ut nihil terrenum sapiens, mirabi liter a terra, Deo assumente, raperetur? Qui cum fidei merito in prima sæculi illius ætate cæteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturæ sibi tradi-, tam fuisse perdocuit. Et iterum post aliquanta Qualem quantamque, inquit, legem prima condi tione susceperit, perfecta etiam Noe justitia decla ravit, qui generalia fidei dona speciali in studio virtutum sectator excoluit. Si secundum hujus im pium sensum, et Enoch omni ſæce terrena in tan tum purgari potuit per maturæ vigorem, ut nihil terrenum saperet, et Noe ad perfectam justitiam perveniret, ergo Christus gratis mortuus est **. Si eum per naturæ vigorem carnis sapientia (quæ Deo ini mica est) plenius expurgare potuit, et perfecta justitia adimplere, quid necesse erat Deo, carne as 5. ibid. 7. Galat. 11, 21. Act. xv, 10, 11. Hebr. XI, ** II Thess. 111, 2; 11 Cor. x1, 6. * Ephes. vI, 25. Catholicæ fidei professione breviter exposita, post adunationem in Christo natura est, ergo nec pergimus nunc illorum respondere definitionibus, qui lapsu miserabili corruentes, novis et exquisitis argumentationibus nefarium dogma Christi Eccle siis moliuntur inferre, et Deum et hominem, Ver bum et carnem confitentes, unam post adunatio nem in Christo naturam, stulte nimis impudenter que conantur astruere, quia, inquiunt, non esse na turam sine persona, quibus respondetur Si una adunatio carnis facta est: quod si coadunatio carnis facta non est, cur adunationis fit mentio? si vero adunatio carnis facta est, jam non tantum divina, sed et carnis natura in Christo est, duæ igitur na turæ sine ulla dubitatione post adunationem in Christo sunt. Si autem adunatione facta, una, et sola manet in Christo divinitas, ergo non simplex, sed composita passibilisque est eadem Verbi divi
nitas. Quia quidquid ex adunatione subsistere cre- vare personas; quia Verbum et carnem etiam post. ditur, nullatenus secundum veritatem, proprie sim plex est, sed omnino compositum intelligitur. Hoc autem de sola divinitate Christi sentire probatur esse sacrilegium. Restat ergo ut adunatio, quæ compositionem facit, refugiat simplicitatem, susce ptionemque procul dubio a Filio Dei humanæ natu ræ significet. Et ideo constat duas, id est, divinita tis et humanitatis, in Filio Dei post adunationem esse naturas, ex quibus et in quibus subsistit una et singularis Christi persona. Rursus, si post adunationem una natura in Filio Dei profitenda est, aut humanitas sola in Christo est, aut certe sola divinitas. Item si non est natura, sine persona, multo magis persona non potest esse sine natura. Si ergo non.est natura sine persona, et per sona non est sine natura, tres ergo sunt naturæ divinitatis, non una. Quia tres sunt sine dubio sub sistentiæ sive personæ, Patris et Filii et Spiritus sancti. Sed hoc qui dicunt Arianis omnino socian tur, et pari cautela cavendi sunt, quia similiter ut illi blasphemare noscuntur. Quæramus tamen quid sibi vult adjectio illa significare, cum dicunt, post adunationem. Utrum quia ante adunationem duæ in Christo naturæ fuerunt, et ideo dicunt post adu nationem, an et ante adunationem unam profiten tur fuisse in Christo naturam? Quod si ante adu nationem unam fuisse dicunt, superfluum omnino est, post adunationem dicere, quia semper unam secundum ipsos constat fuisse et esse in Christo naturam. Veram si ita est, omnino fallaciter ab eis etiam mentio adunationis affertur. Quia, si una et ante et post mansit in Christo natura, nulla omni modo facta est adunatio, quia adunationem ex di versarum rerum naturis fieri, nemo est qui nescit. Si autem duas ante adunationem fuisse naturas in Christo dixerint, duas etiam sine dubio ante adu nationem dicere convincuntur in Christo fuisse personas, quia, secundum ipsos, non est natura sine persona. Quod cum dicunt, quis eos nesciat Nestorianæ perfidiæ (quod fugiunt) laqueis compe diri, qui hominem plenum Deo, non Deum homi nem factum prædicare convincuntur. Item si non est natura sine persona, quæramus ab eis: Utrum post adunationem Verbi et carnis in Christo dicant duas esse naturas, an denegent. Quod si vel Verbi vel carnis essentiam in Christo negaverint, aut Ju dæorum impietati omnino jungendi sunt qui Chri stum purum hominem fuisse asserunt, aut Mani chæorum sacrilegiis coæquandi, qui carnis in Chri sto negant essentiam vel naturam. Si vero et Ver bum carnem esse in Christo dixerint, duas utique essentias inviti diversarum naturarum ipsorum no minum testimonio profitentur, quia non cadem sunt nomina Verbi et carnis; nam Verbum Verbum est, et caro caro est. Verum quia nolunt esse na turam sine persona, 546 procul dubio etiam sic secundum hanc stultam et impiam definitionem suam, ipsi potius duas invenient in Christo asser adunationem in Christo negare non possunt, quo rum diversas esse naturas nullus ignorat. Sed duas, inquiunt, ideo non debere dici in Christo post adunationem fatemur esse naturas, quia duo nu merus esse non potest indivisus, cum secundum veritatem, omnis numerus divisioni subjacet. Hæc et hujusmodi solet eorum impudentissima catholi cam veritatem argumentari vanitas. Et primum qui đem non per se ipsum, sed in rerum naturis om nem subsistere numerum evidentissima ratione docemur. Deinde, si nullatenus ea quæ secundum aliquid discernuntur et numerantur, possunt in unitate subsistere, quæro, et Pater et Filius et Spi ritus sanctus, qui non reipsa, sed cognitione tan tum ab invicem discernuntur, quomodo non in di visione, sed in naturæ unitate subsistant? Quod si hi tres unum sunt, et personarum sua rum proprietates integras et perfectas inconfuse custodiunt, nec in divisione, sed in unitate subsi stunt, restat, ut jam non omnia quæ secundum cognitionem numerantes discernimus, etiam rebus ipsis, nefarie dividamus. Quia nec cum carnis et animæ duas pronuntiamus diversasque naturas. unum hominem in duo dividimus, quem non rebus, sed cognitione discernimus. Alioquin dividant primo si possunt, non solum intellectu, sed etiam rebus, a splendore colorem, et calorem a sole;tunc eorum poterit hæc stulta sententia stabiliri. Quod si facere nequeunt, cedant veritati, et duas nobiscum in Christo profiteantur esse naturas, qui eas non rebus ipsis dividimus, sed cognitione tan tum discernimus et probamus. Si vero dixerint Sicut ex anima et carne una humana natura confi citur, quæ singulari, non plurali numero pronun tiatur, ita ex divinitate et humanitate una facta est Christi natura. Primo quidem hoc exemplum Filio Dei minime existimo convenire, cui subsistendi causa caro non fuit. Quippe qui ante sæcula a Patre natus in propria persona incommutabiliter subsi stit, sed cum Verbum caro fieret, misericordiæ fuit. Animam autem humanam ante carnem ali cubi subsistere, et postmodum carni inseri, nemo ausus est affirmare. Sane quia nulla res sive natura est, quæ non proprio appelletur nomine, unius na turæ quam ex Trinitate et humanitate factam esse contendunt, nomen doceant. At si voluerint dicere Verbum incarnatum, sive unam naturam Dei Verbi incarnatam, eo ipso quo hoc dicunt, duas procul dubio dicere convincuntur in Christo naturas, dua rumque, non unius nomina naturarum, ejus vide licet, qui incarnatus est, id est Verbi Dei, et ejus quæ ab ipso assumpta est, id est, carnis. Non ergo hoc unius rei nomen est, quod sic expressam si gnificationem duarum diversarumque unitarum do ceat naturarum, quemadmodum cum dicitur, hu mana natura, quam ex duabus seu potius, in dua bus diversisque naturis, id est, carnis et animæ subsistere nemo dubitat, sed quemadmodum si