Nondum sex anni elapsi erant ex quo ad sedem llierosolymitanam evectus fuerat Zacharias, cum rex Persarum Cosroes, Syria devastata, urbem Hierosolymam cepit, Christianos ibi degentes in vincula con jecit, Judæisque vili pretio tradidit, a quibus, non ut captivi aut servi excepti fuerunt, sed in odium Christi diversis innumerisque cruciatibus interfecti: patriarcham demum et lignum sanctæ crucis in Persidem asportavit. De ea clade Chronicon Paschale, sive Alexandrinum, ita loquitur, edit. D. Du Cange, Paris. 1688, p. 385 (anno) iv (Heraclii), indict, XI, post consulatum Heraclii Augusti tertium. Iloc anno, circa mensem Junium, malum nobis accidit perpetuo luctu prosequendum. Cum aliis quippe com pluribus Orientis civitatibus, Jerusalem a Persis capta est, multis clericorum, monachorum, sanctimonia lium, et virginum millibus trucidatis. Incensum etiam Dominicum sepulcrum, et celeberrima Dei templa: et, ut verbo dicam, pretiosa omnia destructa. Veneranda crucis ligna, cum sacris vasis innumeris, capiuntur a Persis, et Zacharias patriarcha captivus abducitur. Atque hæc omnia, non multa anni parte,nec toto mense, sed intra paucos dies contigere. Eadem fere scribit Theophanes in Chronographia, ad annum quintum Heraclii. Quartus hic erat (Chr. 614), sed, ut monet Papebrochius, t. III Maii, in tract. prælim. n. 434, p. 31, col. 4, A, ille auctor uno anno serius in annis Heraclii res narrat, eo quod primum bujus impe ratoris annum in duos diviserit, quemadmodum pluribus demonstravit idem Papebrochius in Exegesi prælim. ad tom. III, Mart. cap. 4. Anno quinto (legendum quarto) imperii Heraclii, Persæ Jordanis loca, Palæstinam, et sanctam civitatem armorum vi subegerunt, et manibus, ut quidam asserunt, Judæorum, ad nonaginta Christianorum millia trucidarunt. Capto vero Hierosolymorum patriarcha Zacharia, prctioso eti..m et vivifico crucis ligno locis illis erepto, captivorum hominum multitudinem innumeram in Persidem abduxerunt. Exstat, inquit Papebrochius modo laudatus, ibid. n. 135, Francisci Combefisii (Ord. FF. Prædic.) opera, post libellum sancti Joannis Chrysostomi De educandis liberis, aliaque nonnulla, Parisiis anno 1656, Græco-Latine impressa epistola, quam viduæ sponsæ, civitati regis magni liberis orbatæ, Hierosolymitano gregi pastorem non habenti: sed et reliquis omnibus in Christo ecclesiis, residuisque in illis filiis orphanis, pastor humilis, solus, captivus, Zacharias minimus e Perside scripsit, suam, aliorumque captivorum calamitatem commemorans, et meininisse jubens quomodo ipse quidem, quando cum illis eral, in Galilæa dixerit: Plane, filii, ingentem in vobis video incuriam, multam segnitiem, injustitiam, igno rantiam, fraternum odium, apostolicorum canonum transgressionem atque contemptum; nec scio quonam res nostræ evasuræ sint: ipsos vero respondere solitos: Bonus est Deus, nec nos creavit ut perderet. Nunc ergo hortatur eos ad pœnitentiam, emendationem morum, misericordiam erga captivos fratres; aut quibus non suppetit quod largiantur, ad preces, jejunia, bumi cubationes el lacrymas. Si quæ autem in tanta calamitate inveniri potuit consolatio temporalis, hæc præcipue subministrata est a sancto Joanne Eleemosynario, tunc temporis patriarcha Alexandrino, de quo ista scribit ejus Vitæ auctor Leon:ius, apud Baron. ad annum Christi 614, n. 15, col. 261. Cum Persæ populati essent universam Syriam, qui eorum manus potuerunt effugere, tum laici qui magistratum gerebant, et privati, tum clerici cum episcopis confugiunt Alexandriam Quibus omnibus dives ille et minime angustus convivator quo tidie suppeditabat quæ erant ad usum necessaria, non ad indigentium aspiciens multitudinem, ut aliquid fuceret quod esset sordidi et illiberalis animi, sed ad eum qui aperit manum, et omne animal implet benedi ctione. Cum autem Rasmizsus dux exercitus Cosroe vastasset et depopulatus esset veneranda loca Hierosoly morum; postquam hoc audivit ille homo Dei, et quod omnia sancta fuissent igni tradita, deflet quidem, non socus ac Jeremias, id quod factum fuerat. Non hactenus autem constitit ejus commiseratio, sed mittit etiam Chrysippum quemdam virum pium, tradens ei multum auri, frumentumque, et alia alimenta et indumenta, et ad ea vehenda jumenta plurima, tum ut aspiceret vastitatem, tum etiam ut eos qui remanserant ex captivitate satis per ea quæ dicta fuerunt recrearet. Præterea autem Theodorum quoque Amathuntis episco pum, et Anastasium præfectum magni montis Antonii, et Gregorium episcopum Rinocorurorum emillit að eos recipiendos, qui abducti fuerant in captivitatem, vim auri præbens prope innumerabilem. Addit Pape broch. supra citatus, n. 136, ex ejusdem sancti Joannis Vita, n. 33. Ad Ilierosolymorum relevationem et reædificationem, misit numismata mille, et mille saccos plenos frumento, et mille legumina (id est, legumi num mensuras), mille libras ferri, mille restes siccatorum piscium, mille vascula vini, et mille Ægyptios operarios, addens per litteras ad Modestum scriptas: Da mihi veniam, vere Christi operator, nihil dignum templis Christi mittenti. Vellei enim, crede mihi, si esset conveniens, et ego ipse venire, et ipse operari in domo sanctæ Christi Resurrectionis. Hic Modestus Ecclesiæ Hierosolymitanæ curam gessit, ut vicarius Zachariæ episcopi, quandiu ille captivus fuit in Perside, eique post mortem successit. Eosdem interini Hierosolymorum incolas suis scriptis sublevare conabatur Antiochus quidam monachus Palæstinus, vite sanctitate et doctrina celebris, cujus exstant Homiliæ 130, t. I Bibl. Patr. Græc. p. 1026. In epi stola autem præfixa operi, eo titulo insignita: Epistola Antiochi monachi lauræ Sabæ abbatis, ad Eu stethium præpositum monasterii Attalinæ Ancyræ civitatis Galatiæ, hæc narrat, apud Baronium supra rela tuin, n. 26. Cum Ismaelitæ ad nostrum accessissent monasterium, una septimana antequam sancta civitas fuisset occupala, et universa ecclesiæ sacra vasa jam diripuissent, plerique Patres aufugerunt quam pri mum: remanserunt autem in monasterio qui fortiores Christi fuerant servi, sacrum illum locum destituere nullo pacto volentes. Barbari vero cum illos comprehendissent, et multos dies illos inhumane traclassent, el tormentis afflixissent, pecunias hoc pacto sese inventuros putantes, apud quos nihil hujus sæculi reperiebatur. Elli simulatque intellexerunt sua se tandem spe et proposito excidisse, in efferatissimam versi rabiem, ad ununa
membrutim beatus illos conciderunt. Qui et lætitia incredibili perfusi, ac proinde alacri vultu renidentes, omni cam actione gratiarum animas reddiderunt Domino, quippe non ita pridem in votis habuerant resolvi, et essecum Christo.Corpora vero plusquam tragice cæsa, cum non paucos dies in humum disjecta sine sepulturæ beneficio jacuissent, ub Arabia illo usque adproperavimus. Et quidem eximius abbas Nicomedes spectaculum illud mise rabile cœsorum patrum contemplatus, deliquio animi concidit, atque illinc relatus mortuus prope est. Modestas prætcrea, et ipse sanctissimus, adventum nostrum cum antevertisset, et sanctorum illorum lustrasset priks habitacula omnia, itidem angore animi contractus, multis se proluit lacrymis, ac sancta quæ eatenus resederant tipsana (hoc est sanctorum reliquias) circomplexus in Patrum superiorum deposuit conditoriis. Is ad hæc, nỗi solɛmnem persolvit ex more sermonem, etc. Unuinquemque nostrum hortari cœpit, ne quo emigraremus, loci ill'us nostri desertores, magis vero eas quæ imminebant tentationes generoso pectore perferremus, Dominica illius memores sententiæ, quia ‹ angusta est porta, et arcta via quæ ducit ad vitam, etc. › flujus ilaque ad monitioni visum est gerere morem, eoque (ideoque) in laura duos prope menses permansimus. Loquitur deinde de fuga illinc ad aliud monasterium, et inde ad aliud, ac de aliis hinc inde dispersis; et inferit s iterum de monachis a Saracenis occisis agens: Numeris, inquit, sanctorum Patrum, quos tyrannica sustulit impressio, est quadraginta quatuor. Horum memoria Maio mense celebratur, decima quinta menɛis die. Eorumdem martyrum memoriam colit Ecclesia in Martyrologio Romano die 16 Maii, his verbis: In Pulæstina passio sanctorum monachorum a Saracenis in laura sancti Sabæ interfectorum. Dum vero bi coronabantur, quidam monachus Sinaita modo terribili lapsus est. Rem sic describit idem Antiochus homil. 81, apud Baronium, ibid. n. 30: Fuit, inquit, in monte Sina monachus quidam, qui celebre adco edidit suæ continentiæ specimen, ut in cellula multos vixerit annos inclusus. Postremo multifariis revela tionibus diaboli, et insomniis illusus, ad Judaismum delapsus est, et carnis circumcisionem. Cum igitur dia bolus huic identidem vera quædam insomnia den:onstrasset, et veluti objecta illecebra inescasset iltius obscu ralam mentem, novissime oculis illius objicit copiosam turbam apostolorum, martyrum, aliorumque omnis generis Christianorum densissimis tenebris, et omni dedecore oppletam: parte opposita, Mosen, Prophetas, populum quoque Judæorum, Deo alioqui invisum (sermo est de Judæis nunc temporis) offert splendida ed modum luce conspicuos, inque gaudio et hilaritate vitam traducentes. Hæc cum spectassel miser, e vestigio surrexit, derclictoque sancto illo monta, in Pulæstinam usque pervenit, rectaque conscendit in Noara et Li byadem asyla Judæorum. Cum (vero) istis denarrasset quæ sibi visæ fuerant diabolicas apparitiones, circum risus est, ac professus Ju:laismum, accepit uxorem, inque omnium prospectu adversus Christianos edidit dogmata, propugnator factus Judaicæ superstitionis. Hunc ego vidi, pergit Antiochus, ac plerique monacho rum, neque enim quatuor anni sunt a morte illius qua misere perruptus est. Catharri enim profluvium ali quando passus, et vermium arrosione contabescens exspiravit. Hunc cum vidissemus ego et alii aliquot monc chi, correpti timore, ingenti cum luctu lamentati sumus. Erat id sane quam miserabile spectaculum. Vir kic totus incanu-rat in monastica exercitatione, consenueratque laboribus attritus, et is tandem cum mulieribus jocabatur, immundarum carnium, nempe Judaicarum, gustu se defœdabat, et inquinabat, verba loquebatur obscena et impudica, blasphemabat Christum, Spiritum sanctum non tolerandis afficiebat contumeliis: et kunc tamen illi sine lege Judæi secundum vocabant Abraham. Hæc Antiochus 1, 1 Bibl. Patr. Græc. p. 1161 et seq. Cosroes, ut dictum est, lignum sanctæ crucis, quod Hierosolymis servatatur, in Persidem transtulit. Sed plane admiratione dignum illud fuit, inquit Baronius supra citatus, n. 32, impium hominem adoo esse reveritum salutis nostræ tropæum, ut nec ausus fuerit ab ipsa theca, qua operiebatur, signacu usu amovere, et clave aperire, ut vel illud inspiceret; sed timore perculsum, uti in sacrosancto templi loco asservabatur, eodem modo in Persidem voluisse transferre, veluti demum intactum Hierosolymam reportatum fuit: quod testatus est Modestus Hierosolymorum patriarcha, item quoque universus clerus Ecclesiæ Hierosolymitanæ. Tradit hæc omnia Suidas in Heraclio. Porro observat Baron. idem ad ann. 6±2, n. 1, ex quo sancta Crux capta a Persis fuit, et in Persidem asportata, hanc sua potentia, imo ejus qui in ea passus est virtute, Romauis plures ins gnesque contulisse victorias; e contra vero Persas re portatis plurimorum annorum tropæis admodum elatos depressisse, eorumque regem Cosroen horrenda morte multasse. Item ad annum 627, n. 25, Heraclio imperatori crucis virtute datum, ut longe præcla rius quam quivis ante Romanorum imperator de victore Cosroe, qui et vinci posse non credebatur, triumphaverit, iteratis scilicet per annos septem victoriis, quarum causa per annos singulos singuli erant ipsi decernendi triumphi. Exstat in Chron. Alexandr. pag. 398, ad annum 18 Heraclii imperat. Christi C28, epistola hujus im perat. missa Constantinopolim de nece Cosrois, et pace inita câm Syroe ejus filio, quæ lecta est die 15 Maii, in quem inciderat festum Pentec. Eo anno Pascha occurrerat die 27 Mart. proindeque Pente costes die 15 Maii. Eam quoque refert Pagius, tom. II, crit. Annal. Baron, ad annum 627, num. 12 et seqq. Sic incipit: Decimo octavo anno imperii Heraclii, post consulatum, 17 etc., 15 Maii mensis die, fer. 1, ipso Pentecostes festo, lectæ sunt ex ambone in sanctissima Magna ecclesia litteræ missæ ex Oriente ab Ho raclio piissimo imperatore nostro, quæ Cosroœ casum, et inaugurationem Syroæ Persarum regis nuntiabant, hisce verbis conceptæ. Exsultate Deo, omnis terra, etc. • Lætentur cæli et exsultet terra, et omnia quæ in eis sunt.» Et omnes Christiani laudantes et benediccntes gratias agamus soli Deo, etc. ‹Cecidit enim super bus et perduellis Dei Cosrocs. Cecidit, et præcipitatus est ad inferos, et deleta col de terra memoriz ejus.
Superbusille et loquens iniquitatem in superbia et contemptu adversus D. N. J. C. verum Deum, et inteme ratām ejus matrem benedictam Dominam nostram Dei Genitricem semperque Virginem Mariam. Periit im plus cum sonitu. Conversus est labor ejus in caput ejus, et in verticem iniquitas ejus descendit. Nam 24 Fc bruar. præteriti mensis, prima indictione, seditione in eum mota ab ipsius filio primogenito Syroe, quemad modum in alia jussione (id est epistola), robis exposuimus, Persarum omnibus proceribus ac universo exer citu, copiisque ex variis regionibus conductis, ab exsecrando Cosroe ad partes Syroæ, cum Curdanaspa Per sici exercitus prius duce transeuntibus, idem Deo invisus Cosroes, dum fugam meditatur, cuptus, vinctusque in novum castellum, ab ipsomet ad recondendas servandasque ab eo collectas pecunias exstructum conjectus est. Vicesima quinta autem ejusdem muss Februar, Syroe coronato, et rege Persarum inaugurato, ac 28 cjusdem mensis cum Deo exosus Cosroes quartum jam diem in vinculis, omnibus excruciatus doloribus, exe gisset, ingratum illum, et perduellem Dei, superbumque ac blasphemum Cosroen acerbissimo mortis genere Syroes sustulit, uti sciret Jesum ex Maria natum, et a Juda’is crucifixum, quemadmodum ipse scripserat, et quem conviciis incesserat, omnipotentem esse Deum, illique retribuere, prout a nobis ipsi rescriptum fuerat,‹te In alia autem a nobis data vobis jussione, ex castris nostris ud Canzaca, quæ continebant acta a 17 Octo bris, usque ad 15 Martii, significavimus, quo pacto Deus, et Domina nostra Deipara, nobis, Christoque dile ctis copiis nostris succurrerit, et quomodo in ipso conspectu nostro Deo exosus, et e tumulo refodiendus (sive e sterquilinio effossus, ut habet Pagius) Cosroes a Dastagerchosate ad Ctesiphontem usque fuyam capessie rit, suaque palutia amiserit cum regni Persici provinciis, ac denique hac ratione commovere adversus illum seditionem Syroes potuerit. Post scriptam vero hanc nostram jussionem, eamque missam 15 die præsentis men sis Martii, dum quæ Co»roen inter et Syroen postmodum contigerint explorure satagimus, missis in varia loca, atque ad Siarsura, parvum Zabas, Chalcas et Jesdem, utraque via, tum ex felicissimis castris nostris, tum ex Saracenis pio nostro imperio subjectis, ut quemadmodum præfati sumus, motus qui ibi sunt, certo resciremus, adduxerunt ad nos excubitores in castra ad Canzacu Persam unum, et alterum Armenium, a quibas porrecta nobis est epistola a quodam Persarum secretario cui nomen est Cosdae et Axi«maranan, ad nos scripta, qua missum se significabut a Syroe in Persarum regem proclemato, cum aliis proceribus, et ipsius Syrois ad nos litteris: cumque ad Arman pervenisset, visum sibi esse ut duos istos viros ad nos mitteret, quo vicissim seque ac socios tutos incolumesque deducerent, a nobis mitterentur. Ut auters illum sibi timere intelleximus, ex eo quod in itinere multa Persarum cadavera, eaque usque ad tria circiter millia a felicissimis copiis nostris interfectorum versus Narban videret, absque conductoribus nos convenire vereretur: 25 ejusdem Mart. mensis ad illos misimus gloriosissimum magistrum militum Eliam cogyomento Birsoca, et magnificentissimum Theodotum Drungarium, cum delecta juventute, ac viginti equis dextrariis sella instructis, qui illis occurrerent, eosque ad nos deducerent, etc. Ut vero duos illos viros a Syroe Persarum rege missos recepimus, alterum ex iis, Persam scilicet, una cum aliis ad Barismanem Car zacorum (præpositum) qui a quadraginta milliaribus aberat, et in munitum castellum se recluserat misimue, datis ad illum litteris, quibus mandabatur, uti equos septem pro legatis pararet, quo expedite ac sine ullo impedimento ad Syroen regem possent proficisci. Barismanas vero... et qui tum cum illo aderant, nos, et Syroen Persarum regem, per multas horas, ſaustis acclamationibus laudibusque prosecuti sunt. Legato quippe illo Persa, perdnellem Dei Cosroen periisse, regemque Syroen proclamatum certiores erant facti. Re scripsit deinde nobis idem Barismanas, equos se, sicut a nobis mandatum fuerat, instruxisse, et cum alle ram nostram jussionem acceperit, qua legatorum adventus sibi significaretur, se quam primum ad nos acces surum, equisque confestim adductis, officia sua servisiaque omnia præstiturum. Cum igitur in iisdem ad Canzaca positis castris essemus morati usque ad 3 mensis Aprilis diem, qui in Dominicam incidit, advenit Phaiacus regi a secretis, qui et Rharna vocabatur, circa horam secundam, eumdemque hac ipsa hora exce pimus, litteris a Cabąta Syroe clementissimo Persarum rege, quæ ejus inaugurationem continebant, qui busque nobiscum, et cum quovis hominum, pacem habere velle significabat, ab illo acceptis. Visum ergo nobis est clementissimi Cabatæ Syrois litterarum exemplar huic nostræ ad vos jussioni subjungere, ut et quid ad illas deinde rescripserimus. Mansimus vero codem in loco castrorum Canzacis vicinorum usque ad septimum Aprilis, hoc est 27 dies. Octavo autem ejusdem mensis eumdem Phaincum a secretis, Rharnam appellatum, honorifice, quantum licuit, acceptum, ut et qui cum illo erant, dimisimus, etc. Atque ita confidimus D. N. Jesum Christum bonum et omnipotentem Deum, et Dominam nostram Dei Genitricem, res omnes nostras secundum eorum clementiam curaturos. Nos porro ejusdem mensis die 8 Deo auspice, castra movimus, in Armeniam iter facturi. Vos autem bene valete, continuasque ac indefessas orationes ad Deum fundite, quo, sicrt peroptamus, vos quam primum revisere nobis largiatur. Huic Heraclii epistolæ subditur in eodem Chron. Alexandr. pag. 402, pars epistolæ Syrois ad Heracl. Titulus est: Exemplar commonitorii a Cabata, qui et Syroes dictus est, clementissimo rege Persarum, missi ad Heraclium piissimum et a Deo servatum no strum imperatorem. Catata Sadasadasac, Heraclio clementissimo, et a Deo servato imperatori Romano rum, fratri nostro, plurimam gratiam impertimur. Clementissimo imperatori Romanorum, et fratri nostre. Nos Dei providentia absque ullo lubore insigni diademate donati, patrum ac majorum nostrorum solium sumus consecuti. At cum tam benefice ab ipso Deo nos dignatos agnoscamus, ut illustrem adeo thronum exceperimus ac dominationem, si quid esset quod numani generis utilitati ac solatio conduceret, quantum in nobis fuit, et prout decuit, id continuo fieri liberaliter beneficeque imperavimus. Quandoquidem igitur ad summam hane dignitatem et imperium nos Dour evexit, id protinus in animo statutum fuit, ut quotquot komines detincban