desinente vel VII ineunte claruisse dignoscitur. Primum namque præsulum Alexandrinorum, non autem Constantinopolitanorum, ut memoriæ lapsu ait Vossius seriem contexens desinit in Eulogium, qui, postquam annos 27 in episcopatu transegisset, anno demum Christi 607, Phocæ imperatoris 6, e vivis excessit, ut superius docuimus (8. Deinde vero Philoponi mentionem injicit velut fato functi quod quidem non ante annum 510 contigisse duxit Fabricius licet postea sententiam mutavit, testimonio ex ipsius Philoponi scriptis de sumpto quod et nobis post eum paulo ante animadversum Quo autem tempore obierit noster auctor, viris eruditis discutiendum relinquimus. II. Complura scripsit Leontius, quorum alia jam edita prostant, alia necdum in lucem emissa. Prodiit primum Basileæ anno 1578, G. L. liber De sectis, in decem mpáčeɩ sive Actiones distributus, interprete Joanne Leunclavio: deinceps excusus tum in tom. I Auctarii Bi bliotheca Patrum, Parisiis anno 1624 evulgati, tum in tomo XI editionis Morellianæ anno 1644. Et hanc quidem posteriorem Exbooty secuti sumus; ubique tamen recensitam, atque alicubi præterea nonnullis notis sive restitutam, sive illustratam. Hic vero haud prætereun dum videtur, quod Combefisius ad Historia Byzantine scriptores post Theophanem, testatum reliquit de præstanti codice Regio, quem Leo Cinnamus ex antiquiore descripsit «Ha bet, inquit, hic codex Leontium De sectis, longe editis emendatiorem, et auctoritatibus quæ illic desiderantur, auctiorem.» De hujus autem præclari codicis Regii, num. 2951, notati ætate consulendus cl. Montfauconius Alium item Leontii codicem De sectis manu exara tum, vulgatisque multo auctiorem olim exstitisse apud Isaacum Vossium, scribit Caveus ejusque antea meminerat Colomesius in catalogo mss. ejusdem Vossii; ubi tamen in editione Colomesianorum quam adornavit Fabricius perperam legitur: Leonis Byzantii scholia, etc. III. Librum De sectis excipiunt opuscula, quæ primum ex Schedis Francisci Turriani pu blici juris fecit Henricus Canisius Sunt autem ejusmodi: I. Libri tres contra Euty chianos et Nestorianos. II. Liber adversus eos qui proferunt nobis quædam Apollinarii, falso inscripta nomine sanctorum Patrum. III. Solutiones argumentorum Severi. IV. Du bitationes hypotheticæ et definientes, contra eos qui negant in Christo post unionem duas veras naturas. De quorum opusculorum pretio hæc eorum editor: «Leontius eruditissi mus est, et semper in illis argumentis occupatur, quæ etiam acutissimos scholastica theo logiæ professores exercerent: videturque Leontius eo omnem suam operam et industriam convertisse, ut Eutychis et Nestorii sectatores exscinderet funditusque exstirparet. Indicio sunt tot in illos scripta volumina, tanto doctrinæ et ingenii apparatu.» Porro Canisianum studium æmulatus Antonius Bonjovanni Veronensis in lucem extulit ejusdem Leontii Apo logiam concilii Chalcedonensis ex vetusto codice ms. bibliothecæ Græcæ D. Marci, cum ejus interpretatione ac scholiis, prodiitque primum Lucæ anno 1752, in Supplemento ad Concilia Veneto-Labbeana, cura et studio Joannis Dominici Mansi V. C. contexto. Quam quidem Apologiam a reliquis Leontianis scriptis abesse noluimus. Cæterum de Leontio præter Caveum et Fabricium dabit plura Labbeus Voss. De Histor. Gr. lib. 1v, cap. 48. Leont. De sect., act. 5, § 5, infra, pag. 641. Prolegom. cap. 14, pag. xxl c. Leont. 1. c. § 6 d. Fabric. Bibl. Gr. tom. VII, pag. 451. Id. ibid. tom. IX, pag. 359. Prolegom. cap. 19, § 1. Combef. ad Scriptor. post Theoph. p. 302, edit. Paris. Montf. Paleogr. Gr. pagg.65 seqq. Cav. Hist. litter. tom. I. pag. 546. Colom. Opp. edit. Fabric. pag. 850. Canis. Antiquar. lect. tom. IV, pagg. seqq. Labb. Dissert. de Script. eccl. tom. II, pagg. 24 seqq. (Jos. FESSLER, Institutiones Patrologiæ, tom. II, p. 934., Leontius, patria Byzantinus professione scholasticus seu advocatus, adolescens Nesto rianorum laqueis implicitus est. Postmodum divina opitulante gratia ex isto barathro ereptus, curis forensibus abdicatis, in monasterium Palæstinæ apud Hierosolymam se recepit, unde et monachus Hierosolymitanus appellatur Is ingenio fecundo, perspicaci, ac multiplici De hoc Leontio cf. H. Canisii Lect. antiq. (ed. Basnage Amstelodami 1725), vol. I, p. 529-31, et Basnagii Observat. in Leontium, ibid. p. 531-36; Labb. De Scriptor. eccles. edit. cit. p. 204-5; Cas.Oudin. t. I, col. 1462-64; G. Cav., vol. I, p. 543 J. A. Fabricii Biblioth. Græc., vol. VIII, p. 309-320; Ceillier, t. XVII, cap. 22 (554-65); Galland., t. XII, Prolegom. c. 20; et A. Maii Scriptorum Veterum Nova Collect. t. IX (Romæ 1837), præfat. n. 7-8 (p. XIII-XIV). Contra Utrumque cognomen, Scholastici Byzantini et monachi Hierosolymitani, ex inscriptione codicum eruitur; quod vero in retia Nestorianorum aliquando inciderit, ipse dolens refert initio libri Nestor. et Eutych. (Galland., t. XII, p. 685. — Cx terum non una est omnium sententia, eumdem esse Leontium Byzantinum et Hierosolymitanum, quandoquidem alii duos Leontios distinguendos putant, unum scholasticum Byzantinum, alterum monachum Hierosolymitanum, ut Mansi, t. II, col.
doctrina perpolito desinențe sæculo VI, vel VII ineunte, oppositas Nestorianorum et Euty chianorum hæreses debellavit Scripta ejus hæc sunt I. Scholia seu Liber de sectis, in decem actiones (páetc) sive lectiones distributus, refert excepta ex ore Theodori abbatis et philosophi eruditissimi Ibi præmittit fidei professio nen (act. 1), et canonem S. Scripturæ (act. 2), adjungens conspectum præcipuarum de Trinitate et Incarnatione hæreseon (act. 1, n. 4), nec non expositionem doctrinæ Judæorum et Samaritanorum (act. 2, n. 5-8). Tempora Christiana in duas periodos dividit, nempe a Christo nato usque ad imperium Constantini et ab imperio Constantini usque ad suam ætatem. Periodi prioris recenset Patres atque doctores (act. 3, n. 1), deinde hæreses Manichæorum (n. 2), et Pauli Samosateni (n. 3). Alterius item periodi enumerat Patres atque docto res (act. 3, n. 4), dein hæreses Árii (n. 4), Macedonii, Apollinaris, Nestorii et Eutychis (act. 4), atque sectæ Eutychianæ turbas et factiones (act. 5. Cf. act. 10, n. 1-3). Hinc ad Eutychianorum objectiones conversus destruit, quæ contra concilium Chalcedonense pro ferre solebant (act. 6 et 9), tum eorum ratiocinationes dissolvit (act. 7); denique aucto ritates SS. Patrum ab adversariis allatas explanat (act. 8). In fine quædam subjungit de Origene ejusque erroribus detestandis (act. 10, n. 4-6). 2. Libri III contra Nestorianos et Eutychianos ita disputant, ut in 1 libro refutatis argutis objectionibus Nestorianæ et Eutychianæ hæresis utrinque veritatem impugnantis genuina ratio unionis hypostaticæ exponatur. In libro 11, per formam dialogi certamen in stituit contra eam quorumdam Monophysitarum sententiam, quæ defendebat, corpus Christi ante resurrectionem fuisse incorruptibile. In libro denique tertio Nestorianorum laqueos ostendit, ac fontes detegit in Diodoro Tarsensi, Theodoro Mopsuesteno et Paulo Samosateno latentes Singulis horum librorum multa testimonia SS. Patrum in confirmationem do ctrinæ catholicæ a Leontio subjecta fuere 3. Libri VII contra Nestorianos, seu adversus eos, qui duas affirmant Christi personas nullamque in ipso conjunctionem confitentur Agitur in hoc præclaro opere non tam auctoritate, quam subtili ratione de conjunctione divinæ Verbi naturæ cum humana (lib. 1) ac de unica Christi persona (lib. 11), de unico Filio Christo (lib. III) et de B. Virgine Deipara (lib. iv), de Christo Deo et homine (lib. v), de Christo non homine deifero, sed humanato Deo (lib. vi), postremo de illa formula: Unus de S. Trinitate passus est in carne (lib. VII). 4. Liber contra Monophysitas seu Quæstiones (anopla) adversus eos, qui unam dicunt natu ram compositam D. N. Jesu Christi modo scholastico et philosophico errorem de una 1251-52; et t. VII, col. 797-98. Omnino tamen er rant, qui Leontium hunc cum Leontio illo famoso monacho Palæstinensi, qui Justiniano regnante Origenistarum et Nestorianorum occultum caput erat (de quo vid. Cyrilli Scythopolit. Vita S. Sabæ, n. 72, in Cotelerii Monum. Ecclesiæ Græcæ, t. III, p. 344-45), confundendum putant. Cf. Basnagii Ob servat. in Leont., n. 1-2 (1. c. p. 531-32), Cas. Oudin. t. I, col. 1463; et Ceillier, 1. c. n. 1 (p. 554 55). Neque idem est Leontius noster cum Leontio episcopo Neapoleos in Cypro, ejusdem fere tem poris scriptore (de quo vid. concil. Nicæn. 11, act. 4, ap. Mansi, t. XIII, col. 43-54), quandoquidem diversa utriusque sunt scripta, nec unquam Leon tius Byzantinus seu Hierosolymitanus appellatur episcopus. Tempus, quo scripsit Leontius, inde potis simum cognoscitur, quod in lib. De sectis, act. 5, n. 5, enumerans Alexandrinos patriarchas desinat in Eulogio, qui cathedram episcopalem a. 481 ascendit et 27 annos tenuit. Ex quo inferre licet, durante Eulogii episcopatu, librum istum a Leontio scriptum fuisse. Alia temporis nota, quo vixit Leon tius, eruitur ex Nicephori Callisti Histor. eccles. lib. xvin, c. 48 (t. II, p. 874), qui nempe refert Leontium errores Philoponi impugnasse (cf. Leon tii De sectis, act. 5, n. 6), idque eodem tempore fecisse, quo Georgius Pisides et ipse Philoponi adversarius vixit, paulo tamen serius (to) y pov Glav vewtapo;) Georgium scripsisse. Is autem, ut aliunde constat, c. a. 630 floruit. Cf. de Leontii ætate Ceillier 1. c. n. 2 (p. 555-56), et Basnagii Observat. in Leontium, n. 6 (1. c. p. 533). Prodiit liber iste Gr. et Lat. ex interpreta tione J. Leunclavii Basileæ 1578 in-8°, item in Ma gna Biblioth. Patrum, Paris. 1644, t. XI, p. 493 533; et in Galland. Biblioth. t. XII, p. 625-57. Cf. Ceillier, 1. c. n. 3-6 (p. 556-59), et J. A. Fabricii Biblioth. Græc. vol. VIII, 310-14. Libri hi prodierunt Latine in H. Canisii Lect. antiq.. (ed. Basnage, Antverpiæ 1725), t. I, p. 535-96, et in Galland. Biblioth. t. XII, p. 658 99; Græce vero nuper demum in A. Maii Spicileg. Roman. t. X, p. 11, p. 1-39, p. 95-127, et p. 66 94. In Græca A. Maii editione nescio quo_errore factum est, ut liber n Contra Nestor. et Eutych. alieno loco (scilicet p. 95-127) exhibeatur, libri autem locum proprium (p. 40-65) alius quidam Leontii fetus: Solutio argumentorum a Severo objectorum occupet. Quod diligenter omnino atten dendum est, ne transpositio isthæc offendiculum lectori creet. Hujus libri mi argumentum enucleatius propo nit J. Garnerius in Opp. Marii Mercatoris, p. 1, p. 319-22. De argumento totius Operis vid. Ceil fier, 1. c. n. 7 (559-61). Dolendum sane, pleraque ex illis testimoniis in Græca editione A. Maii studio brevitatis omissa esse, paucis admodum retentis, fere talibus, quæ alibi non leguntur. Opus hoc, cujus olim exstitere libri octo (ut patet ex ipsa ejusdem Præfatione), octavus modo deperditus est, Græce excusum legitur in A. Maii Collect. Nova veterum scriptorum, t. IX (Romæ, 1837), p. 410-610. Cf. ibid. Præfat. n. 7; item H. Canisius 1. c. (p. 530-31), et J. A. Fabricii Biblioth. Græc. vol. VIII. p. 318-19, ubi in quibusdam codi cibus mss. octo quidem libri bujus operis exstare dicuntur, ast liber primus, contra Monephysitas pugnans, huc non pertinet, sed potius est Leontii liber Contra Monophysitas, de quo mox sermo erit. Ita etiam codex ms. in Laurentii Theupoli Græca D. Marci Bibliotheca. Venetiis, 1740, fol. p. 46-47. Liber hic Græce primum editus est in A. Maii Collect. Nova veterum scriptorum, t. VII (Romæ, 1833, p. 1, p. 110-135). Ejusdem libri partes non nullæ jam antehac Gr. et Lat. in lumen prodierant, nempe quod legitur apud Maium, 1. c. p. 156-55,
Christi natura valide et argute impugnant. Hanc argumentationem sequitur disceptatio ex SS. Patribus diligentissime instituta, in qua proferuntur et explicantur effata SS. Patrum, a Monophysitis in patrocinium sui erroris vulgo jactata, tum et plurimæ Patrum auctoritates in gratiam veritatis catholicæ adhibentur; tandem quæ iidem hæretici contra synodum Chal cedonensem afferre consueverant, solide refutat. 5. Capitula 30 contra Severum Monophysitam totidem continent argumenta ex ratione petita contra falsam unius in Christo naturæ assertionem 6. Liber solutionis argumentorum (ouldoylowy) a Severo objectorum in forma dialogi inter orthodoxum et Monophysitam (Acephalum) habiti iterum ex ratione admodum subtiliter hæresin Eutychianam refellit, objectiones adversarii sigillatim confutans. 7. Liber contra fraudes Apollinaristarum seu adversus eos, qui nobis proferunt quædam Apollinaris, falso inscripta nomine SS. Patrum itidem Eutychianos impugnat, qui ut traditionem sibi favere ostenderent, scripta et effata SS. Patrum, a versutissimis falsariis Apollinaristis olim aut conficta aut depravata, proferre amabant. Hæc igitur, non exiguo critices commodo, sigillatim percenset atque dijudicat Hæc omnia Leontii opera simul juncta egregium quoddam theologiæ corpus efficiunt, in Ecclesiæ thesauro cum reverentia locandum. In iis et singulare ingenii acumen et mirabilis sanctorum Patrum cognitio et indefessum studium contra versutas hæreticorum artes et accuratum in genuinis ac spuriis sanctorum Patrum operibus discernendis judicium elu cet Editio, quæ Leontii opera omnia Gr. et Lat. exhibet, nulla reperitur. Galland. Biblioth. t. XII, p. 623-750, collecta quidem dedit Leontii opera, sed magnam partem Latine tantum, quoniam textus Græcus tunc lucem nondum aspexerat. Pleraque demum A. Maius partim in Nova Collect. veterum scriptorum, t. VII et IX, partim in Spicileg. Roman. t. X, Græce edi dit. Idcirco satius putavi, singulis Leontii operibus subjicere, ubi tam Græce, quam Latine inveniantur. reperitur etiam apud Mansi, t. VII, col. 831-46, 857-68, 845-58, 799-824, et in Galland. Biblioth. 1. XII, p. 733-39; 745-50, 739-45, et p. 719-29. Aliquot etiam SS. Patrum testimonia ex eodem opere (A. Maii 1. c. p. 130-35) collecta exhibet t. VII, col. 823-30, et Galland. t. XII, p. 730-32. Capitula hæc Græce exhibentur in A. Maii Collect. nova veterum scriptor. t. VII, p. 1, p. 40-45. Eadem sub titulo: Dubitationes hypotheticæ et defi nientes contra eos, qui negant esse in Christo post unionem duas veras naturas, Latine tantum repe riuntur ap. I. Canis. 1. c. p. 624-30, et in Galland. Biblioth.. XII, p. 715-18. Nicephorus Callistus in sua Histor. eccles. lib. xvm, c. 48 (t. II, p. 874), refert Leontium monachum egregium librum tri ginta capitum contra Philoponum scripsisse; quem facile crediderim hunc eumdem esse librum contra Severum, quandoquidem idem Nicephorus 1. c. cap. 49, Philoponun Severi successorem fuisse testatur, ac proinde liber unum ex istis hæreticis aggressus alterum quoque petit, sicque titulus fa eile immutari potuit. Cf. Ceillier 1. c. n. 10 et ii (p. 562 63). Liber hic Græce legitur in A. Maii Spicileg. Roman. t. X (Romæ, 4844), p. 11, p. 40-65, ubi tamen liber iste per errorem inter librum 1 et in Contra Nestor. et Eutych. insertus ac liber 11 inscri plus est, ut supra jam monui. Idem Latine tantumn reperitur ap. H. Canis. I. c. p. 609-623, et in Gal land. Biblioth. t. XII, p. 708-15. Cr. Ceillier 1. c. 1. 9 (p. 562). Exstat Græce in A. Maii Spicileg. Roman. 1. X, p. 1, p. 128-51, item Latine tantum ap. Canis. 1. c. p. 597-610, et in Galland. Biblioth. t. XII, p. 701-7. Cf. Ceillier 1. c. n. 8 (p. 561-62). His Leontii operibus integris conferri pos sunt Fragmenta quædam in A. Maii Collect. nova veterum scriptor. obvia, scilicet t. VII, p. 1, p. 52-54, 57; 62-63, 64-63. Homiliæ et alia nonnulla, quæ sub Leontii presbyteri nomine veniunt, non ad lunc Leontiuni pertinere videntur, cf. J. A. Fabricii Biblioth. Græc. vol. VIII, p. 320 23. Ceillier 1. c. n. 13 (p. 564-65). A. Maius in Spicileg. Roman. t. X, p. 1, p. 151, et Præfat. n. 5 (p. v, vi), item Collect. nova veterum scriptor. t. IX, Præfat. n. 7 (p. xm-iv), A. Touttée in opp. S. Cyrilli Hierosolymit. Monit. in Fragmenta operum deperditorum (Paris. 1720, p. 357), Ceillier, 1. c. n. 12 (p. 563-64) et Dupin, i. V, p. 87. IN EDITIONEM GRÆCAM LEONTII BYZANTINI OPERUM. (Ang. MAI, Spicileg. Roman. t. X, p. v.) Leontii monachi, in theologica scientia ævo suo facile principis, tractatus quinque contra Nestorianos, Eutychianos, Severum, Incorrupticolas et Apollinaristas, insertis priscorum Patrum testimoniis, Latine exstabant apud Canisium, Fr. Turriano interprete. Etsi autem Canisianos tomos compluribus Græcis textibus Basnagius ornavit, hos tamen Leontii libros, defectu Græci exemplaris, in sua jacere Latinitate permisit. Ego vero, qui jamdiu Leontium diligere cœperam, propter ejus novas quas alio tempore edid. lucubrationes, nactus demum horum quoque tractatuum Græcum codicem. prisçum, integrum, atque