PG 86John Maxentius
Dialogues against the Nestorians
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 115–116page 1 of 22

dicatur, anima incarnata, sive una natura animæ appelletur significationem. Christum autem non incarnatæ. Et ideo nomen naturæ unius, quæ divi nitatis, et humanitatis, expressam possit habere significationem, docere coguntur. Verum si in tantum desipuerint, quod dicant eam Christi esse naturam, rursus ab eis quæritur, qualis illa sit. Quia Christus non naturæ, sed operationis sive efficientiæ, id est, unctionis nomen est, et ideo adhuc coarctantur, ut illius naturæ singularis, quain post adunationem in Christo esse volunt, nomen doceant. Quia nulla rei natura est, quæ non proprio et singulari nomine secundum specialem videlicet esse naturæ nomen, sed unctionis, et ex hoc, quod multi Christi dicti sunt in Vetere Testamento, ma nifestum est. Quapropter aut nomen illius naturæ unius, quod ab eis rectissime quæritur doceant, aut si hoc facere minime possunt (quia omnino est impossibile) duas non ante, sed post adunationem, et deinceps, semper indissolubiliter manentes, na turas in una Christi persona, spreta erroris sui caligine, profiteri non metuant, ne aut humanam tantum cum Judæis, aut divinam tantum cum Ma nichæis confitentes, ab unica et Catholica damnati matre Ecclesia, in perpetuum crucientur. Si in hoc sæculo posset finis esse mendacii, maneret utique quieta Christi Ecclesia, sed quia inextri cabile quodammodo malum nunquam desinit humana corda pulsare, atque inopinatis argumentis fidem inquietare catholicam, necesse est sectatoribus veritatis prudenter captiosas ejus sententias prævidere, sapienterque detegere, prolatasque in medium malleo veritatis cohibere, et usque ad effusionem san guinis contra eas pro veritate certare. Præsertim cum Scriptura divina moneat et dicat: «Ne confun daris loqui verbum pro anima tua, et pro veritate certa usque ad mortem ".» Similiter et Apostolus quo rumdam denotans timiditatem: Nondum, inquit, usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum cer tantes *. Resistendum igitur, nec omnino est parcendum hæreticis, confidentes in tali negotio sermonis copiam minime defuturam. Nam si ad confutandam prophetæ insipientiam os asinæ aperuit ³¹, quanto magis cor fidelis reserare dignabitur, ut perfidorum dementia confutetur? Quapropter quoniam olim in radice pravitas Nestoriana damnata, nunc rursus vivacior assurgit quodammodo, callidisque syllogismo rum argumentis adversus ipsa catholicæ fidei fundamenta dimicans, sub religiosa pronuntiatione verbo rum religionem profanare contendit, necessario credidi, mi Theophile, tuis adjutus precibus, occultum, et sub verbis Catholicis latentem, eorum impium prodere intellectum, quatenus detectus et denotatus fiat cunctis ubique perspicuus. Agens simul etiam contra eos, qui licet Christum Dominum confiteantur, tamen nescio qua rursus inducti perversitate, declinant eum unum confiteri ex sancta et individua Trinitate. Quod nolentes asserere, quis eos non intelligat aliis verbis idipsum negare quod dicunt nibilque aliud Christum nisi extraneum a Trinitate et juxta Arianos, credere impie creaturam? Si enim verus est Deus sicut est, aut Trinitas est, aut unus ex Trinitate. Sed quia totam Trinitatem Christum credere sacrilegium est, restat ut unus sit Deus Christus ex Trinitate. Nisi forte alium eum Deum præter Trinitatem esse contendant, quod non Catholicorum, sed Manichæorum est proprium, qui duos deos sibi contrarios introducunt. Placuit igitur sub persona interrogantis hæretici, et catholici respondentis, explicare hujus nostræ disputationis opusculum, quo facilius objectionum absolutio legentibus elu cescat. » Eccli. IV, 33. 80 Hebr. XII, 4. 31 Num. xxn, 28. 1. De modo appellationis Theotocæ, hoc est, Dei Genitricis. II. Quod Theotocon hæretici beatam Virginem ita fa teantur, non quia Deum secundum carnem, sed quia hominem_Deo unitum genuerit.

col. 117–118page 2 of 22

HI. Quod initium dari Deo Verbo ex femina stulte IX. Quod hoc tantum disture a Prophetis Christum calumnientur, his qui vere et proprie Deum secun dum carnem natum ex femina confitentur. IV. Quod callide et perverse eam matrem humanita tis affirment. V. Quod ex illis evangelicis vocibus quæ ad Joseph Sponsum sanctæ Virginis factæ leguntur, non Deum fortem secundum Prophetam ", sed purum tan tum, qui propter eum, cui uniri meruit, Deus for tis dicatur, sed femina natum conentur astruere. VI. 547 De eo quod scriptum est: Quod natum est de carne, caro est: quod natum est de spiritu spiritus est 58. ' VII. De eo quod non Deum factum, sed Christum Deum factum callide fatentur. VIII. Quod non natura, sed dignitate et unitione Deum stulte asserunt Christum: ob id quod scri plum est in Actibus Apostolorum, Petro ad Cor melium dicente? Quia Deus erat cum illo **. impie fateantur, qui non sit natus ex semine viri, quamvis non post conformationem, sed in ipsa conformatione, Christo tamen Deum Verbum unitum inique contendant. X. Quod sicut duas naturas, ita et subsistentias sive personas in Christo fateantur. XI. Quod assumptum a Deo, non Deum factum homi nem perverse asserant, et quod ipsum definiant na. turam esse quod persona est. XII. Quod alia sunt propria nomina naturarum el personæ, quæ nullam faciant quæstionem, alia com. munia quæ in quæstionem veniant. XIII. Quid inter naturas distet atque personam et quod non omnis sit natura persona. XIV. Quod et Deum factum hominem, et secundum nativitatem Dei Verbi juxta carnem hæretici ère dere detestantur. NESTORIANUS. Olim te nostrorum dictorum audiens infamatorem, sæpius incitabatur animus tecum de divinæ dispensationis conquirere sa cramento. Nunc vero opportuno loco et tem pore tua nobis a Deo donata præsentia, valde de sidero, ut præsentem arguas, cui absenti non quies cis detrahere. CATHOLICUS. Qui se non mendacii, sed verila tis exhibet sectatorem, nullus movetur mussitatio nibus querulorum. Cujus autem animus de sua est falsitate conscius, licet nemo de eo queratur, sus picionum tamen stimulis inquietatur assidue. Nihil autem prudentibus aufert, imo potius confert, mendax infamatio malevolorum. Si enim veraciter quis de talibus reprehenditur, corrigendus est, ne ulterius reprehendant, si mendaciter, condemnandi sunt potius et delendi. Quapropter si, ut ipse æsti 'mas, tuarum sum ego infamator assertionum, age nunc sicut desiderasti, et te sectatorem ve ritatis ostendens, me tuum falsissimum nota accu satorem. N. Relinquentes, si placet, ista, ea proferamus discutienda in medium, quæ unusquisque nostrum simplici mente, Catholicis judicat convenire dog matibus, ne in his quæ ad rem non pertinent tem pus videamur expendisse. C. Optimum quidem mihi et nimis gratum, semo tis conviciis semper de veritate conquirere. N. Solent injuriæ illis præstare suffragium, qui bus studium est non de veritate, sed de propria gloriari victoria. In bis autem, qui tota intentione cupiunt de comperta veritate gaudere, locum hæc penitus non habent. scriptum est) hilariter ipsa veritas intimare, cum ad investigationem sui disputantium mentes sim plici viderit intentione pertendere. Erit igitm procul dubio nostræ disputationis fructuosus finis, si modo furiosa contentio submoveatur e me dio. N. Mea certe hæc est omnino intentio, si tamen et tu placido animo meis interrogationibus dignum duxeris respondere. C. Move quod vis, ut jam videamus ea quæ a me scire desideres. N. Volo igitur, ut mihi planum facias, quo nam modo a vobis beata Virgo appellatur Theotocos, hoc est, Dei Genitrix, quam constat genuisse Em manuelem. C. Ipsa prorsus tuæ interrogationis principia, duos te filios credere manifestant. N. Noli, quæso te, antequam meorum dictorum rationem diligenter discutias, calumniosis me im petere vocibus. C. Nemo recte sibi inferri calumniam queritur quem non aliena, sed sua potius redarguunt. Ve rum si ego interrogationis tuæ sententiam minime intelligere potui, deputa hoc imperitiæ, dummodo tu lucidius explices, qui modum de Theotoca ap pellatione planum tibi fieri flagitans subjecisti, quam constat genuisse Emmanuelem. Si enim mo dum appellationis Theotocæ perquirentes, etiam Emmanuelem, quem natum dixisti ex Virgine, Dei Filium crederes, sufficeret dicere, quonam modo Theotocos beata Virgo appelletur a vobis.Adjiciendo autem, quam constat genuisse Emmanuelem, 40 cuisti, sicut datur intelligi, Emmanuelem non te Filium Dei credere. C. Facile solet in disputationum semitis se (sicut 3 Psal. XLI, 3. * Joan. 111, 6. » Act. X, i seqq. N. Nunquam ego, ut tu asseris, Emmanuelem

col. 119–120page 3 of 22

nisi Filium Dei credidi, sed scire cupio modum, qua- ▲ causa vere et proprie esse creditar 548 Theotocos. liter Theotoeos beata Virgo appelletur a vobis. C. Si Emmanuel, quem natum e beata Virgine confiteris, Filius Deia te semper est creditus, Filius autem Dei non est nisi Deus, recte omnino a nobis beata Virgo creditur Theotocos. 1 N. Cito propositæ quæstionis rationem te æstimas explicasse, quasi non sint ulterius, quæ de hac quæstione quærantur. C. Dic age, quid vis, nec ullas dilationis patiaris angustias. N. Quamvis Theotocon beatam Virginem con fiteri nec ego refugiam, non tamen quod Deum, sed quia hominem genuerit, Deo unitum, idcirco eam confiteor Theotocon. C. Patuit omnino quod hactenus tegebatur. Si enim non Deum, sed hominem Deo unitum genuit sancta Virgo Maria, est sine dubio juxtà te Anthro potocos, hoc est, hominis genitrix, non Theotocos. Quo ergo modo Theotocon eamdem virginem pro fiteris,. quam non Deum, sed hominem tantummodo prædicas genuisse? N. Unitione factum est, ut is qui ex ea natus est, Deus appelletur, propter Deum videlicet cui uniri, unamque cum eo dignitatem, et auctorita tem habere promeruit. C. Appellatione ergo tantum et dignitate sive honore, non vere et proprie beata Virgo est se cundum vos Theotocos, quæ non vere et proprie genuit secundum carnem Deum Verbum, sed ho minem, cui præstitum est ab eo, cui uniri meruit, ut Deus dicatur, quod non est. N. Si Deum natura genuit beata Virgo Maria, jam non carnis, sed est genitrix divinitatis;et quo modo non Deum Verbum secundum divinitatem, quæ illi cum Patre communis est, secundum carnem eum natum ex virgine prædicatis? C. Non est divinitatis Genitrix, sicut tu nos credere autumas, quamvis vere et proprie sit Del Genitrix, quia non divinitatem Dei Verbi, sed Deum Verbum ex se hominem factum, sicut superius dic tum est, genuit. N. Si vere et proprie Deum natum ex Virgine de derimus, vereor ne sine initio Deus Verbum initium habere intelligatur ex femina. C. Et cur non demus ei ex femina secundum car nem initium, qui est secundum divinitatem a Patre sine initio? N. Quomodo secundum carnem habere initium a te dicitur is, qui est a Patre sine initio, non intel ligo, utrum qui ais qui a Patre est sine initio, ex divinitate in carnem versus, dicatur accepisse ini tium? An quia erat sine initio, accepta carne di catur habere initium? C. In carnem converti inconvertibilis Deus om nino non potest, sed manens Deus, in propria di vinitate perfectus, carni et animæ rationali se uniens, cœpit esse homo quod antea non erat, et hac ratione secundum carnem dicitur habere ini tium is, qui est a Patre sine ullo initio. N. Quoniam de summis et præcipuis rebus quæ stio vertitur, quæso ut patienter de his quæ a me quæruntur respondeas. Nec to moveant ea, quæ tibi fortassis, antequam intelligas, videntur esse contraria. C. Sic me de patientia commones, quasi ha ctenus impatienter tuis responderim interrogatio nibus. N. Quoniam hoc est, quod nos valde permovet, eo quod vere et proprie Deum natum ex ſemina prædicetis, atque ob hoc vere et proprie beatam Virginem Dei fateamini Genitricem, quæro, qui vere et proprie generet, utrum ejusdem, cujus ipse ☑N. Non utique, sed ut incepta lenitate te conti est, an alterius cujuslibet substantiæ generet? C. Ihepta nimis et fatua interrogatio, quis enim aliquando alienæ generator creditur esse sub stantia? N. Si fatuum et ineptum judicas, credere quem quam alienæ generatorem esse substantiæ, constat ergo Deum Verbum, non de matre, sed patre vere et proprie generatum, cum quo illi est una eadem que substantia. Alioquin erit procul dubio, consub stantialis mater Domini, non solum Deo Verbo, quem vere et proprie juxta vos creditur genuisse, verum etiam Deo Patri, cui idem Deus Verbum con substantialis exsistit. C. Consubstantialem Virgini Deum Verbum, non secundum divinitatem, quæ illi una eadèmque cum Patre est, sed secundum carnem qui non credit, alienus a fide. Sane quia non hominem quemlibet, qui non sit natura Deus, sed Deum Verbum incar natum, et ex se hominem factum genuit, hac de neas, moneo. C. Dei hoc donum est. N. Dominum nostrum Jesum Christum una an duabus substantiis confiteris? C. In duabus procul dubio, sed naturali, non personali conventione unitis. N. Necdum absoluta, de qua agitur, quæstione, præpropere, in aliam prorupisti, sed dilata interim inquisitione de naturali unitione, absolute, quæso, respondeas: Utrum Christum, quem in duabus naturis confessus es, ex Patre tantum, an etiam ex Matre natum asseras?. C. Et ex Patre et ex Matre unum eumdemque Christum natum esse confiteor. N. Alio modo ex Matre, alio ex Patre? an uno eodemque modò ex Patre et ex Matre? C. Alio procul dubio ex Patre, alio modo ex Matre.

col. 121–122page 4 of 22

N. Secundum quem modum ex Patre, sive ex N. Illæ nimirum, quæ ad Joseph in somnis factæ Matre eum asseris natum? C. Secundum divinitatem quidem ex Patre, eum dem secundum humanitatem ex Matṛe. N. Cur ergo vere et proprie Dei Genitrix a vo bis Mater Domini prædicatur, et non magis illius naturæ, cujus et Mater est, cui Dei Verbi unitio divinitatis suæ contulit vocabulum et dignitatem? Cujusnam credis naturam hanc esse humanitatis, quam vere et proprie vis esse ex Virgine?. N. Procul dubio Domini Christi. C. Christum quid esse definis? N. Deum et hominem. C. Dei ergo et hominis facta est natura illa hu manitatis quam vere et proprie dicis esse ex Vir gine? N. Quis hoc dubitet? C. Et quomodo non est absurdum credere Deum et hominem ex Virgine naturam assumpsisse hu manam? Quod si Deus et homo ex Virgine creditur juxta vos naturam assumpsisse humanam, unde antequam ex Virgine Deus assumeret naturam hu manam, factus homo credendus est, ut sic Deus et homo credatur assumpsisse ex Virgine naturam Lumanam. N. Miror te tam temere ridere de veritate. C. Nullatenus ego veritatem irrideo, sed respon sionis tuæ absurditatem verissima ratione coar guo. N. Offenderis (ut mihi videtur) cum Christum Deum audis et hominem. leguntur. C. Et quid tale dictum ad eum legitur? N. Tolle, inquit, puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum; futurum est enim, ut Herodes quærat perdere puerum *. Et rursus: Defuncti sun! omnes, qui quærebant animam pueri”. Nunquidnam di ctum est: Defuncti sunt, qui quærebant animam Dei? aut Tolle Deum et fuge in Ægyptum? vel certe futurum est, ut Herodes quærat Deum per dere? Quo quid potest esse iniquius, quam ut cre datur Deus propter hominem fugisse in Ægyptum? Unde manifestum est, vanis argumentationibus contra divinorum eloquiorum sententias laborare, qui puerum, id est, hominem docent eum, quem C. Non me offendit Christum Deum audire et hominem, sed te offendit, qui Christum hominem factum non credis. Nam cum ego unum eumdem que genitum, et ex Patre secundum divinitatem, et ex Matre secundum humanitatem, simpliciter tuis interrogationibus respondissem, tu Deum ex Pa tre, hominem vero ex Matre volens ostendere, quasi ex consequenti ratione concludis, et docere niteris, non debere vere et proprie beatam Vir. ginem Dei credere Genitricem, sed naturæ hu manæ cujus mater est. Si igitur Deus verbum ex maternis visceribus carnem assumens, semetipsum formnavit hominem, non alterius sine dubio natura humanitatis assumpta ex Virgine, nisi illius facta est, qui se ex ipsa (formavit hominem, et idcirco vere et proprie secundum carnem sancta Virgo Dei Genitrix creditur, quia non Deus in carnis na tnram conversus est, ut non esset Deus qui natus est, sed manens Deus, homo factus et natus est. N. Sursum ac deorsum nihil aliud moliris (ut video), nisi ut Deum natura doceas eum, quem Virgo enixa est: sed tibi pro me voces obviant evangelicæ, quæ nullatenus permittunt Deum præ dicare eum, qui ex Virgine natus est. tu Deum natura conaris astruere. C. Dum nimis intentus es in his Scripturæ divinæ vocibus, quas tuis putas competere partibus, cæte ras penitus despicis. An forte vilis tibi et contem nenda videtur Veteris Testamenti auctoritas, quæ pueram, quem tu Deum denegas, Deum fortem,do minatorem prædicat? Nonne clamabat ille prophe tarum eximius Isaias, dicens: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus potestas in humeris ejus, et vocabitur magni consilii angelus, admirabi lis, consiliarius, Deus fortis, Dominator, Princeps pacis, Pater futuri sæculi ***. Nunquid hæc te ne scire credibile est? Nisi forte contrariam illis a te prolatis evangelicis testimoniis prophetæ senten tiam judicas? N. Non ego contrariam judico evangelicis te stimoniis prophetæ sententiam, sed tibi hoc vi detur, qui necdum eorum intellectum assequi po tuisti. Attende igitur, si vis, propheticae sententiæ a te prolatæ purissimum intellectum, et vide, quam non sit nostris contraria assertionibus; denique puerum natum, et filium datum propheta vocari quidem Deum, non autem esse testatur: Et voca bitur, inquit, magni consilii angelus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis. Neque enim omnia quæ vocantur, continuo etiam vocationis suæ dbtinent proprietatem. Denique Deus vocatus'Moyses, sed nullatenus vocationis hujus obtinere creditur ve ritatem. Hic docemur, non esse puerum natura Deum, sed propter Deum qui ei unitus est, Deum a propheta vocari. C. Impietas manifesta: secundum hunc namque expositionis tuæ sensum, ergo et quod dicitur, puer natus nullatenus substantialiter intelligendus est natus: quia si Deus fortis idem puer, quod a propheta vocatur, juxta te substantialiter non est, quia et Moyses vocatur, ut ais, Deus, quod sub stantialiter non est: ergo et quod dicitur, ¡pner natus, non est substantialiter natus, quia multı C. Et quænam illæ voces sunt, quæ me prohibent dicuntur nasci, qui tamen substantialiter non na Deum ex Virgine natum prædicare? scuntur, sicut.habes: Populus qui nascetur, quem ** Matth. 11, 13. ** ibid. 20. 16+ Isa. 18,

col. 123–124page 5 of 22

Sicque jam non Christus factus creditur Deus, sed Deus juxta vos factus intelligitur Christus, et mentiuntur.discipuli in Actibus apostolorum, non Deum, sed puerum Jesum unctum testificantes atque dicentes: Convenerunt enim vere in civitate isto adversum sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes es Pontius Pilatus *. fecit Dominus. Et Apostolus ad eos, qui jam sub- ▲ dubio Deus est unctus, et non puer Jesus Christus. stantialiter exsistebant: Nam si decem millia, in quit, pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos ganui 38. Contendit denique hæc vestra interpretatio etiam illud, quod omnis catholica Ecclesia confitetur, Filium Dei Deum natum de Patre substantialiter, falsum docere, et' cum A rianis natum quidem de Patre dicere Filium, sed non substantialiter de eo natum. Et unde jath substantialiter natus credatur Deus puer, qui nec de matre nec de patre secundum vos intelligitur substantialiter natus? N. Noli, quæso te, in supervacuis tempus ex pendere. Nos enim Deum Filium, abominantes impietatem Arii, substantialiter natum ex Deo Patre credimus et prædicamus, et puerum natum ex Virgine substantialiter sine dubio confitemur, quem etiam propter eum qui ei unitus est, se quentes prophetam, dicimus Deum. C. Est ergo puer non natura Deus, sed vocatione sicut Moyses? N. Si non vocatione et dignitate, sed natura Deus est puer, aut consubstantialem 549 Deo Patri credis carnem, aut puerum natum de Virgine incor poreum confiteris. C. Non confundimus naturarum diversitatem, sicut superius tibi responsum est. Quia nec divi nitatem Verbi in naturam credimus conversam humanam, nec rursus humanam in divinitatis mu tatam essentiam prædicamus, verumtamen Chri stum non, ut tu asseris, Deum factum, sed 'Deum factum Christum (quod tibi displicet) confitemur. Quia non cum pauper esset, dives factus est, sed cum dives esset, pauper factus est, ut nos divites faceret ". Nec enim cum esset in forma servi, for mam Dei accepit, sed cum esset in forma Dei, for mam servi accepit ". Similiter etiam nec cum esset caro, Verbum est factum, sed cum esset Verbum, caro factum est ". Quod autem dicis: Si na turâ est Deus puer, natus de Virgine, fallunt di scipuli in Actibus apostolorum, non Deum, sed puerum Jesum unctum testificantes ". Non illi fallunt, sed tu potius falleris, qui Deum secundum carnem unctum non intelligis. Nam si non con trario, sed uno spiritu discipulos et prophetam credis locutos, audi prophetam Deum unctum ma nifeste docentem atque dicentem: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi, virga æquitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis “. Hinc evidenter apparet non alium esse unctum puerum Jesum, nisi Deum, nec esse alium Deum unctum, nisi puerum Jesúm, si tamen non duos, sed unum Christum prophetas et apostolos prædicasse non dubitas. C. Tu puerum incorporeum non credere autu mas, nos e contra Deum tibi carnem factum juxta Evangelii sententiam prædicamus, cujus carnem non Deo Patri, sed matri consubstantialem credi mus. Divinitatem vero non matri, sed Deo Patri consubstantialem fatemur. N. Varium quemdam et diversum assertionis tuæ sensum, modo confundentem, modo discer nentem naturas, prorsus intelligere non possum. Si igitur divinitatem Patri, carnem vero consub stantialem prædicas matri, quomodo sanam hanc naturarum confundens discretionem, rursus Deum carnem factum asseris, cum sit Deus non corpus, sed Spiritus, Domino dicente: Deus Spiritus est **? C. Veram naturarum conventionem Dei Verbi et carnis fatentes, non confundimus, sed unimus, quia non in carnem versum, sed carni unitum, factum hominem prædicamus. N. Duos Christos prædicantes omnino abominor, quia uno spiritu prophetam et apostolos locutos esse non ambigo, sed te contraria sentientem re puto, quia quasi ex prophetæ sententia, eum quem ipse unctum prædicas, Deum natura conaris N. Cum Deus dicat, quod de carne natum est, astruere. Nam cum propheta eum Deum a Deo caro est, quod autem natum est de spiritu, spi ritus est, quomodo puerum natum ex femina mon unitione, sed natura Deum asseris? C. Quia non est alter natus de carne carnaliter caro, nisi ille qui de spiritu spiritualiter natus est spiritus. Idcirco denique ex duabus et in duabus naturis unitis et inconfusis, Deum Dei Filium prædicamus. N. Sed harum naturarum diversitatem confun dis, Deum natura prædicans eum, qui unitione Dei Verbi Deus dicitur. Nam si non unitione; sed na tura Deus est, qui de Virgine natus est, procul ” Joan. iv, Act. x, 38. 37 Psal. XXI, 32. * Philipp. 11, 6. 88 I Cor. iv, 15. Joan. 1, 11. unctum prædicet, quem et participes docet ha bere, tu natura Deum, qui nullum habet secundum naturam suam participem, unctum docere conclu dis, cum Deus non habet omnino participes, sicut non habet fratres, sed ille docetur habere partici pes, de quo ait Apostolus: Quia ergo pueri com municaverunt carni et sanguini, et ipse communica vit iisdem ". Et qui dixit: Narrabo nomen ruum fratribus meis, in medio Ecclesiæ laudabo te " Unde evidenter apparet, non natura, sed unitione Deum esse eum, quem præ participibus unetum propheta testatur. 60 Joan. 111, 6. *1 Act. IV, 27. ** II Cor. vii, 9.` ** Psal. xliv, 7, 8. 67 Hebr. 11, 14, 68 Psal. xx1, 23.

col. 125–126page 6 of 22

C. Quomodo eos, qui duos Christos prædicant, Joseph credimus omnium Salvatorem, sed incom abominari te asseris, cum tu duos filios manifeste prædicare convinceris? N. Et ubi audisti me duos filios prædicare? C. In eo cum dicis, non eum unotum qui natura est Deus, sed eum qui a propheta docetur habere participes qui unctione Dei dicitur Deus. N. Non duos, ut tu autumas, sed unum prædico. filium, quia et ejus qui natura Deus est, et ejus qui unctione Dei Deus est, unam filii appellationem, unamque profiteor dignitatem. Quod autem is qui unctus est, non natura, sed unitione Dei Deus est, audi beatum Petrum apostolum dicentem ad Cor nelium: Verbum, inquit, misit filiis Israel, annun tians pacem per Jesum Christum, hic est omnium Dominus. Vos scitis quod factum est Verbum per universam Judæam, incipiens a Galilæa post bapti smum quod prædicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes op pressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo 69. Sine dubio non cum Deo, sed cum Jesu a Nazareth uncto et Spiritu sancto, et virtute Deus esse co gnoscitur. Nam quomodo non est impium unctum credere natura Deum, cui sine dubio nulla valet natura resistere? sed ille ungitur, qui erat prælia turus contra diabolum. C. Versuta quidem fraude argumentaris, sed nullatenus a duorum filiorum prædicatione disce dis. Nam si Jesus a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute, non est Deus, ut asseris, quem Deum prædicat propheta venientem a Li bano, dicens: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso 69*? Nazareth enim ad istius montis radicem in partibus Galilææ hodieque monstratur, ubi Deus Jesus Christus, quem pro pheta venisse a Libano prædixit, secundum car nem nutriri dignatus est. Quod autem niteris ap probare, non esse natura Deum Jesum Christum, sed unione Dei et dignitate, ex eo quod dictum est: Deus erat cum illo *; miror te eumdem Do minum non audire dicentem: Et nonsum solus, sed Pater mecum est ". Est ergo natura Deus Jesus Christus a Nazareth, sicut a propheta didicimus, et est Deus cum illo sine dubio Pater. Idcirco de nique omnium Dominus ipsius Apostoli voce mon stratur. Alioquin si ob id, quod dictum est: Erat Deus cum illo, non Pater cum Filio, sed Deus Filius cum Jesu Christo esse intelligendus est, erat procul dubio omnibus prophetis æqualis, vel certe Joseph filio Jacob, quia et de eo scriptum erat: Et erat Deus cum illo ". Ipsi quoque Jacob profici scenti in Charan, dicit Deus: Ero tecum sicut el cum patre tuo”. Et ideo nimis est impium Salva torem omnium æquare salvatis. N. Æqualem neque prophetis, neque Jacob aut "Act. x, 36-38. ** Habac. III, 3. 73* Jerem. 1, 5. parabiliter excellentiorem. Quia quamvis fueris Deus cum illis, non tamen sine viri semine, sed nati sunt lege naturæ. Christus autem Dominus novo nativitatis modo ex Spiritu sancto et Maria Virgine natus est, atque in ipsa prorsus forma tione Christus est factus. C. Si non est Christus æqualis neque prophetis, aut Joseph, aut cuilibet sanctorum, erit certe juxta nos æqualis Joanni Baptistæ vel Jeremiæ, qui in ipsa formatione sanctificati sunt, sicut dicit Deus ad Jeremiam: Priusquam te formarem in utero novi te, et priusquam exires de vulva sanctificavi te “". N. Non est Christus æqualis in vulya sanctifica tis, quia isti quidem in vulva sanctificantur, ille vero in conformatione fit Christus. Et isti quidem particularem accipiunt gratiam, ille vero plenus est gratia, utpote Unigenitus Dei. C. Christum in ipsa conformatione factum, quem nam modum dicas, non intelligo, ideo quis bit Christus qui in ipsa conformatione factus est Christus, evidenter ostende. 550 N. Christus est unigenitus procul dubio Patris. C. Quod hactenus impugnaveras, nunc ab ipsa veritate coactus, licet nolens, confessus es. Nam qui Deum factum Christum hactenus dicere re nuebas, nunc licet secundum carnem neges a se metipso formatum, tamen in ipsa confor natione Deum factum Christum confessus es. N. Nullatenus me putes tuis calliditatibus cir cumventum, ego enim in ipsa conformatione ideo dixi unigenitum Christum factum, quia ipsi con formationi carnis Deum Verbum credo conjun ctum. C. Qui ipsi conformationi carnis Deum Verbum carni dicit adjunctum, non in propria subsistentia, sine persona Deum Verbum humanam docet sus cepisse naturam, sed subsistentiæ carnis, quæ dum in membrorum extendebatur. lineamentis, subsistentiam Dei Verbi demonstrat annexam. Unde non jam unam, sed duas subsistentias sive personas Dei Verbi incarnati, et hominis facti credere denotatur. Fides autem catholica non ipsa conformatione, ut to asseris, sed ipsum Deum Verbum secundum carnem, a semetipso forma tum, factumque hominem, salva divinitatis ejus substantia confitetur. N. Quid igitur negasti subsistere Deum Verbum? hoc enim cogit intelligi illud quod dicis, ipsum· ● semetipso formatum, hominemque faetum; licet callide in consequentibus hoc idem fæetum, sing suæ divinitatis diminutione confirmes. C. Nullo prorsus modo· Deum Verbum ego sub sistere denego. 7º Act. x, 38. 11 Joan. xvi, 32.” Gen. xxxix, 23 13 Gen

col. 127–128page 7 of 22

N. Quid de carne sive de tota sentis humani - ▲ Deo Verbo susceptam auditis naturam humanam, tate? C. Et ipsam sine dubio manere profiteor. N. Cum ergo subsistere Deum Verbum et homi nem dicis, cur unam, et non duas subsistentias profteris? C. Quia non homini jam in propria manenti subsistentia Deum Verbum credo unitum, aut saltem carni formatæ et animatæ, per quam cujus libet hominis intelligitur esse persona, sed sub sistentiam sive personam Dei Verbi, naturam sus cepisse humanam, quæ nunquam velut communis præter (Deum Verbum subsistit, sed per ipsum orta, et ab eo suscepta, ipsius facta propriæ natu ræ est, manetque non in sua, sed in eo a quo sus cepta est, hoc est, Dei Verbi subsistentia sive persona: et ideo non sunt duæ subsistentiæ, sed duarum naturarum, Verbi videlicet et carnis, una subsistentia sive persona est. N. Ergo humana natura divinitas facta est? C. Hoc saltem cogitatione recipere, extremæ probatur amentiæ. N. Quomodo ego propriam Dei Verbi naturam humanam dicis effectam? C. Quia non est alicujus alterius nisi Dei Verbi hominis facti. N. Factum quemadmodum asseris Deum homi nem, ut eum tanquam conversum in hominem? an propter susceptum ab eo hominem factum Deum hominem prædicas? C. Ego a Deo susceptum hominem nullatenus dicere audeo, sed Deum sine diminutione divini tatis suæ factum hominem fateor. Ne si susceptum a Deo hominem dixeró, duas videar in Filio Dei prædicare personas, quia et susceptor sanctorum atque fidelium Deus dicitur, secundum illud quod in Exodi cantico ad eum dicitur: Adjutor et sus ceptor factus est mihi in salutem ". Melius ergo est susceptam Deo naturam humanam quam susceptum hominem dicere. N. Stupenda quædam meis a te auribus ingerun tur, quasi diversum et non idipsum sit, dicere ho minem, sive naturam humanam, cum homo non sit aliud nisi humana natura. personam ab eo, hoc est, hominem, susceptam, non eumdem factum hominem creditis. Hinc etiam nec vere, nec proprie beatam Virginem, Dei ac quiescitis credere Genitricem, quia non Deum Verbum incommutabiliter ex ejus visceribus ho minem factum, sed hominem Deo unitum ex creditis natum. N. Quia nos invalidos arguis ad discernendum quid inter naturam sit, et personam, doce tu naturam esse sine persona: aut quæ possint na turis proprie sine persona vocabula coaptari. C. Naturarum et personæ sunt propria et com munia nomina, et propria quidem nullam faciunt quæstionem, communia vero quæ a falsis docto ribus callide præsumuntur, aliquam simpliciori bus nebulam dubietatis offundunt. N. Quæ sunt nomina, quæ aut afferant aut non afferant quæstionem? C. Deitas certe et humanitas, caro et divinitas, propria sunt nomina naturarum: Verbum vero sive Jesus Christus, et si quæ talia reperiuntur, pro pria sunt nomina personæ, sicut Paulus et Petrus apostoli. Dei vero et hominis totam Trinitatis di vinitatem significat nomen Dei, ita et unamquam que personam ex Trinitate. Deus enim Pater, Deus Filius, et Deus Spiritus sanctus, et tota simul Trinitas unus Deus. Rursus homo, sicut personam, ita significat et naturam. Unde et nonnulli Patres sancti, non quidem ad personam, sicut vos, sed ad naturam potius respicientes, hominem assum ptum a Deo dicere comprobantur. N. Assentior plane his quæ a te prolata sunt, si tamen poteris dicere naturam esse in persona. C. Natura humana, quamvis tota in personas singulas derivetur, non tamen quælibet una per sona aut unus homo, id est, individuus, tota pro batur humanitas; alioquin nequaquam innumeri homines sive personæ generalis hujus humanitatis exsisterent. Discernitur ergo a natura persona, quia personæ unam rem individuam naturæ si gnificant. Natura vero communem cognoscitur declarare materiam, ex qua piurimæ possent per sonæ subsistere.Quapropter omnis quidem persona personam æque complectitur: alioquin sicut tres personas, ita et tres naturas sanctæ et ineffabilis illius Trinitatis Catholici faterentur. N. Insubstantiam quamdam et inanem naturam mihi videris asserere, quam nullam dicis habere personam. C. Nimirum hæc erroris vestri, et non alia, simul naturam continet, non autem omnis natura causa est. Nam dum non valetis discernere quid inter personam sit et naturam, idipsum intelli gentes naturam esse, quod et personam, imo nul latenus credentes naturam esse posse sine persona, vocabula personæ naturarumque confunditis, et duas omnino personas, sicut duas naturas unius Filii Dei, sine dubio prædicatis. Nam cum Deum Verbum natum ex Virgine secundum carnem di cimus, divinitatis ejus naturam æstimatis nos na tam ex Virgine prædicare. Verum si hoc, quod absit, crederetur a nobis, non eum secundum car nem natum ex Virgine fateremur. Rursus, cum a * Exod. xv, 2. C. Insubstantia ergo tibi videtur summæ et incomprehensibilis Trinitatis natura? quæ cum sit una et singularis, in tribus tamen personis eam subsistere Catholicorum ambigit nemo. Verum, quia non sine ingenti periculo, de Creatore suo disputat creatura, si placet, ad nostram, id est, að

col. 129–130page 8 of 22

maturam transeamus humanam, de qua, si quid tur. Cum autem nutu Dei per seriem generatio offensionis, quod absit I acciderit, levius æstimetur, præcipue, quia et de ipsa nunc inter nos quæstio ventilatur, ut inde, quantum possibile fuerit, pla num fiat quod quæritur, ne videlicet natura, quam necdum dicimus in persona subsistere, insubstan tia tibi esse videatur. N. Fiat, ut vis, modo ut explicetur, quod quæ ritur. num, vis seminis in femina fuerit vulva transfusa, tunc quod latebat in membris extenditur, et in persona propria declaratur. Huic igitur humanæ naturæ, quæ generalis et communis est omnibus hominibus, sine qua nulla potest (ut superius di ximus) persona subsistere, in sanctæ Virginis utero, quæ fide plena Deum concipere meruit, se metipsum Deus Verbum unire dignatus est, et ex materia viscerum ejus absque ullo viri semine pro pria potentia et virtute semetipsum, sine ulla sta tus sui diminutione, creat secundum carnem, pro ficit in membris, fit homo, secundam pro nostra sa lute sustinet nativitatem, postremo crescit in æta tis augmentum. Idcirco vere et proprie secundum carnem natus a sancta Virgine a Catholicis prædi catur. Hinc vere et proprie eadem sancta Virgo Dei Genitrix creditur. C. Naturæ qualitas, quæ in multas personas in dividuaque diffunditur, non tibi insubstantialis esse videatur, ut nihil sit. Alioquin quomodo Creator omnium naturarum, universa bona et valde bona fecisse credendus est? Idcirco autem natura, quæ communis materiei vim rationemque conti net, insubstantialis a crassioribus mentibus æstima tur, eo quod minus attendunt alterius personæ nondum apparentis materiam, alteram esse perso nain: quam, ut dixi, nondum ad lucem prolatam, naturalis potentia perfectam in cunctis membro rum quodammodo lineamentis ostendit. Et ideo non bene substantiam æstimas tu naturam, sine qua nulla potest persona subsistere. Secundum hanc rationem etiam de vitiatis corporibus judicantes dicimus. Minus est a natura, neque enim quia latet, aut nihil, aut imperfecta esse credenda est, sed est prorsus vis ista in membris nostris, et la tet perfecta, et tota secundum propriam rationem in materia seminis. Quis enim parvulum necdum 551 utentem ratione, imperfectam recte judica- juxta carnem Dei nostri secunda nativitas, magnum N. Totum quod superius a te, licet involute ta men rationabiliter disseri videbatur, conclusio hæc extrema confudit, quæ Deum hominem factum et quod est intolerabilius, secundam Dei Verbi nati vitatem audacter expressit': cum nulla res nasci secundo substantialiter queat. Factus autem Deus homo, quomodo a te prædicatur, cum illud fieri dicitur, quod necdum exstare videatur, vel ex eo quod est in illud aliquid vertitur ut desinat esse quod erat? C. Hinc nempe tremenda est, et admirabilis, que pietatis sine dubio sacramentum probatur, quod negatur ab impiis, quia non erat, sed qui erat nascitur: nec secundum id quod erat, sed secun dum id quod non erat, propria dignatione forma tur. Qui enim naturaliter erat sine initio natus ex patre, idem ipse in tempore naturaliter nasci tur nobis ex matre. Ibi secundum divinitatem, bic idem ipse homo ex homine factus, similiter non secundum id quod erat, sed secundum id quod non erat. Nam Deus qui erat, fit homo, sine sui conversione, quod non erat. Valet itaque argu mentum a te prolatum, ad eum qui aliquid quod est secundum id quod est, aut nasci secundo contendit, aut fieri: ad nos vero nihil pertinet, qui non se bit humanam habere naturam? Neque enim qui utl pro tempore non potest ratione, ideo aliquid illi deesse probabitur a definitione naturæ huma næ; cum,sicut veteres definierunt, nihil sit aliud homo, quam animal rationale mortale. An forte aliquis, quia non utuntur parvuli ratione, irratio nabilia animalia tentabit eos asserere, quos utique tempore congruo non extrinsecus adveniens ratio, sed intrinsecus, natura subministrante ditabit? Qua propter natura humana, quæ latet in materia se minis, non aut nihil, aut imperfecta est, antequam in suam subsistentiam, Deo ex ipsa creante forme tur, sed omnino perfecta, secundum quam ratio nem et Levi ante multa tempora, quam in utero seminaretur, aut conciperetur, in lumbis positus cundum id quod erat, et natum secundo et factum Abrahæ legitur decimatus. Nulla autem res potest decimari quæ non est. Res ergo ista sive natura quæ in occulto est, quandiu producatur ad lucem, quasi in substantia a minus intelligentibus æstima Deum hominem prædicamus. Sed jam istius dispu– tationis, si placet, iste sit finis. Si qua vero restant, ab alterius sermocinationis inquirantur exordio. 1. De nuturali unione Dei Verbi facta ad propriam carnem. N. Quod ex divinitate et humanitate Christus compo situs doceatur. III. De eo quod dicunt alterum in altero, hoc est, Deum Verbum kabilare in komine.

col. 131–132page 9 of 22

IV. De eo quod scriptum: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 7. V. Quod perverso intelligentiæ sensu accipiant, quod scriptum est: «Nisi manducaveritis carnem Filit hominis, non habebitis vitam in vobis". ' VI. Quod non credant vitam esse eum qui a Judæis est crucifixus. VII. Quod hominem tantummodo, non Deum, carne crucifixum esse fateantur. VII. De eo quod scriptum est, ‹Dominus gloriæ crucifixus". › IX. De eo quod dicunt: Christum passum carne,non Deum passum carne confiteri debere. Et de eo quod scriptum est: ‹ Dominum eum et Christum Deus fecit 78. X. De testimoniis quibus purum hominem eum qui pro nostra salute passus est, demonstrare ni tuntur. XI. Quod nullatenus unius ejusdemque mirabilia, pas sionesque fateantur. Et de eo quod scriptum est ad Hebræos: ‹ Decebat enim eum pro pter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios, in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passiones consummare ". XII. De eo quod callide dicitur ab eis Caro Dei passa est, Deus autem carne passus non est. XIII. Qualiter Deum proprias carnis suæ fecisse as serunt passiones. XIV. Quod Deum passum carne asserant, Deum au tem Verbum passum carne nullo modo fa teantur. XV. Quod negant Deum esse, qui visus et contrecta tus et passus carne est, ob id quod scriptum est: ‹ Deum nemo vidit unquam **. › XVI. Quod Trinitatem in Christo habitare impie as serant, et ob id scriptum est: «Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corpora liter. XVII. Quod perverse Deum Filium, non Deum Pa trem in Christo habitare asserant, per id quòd scriptum est Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi ºª. › XVIII. Quod Christum, non carnem Christi, a sancta Trinitate creatum et resuscitatum asserant. quod dum docere conantur juxta Arianos, Christum creaturam credere deprehendun tur. XIX. De eo quod dicunt, Homousion dividere, est Christum dicere unum ex Trinitate. XX. De ço quod aiunt, quidquid ex aliquo esse dicitur alterum ostendit ex altero, et ideo Christum non oportet unum ex Trinitate fateri, sed unum in Trinitate et perversitate hoc idem ab ipsis hæreticis memoretur. XXI. Quod unam quidem personam Christum ex Trinitate fateantur, Christum autem unum ex Trinitate stulte denegent. Et quod non ex duabus naturis, sed ex duabus personis unam personam propter unum Filii vocabulum, et dignitatem et auctoritatem Christum esse impie machinentur. XXII. De eo quod asserant nihil nos´ affirmare de bere, quod non in Scripturis canonicis con tinetur, et de quo dolose dicant, sine Christo Trinitatem non esse: et quod invicte contra omnes pene eorum versutias opponatur illud quod scriptum est: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobisª³. › XXIII. De eo quod ex ipsis quidam dolose Deum natum ex femina dicere videantur; Christum vero unum ex Trinitate nullatenus asseve rent, et de eo quod dicunt: Sufficit nobis hoc confiteri, nostris volumus uti sermo nibus. XXIV. Quod callide dicatur ab eis, si idipsum judica tis esse, quod a vobis et nobis dicitur: Quo modo nos ut hæreticos æstimatis, quia ve stris nolumus uli sermonibus, ne occasionem aliis hæreticis præbeamus. XXV. De eo quod dicunt: Nihil amplius oportere, nisi quod verbis synodi continetur, asserere, et quod hæreticos judicent eos, qui consimili ter, ut ipsi respondent, duas quidem naturas verbis aliis dicimus; vestris vero nolumus uti sermonibus, ne aliis hæreticis occasionem dare videamur. arbitror) creditur alienum, Deum Verbum natura NESTORIANUS. Memini te et in superiori ser- liter humanæ naturæ unitum credere, quoniam hoc mone, cum quæsitum fuisset, utrum in duabus naturis Christum crederes, respondisse, In duabus, sed naturali conventione unitis. Quod quia subito in alterius quæstionis prorupit indaginem, dilatum est ibi de eo aliquid quærere. Nunc vero quoniam nimis impium, et catholicis dogmatibus (quantum 7 Joan. II, 19. Coloss. n, 9 * Joan. vi, 54. II Cor. v, 19. modo recte posset intelligi, si placeat, primitus in quiratur. CATHOLICUS. Multa quidem in superiore ser mone disserentes, nullum apud te profectum habere potuimus, quia mens non sanari sed vincere cu piens, aversa ab his quæ dicuntur, ad nihilum 77 I Cor. 11, 8. 78 Act. 11, 36. * Hebr. 11, 10. 8 Joan. 1, 18. Gen. 1, 22.

col. 133–134page 10 of 22

C. Omne compositum passibile an impassibile as seris? N. Omnino passibile. aliud intenta est, nisi ut inveniat: quod pro suis aut inconfusas natūras in Christo potestis dicero, partibus eloquatur, quapropter oportebat quidem qui Christum compositum prædicatis? nibil ulterius tecum de re summa disquirere. Sed ne nos hoc, defectu potius rationis, quam modestia facere asties, cogimur contra propositum, tuis objectionibus respondere. Itaque dixisti (ni fallor) Deum Verbum naturaliter humanæ naturæ unitum credore, impium esse, et catholicis dogmatibus alienum, quapropter cur hoc arbitratus es, planius te convenit explicare. N. Quidquid fit naturaliter, non voluntate, sed nccessitate fieri intelligitur, et ideo si naturaliter Deus Verbum propriæ carni unitus est, non jam misericorditer, sed impulsu naturali hoc fecisse credendus est. C. Definis ergo universa quæ naturaliter dicun tur, necessitate fieri non voluntate? N. Hoc arbitror, denique esuriem, sitim, somnum non voluntate, sed naturale patimur; quod autem non fit voluntate, geritur sine dubio necessitate na turæ. Hæc quæ dicis, composite et passibilis na turæ sunt propria, impassibili autem et incompo sitæ non est aliud naturaliter, aliud voluntarie quidpiam facere, sed prorsus unum atque idipsum est. Quia ibi non aliud est natura, aliud voluntas, sed natura voluntas est, et voluntas natura. Idcirco Deus Verbum, cui nulla voluntas est accidens, aut natura passibilis, cum dicitur naturaliter carni unitus, non necessitate, sed voluntate creditur hoc fecisse. Alioquin quæro, utrum naturaliter Deum credas esse an voluntarie? Si enim voluntarie di xeris, sequitur ut non sit naturaliter Deus. Si au tem naturaliter pergis asserere, erit ergo juxta vos Deus necessitate, non voluntate, quod de Deo cre dere magna dementia est. Et ideo non est impium, nec a catholicis dogmatibus alienum, Deum Ver bum naturaliter propriæ carni unitum credere, ad excludendos eos qui naturam inviolabilem non. credunt naturaliter unitam naturæ passibili, sed, personæ nescio cujus jam formatæ in utero hominis Deum secundum gratiam, sive secundum illustra tionem, vel certe dilectionem fatentur unitum. N: Compositionem quamdam et confusionem mihi videris introducere naturarum, dicens naturaliter naturas unitas. i C. Quamvis ex divinitate et humanitate Deum no-, strum Jesum Christum compositum sive unitum, esse fateamur, confusionem tamen naturarum pe nitus refugimus, quia utraṣque naturas eredimus manere perfectas. N. Compositio contraria intelligitur unitati,. quia aut confusionem efficit, aut non caret divisione. Edificia denique omnia, quæ compositione con stant, nullo dubitante solvuntur, ea vero quæ a pigmentariis a diversis rerum naturis componuntur, confusa in se sunt, nec ulla res prorsus in eis ob tinet proprietatem. Quomodo ergo vos indivisas, C, De non composito quid opinaris? N. Profecto impassibilitate subsistere. C. Christum passibilem an impassibilem as seris. N. Post incarnationem prorsus passiðilem. C. Cur ergo Christum Filium Dei vivi refugis compositum confiteri, quem sine dubio dicis esse passibilem? N. Secundum humanitatem, videlicet, Christum compositum fateor, quia et secundum humanita tem eum passibilem credo, secundum divinitatem autem incompositum, quia et impassibilem. C. Quid igitur unum eumdemque fateris ex di vinitate et bumanitate post incarnationem composi tum, quem ante incarnationem constat fuisse in compositum? N. Non equidem, sed assumptum hominem com positum dico, eum vero a quo assumptus est, in compositum. C. Duos filios procul dubio credere deprehende ris:unum compositum, alterum incompositum. N. Negas ergo tu divinitatis naturam esse sim plicem et incompositam? C. Nullo modo hoc denego. N. Compositum fateris hominem, an incompo situm. C. Compositum prorsus. N. Quomodo ergo negas Christum compositum esse, et incompositum, quem sine dubio Deum et hominem confiteris? C. Deum quidem et bominem Filium Dei confi teor: eos autem qui non eumdem Christum Filium Dei et incompositum ante incarnationem, et post incarnationem comoositum confitentur valde refugio. N. Contractionem quamdam divinæ naturæ præ dicare cognosceris, eumdem dicens, et ante incar nationem incompositum, et post incarnationem compositum. Quomodo autem potest incircumscri pta et ubique diffusa natura circumscriptæ et in parvo loco constitutæ naturæ secundum composi tionem uniri, nisi forte, ut dixi, aut divinitatis con tractionem aut carnis extensioncın factam impie fateris? C. Opinor corpoream te credere divinam essen tiam, quam modo contrahi ad carnem æstimas, modo extendi cum carne pronuntias. Į N. Absit hoe ab animo Christiano. C. Quid ergo sentis divinam esse naturam? N. Virtutem procul dubio magnam, et ubique totam. C. Totam ubique secundum totum eam dicis exsistere? N. Non utique secundum totum ubique est, sed

col. 135–136page 11 of 22

ab ea rationabilia aliter, irrationabilia aliter, aut bra, an majorem quldem partem ejus in majore omni sensu carentia continentur. C. Tota secundum totum in unoquoque rationali animali, ac particulariter esse cognoscitur. N. Particulariter certe inest, non secundum totum, quia singuli quique de plenitudine ejus accipiunt. C. Quomodo ergo ubique tota est, quæ non est In unoquoque rationali animali tota? sed particula riter? et quomodo particulariter, quæ non est cor pus, sed spiritus? N. Ipsa quidem ad seipsam tota, et secundum totum ubique est, quantum autem ad creaturam pertinet, non efficit, ut eam rationale animal sibi met adesse, aut inesse sentiat, nisi quantum ipsa indicaverit. C. Deum Verbum in nullo dissimilem Patri te cre dere opinor. N. Arianorum et Eunomianorum, non Catholico rum dogma est, dissimilem Patri Filium in parte aliqua credere. C. Perfectum enim, sicut est Patri æqualis, pro priæ carni dicitis unitum, an secundam aliquid unitum, et secundum aliquid non unitum? N. Paulus docuit, In quo sunt omnes thesauri sa pientiæ et scientiæ absconditi “ C. Tota ergo et secundum totum, ut est perfe cta Dei Verbi divinitas æqualis Patri, carni unita est? N. Nullus hoc dubitat Christianus. membro, minorem vero in minore? N. Totam in unoquoque membro corporis sui eam esse credo, quia, licet sit circumscripta, par tibus tamen eam constare nullo modo opinor, quia truncatis membris corporis, ipsa integra perse verat. C. Si ergo anima, quæ non est corpus, sed spi ritus, carni secundum compositionem unita, nullam contractionem in minore, nullam extensionem in majore patitur membro, sed sine sui confusione, tota in majore, tota esse creditur in minore: quo pacto divinitas Dei Verbi secundum compositionem propriæ carni unita, contractionem aut extensio nem sive confusionem sustinuisse credenda est? Exemplo enim animæ ad carnem factæ unitionis, quam secundum compositionem fieri non negasti, omnes doctores Ecclesiæ et illustres viri Dei Verbi ad propriam carnem unitionem factam docere monstrantur. N. Omne compositum partibus constare non dubium est, pars autem minus est quam totum; est ergo Deus Verbum pars Christi, quem ex di vinitate et humanitate compositum asseris; et si Deus Verbum pars est Christi, et Deus Verbum juxta vos minor Christo, cujus et pars est; quod si pars Christi Deus est, quomodo Deus, si im perfectus est? C. Non est imperfectus Deus Verbum, quia non C. Quid igitur contractionem divinitatis, an ut perficeretur assumptione carnis indiguit, sed ut extensionem carnis factam asseris, quia non potest, ut dicis, incircumscripta et ubique diffusa natura circumscriptæ et parvo loco constitutæ naturæ se cundum compositionem uniri? N. Neque naturæ contractionem, neque extensio nem humanæ factam assero, quia hoc proprie cor porum est, non autem spiritus et virtutis, quæ carni uniri secundum compositionem non potest, præsertim 553 cum incircumscripta, ut dixi, Verbi divinitas, et omnia continens. Compositum dicis sustinere hominem, an incompositum? N. Compositum. C. Ex quibus rebus? N. Ex anima utique et carne. C. Animam consubstantialem carni asseris, an diversæ naturæ? .N. Diversæ omnino. C. Utrum quia non sit caro, et sit corpus, quia, quamvis omnis caro corpus, non tamen omne cor pus caro est? N. Nullo modo ego corpus dico animam esse. C. Quid ergo dicis? N. Spiritum sine dubio, sed non ineircumscri plum. C. Totam fateris eam diffusam per singula mem Coloss. 11, 3.» Psal. xv, 2. caro perficeretur in melius commutata, carni se uniens; compositus factus est qui ante erat sine dubio summe simplex et incompositus, perfectus que per omnia, utpote Deus. Scriptum enim de eo est, quia bonorum nostrorum non egeat ". Nihil enim illi contulit, aut detraxit, assumpta pro nostra salute humana natura, quam unitione sua ipse potius ineffabiliter glorificavit. Neque minor est Deus Verbum Christo, quia ipse est Christus: nec seipso minor esse potest, et assumpta carne idem mansit Deus sine dubitatione perfectus. AlioquiD si et post incarnationem negatur Christus esse compositus, mansit ergo, quod erat antea, simplex et incompositus. Et quia res summe simplex et incomposita nullam omnino in se recipit passionem, sicut superius etiam ipse professus es, non est ergo juxta vos Christus pro humana salute perpessus. Si antèm simplex manens et incompositus passus est, jam non simplex incomposita natura est im passibilis. Quod si simplex et incomposita natura impassibilis non est, ergo passibilis est Christi divinitas. Si autem Christi divinitas impassibilis permanet, sicut et verum est, restat ut nature simplex et incomposita non sit passibilis. Quia, quamvis Christus divinitatis suæ simplicitatem et impassibilitatem etiam post unitionem composi tionemque conservet, tamen propter unitam sibi

col. 137–138page 12 of 22

festa. carnem juste ad ipsam compositus esse credendus plum quid intelligas, si placet, lucidius mani est. Quapropter, dum non vis post incarna tionem Christum fateri compositum, aut divini tatis ejus naturam compositam et passibilem con vinceris credere, aut certe Christum, quem etiam post incarnationem simplicem et incompositum, ut erat antea, asseris, nullatenus passum pro hu mana salute testeris. N. Nec divinam naturam passibilem credo, quam summe simplicem et incompositam dico, et Chri stum pro humana salute passum confiteor, quia non Deum tantum, sed et hominem eum agnosco. Quæro autem utrum compositionem hanc in vulva Virginis factam asseras, an postquam peperit filium Buum primogenitum. C. In vulva prorsus. Nam quomodo Deum na tura crederem, quem secundum compositionem carni unitum fateor, si post partum compositio nem naturarum assererent? hæc enim nec positio, nec auitio creditur, sed alterius in altero habitatio. com N. Docuisti certe, quod multis hactenus verbo rum ambagibus tegere videbaris, compositionem nullatenus naturarum servare proprietatem. C. Quonam modo compositionem docui natura rum non servare proprietatem? N. In eo quod inhabitationi eam contrariam ju dicas. C. Sicut non confundit naturas unitio, ita nec compositio, quia nec animæ et carnis naturæ, quæ secundum compositionem unitæ sunt, confunduntur in sese. Alterius autem in altero inhabitatio pror> sus duorum est. Deus autem et homo non alter in altero est, sed idem Deus, idem homo est. N. Quamvis secundum unitionem unus idemque sit Deus homo, secundum naturas tamen alter Deus est, alter bomo. Nam si ipse Deus homo est, etiam secundum naturas, quomodo non dicit: Solvite me, sed, Solvite templum hoc, et in triduo susci tabo illud 86? C. Miror te voces evangelicas, quas tuis credis assertionibus convenire memoria retinere, eas vero quas tuis partibus agnoscis esse contrarias, quasi nunquam audieris præterire. An vero qui dixit Solvite templum hoc, non ipse post infusum a mu liere super caput suum unguentum dixisse fertur Sinite eam, bonum opus operata est in me; mit tens namque hæc unguentum koc in corpus meum, ad sepeliendum me fecil 7? Cernis non alium esse sepultum, nisi eum cujus et templum est? N. Si ille sepultus est cujus et templum est, restat ut templum nec solutum sit, nec sepultum. C. Quoniam sub nomine templi, alium insepul tum, alium sepultum mibi videris asserere, tem N. Mea expositione non indiget, quod ab evan gelista constat expressum. Denique post illam de bent vocem expositam dicentis: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud, mox secutus ad junxit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui ºª¸ C. Corpus hoc Dei, an hominis esse dicis? N. Hominis sine dubio assumpti. C. Si hominis assumpti hoc corpus est, corpus ergo hoc assumpti hominis templum est? N. Non est templum assumpti hominis, sed ejus qui in ipso habitat invisibiliter. C. Et quis est invisibilis templum inhabitans? N. Deus procul dubio. C. Est ergo corpus, non hominis assumpti, ut asseris, sed Dei, cujus et templum est. N. Si corpus esset'exanime, in quo invisibilis Deus habitaret, esset utique corpus Dei, non ho minis assumpti. Verum quia corpus animatum est, in quo habitat Deus, est corpus non Dei, sed ho minis assumpti. C. Non ergo corpus, sed homo templum est Dei, quia in corpore animato (quod est sine dubio homo) asseris habitare Deum invisibilem. N. Num tibi hoc non videtur? C. Absit! hoc enim omnino contrarium est evan gelista expositioni, qui dixit: Hoc autem non dicebat de templo hominis sui, sed de templo cor poris sui. N. Ut mihi videtur, animam non credis habuisse Christum? C. Procul a me omnino sit ista calumnia. N. Quomodo ergo quasi contrarium respuis, quod a nobis Deus dicitur habitare in homine, si corpus animam habere Christum fateris? C. Quia corpus non hominis assumpti, ut tu asseris, sed Dei confiteris, cujus et animam esse credo, et ideo non Deum in homine, sed Deum in corpore prædico. Alioquin nihil est aliud dicere Deum in homine, nisi hominem Dei, sicque non jam Deus homo, sed homo Dei intelligitur Chri stus, quod de omnibus qui Deo fideliter serviunt, dici potest. N. Si corpus Dei est, non assumpti hominis, cur non dictum Nisi manducaveritis carnem Dei; sed carnem Filii hominis, non habebilis vitam in vobis **! C. Quamvis caro sit Filii hominis, ipsa tamen caro Filii hominis caro Dei est. Nam si caro Dei non est, quomodo potest vitam æternam præstare credentibus? N. Quia hoc illi a Deo sibi unito est præsti tutum. C. Si Deo unita est caro, quomodo non est caro Dei? N. Qula contra manifestam Evangelii vocem in * Joan. 11, 19. *7 Matth. xxvi, 10, 12. 88 Joan. 11, 21. 8º Joan. vr, 54.

col. 139–140page 13 of 22

verecunde contendis, quæro, quis est qui 554 ad est, crucifixus est ergo et Jacobus frater Dei, quia passionem properans, dicit discipulis suis: Acci pite et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro vobis frangetur in remissionem peccatorumºº? C. Ille est nimirum, qui dixit: Eyo sum via, veritas et vita”. N. Vita ergo manibus comprehenditur impiorum, vita crucifigitur, postremo moritur vita, et si vita mortua, quis vitam mortuis præstare credendus est? C. Si is qui vita est, non est crucifixus, et mor tuus, sperare vitam mortui nullatenus debent. Verum quia crucifixus est, et mortuus is qui est vita, non me, sed beatum Petrum ad Judæos audi cla mantem: Petistis, inquit, verum homicidam donari vobis, auctorem vero vitæ interemistis”. N. Quamvis auctor vitæ propriæ Deus esse cre datur, tamen quia et homines auctores vitæ pos sumus appellare, qui disciplinam tradunt bene vivendi, manifestius doce, si vales, crucifixam vel mortuam vitam. C. Quanquam non homines qui disciplinam tradunt bene vivendi, sed Deus solus auctor vitæ non recte credatur, tamen et si eum qui est vita, mortuum et crucifixum ex Scripturis docuero, rur sus ad alia te convertens, dum non vis credere veritati, superfluas quæstiones movere non desinis. N. Si nollem credere veritati, nunquam ea quæ me movent, in medium discutienda proferrem. Tu vero, dum non vales respondere objectis, nobis quasi superflua quærentibus insultas. C. Verum hoc omnino est quod non ego, sed ipse de quo agitur, tuis pro me respondit obje ctionibus, teque suum adversarium notans loqui tur, in Deuteronomio ad populum Israel. Et vi debitis, inquit, vitam vestram pendentem in ligno, el non credetis ei”. N. Et quomodo potest vita per se pendere in ligno? Deus ergo a Judæis est crucifixus? C. Non mihi, sed prophetæ crede dicenti: Si affigit homo Deum, quia vos configitis me gens tota”. et frater Domini dicitur? C. Non est alter Deus, alter Dominus, sed Do minus ipse est Deus, Propheta dicente: Scitole quod Dominus ipse est Deus *6. Et ideo recte om nino Deus gloriæ a Judæis creditur-crucifixus, nec est secundum hanc Prophetæ vocem contrarium veritati, Jacobum fratrem Domini, fratrem Dei dicere secundum carnem. N. Nova quædam et intolerabilis doctrina hæc vestra est quæ Deum passibilem prædicat, cum de eo qui a Judæis est crucifixus, Petrus apostolus in Actibus apostolorum manifeste testificetur, di cens: Notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quià in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus 97. Et iterum: Certis. sime, inquit, sciat omnis domus Israel, quia Do minum et Christum eum Deus ſecit hunc Jesum quem vos crucifixistis 8. Cum ergo a Deo eum quem Ju dæi crucifixerunt Dominum Christum factum, te stetur apostolus, non in occulto est qui sit Domi nus gloriæ intelligendus, vel certe qui a Judæis credendus est crucifixus; neque enim in tantum erroris abruptum credo vos devenisse, ut Filium Dei Deum a Deo factum Dominum esse credatis. Unde docemur per hanc apostoli sententiam et il lam a te prolatam prophetæ vocem, Domini nomen non semper Deum significare, sed aliquando tan tum Deum, aliquando hominem tantum, aliquando vero Deum et hominem: ideo non cogimur Deum intelligere crucifixum, eo quod ab apostolo Do minus gloriæ dicitur crucifixus, nec quia Jacobus frater Domini dicitur, fratrem eum credimus Dei. N. Falsum est omnino, nunquam hoc in eccle siasticis libris legitur, quamvis scriptum sit in Malachia propheta: Si supplantat homo Deum, quia supplantatis me vos gens tota. C. Non est dubium, ita ut tu dicis, in antiqua contineri editione, in novella vero illud quod a nobis est positum. Verum si tibi recens contem nenda videtur editionis auctoritas, audi Apostolum clamantem: Dominum gloriæ crucifixum”. N. Si Dominus gloriæ erucifixus, Deus credendus 9 Matth. xxvi, 26. "Joan. 14, 6. ** 1 Cor. 11, 8. Psal. xcix, 3. C. De Jesu Nazareno, quod Deus sit, arbitror me sufficienter tam ratione, quam etiam testimoniis in superiore sermone docuisse, sed infidelibus totum nihil est. De eo autem quod magnum errorem esse judicas, Deum factum Dominum a Deo credere, quia dictum est a Petro de Jesu crucifixo, quia Dominum eum et Christum Deus fecit, quæro utrum, cum esset Jesus, et tamen non esset Do minus, factus est a Deo Dominus? an cum esset Dominus, factus est Deo Dominus? N. Quomodo, si esset Dominus, a Deo fieret Do ´ minus, cum fiat nemo quod est? sed quia non erat Dominus, ideo a Deo factus dicitur Dominus. C. Erat ergo quando non erat Jesus Dominus? N. Non erat antequam fieret Dominus. C. Quomodo ergo dixisti: Si esset Dominus, non fieret a Deo Dominus, sed quia non erat Dominus, ideo a Deo factus est Dominus? N. Quia, antequam nasceretur, non erat qui fie ret Dominus, nec posteaquam natus est, factus est "Act. I, 14, 15. » Deut. xxvIII, 97 Act. IV, 10. 98 Act. 11, 36. »Malach.», 8.

col. 141–142page 14 of 22

Dominus, sed in ipsa prorsus vulva unitione Filii Dei factus est Dominus. C. Alter ergo est Filius Dei, alter Jesus qui uni tione Filii Dei sit Dominus? N. Idem ipse est, sicut superius jam dixi, di gnitate et auctoritate, non autem secundum na turas. C. Secundum naturas ergo duo sunt, sed digni tate et potentia unus est Filius, et qui ex his formam servi accepisse credendus est? N. Non sunt duo filii, ut tu somnias, sed unus est Filius Dei, quem tamen in duabus naturis unitis credimus, qui etiam, cum esset in forma Dei, for mam servi accepit ". C. Accepit ergo Filius Dei, cum esset Deus Do minus, formam servi, an hoc credere errorem ſa teris? N. Qui hoc non credit, prorsus paganus est. C. Si ergo non est error, Filium Dei Deum, cum esset Deus et Dominus, utpote æqualis Deo Patri in forma servi, factum credere servum, quia hoc etiam ipse de ipso testatur, dicens ad Patrem Ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ'; non est omnino error Filium Dei Deum, secundum id quod factus est servus, credere a Deo Patre, Dominum factum; et idcirco non, ut tu dicis, aliquando Deus tantum, aliquando homo tantum, aliquando vero Deus et homo, sed semper Dominus intelligendus est Deus, et Deus intelligendus est Dominus, quia non alter a Deo factus Dominus prædicatur, nisi is qui formam servi accipiens, factus est servus, cum esset ante sæcula Dominus gloriosus, quem Paulus a Judæis prædicat crucifixum. Hinc est quod exclamat ad Patrem: Pater, glorifica Filium tuum ea gloria quam habuit apud te priusquam mundus fieret. Nunquid vox ista non illius est qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde *? Nunquam enim Filius Dei, Deus a Patre Deo fieret Dominus, nisi, cum esset Dominus, utpote Deus, formam servi accipiendo factus esset servus. Nec se glorificari precaretur a Patre, si non cum esset apud Patrem, priusquam mundus fieret, glo riosus, semetipsum sponte pro nostra salute hu miliasset. Fit Dominus, et glorificatur a Patre Jesus Filius Dei Deus, non ea gloria quam non habuit, sed quam habuit apud Patrem, priusquam mundus fieret. Quapropter dubitandum omnino non est, natura Deum esse Jesum: quem sicut Dominum a Deo factum, ita etiam eum glorificaturn a Deo prædicat Petrus apostolus, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem negastis ante faciem Pilati, judicarte illo dimitti N. Nisi hæc omnia propter unitionem Dei ad hominem factam credideris, divinitatem procul dubio passibilem prædicare convinceris. C. Divinitatem quidem passibilem nullatenus prædico Deum autem carne passum omnino con fiteor, quia Jesum Christum Deum verum agnosco. N. Nullo modo Deum passum carne profiteor, quod in Scripturis sanctis nullatenus legitur, sed Christum passum carne, sequens Petrum aposto lum, fateor. Ego quidem utrumque confiteor, et Deum pas sum carne, et Christum passum carne, quia Chri stus super omnia Deus est. Tu autem ideo refugis Deum passum carne dicere, quia Christum non credis Deum esse. Quod si Christum Deum esse non denegas, passum Christum carne, hoc est omnino quod Deum passam carne dicere, quia Christus qui passus est, sine dubio 555 Deus est. N. Si idipsum est Deum passum carne, quod Christum passum carne dicere: ergo, juxta vos, non solum Filius, verum etiam Pater Christus, quia Deus procul dubio etiam ipse est. C. Non est Pater Christus, quamvis sit Deus, quia non ipsum est Deus, quod est Christus. Filius autem ideo est Christus, quia non idipsum est, sed quia ipse est Deus Christus. Hac de causa utrumque confitentur Catholici, et Deum passum carne, et Christum passum carne. N. Si Deus est Christus, quis est qui dicit Ju dæis: Quid me vultis occidere hominem, qui verita tem loculus sum vobis *? C. Ille omnino, de quo scriptum est: Quia quæ rebant eum interficere Judæi, non solum quia sol vebat Sabbatum, sed quia dicebat Patrem suum esse Deum, æqualem se faciens Deo". Nunquid relinqui tur nobis adhuc ullus ambiguitatis scrupulus, quo non credatur natura Deus esse Jesus Christus? quia si gratia, et non natura Deus esset, nunquam se æqualem faceret Deo. N. Fallitur ergo Paulus dicens: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum '? C. Et quomodo per hominem potest esse re surrectio mortuorum, nisi sit ipse homo resur rectio, qui clamat in Evangelio: Ego sum resur rectio et vita? Et quia resurrectio et vita omnium nonnisi Deus est, procul dubio idem homo est, per quem resurrectionem esse Apostolus prædicet. N. Ignarus ergo omnino hujus sacramenti de prehenditur idem Apostolus dicens: Mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus '? C. Sicut non est ignarus hujus sacramenti Apo stolus, ita nec sibimetipsi contrarius, dicens: Se cundum adventum magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro peccatis no stris ". Cum ergo homo Jesus Christus media tor Dei et hominum magnus est, qui dedit sc metipsum pro peccatis nostris, non est omnino contrarium, sed unum idemque Deum passum car Matth. XI, 29. * Act. 111, 13. Philipp. 1, 6. 1 Psal. cxv, 16. • Joan. xvn, 5. VIII, 40. Joan. v, 18. 7 I Cor. xv, 21. 8 Joan. x1, 25. • 1 Tim. 1, 5. 10 Tit. 1, * Joan.

col. 143–144page 15 of 22

ne, et Christum passum carne, modis omnibus con- portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem fiteri. Unde etiam Ecclesia Dei, unius ejusdemque mirabilia et passiones agnoscit. Quapropter si quis utrumque non confitetur, aut ut Judæus fugiendus est, aut cavendus ut Manichæus. N. Callida quadam et subtilissima fallendi arte hactenus tibi aditus fuit, nunc autem nullum tibi poterit esse suffugium. Unius ejusdemque Filii Dei prædicanti mirabilia et passiones, cum Apostolus manifeste ad Hebræos, Dominun Jesum Christum a Deo Verbo per passiones doceat consummatum, dicens: Decebat eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, au clorem salutis eorum, per passiones consummare". Cernis a Deo Verbo propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam addu xerat, auctorem salutis eorum procul dubio Jesum Christum, per passiones consummatum? Quomodo ergo unius ejusdemque mirabilia et passiones cre dendæ sunt, cum per passiones alter ab altero consummetur? peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus, quanto diffe rentius præ illis nomen hæreditavit ". Ecce Auctor salutis, qui multos filios in gloriam adduxerat, purgationem faciens peccatorum; quæ nulla utique potest fieri sine sanguinis effusione. Sicut alio loco idem docet Apostolus: Splendor gloriæ et figura substantiæ Dei Patris, portans omnia verbo virtutis suæ. Fit etiam ipse melior angelis, et sedet ad dex teram majestatis, per quem facta sæcula prædican tur, qui paulo minus quam angeli minoratus, gratia Dei Patris, sicut dictum est: Pro omnibus gustavit mortem; de quo dictum est: Propter quem et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxe rat. Non est ergo Deus Verbum, propter quem omnia, et per quem omnia, nisi auctor salutis Jesus, qui purgationem faciens peccatorum, multos filios adduxit in gloriam a Patre per passiones consummatus, sicut idem Apostolus de eo ait Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum ". N. Nihil omnino agit intentio tua, nisi ut, quan tum in se est, Deum impassibilem et immortalem, passum et mortuum doceat. C. Quia negas Deum eum qui pro humana sa lute est crucifixus, quæro, quem asseris incar natum? N. Verbum procul dubio, sicut evangelista te statur dicens: Et Verbum caro factum est, et habi tavil in nobis ". C. Deus Verbum qui incarnatus est, ipse et passus est, an alius incarnatus, alius vero passus est? N. Incarnatus quidem Deus non est, sed caro Dei. C. Magnum mihi omnino dedisti suffugium, ma gnaque mihi adaperta est janua, in qua, illo me ducente ingressus, qui dixit: Ego sum ostium " non callidis, ut asseris, ad fallendum artibus, sed verissimis potius documentis tuam imperitiam per fidiamque redarguam. Nam dum Apostoli senten tiam non intelligis, alterum passibilem, alterum ɑ impassibilem Dei Filium prædicare convinceris. Nec enim, ut imperite asseris, Deus Verbum au ctorem salutis nostræ consummat per passiones, sed Deus Pater Deum Filium Jesum Christum, pro pter quem omnia, et per quem omnia, auctorem filiorum consummat per passiones. Quis enim hic auctorem salutis filiorum per passiones consum matum alium permittitur intelligere, nisi eum qui multos filios in gloriam adduxerat, propter quem omnia et per quem omnia? Nam cum superius dixisset: Eum qui modicum quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gu staret mortem 18, secutus mox intulit, dicens: Dece bat enim, scilicet Deum Patrem, eum propter quem dicitur: si enim caro Dei passa est, quomodo Deus omnia et per quem omnia, auctorem salutis eorum videlicet quos in gloriam adduxerat filiorum (qui elian, cum esset æqualis Deo, paulo minus quam angeli minoratus), gratia Dei Patris pro omnibus gustavit mortem, per passiones consummare ". Sed manifestius hoc et lucidius in ipsius Epistolæ prin cipio perdocemur: Multifarie, inquit, et multis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Pilio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula. Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, Hebr. H, 10. 1 Joan. x, 9. 13 Hebr. 1, 9. 17 Joan. 1, 14. C. Magnam nobis spem de teipso dedisti. Nam qui hactenus carnem non Dei, sed assumpti homi nis asserebas, nunc Dei eam confessus es; verum quia parum liquet quod dictum est, Non est Deus passus, sed caro Dei, si placet, hoc edissere mani festius. Nimis enim absurdum esse videtur quod carne passus non est? et si Deus passus non est carne, quomodo caro Dei est passa? nisi forte car nem exanimem et desertam a Deo, Judæi cruci fixisse credendi sunt. Quod quia nimis stultum est, carnem sine anima a Judæis credere crucifixam, restat ut caro animata Dei a Judæis crucifixa ere datur, quod est procul dubio homo. Cui assertioni vestræ, hoc est, non Deum carne, sed carnem Dei, dicere passam, si credulitas admittatur, quid aliud creditur, nisi quia homo Dei est passus? quod etiam de Petro et Paulo dicere fas est, quia ** ibid. 10 18 Hebr. 1, 1-4. Rom. v, 32.

col. 145–146page 16 of 22

et ipsi homines Dei dicuntur, et pro ipso sunt cujus vestimentum sive caro est, illius procui paasi. dubio injuria et illius passio credatur esse, cujus caro seu vestimentum est. N. Deus quidem passus non est, quia Deum pas sibilem prædicare, sacrilegium est, sed Deus sui corporis fecit proprias passiones. C. Proprietas multis intelligitur modis. Nam et Ecclesia corpus ejus dicitur, ejusdemque Ecclesiæ facit Deus proprias passiones, pro qua etiam in cœlo positus clamat: Saule, Saute, quid me perse queris 18? Et unusquisque fidelium membrum ejus est, sicut idem docet Apostolus, dicens: Vos estis corpus Christi, et membra de membro "; sed et panis ille quem universa Ecclesia in memoriam Dominicæ passionis participat, corpus ejus est. В Quapropter quomodo Deum corporis sui proprias fecisse asseris passiones, exemplis te planum fa cere convenit. N. Faciam quantum potuero, modo ut te ab hac intentione divertam, quod ulterius desinas Deum Verbum passum carne asserere, quamvis caro Dei sit passa, quæ non ita dicitur corpus Dei, ut Ec clesia, nec ita ut panis ille quem in memoriam passionis Christi participat universa Ecclesia: sed Dei ita dicitur corpus, ut alicujus hominis pro prium, quo indutus 558 est vestimentum, quod cùm ab aliquo scissum fuerit, injuria ad eum refertur qui in ipso indutus est. Secundum hanc igitur rationem facit Deus eorporis sui proprias passiones. C. Facit ergo proprias Deus carnis suæ passio nes secundum relationem, non secundum veram et intimam proprietatem: et quomodo fecisse pro prias Deus carnis suæ passiones prædicatur a vo bis qui non secundum proprietatem, sed secundum relationem facit carnis suæ proprias passiones? Quam autem proprietatem potest habere vesti mentum ad eum qui ipso est indutus, cum nihil pertineat ad ejus substantiam? Neque enim cum definimus quid sit homo, etiam vestimentum ejus complectimur, quod utique non ejusdem constat esse substantiæ. Facit ergo Deus juxta vos Ecclesiæ suæ potius proprias, quam sai corporis passiones. Illa enim corpus Dei dicitur, quia communicavit Deus carni et sanguini, et caput factus est Ecclesiæ. Ecclesia vero per fidem rursus particeps ejus suf ficitur, accipiendo Spiritum sanctum. vobis au tem corpus Dei instar creditur vestimenti, quod nihil ad divinitatis vel carnis ejus naturam per tinere videatur. Isaias autem vestimentum Dei nihil aliud prædicat, nisi carnem Dei, dicens: Quis iste est qui venit et Edom, rubicunda veste ex Bostrà **? Quod si et tu vestimentum Dei, nihil intelligis misi carnem Dei, superest ut sive scissionem ve stimenti, sive passiones carnis ad eum retuleris, N. Et ubinam corpus Dei Verbi in Scripturis san-¸ ctis legisti Ecclesiam, et non potius corpus Christi? C. Hac assertione tua, alterum facis Christum, al terum Deum Verbum: quod si non est alter Christus, alter Deus Verbum, sed Deus Verbum ipse est Chri stus, sicutdicitur corpus Christi Ecclesia, ita dicitur corpus Dei Verbi. Verum si corpus Christi non est corpus Dei Verbi, quomodo dixisti superius carnem Dei passam? N. Carnem Dei dixi passam, non autem Dei Verbi, quia Deus est honore et dignitate Christus, cujus carnem dixi passam, propter inhabitantem in se Deum Verbum. Hinc denique et Deum negavi pas sum, et tamen carnem Dei passam confessus sum. C. Non est ergo Deus verus Christus, sed propter inhabitantem in se Deum Verbum, honore, dignitate seu potius nomine tantum secundum vos dicitur Deus et quomodo hoc non est contrarium illi sen tentiæ Joannis apostoli, qua dicit: Scimus quia ve nit Filius Dei, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo; nic est Deus verus et vita æterna “. N. Si non propter honorem et dignitatem inha bitantis Dei Verbi Deum dixeris Christum, visum profecto et contrectatum facis ab hominibus Deum. C. Si non est visus et contrectatus ab hominibus Deus, quomodo dicit idem Joannes: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, el perspeximus, et manus nostræ tractaverunt de Ver bo vitæ, et vita manifestata, et vidimus, et téstamur, et annuntiamus nobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis "? Percurre singula, et vide visum et contrectatum ab hominibus Deum. Denique Verbum vitæ, quod fuit ab initio apud Patrèm, quoil ex lege et prophetis audierunt visum et perspectum ocults suis, propriisque manibus contrectàtuṁ testificatur tantus apostolus. Et ne aliud Verbum præter id quod est Deus apud Deum, quilibet visum et contrectatum tentaret asserere, mot sequitur: Et vita, inquit, manifestata est, et vidimus, et testamar, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat ápud Patrem et apparuit nobis. N. Mentitur ergo ipse Doininus, dicens: Deum nemo vidit unquam”? Et Apostolus loquens de Leo Quem nemɔ, inquit, hominum vidit, sed nec videri potest *. Et ad Moysem dicit Deus: Nemo potest videre faciem meam, et vivere”. C. Si non est Deus qui visus est, quomodo ipse đicit: Ecce qui loquebar, adsum “; et propheta Deus manifeste veniet: Deus noster, et non silebit **? 15 Act. IX, 4. 19 | Cor. x, 27. 20 Isa. LXIII, 1. " | Joan. v. 20. 1, 18; I Joan. IV, 12. "I Tim. vi, 16. * Exod. xxxm, 20. 24 Isa. LII, 6. [ Joan. 1, 1, 2. ** Joan. 37 Psal. XLIX, J.

col. 147–148page 17 of 22

N. Contraria ergo sibimetipsi loqui credenda inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter” est Scriptura divina? C. Plenitudinem divinitatis habitantem in Chri sto quid intelligis? C. Non est Scriptura divina sibi ipsi contraria apud eos qui eam pie intelligunt, sed illis videtur con traria qui hæretico decepti spiritu non possunt quæ vera sunt sapere. Nam quia nemo corporeis oculis potest videre naturam divinitatis, quæ utique non est corpus, sed spiritus, dictum est: Deum nemo vidit unquam; et: Nemo videt faciem meam, et vivet. Rursus, quia videndus esset ab hominibus Deus in assumpta carne docet præfiguratio illa facta ad Jacob; denique cum homine colluctatur in visione idem beatus patriarcha, et benedictus ab eo dicit: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea *. Hinc et Thomas post resurrectionem Domini palpans et contrectans perfossum Domini cum lafus, exclamat: Dominus meus et Deus meus ". N. Multum, licet nolens, nostris partibus pro fuisti Nam, cum divina natura non sit corpus, sed spiritus, sicut tu quoque professus es, quæ natura visa vel confossa sit ambiguum non est; dubitantibus namque de se discipulis, idem Domi nus Palpate, inquit, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere "0. Qua propter visus et palpatus est Dominus Jesus Chri stus, qui confossus est, quem cum agnovisset apo stolus post resurrectionem, exclamat et dicit Dominus meus et Deus meus! Hinc evidenter appa net non esse Deum Jesum Christum, quem ex mor tuis resuscitatum vidit et contrectavit Thomas, nisi propter inhabitantem in eo Deum, quem nemo procul dubio hominum videt, et vivet. C. Nullatenus propter inhabitantem, ut asseris, eum quem vidit et contrectavit Thomas, Deum ap pellat, quia procul est ab apostolica fide duos filios credere, sed ipsum prorsus, cujus fossuras contrectavit, Dominum et Deum suum esse testatur; apostolorum enim Deus, non dignitate, sed natura est Deus. Apertissime denique de eo qui visus et contrectatus est, quod natura sit Deus, Jeremias propheta testatur: Hic Deus noster, et non æstima tur alter ad eum; qui invenit omnem viam disciplinæ, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Posthac in terris visus est, et cum hominibus conver satus est". Quapropter visus et conversatus est Deus homo Jesus Christus, ad quem non æstimatur alter. N. Si nullus alius Deus æstimatur ad eum qui confossus et crucifixus est a Judæis, quis est Deus qui æstimetur ad crucifixum? C. Nullatenus tu recedis a propria intentione quo Christum non aliud aliquid nisi unum ex illis cre das, de quibus dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis et ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi in populum”. N. Sed de nemine illorum dictum est quod de Christo testatur Apostolus, dicens: Quia in ipso N. Totam procul dubio Trinitatem. C. Quartus ergo jam Christus est, in quo tota inhabitat Trinitas? N. Ergo mendacem facimus Paulum qui hoc as serit? C. Non est mendax Paulus, quia non Trinitatem dicit in Christo inhabitare, cum Christum nesciat extraneum a Trinitate. N. Si non inhabitat in Christo Trinitas, quomodo in Christo omnis plenitudo divinitatis inhabitat? Aut enim non inhabitat plenitudo divinitatis in Christo, si non inhabitat in Christo Trinitas: aut si habitat plenitudo divinitatis, procul dubio in Christo Trinitas babitat. C. Et habitat plenitudo divinitatis in Christo, et non inhabitat in Christo Trinitas, ne sit non Tri nitas, sed quaternitas. Nam cum, nullo dubitante, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sit Trinitas, et ideo non Trinitatem Paulus in Christo docet in habitare, dicens: Quia in ipso inhabitat omnis ple nitudo divinitatis corporaliter; sed Patrem in Christo docet inhabitare. N. Si omnis plenitudo divinitatis habitans in Christo solus Pater intelligendus est, non relin quitur Filio et Spiritui sancto, ut Deus. C. Plenum et perfectum Deum asseris Patris, an 557 perfectionem et plenitudinem ejus Filium et Spiritum sanctum esse testaris? N. Plenum procul dubio et perfectum. C. Non ergo relinquit plenus et perfectus Deus Pater, ut sit Deus, aut Filius, aut Spiritus sanctus. Verum si hoc impium est credere, restat ut non sit contrarium, imo potius valde congruum veritati, Pa trem plenitudinem intelligere divinitatis. Quia sic ut ipse plenitudo sua est, similiter et Filius pleni tudo, et Spiritus sanctus plenitudo, et simul om nes, hoc est, tota Trinitas, non tres, sed una est plenitudo divinitatis, quia et perfectus Pater, et perfectus Filius, et perfectus Spiritus sanctus, et simul omnes, non tres perfectiones, sed una per fectio. Si enim Filius, sicut de eo testificatur Joannes, dicitur plenitudo (Nos, inquit, omnes de plenitudine ejus accepimus "), quomodo Pater esse negandus est plenitudo? ** Gen. xxxII, 30. * Joan. xx, 28. 30 Luc. XXIV, 11 Cor. vi, 16. 33 Coloss. 11, 9.» Joan. 1, 16. N. Una est divinitas Trinitatis, et unus Deus Trinitas, an tres dii, et tres divinitates? C. Una procul dubio divinitas Trinitatis, et unus Deus Trinitas. N. Si ergo est una divinitas Trinitatis, et unus Deus Trinitas, quomodo non inhabitat in Christo Trinitas, sicut plenitudo divinitatis habitans in Christo, quæ una et sola est? 8 Baruch * Levit. xxv, 12;

col. 149–150page 18 of 22

ipse facit opera sua. N. Una et æqualis, an diversa est virtus et ope ratio Trinitatis? C. Non est dubium apud nos Christum in duabus Domino, doceamur: Pater, inquit, in me manens, naturis unitis subsistere, una divinitatis, et altera humanitatis. Et quia una et sola est totius Trinita tis divinitas, est ergo, juxta vos, Trinitas et huma nitas Christus qui ex divinitate totius Trinitatis, quæ una et sola est, et humanitate subsistit. Porro si Trinitas et humanitas est Christus, jam non ha bitat Trinitas in Christo, sed est ipsa Trinitas Christus. N. Non est Trinitas et humanitas Christus; et ta men ex divinitate perfecta et humanitate perfecta est Christus, et habitat Trinitas in Christo, et non est quartus, ut tu autumas, Christus. Pater enim, nullo dubitante, in Filio habitat, et Filius in Patre, a quibus non separatur Spiritus sanctus. Filius au tein Deus, in quo habitat Pater, ita est in Christo mundum reconcilians sibi 35, ut propter conjunctum sibi Filium, unus et ipse sit Filius et Christus; et hac ratione habitat Trinitas in Christo, et non est quartus Christus. C. Magna nimis est ista, non ratio, sed absurditas. Nam cum hactenus Trinitatem in Christo conten debas inhabitare, pro eo quod dictum est: Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter **, nunc jam non totam Trinitatem, sed Deum tantum C. Una prorsus. N. Universa ergo quæ creantur a tota Trinitate creantur an tibi hoc non videtur? C. Omnia quæ facit Pater, hæc eadem similiter et Filius facit, nec sine Spiritu sancto Pater et Fi lius aliquid faciunt. N. Omne mortale creatum dicis an increatum? C. Omnino creatum. N. Si ergo omne quod moritur creatura est, er go et Christus pro nostris peccatis mortuus, crea tura est. Et quia nulla est creatura quam non Tri nitas operetur, profecto Christus, quem pro nostris peccatis mortuum credimus, a tota Trinitate creatus est, et resuscitatus a mortuis, quia una est virtus et operatio Trinitatis. Quod si non est contrarium ve ritati, Christum creatum et resuscitatur, sicutra tio docuit, a tota credere Trinitate nec hoc erit contrarium veritati, totam Trinitatem pariter in Christo inhabitare, quem sine dubio resuscitavit a mortuis. modo Filium in Christo esse dicis, pro eo quod scriptum est Deus erat in Christo, mundum recon cilians sibi. In quo tamen Filio, quia habitat Pater in co, et ipse in Patre, a quibus non separatur Spi ritus sanctus, rursus totam Trinitatem secundum hanc videlicet rationem asseris in Christo inhabi tare; sed ideo, inquis, non est quaternitas quam vis habitet in Christo Trinitas, quia Deus Verbum ita inest Christo ut propter conjunctum Filium unus sit Filius, et unus Christus. Sed sive Trinitatem, sive Deum Verbum inesse dixeris Christo, quaternitatem omnino, non trinitatem prædicare convinceris. N. Quonam modo, sive Deum Verbum in Christo inesse dixero, quaternitatem, non Trinitatem, præ dicare convincor? C. Quia Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus san clns est, sicut superius jam diximus, qui si in Chri sto inhabitant quartus intelligetur sine dubio Christus, in quo habitat Trinitas. Rursus: Si inest in Christo Deus Filius, non jam ipse est Christus; et si ipse non est Christus, duo sunt omnino, Deus Filius et Christus in quo inhabitat: quamvis callide ad decipiendos simplices unum eos esse arguinen taris. Apostolus namque superius docuit Deum Pa trem, non Deum Filium, inesse Christo, mundum sibi reconciliantem; denique ait: Si qua in Christo nova creaturu, vetera transierunt. Ecce facta sunt omria nova ". Omnia autem per Deum, qui reconci liavit nos sibi per Christum. Quod si videtur adhuc dubium, quem Deum dicat per Christum mundum sibi reconciliare, utrum Patrem an Filium, ab ipso 36 Coloss. 11, 9. "II Cor. v, 19. 37 II Cor. v, di C. Impia omnino et sacrilega, atque Arianorum blasphemiis hæc assertio coæquanda est, quæ Chri stum non Deum prædicat, sed creaturam. Nec enim, ut impie argumentatus es, Christum pro nostris pec catis mortuum tota creat et resuscitat Trinitas: cum Christus mortuus pro peccatis nostris non extraneus aut alienus, sed unus ex ipsa Trinitate sit.Creatur qui dem et resuscitatur a tota Trinitate, non Christus, sed caro sine dubio Christi: et quia caro non alte rius, sed ipsius est Christi, creat et resuscitat Chri stus semetipsum secundum carnem cum Patre et Spiritu sancto; nam et Apostolus non a Trinitate, sed a Patre resuscitatum Christum ita testatur, cens: Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Pa trem, qui suscitavit eum a mortuis 38. Nec enim quia dixit Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, Deum eum tantummodo, non et hominem prædicavit, scribens Galatis, qui fuerant a Judæorum pseudoapostolis pene decepti, sapienter sermonem temperat, ut nec Deum mor tuum a Deo Patre resuscitatum audientes scanda lizarentur, duos sibi deos æstimantes ab Apostolo prædicari, nec purum hominem crederent Christum a mortuis suscitatum. N. Cum velut impiam et Arianorum blasphemiis coæquandam assertionem meam arguas, quia dixi creaturam Christan, qui pro nostris pecca tis est mortuus, quia omnis utique creatura mor talis, immortale autem est quod increatum cst as Galat. 1, 1.

col. 151–152page 19 of 22

et quaternitatem prædicare ne æstimes, eo quod in numero, non solum secunduin personas, verum dixi eumdem Christum a tota Trinitate creatum, et a mortuis resuscitatum: tu omnino juxta Aria nos llomousion dividere, et quaternitatem pro Tri nitate prædicare es deprehensus, C. Quanquam imperite nimis omnem creaturam mortalem esse definias, ubi tamen me Homousion dividere, aut quaternitatem pro Trinitate prædi care coarguis? N. In eo cum dicis unum ex Trinitate. C. Doce ergo, quæso, quemadmodum hæc dicens, divisionem ingeram Trinitati, vel quaternitatem in prædicatione Trinitatis inducam. N. Onnia quæ insunt factis, infectis inesse non possunt. Infecta vero est Trinitas, et, ut omittam cætera, inest factis etiam numerus, in numero au tem ordo est primi et secundi, in ordine vero majo ris minorisque gradatio potest accidere Trinitati, et ea ratione qua ei non insunt, quæ insunt numero, nec numerus inest ei. Quapropter non est omnino veritati congruum, unum ex Trinitate dicere Chri stum, quia unum, numeri constat esse vocabulum et quia omnis numerus in divisione est, dividere est Homousion, unum dicere ex Trinitate, quam constat in unitate, non in divisione subsistere. non etiam secundum naturam Trinitas numerabitur. Et quia, ut dicis, omnis numerus in divisionem cadit, a te potins, non a nobis Homousion dividitur, qui unum credis posse vel numerari vel dividi. Sed si unum, quod perfectum est et individuum, potest in divisionem numeri aliqua ratione rece dere, non dividimus Homousion cum Christum unum ex Trinitate esse veraciter confitemur. Neque enim omnia quæ numerantur etiam reþus pariter dividuntur, quamvis omnia quæ dividuntur rebus, simul etiam numerentur. Numeramus enim, cum' dicimus duas efficacias soli, splendorem videlicet et calorem, nec tamen eas dividimus, quia tantum modo eas cognitione percipimus. Similiter etiam numeramus, cum dicimus Christum Dominum no strum in duabus naturis unitis, sed non ideo.rebus easdem naturas dividimus, quas sola tantum cogni tione discernimus. Trinitatem autem, sicut jam superius dictum est, secundum personas et discer nimus et numeramus, quam tamen secundum natu ram, quæ una et sola est, nec discernimus nec numeramus quia unitas sive singularitas, keu certe (quod melius dici puto) unio divinitatis nec discernitur, nec numeratur. Dicitur ergo Christus unus ex Trinitate, et non dividitur Homousion, quia non secundum id quod numeratur Trinitas, sed secundum id quo numeratur unus ex Trinitate, Christus asseritur. Præcipue, quia unum nequa quam, ut dictum est, reputetur in numero, et omnia quæ intellectu numerantur, non protinus rebus etiam dividuntur. Hinc et Paulus: Unus, inquit, Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia‘³. Quapropter tam ratione quam his divinis testimoniis vana et inanis docetur illa tua multis syllogismis collecta conclusio, qnæ dicit non convenire veritati unam ex Trinitate dicere Christum: quia unum, numeri proprium est, numerus autem omnis in divisione est. C. Multis et superfluis ratiocinationibus nihil prorsus egisti, nisi ut te post nimium laborem, Sabellianum ostenderes, qui sicut unam naturam, sic unam et substantiam sive personam asserit Trinitatis. Sic enim, ut tu vis, in nulla parte aderit numerus Trinitatis, non jam Trinitas, sed tantum modo unio tota secundum totum est: et si tota secundum totum unio est, quomodo Trinitas? nisi forte nominibus tantum, et non substantiis, sive personis. Trinitatem, juxta Sabellium, sicut superius dictum est, 558 et Paulum Samosatenum esse contendis. Aut si rebus et substantiis fateris sub sistere Trinitatem, et alium dicis Patrem, alium Filium, alium autem Spiritum sanctum, quomodo Trinitas non numeratur? nam hoc ipsum quod Trinitas dicitur, nonnisi numerum significat. Numeratur ergo Trinitas, et non numeratur: non numeratur secundum naturam, quia de ea scriptum est: Et sapientiæ ejus non est numerus”, numerus putem secundum personas, quia tres personæ Tri- Deus enim ex Deo dicitur: per processionem vero nitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ergo non solum singularis numerus in Trinitate, verum etiam pluralis admittitur, licet non omnia admitti queant, quæ insunt numero. Secundum pluralem namque numerum dictum est: Faciamus hominem ad ima ginem et similitudinem nostram *. Et: Veniemus ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus *¹. Et: Ego et Pater unum sumus *, unum secundum naturam, non secundum personas. Hinc docemur unum non esse numerum, quamvis sit origo et principium numeri, quod solidum semper indivi sumque subsistit. Alioquin si unum a te reputetur Psal, cxlv1, 5. 50 Gen. 1, 26. * Joan, xrv, N. Quidquid ex aliquo esse dicitur, aut per gene rationem, aut per processionem, alterum ostendit ex altero per generationem, ut a Patre Filius, similiter Spiritus sanctus, nam et de eo scriptum est: Nos autem non spiritum hujus mundi accepi mus, sed spiritum qui ex Deo est ". Quod si Christus ex Trinitate est, aut per generationem alter es!, et est filius Trinitatis: aut per processionem alter est, quasi a Trinitate procedens. Et quod nos dicerc putatis, vos quartum et extraneum a Trinitate Christum deprehendimini prædicare, dicentes cum esse ex Trinitate." Quapropter unum in Trinitate Christum fateri, catholicum judico, non autem unam ex Trinitate. C. Sicut per generationem et per processionem * Jean. x, 30. 31 Cor. vill, 6. "1 Cor. n, 12.

col. 153–154page 20 of 22

memorant, dicentes Christum unam ex Trinitate personam, unum Christum ex Trinitate fateri nul latenus acquiescant, ex quibus te unum esse pro bas, quia unam personam Christum dicens ex Tri nitate, unum eum dicere ex Trinitate declinas. Quis enim tam stultus et vecors est, qui dicat Petrus ex hominibus una persona est, non est au tem unus ex hominibus Petrus? Quapropter catho tica est definitio, Deum Verbum Dominum nostrum Christum cum propria carne, unum fateri ex Trini tate, licet non sit secundum carnem de substantia Trinitatis. N. Nunquam ego Christum unum ex Trinitate confiteor, quia in nulla hoc Scriptura canonica legitur. Exemplum autem illud quod de Petro pro ferre voluisti, nihil ad causam pertinere cognosci tur, quia singuli quique homines ab invicem sunt divisi quod de illa individua et inseparabili Tri nitate credere omnino impium comprobatur. Illud autem fatendum est, quia sine Christo Trinitas non est. alter ostenditur ex altero, Ita et per processionem pulatis, unam personam Christi factam esse com procul dubio alter docetur ex altero, quia et de creatura dicitur, omnia ex Deo. Quapropter qui Christum a Trinitate creatum et resuscitatum asse runt, quartum eum evidenter extraneum a Trini Late per creationem statuunt. Quod quia tu superius astrnere conatus es, ideo hic per generationem et processionem, alterum decens esse ex altero, per creationem dicere noluisti, ne contra teipsum agere videreris. Nos autem neque per generationem, ne que per processionem, neque per creationem, sed juxta numerum, Christum unum fatemur ex Trini tate, sicut solemus unum quemlibet ex duobus vel tribus pluribusve specialiter demonstrare, juxta quem modum nec diminutio fit, nec augmentum ejus numeri, quo unusquilibet specialiter demon stratur. Neque enim diminutus est vel auctus numerus apostolorum, cum dicitur: Unus ex vobis tradet me“, aut seipsum Joannes alienum facit a duodecim, aut tertium decimum probat, cum dicit de seipso: Et erat recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat plurimum"; aut certe augmentum ibi, aut diminutio aliqua facta est duo rum discipulorum euntium in Emmaüs, cum dici tur: Et erat unus ex illis Cleophas ". Quapropter neque augmentum, neque diminutio fit Trinitati, Christum dicere unum ex Trinitate, sed speciali assignatione unum cum ex Trinitate esse mon strantes, et eos qui confusionem subsistentiarum prædicant, abjicimus, et eos qui eum extraneum credunt ex Trinitate, alienos a catholica veritate declaramus quod quia tu veritati contrarium esse judicas, aut substantiarum confusionem credere deprehenderis, aut extraneum a Trinitate Christum prorsus intelligis. Unum autem in Trinitate dicere Christum, et unum eum ex Trinitate denegare, non Catholicorum, ut asseris, sed illorum est pro prium, qui Christum a Trinitate creatum ita esse credunt in Trinitate, ut non sit de Trinitate, hoc est, non eum secundum esse, sed secundum inesse cognoscant. Sicut et unusquisque nostrum est in Trinitate, quia unus est Deus, in quo vivimus et movemur et sumus; vel certe sicut dicitur, Pater in Filio, alter docetur in altero: ita cum esse dici C. Si nunquam nisi quod in Scripturis canonicis continetur, te dicere protestaris, ubinam in ipsis legisti unum in Trinitate Christum, aut unam per sonam ex Trinitate, vel certe, quod non sit Trinitas sine Christo? Quod cum dicitur, quis non intelligat quaternitatem eos qui hoc asserunt, prædicare? Si enim non est Trinitas sine Christo, est ergo Trini tas cum Christo. Nam et cum unoquoque nostrum est Trinitas Deus, qui non de ipso, sed in ipso su mus, sicut jam superius, Apostolo teste, probavimus, Quartus est ergo Christus, cum quo et Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus. Verum quia Christum unum ex Trinitate dicere veritati contra rium judicas, cujusnam vocem illam esse dicis, qua dictum est: Factus est Adam tanquam unus ex nobis "? N. Dei procul dubio. C. Plures ergo, et non unus est 559 Deus, ex quibus unus dicit ad cæteros: Factus est Adam tan quam unus ex nobis? N. Non sunt plures dii, sed unus est Deus Pater tur Christus in Trinitate, alius præter Trinitatem et Filius et Spiritus sanctus. nesse intelligitur Trinitati. N. Nihil quod et tibi objiciam occurrit ulterius, nisi quia non unum ex Trinitate, sed unam perso nam Christum ex Trinitate melius arbitror confi teri, præcipue quia tres personæ sunt Trinitatis. C. Quid ergo bujus Dei, qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus, vocem illam esse profiteris? et si hujus Dei vox illa est, ad quem dicit: Factus est Adam tanquam unus ex nobis? N. Deus procul dubio Pater ad Deum Filium. C. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sit procul dubio una Trinitas, cum Pater ad Filium dicat: Ecce factus est Adam tanquam unus ex nobis non tibi videtur dicere, tanquam unus, hoc est qui sumus Trinitas? C. Catholicos non latet a quibusdam ita unam personam dici Christum, ut tamen non ille qui pro nobis carne est crucifixus, una sit ex Trinitate persona. Non enim ex duabus naturis naturaliter unilis, unam credunt Christi personam, sed ex duabus personis per conjunctionem et gratiam co **Marc. xiv, 18. * Joan. xIII, 23. "Luc. xxrv, 18. " Act. xvii, 28. N. Licet hoc dicat Pater ad Filium, ego tamen, quod dicitur a Scriptura, etsi nolens, fateor quod » Gen. In,

col. 155–156page 21 of 22

autem ipsis verbis non exprimit, dicere omnino non audeo. Sed sufficit mihi, ut calumniæ contentione caream, hoc tantum de Filio dicere, quod in Sym bolo continetur, Deum scilicet et Filium et unige nitum Patris natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine. C. Sed Deum natum ex Virgine etiam ille dixit, qui apud Ephesum condemnatus est: non quo vere et proprie natum confiteretur Deum ex femina, sed propter unitionem Dei Verbi ad hominem factum, quem Virgo enixa est. N. Ego Deum Verbum secundum carnem natum dico ex femina. C. Deum Verbum quem natum dicis ex femina, extra Trinitatem, aut Trinitatem, aut unum ex Trinitate profiteris? N. Neque Trinitatem, neque extra Trinitatem Deum Verbum confiteor, sed Filium Dei Deum pro nostra salute ex femina secundum carnem natum passumque confiteor, tuis autem nolo uti sermoni bus, nec eum unum ex Trinitate confiteor. C. Non meis, ut mihi videtur, vis uti sermonibus, præsertim cum non mea, sed veritatis hæc verba sint; sed tuis potius vis abuti, more hæretico, boc ipsum quod dicis, abnegando. Nam et Ariani no biscum tres personas fatentur, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed nolentes Homousion dicere damnati sunt. Similiter Homousion Paulianista no biscum prædicant, sed quia tres personas denegant Trinitatis, hæretici judicati sunt. Eque ergo hi qui Deum quidem Verbum dicunt natum secundum car nem ex Virgine, sed nolunt eum confiteri unum ex Trinitate, aut cum Sabellio unam personam totius Trinitatis intelliguntur asserere, aut alium nescio quem, Deum Verbum prædicare, non eum qui ex Trinitate est, confutantur. N. Sed aliud est dicere, tres personas, et Trini tatem unius essentiae denegare, aut Homousion confiteri, et tres personas nulla ratione recipere, quod rebus ipsis a veritate dissentit, et aliud est re bus congruere, et verbis tantummodo dissonare. C. Quid ergo catholicum esse dicis, et veritati congruum, unum dicere Christum ex Trinitate? N. Nihil volo de hac re ulterius tecum conquirere. C. Mecum conquirere ulterius non alia te causa prohibet, nisi quia sensu hæretico, nescio quem Deum Verbum, non eum qui ex Trinitate unus est, juxta Manichæos prædicare convinceris. Si enim non in sensu, sed tantum in sermonibus dissonares, probares utique catholicum esse unum ex Triui tate Christum fateri. N. Non tibi videtur idipsum esse, quod tu dicis, et quod ego an tu alium nescio quem, non Deum verum Jesum Christum, dicis esse unum ex Tri Ritate? c C. Jesum sine dubio, nec alterum aliquando co gnovi. N. Si ergo idipsum est, audes me hæreticum di cere, si tuis sermonibus uti noluero, ne, dum tibi satisfacio, aliis hæreticis occasionem sui erroris videar exhibere. C. Si ob id non est Christus fatendus unus ex Trinitate, ne dare occasionem videamur hæreticis, non sunt confitendæ tres personæ, et Trinitas, ne demus Arianis occasionem? nec rursus confiten dum Homousion, ne similes videamur Paulianistis? Postremo negentur duæ naturæ, quia eas Nestorius semper et ubique professus est; quod si fiat, quid confitendum sit, nescio. Verumtamen, si quis tibi dixerit: Christotocon beatam fateor Virginem, Theo tocon vero dicere nullatenus acquiesco, catholi cum hunc an hæreticum esse pronuntias? N. Hæreticum procul dubio fateor, quia hoc jam synodus statuit, sicut et illa omnia quæ a te su perius sunt prolata. C. Rursus qui tibi dicit: Unam naturam Dei Verbi incarnatam et animatam anima rationali et intelle ctuali Christum confiteor, duas vero naturas fateri non audeo; vel certe qui tibi dixerit: Ex duabus naturis credo Christum, in duabus autem eum non possum credere, ne videar occasionem dare hære ticis, quid de talibus censes? Num audes eos hære ticos dicere, cum aliis verbis duas fateri naturas intelligantur in Christo, sed ne videantur dare oc casionem hæreticis, duas non acquiescunt verbis ipsis exprimere? N. Tales ego non solum alienos a veritate judico, verum etiam anathematizo, hæc namque et non alia causa est quia non communicamus Ægyptiis. C. Si ergo et hos qui aliis verbis duas naturas prædicant, sed nolunt hoc idem ipsis verbis expri mere, quamvis præpropere tu hæreticos non solum censes, verum etiam anathematizas: et eos qui Christotocon dicunt beatam Mariam, Theotocon au tem eam fateri non acquiescunt, similiter damnat, cum constet Christum Deum esse et Deum Christum, quomodo nos Catholicos judicabimus eos qui dicunt Deum Verbum natura secundum carnem de Virgine, et passum carne pro nobis, et negant eum unum esse ex sancta et individua Trinitate, præcipue quia dicunt hoc catholicæ fidei convenire? N. Sed et duas naturas et Theotocon dicere syn odus definivit, hoc autem nulla synodus statuit. C. Nihil igitur arbitraris dicendum præter id quod synodicis litteris continetur? N. Nihil omnino. C. Si tibi ab aliquo fuerit objectum, utrum Deum Patrem genitum an ingenitum fatearis, quid ei es responsurus? N. Ingenitum procul dubio. C. Si tibi dixerit: Iloc non accipio, quia nulla boc statuit synodus? N. Respondeo, quia nec dicere vetuit.

col. 157–158page 22 of 22

C. Rursus, si tibi objecerit Trinitatem dici non debere, quia nulla synodus statuit? N. Hoc ipsum ei respondeo, et nihil aliud, quia sic ut dicendum non statuit, ita nec omnino prohibuit. C. Econtra si ille dixerit: Sicut non vetuit, ita et quod in verbis non continetur conciliorum, dice re omnino non convenit, quid ad ista respondebis? N. Hæc de Patrum scriptis possum ostendere. C. Sed et nos quod unus ex Trinitate Christus sit, ex Patrum scriptis ostendimus. N. Quanquam et hoc ex Patrum scriptis doceri facile credo, sed ego dicere nullatenus acquiesco, nec tecum ulterius sermonem conferam, sed meam. tenaciter foveho sententiam. C. Mirabar equidem ita vincere posse humanain gloriam, ut nulla te conclusio superaret, quatenus congruam veritati sententiam, quam hactenus im pugnaveras, divina correptus auctoritate reciperes. Verum quia apud te definitum est, in tua te potius continere sententia, quam veram confessionem amore æternæ beatitudinis approbare, nec ego te unquam aliud aliquid quam hæreticum judicabo, qui Deum Verbum Dominum nostrum Jesum Chri stum, qui pro nostra salute passus est carne, unum esse ex sancta et individua Trinitate non approbas, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. EPISTOLA AD EPISCOPOS IN SARDINIA EXSULES. (Exstat inter Opp. sancti Fulgentii. Vid. Patrologiæ Latinæ t. LXV, col. 442.) (Ex LEONIS ALLATII Diatriba de Theodoris, apud Ang. Mai Biblioth. nov. t. VI, p. 152.) Theodori Anagnostæ, id est Lectoris, duo libri Græci Collectaneorum ex historiæ eccle siasticæ antiquis auctoribus, Parisiis a Roberto Stephano, et Basileæ in officina Frobeniana Latine Wolfgango Musculo interprete editi sunt. Addit Possevinus exstare in tomo VII Bibliothecæ veterum Patrum Bignæi edit. 2. Tum monet: At quos Wolfgangus Musculus, in prima classe in Romano Indice prohibitus, transtulit, hi circumspecte legendi sunt, ob ea quæ diximus de illo in verbo Socrates, et in verbo Sozomenus. Editique præterea sunt Coloniæ Allobrogum anno 1612, non sine eadem Musculi interpretatione, in folio cum aliis ecclesiasticis historiis. Vossius De historicis Græcis lib. 11, cap. 32: Reliquit duos li bros Collectaneorum historiæ ecclesiastice. Incipit autem a morte Theodosii Junioris, ac desinit in temporibus Justini, qui imperare capit anno 518. Attamen Collectanea hæc historica non concinnata sunt a Theodoro, sed a Nicephoro Callisto ex Historia ecclesiastica Theo dori, dictataque aliis, ut praefixus titulus indicat Selecta, scilicet, ex Historia ecclesiastica Theodori Lectoris, ex ore dictantis Nicephori Callisti Xanthopuli. Quæ postrema verba cum omisisset interpres, factum est ut Collectanea ista historica Theodoro attribuerentur, quæ tamen sunt per Nicephorum Callistum ab ejus Historia excerpta. Quod ante nos monuit quoque Baronius ad annum 485. Nam tradit Suidas Theodorum Ecclesiæ Constantinopolitana lectorem scripsisse Historiam ecclesiasticam a Constantini temporibus usque ad Justiniani imperium opus plane diversum a perbrevi

Page scan enlarged

Notebook

Full View