dicitur patriarcha Alexandrinus XXII, cujusmodi potius fuit Timotheus senior orthodoxus, cui successit Theophilus magni Cyrilli patruus. Jam vero cum in hoc sermone Timotheus Cyrillum patriarcham memoret, imo se diserte Dioscori successorem affirmet, sequitur ut is sine dubio Timotheus lurus sit, impius ille ac turbulentus, concilii Chalcedonensis osor, ut etiam inventum ejus ab Anglis scriptum demonstrat, qui sedem Alexandrinam semel et iterum occupavit. Hunc ego sermonem cum merito aliquo historico commendari viderem, nolui negligere, præsertim quia et alibi (Spicil. Rom. t. III, p. 708) ejusdem Timothei Oratiunculam edidi, quam partim Cosmas quoque Indopleusta non indignam excerpto putaverat. Cæterum quia nonnulla in hoc sermone fabulosa propemodum videbantur, aut minutiora, quæ mihi certe festinanti injucunda erant, partes ejus nonnullas levi, ut reor, dispendio prætermisi. Sermo brevis quem dixit Timotheus Alexandria benedicti: vocat me ad concilium imperator; vos patriarcha, de tempore quo magnum indictum fuit sanctum concilium, deque dedicatione magni mo nasterii sancti nostri Patris Pachomii apud Fau, quod Dei voluntate, et Theodosio imperatore man. dante ædificatum fuit a reverendo Poctore eremi tarum præsule; quæ dedicatio peracta fuit die quinta mensis Athyr. Hodie nobis adesto, o prophetarum vocalissime, et seraphinorum spectator, qui olim clamasti di cens: In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et planta Domini juxta terminum ejus 15. Recte prorsus, o propheta sancte, universo orbi nuntiasti altare hoc Domini, supra quod animæ nondum tum creatæ attollendæ erant atque offe rendæ. Cur tu cætera, quæ primis mundi sæculis altaria exstiterunt, non memorasti? Minime, inquit propheta, quia in illis bruta animalia immolaban tur; verumtamen in hoc nostro verus Dei Agnus offertur, qui mundi peccata tollit. Planta autem est monasterium hoc Domino ædificatum, propter fa mulum ejus Pachomium, qui ibi adest, atque innu merabilium dicatarum Deo animarum turbam ibi dem facit consistere. Is enim primus, juxta aposto lorum doctrinam communis vitæ genus, seu contu bernium, instituit; primus ipse, planta fuit, via, rector, ac legislator monasteriorum quotquot in orbe sunt. Nam quod verbum dixit prophetæ Deus de hoc monasterio, idem Patri nostro sancto Pacho mio dictum fuit, nempe tibi fundamentum fore, et sine fine nomen gloriosum. Nanc rem audite, charissimi, quam ego oculis vidi et manibus contrectavi. Quo tempore pater meus Cyrillus Alexandriæ patriarcha erat, sanctus autem Poctor eremitas apud Taphnaiam regebat, illustris denique propheta Scianuthes eremitis æque in Athriba monte præerat; imperator Theo dosius hos ad concilium vocavit, quod insani Ne storii causa celebrandum curabat. Jam Poctor lectis, quas acceperat a sancto Cyrillo et ab impe ratore, litteris magnopere doluit, quia ante id tempus nulli ipse concilio interfuerat. Cunctis ita que convocatis fratribus ait: Audite, fratres mei 18 Isa. XIX, interim institutum servate, in lege ac mandatis Domini ambulate, prout Patres nostri jusserunt; et preces pro nobis fundite, ut nos Deus restituat vobis incolumes, etc. Cum vero ad patris nostri Scianuthæ monaste rium sanctus Poctor venisset, ab illis monachis receptus, eisdemque comitantibus nave inscensa, Alexandriam descenderunt; quo ingressi, adven tuin suum sancto Cyrillo patriarchæ nuntiarunt, qui magnopere visis illis lætatus est, mutuisque osculis salutarunt. Porro et ipse negotiis expeditis, navim simul conscendit, quam Deo favente intra paucos dies Constantinopolim appulerunt: urbem que ingressi, extra palatii portam substiterunt, quasi abjectæ conditionis homines, nemine invento qui imperatorem de ipsorum adventu certiorem faceret. Interim elato supercilio imperatorem fre quenter adibat Nestorius, opibus suis fidens: donec infimum quemdam, qui imperatorem adibat, cer nens Poctor, rogavit ut sibi admissionem a principe impetraret: quo reapse rem significante, mandavit imperator ad se homines introduci; quibus con spectis, de sella consurgens osculum dedit, jussit que secum sedere; hique vicissim imperatori re gnoque ejus benedixerunt. Deinde imperator introductis ad se sancto pa triarcha Cyrillo et sancto Scianuthe, reverenter cum iis de fide verba fecit, aitque se illos ad hoc conci lium vocasse, ut Nestorii negotium atque dicta exa minarent. Interim, venerandi Patres, apud me esse sinite reverendum Poctorem; vos vero, episcopi, cum Nestorio Ephesi congregemini, qua ex urbe actiones vestras synodicas ac disputationes ad me mittetis, quarum mihi reverendus Poctor explana tor erit. Tunc Poctori imperator palatii partem tanquam ejus suique monasterii propriam assigna vit. Sanctus vero Cyrillus cum Scianuthe ad con cilium prout imperator jusserat perrexerunt; ibique multis exantlatis laboribus, Nestorium impium excommunicarunt Deo volente, faventibus sancti
(ANG. MAI, Spicileg. Rom. 1. III, p. 710.) Timotheo successit in Alexandrina cathedra, pessimis erroribus jam maculata, Theo dosius qui novæ sectæ factus est auctor Theodosianorum seu Corrupticolarum. Et qui dem hæreticos Theodosianos memorat adhuc Alexandriæ vigentes sequente sæculo, id est septimo, sanctus Sophronius mirac. XII, p. 170. Hujus quoque Theodosii fragmenta aliquot recitat Græce Cosmas lib. x, p. 331 sed quæ cum copiosis nostris Arabici codi cis 101, ad quem denuo revertimur, minime congruunt.. Vide hujusce Patrologiæ t. LXXXVIII. 435. QUAM IN SUA AD ALEXANDRINUM PATRIARCHATUM PROMOTIONE SCHIPSIT THEODOSIUS Confiteor Verbum Deum consubstantiale esse Pa- præter nostram, assumpsisset naturam, cum qua tri suo Deo, idemque quominus cum eo exsisteret unum essentialiter factum esset, eamque impassi nunquam cessasse, lumen de lumine, veritatem de veritate, viventem Patris imaginem unde habet ex sistentiam, et postremo sumpta carne factum esse hominem. Affirmamus iis, qui sapienter amanter que grande audiunt mysterium, Verbum natura Deum, factum insuper esse hominem, quin tamen a sua vera divinitate cessaverit; paupertatem spon te suscepisse, et nihil omisisse quod pertinet ad humanitatem; unumque effectum cum carne sine proprietatum suarum mutatione; carnem dico cum suis passionibus, et cum anima rationabili ac intelligente; similitudinem nostram in cunctis as sumpsisse absque peccato. Aiunt enim Scripturæ quod iniquitatem non fecerit, neque dolus inventus fuerit in ore ejus. Æquum enim erat ut quam habuit Adamus naturam, in ea quoque victoriam con sequeretur, mortemque destrueret. Quamobrem Paulus ut nos doceret qua de causa Salvator noster factus sit homo, ait: Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participarit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti⭑. Si nos, de quibus dæmon triumphavit, certæ cujus dem naturæ essemus, Deus autem Verbum aliam, Hebr. 11, 14, 15. Non Christum unum hic intelligit cum ortho doxis Theodosius, sed unam naturam cum Mono physitis designat; quæ est perpetua in horum scrip. bilem atque immortalem dum carnem sumebat, reddidisset, ceu quidam hæresiarchae audacter dixerunt; tunc inanis fides mostra foret, neque ma gnum quid videretur quod de diabolo Dominus triumphavisset. Rursus nisi Christus victoriam de eo retulisset, neque in sua carne cas qualitates habuis set qua: sine peccato consistere possunt, scilicet nisi ejus caro par nostræ esset, tum quod ad essentiam attinet, tum etiam quod ad patiendum; denique nisi mortem carne sua destruxisset, nunquam sti mulus mortis destructus fuisset, id est peccatum, consequenterque ne mortis quidem imperium ex stinctum fuisset. Sed cum is reapse de Davidis se mine originem traxerit; nostrique, fratrum quippe suorum, similitudinem in cunctis asciverit, excepto peccato, ut sapiens ait Paulus, morte sua trium phavit, quam sponte in suam carnem recepit natu ra passibilem; quæque veré passiones nostras exce perat, quotquot peccato carent: triumphavit, inquan), de eo qui mortis imperium tenet. Quan quam ut Deus vere est impassibilis. Quid ni igitur tali de victoria gloriemur, de servitio in libertatem vindicati? Quis non miretur mysterium Scriptura rum, quæ expellunt Eutychem, atque alienum ah Ecclesia cum fautoribus suis declarant. tis labes, Ægyptiorum scilicet, Syrorum, atque Ar meniorum, quotquot ei hæresi adhærent." Eutychem intelligit.