est laboribus. Diabolus nobis præficit suos ministros dæmones, qui variis vitiis singulorum onerent mentes, ne otiosos mentis oculos ad Deum attollere possint, suasque cervices tandem eripiant jugo servitutis, quam servierunt diabolo ejusque ministris. Dæmones enim insigne lucrum amplasque di vitias putant, si animas hominum a Deo abstrahant, sæculique sollicitudinibus et curis involvant quod sane ostenditur, dum jubentur Pharaoni condere urbes. Pharao enim pessime odit mares adeo que omnem virtutem masculam. Hanc summa ope hebetare et retundere nititur voluptatum lacunis exhauriendis. Cæterum Deus humani generis misertus per Christum, cujus typus præcesserat Moses, „in libertatem asserit mortales, eisdem æternam elargitur salutem. VERS. 1. Erat quidam ex tribu Levi, etc., usque ad hæc verba: Ex aqua tulit eum, etc. Infans natus erat scitus parentibus. Viderunt ejus formam liberalem. Nam mirabilis gratia etiam in infantis mįė cabat vultu. Verum timor regii edicti superabat paterna et materna viscera, quamvis summis exop tarent votis puerulum salvum et incolumem. Non tamen citra providentiam divinam Pharaonis filia in illum locum venerat. Ægyptii natura pecuniæ sunt avidissimi. Quapropter arculam curiosius per scrutatur regia virgo. Inventum puerulum illico cognovit. Notitiam fecit circumcisio, qua ab reliquis populis Hebræi discernebantur. Moses salutein adeptus est interventu sacramentorum Ecclesiæ, ad quem modum nos omnes ad salutem contendimus. Arca enim ex ligno compacta est: et lignum sive arca ex aquis exempta est. Quæ vero arculam sustulit non nata eral ex sanguine Hebræo: imo parente gloriabatur gentili seu ethnico. Eorum, quæ cum Mose gesta sunt, nihil humanitus accidisse facile crediderim. Quis enim Mosis parentes assignaverit, cum illum exposuerint et abjecerint hi, per quos ei contigerat videre insigne solis jubar? Dices Ægyptiam fuisse illius matrem? Quo ore id audebis, cum hæc illum non pepererit. At mater est, quæ ipsum lactavit et enutrivit? Nec hæc est vocanda mater. Nutricationis enim mercedem accepit, 216 quod veræ matres facere abnuunt. Cum igitur pa teat, eum in nullius hominis redigi potestatem, certe æquissima ratione homo Dei fuerit. Nomen ei Moses inditum est. Si quidem Ægyptiorum lingua Mos aqua vocatur. Et hæc quidem antiquitus. Cæ terum mortale genus serviens ferocissimo tyranno ad misericordiam adduxit Deum Patrem. Qui, ut ser vitutis jugum nobis demeret, suo non pepercit Filio, sed eum pro nobis omnibus tradidit “, præsen tique discrimini objecit. In sua venit; missus etenim est ad perditas oves Israel “. At sui eum non receperunt *. Quapropter Deus per Isaiam clamitat: Filios genui, et exaltavi. Ipsi me rejecerunt “, Quapropter ad fidei sacram anchoram vocantur ethnici, qui idolorum cultui fuerantimmersi. Et hi suum agnoverunt Redemptorem. Verum illud jam olim prophetarum vaticiniis proditum est, ut vel hinc liquet: «Constitui vobis speculatores: audivistis vocem tubæ. Sed dixistis: Non audiemus. Qua propter gentes audiverunt, et qui harum paverunt greges 16., Hujus rei typus est Moses ortus ex tribu Levi. Nam et Christus pontificis gessit nomen, licet ex Juditarum processerit tribu. Verum id factum est, ut laudibus veheretur et rex universorum crederetur in sanctitate et gloria, utpote qui sanctita tem et sacerdotium non ex carne, sed genuinam et propriam ceu rex et Deus, possideat. Existimatur et habetur modo natus infans propter Deitatem, quæ immunis est ab omni labe peccati; sive quod fuit nova creatura. ‹ Sinite, namque inquit, puerulos et nolite prohibere; talium enim est regnum cœlo rum 17.» Et iterum: «Amen amen dico vobis, nisi conversi et facti fueritis ut hi pueruli, nequaquam introibitis in regnum cœlorum 18. › Quod divinum proloquium explicans Paulus, ait: ‹ Fratres, ne sitis pueri sensibus, sed malitia pueri sitis ". › Non autem citra divinæ Providentiæ perspicaciam silentio præteritus est Mosis pater. Nam indefinite scriptum est: ‹ Erat quidam, etc. Siquidem et Christus, quatenus homo erat, pa tre carebat. Plurimi tamen suspicabantur eum habere patrem in terris. Putabatur enim filius Josephi. Moses erat lepidus et elegans puerulus. Siquidem et Christus pulchritudine anteibat omnes filios bo minum. Proinde David eum alloquitur, dicens: Cingere gladio supra femur tuum, qui polles venu state et pulchritudine 20,› Nam divinitatis pulchritudine supra modum fulsit. Cæterum quoad humanita tem, in hunc modum scribit propheta.» Vidimus eum, et nec forma vel decor erat ei. Sed forma erat inhonesta, et quoad formam omnium hominum infimus ".» Ante adventum Domini nostri Jesu Christi non erat masculus in mundo, qui non foret opportunus injuriæ insidiantium juventutis flori. Itaque sunt depravati, diabolo illos sæculi voluptatibus quasi cœno et limo suffocante. Omnibus itaque a virtutis calle abreptis, non immerito dicebatur: «Omnes declinarunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui ſa ciat bonum, non est usque ad unum ". Nemo enim voluptatum illecebris captus poterat fortitudinis edere opera. Sed nobis natus est infans, et nobiscum conversatus est vere fortis, et mascula virtute præditus, scilicet Christus. Nentiquam enim a peccato enervatus est. Initio suæ nativitatis latuit prin cipem hujus sæculi. Sic Moses quoque, cum modo natus foret, occulebatur, ne incideret in crudele Pharaonis edictum. Ubi Christus adolevit, (mater secundum carnem, id est, Judæorum Synagoga, in 19 Rom. viii, 52. 13 Matth. xv, 24. * Joan. 1, 44, XIX,14. 19 Matth. xvin, 3. "I Cor. XIV, 20. 18 Isa. 1, * Jerem, vi, 17, 18. 17 Matth. Psal. XLIV, 4. " Isa. Lili,' 2. 3 Psal. XI, 3.
Quidam opinantur his verbis juberi Mosen dimittere uxorem. Subjecta enim est uxor viro. Quod si verum est, qui fit quod idem dicitur et ad Josuam? Ne et ipsus scilicet uxorem secum duceret? Iratus quidem propterea fuerat, quod proficiscens ad liberandum populum, comites sumeret uxorem et libe ros. At nunc non ob id indignatur. Quidam aiunt hanc præmonitionem fuisse monumentum legis dandæ, secundum quam sacerdotes discalceati rem divinam facerent ob sordes, quæ plerumque cal ceamentis adsunt. Ne tamen putaveris calceamentum propterea esse rem abominabilem. Idem præcipit Josuæ, quod nunc Mosi, volens confirmare et stabilire legem. Quidam volunt Deum istud imperasse Mosi, ut Judæos, qui tum erant catechumeni, discerent majore cautela versari et ambulare coram Do mino et quo id facilius fieret, carnalia præcepta suggerit. Quidam censent Deum sub hoc typo significare Mosi, fore ut proterat et conculcet Ægyptios et deinde huc reversus sacrificaturus sit hic magnifice Domino. Șic allocutus est et Josuam trajicientem Jordanem, ut bello peteret gentes hostiles. Quod si verum est, cur non potius inquit, Liga, et non Solve. Præterea quidam docet solve non acci piendum esse pro ima parte solve. Non enim in ima parte solvit. Verum neuter horum verborum occultum assecutus est sensum. Infert alius quidam, qui sub calceamento intelligit pedem, quasi Deus diceret Move pedem tuum contra hostes, sicuti alicubi inquit: < Extendam contra Idumæam pedem meum > id est, proculcabo Idumæam. Verumtamen Deus ipse subdit causam, inquiens Locus in quo stas, terra sancta est.» At quid inquinabat calceamentum sanctam terram? Annon, ubi detractum erat, iterum bumi collocabatur? Sed, aiunt, mos est Scripturæ, alia quidem agere, et alia sub his significare. In itinere apparet quidem angelus, quasi occisurus Mosen. Cæterum aliud hic quidpiam gerebatur. Nam ipsum interfe cisset, si ea gratia adfuisset. Similiter et ad Balaamum inquit angelus: «Nisi asinus declinasset, te confodissem et pepercissem asino 48. Sic et hic per solutionein calceamenti demonstrat sancti præ sentiam. Et vult ipsum cognoscere ex ipso loco, ubi scilicet constiterit Deus, quis præsto fuerit. Alii pntant, cum legis cultus non omnino reprehensione caruerit, ostendit vitæ cursum, qui in lege per agitur, non prorsus vacare corruptione et morte. Idque declaratur a ritu Græcorum sacrificu lorum, 223 qui discalceati ad sacra commeabant. Et nos simul edocet non fas esse illum appropin quare Deo, in quo exstent adhuc reliquiæ mortalitatis, ex qua nos liberavit non lex, sed Christus. ‹ Nam impossibile erat, ut sanguis taurorum et hircorum tolleret peccata "., Nemo enim per legem justificatur. Peccato autem nondum irrito facto, adhuc corruptionem vigere et mortem dominari pec cato inquinatis necesse est. Eum igitur, qui volet se jungere Christo, oportet deponere legis cultum, qui typos et umbras continebat. Sic enim introitur in terram sanctam, id est Eeclesiam, prius vastam divino et humano cultu et spinis obsitam, utpote in qua foret rubus. Talis erat initio gentium Ecclesia, ad quam hæc proferuntur verba: Lætare, solitudo siticulosa et arida. Exsultet solitudo vasta, et floreat sicuti lilium 5º., Pollicetur et Deus se conversurum solitudinem in paludes, et siticulosam in scaturi gines aquarum. Nain Ecclesiam Deus suo sermone irrigavit abunde, et nos ita excoluit, ut simus terra sancta. Omnis enim locus in quo fuerit Christus, locus sacer judicatur. Quod vero lex nequiverit nos vivificare, satis alicubi comprobat Christus, dicens: Amen, amen dico vobis, nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis "., Ad banc celsitudinem et Lucem Deitatis non licet scandere pedibus, quos calceamenta onerant Solvendus et removendus est amictus, qui constat ex terrenis et mortuis pellibus: ut libere queat anima spatiari. Amictus, inquam, ille, quo velati sumus propter contemptum præceptum Dei, cum essemus nudi in paradiso. Sic nos co mitabitur Dei notitia, quæ subinde augebitur divinis meditationibus et speculationibus tranquille in eumbens, el experietur solum Deum revera esse Ens principalissimum, cujus participatione sunt reli qua entia, cujusque participatione egent, ut perdurare possint. Hoc Ens solum immutabile est, et sum mum bonum est, nec unquam ad malum movetur. Illo nil dabis vel purius vel melius. VERS. 6-15. Et dixit ei: Ego sum Deus patris tui Abraham, etc., usque ad hunc locum: 'Hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem. Obstupuit et totus horruit Moses adhibitus huic spectaculo. Magis vero perculit hominem audire vocem Dei. Gaudebat quod dignas esset habitus audire vocem Dei Verum metus illam voluptatem conturbabat. Quapropter avertit vultum, mon sustinens intueri Deum. Nam abjicientes carnis opera mortifera, et puro liberoque pede incedentes in republica Christi, appropinquabimus Deo spirituali copula, non loci intervallo. Et in nobismelipsis colligemus notitiam Dei, Patre se nobis ostendente in Filio: ipsumque certo contemplabimur, et evi dentius quam priscus populus, qui, dum se avertebat a facie Mosis, satis declarabat mentes illorum, quos Moses erudiebat in lege, esse infirmas, sicuti legitur in Psalmis: Occæcentur oculi illorum ne videant *. › Idem in prophetis habetur: ‹ Ecce populus stultus et vecors. Oculos habent, et non vident“.›› At nos retecta facie in Filio Patris conspicamur pulchritudinem. Nam, inquit, ‹ Qui me vidit, vidit Patrem”,» qui per se est inconspicuus. Et iterum: Nemo novit quis sit Filius, nisi Pater; neque quisquam novit Patrem quis sit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare”. › Nam 51. Psal. *** Isa. xxxv, 1, 2. Matth. x1, 27. "Psal. cv, 10. 48 Num. xx11, 33. * Hebr. x, 4. Isa. vi, 9, 10. Joan. XIV, 9. * Joan. VI,
jam olim lepra infestabamur, et opus habebamus solo Deo, qui nobis remedium adhiberet, cui soli pos sibilia, quæ homini sunt impossibilia. Simul quoque demonstravit Israelitis, qui credebant impossibile esse ut eriperentur præsenti servituti, fore ut auxilio Dei adjutis adimeretur præsens iniseria. Nam. quasi lepra Ægyptiorum nefariis moribus inquinatos, et a patrum sive majorum pietate digressos, mortuosque ob vanam religionem impiaque facinora (mortis enim signum est lepra), recurrentes ad Deum ab omnibus malis esse liberandos. Sed redeamus ad expositionem baculi sive virge, unde digressi sumus, et exactius omnia explanemus. Quod non sit vel absonum vel absurdum dicere, per serpentem significari Sermonis incarnationem, docuit Christus ipse, dicens: Quemadmodum enim Moses exalta vit serpentem in vasta solitudine: sic exaltari oportet Filium hominis 9. Si enim peccati pater in Scriptura serpens et est et nominatur, et quidquid ex serpente pronascitur omnino serpens est: non igitur merito dicetur eamdem cum patre peccatum habere appellationem? Sed propter nos, ut inquit divinus Apostolus 70, peccatum permisit fieri Dominum, peccatricem nostram naturam induendo. Se cundum sermonem igitur congruit Domino ænigma illud. Qui enim factus est peccatum, propter nos serpens factus est. Deinde ubi devoravit et assumpsit Ægyptiacos serpentes, quos præstigiatores suis incantationibus conciverant, denuo in baculum vel virgam commutatur, per quam corriguntur peccato res. In hac virga requiescunt, qui acclivem et difficilem virtutis collem ingrediuntur, fulti baculo fidei et bona spe instructi. Est enim fides fundamentum rerum sperandarum 7. Nos admisimus Unigeni ⚫tum Dei ad nos venientem at Judaicus populus per Mosen legislatorem adumbratus, Christum refugit. Cum enim hunc judicarent malum, accidit ut ab ipsis nequaquam fide coleretur. Cæterum suo tempore vociferabuntur et cognoscent ipsum non fuisse, ut opinabantur, malum: sed magis fulcrum et susten taculum piorum, ut docent symbola quæ de ipso exstant. Hæc quoque significant nostræ naturæ, quam tenuit ante casum Adamus, in integrum restitutionem et reformationem. Virga etenim est regni indicium, et paradisi plantula. Institutus autem erat Adamus, ut imperitaret terrarum orbi, et erat in manu Dei, scilicet per vitæ sanctitatem, et quasi paradisi plantula florebat. Captus vero fraude et dolo serpentis, avulsus est a primo loco, radiceque primogenia, exciditque e manu ejus, a quo in sanctitate conserva batur, amisitque imaginem Dei prolapsus humi. 227 Si respicias extremam malitiam, nihil differt a serpentis natura, exuitur despoliaturque regno dignitateque, quæ duo antea habuerat. Quapropter legis lator ipsum abominatur sub typo Mosis resilientis ad conspectum serpentis. Cæterum coelitus mittit dextram Pater, et humi abjectum erexit: liberatosque nos ab immani feritate, reportavit per sanctificationem ad regiam, qua excideramus, dignitatem, sicuti scriptum est: Dextra Do mini fecit virtutem: dextra Domini exaltavit me 71*. Nam Christus in extremis temporibus apprehendens nos, ut caudam serpentis Moses, usque ad caput, id est, usque ad Adamum primum parentem nobis reformationem elargitus est. Universum namque mortale genus, quasi unum computatur animal, initium habens simile capiti, et caudæ finem. Adveniens itaque Christus in extremis sæculi temporibus, universum genus humanum salvavit. Nam ut memoriæ proditum est: Propterea Christus mortuus est, ut vivorum et mortuorum dominaretur. Hoc idem insinuatur per manum lepra sordidatam. Quantisper enim homo secundum Dei imaginem conditus manebat in sinu Dei servans legem, tantisper purus erat ab omni labe peccati. Quamprimum in legem deliquit, immunditiem contraxit, et abominabilis factus est. Cæterum Deo Patre nos iterum excipiente in Christo, et nos inducente ad gratiam, quasi in si nuni ex pristinæ exsecrationis barathro, abjecimus denuo mortis periculum. Itaque servati sumus per Filium, quem Scriptura sacra assolet nominare, manum, brachium dextramque Patris. Proinde Isaias cum reprehenderet Judæos inobedientes, inquit 3: Quis credidit auditui nostro? Et brachium Io mini cui revelatum est? Et iterum: Ego manu mea consolidavi coelum 74. Et iterum: Ego enim Dominus Deus tuus confirmavi te, et auxiliatus sum tibi, et in tutum collocavi te dextra mea justa 15. Aiunt quidam dextram Mosis lepra erosam fuisse, ut significaretur corpus esse corrumpendum, et deinde resuscitandum. Nam qua ratione non fuisset absurdum, locum ipsum fuisse dictum sanctum propter Deum, qui ibi apparuerat, cum diceret: Solve calceamenta tua, etc., eum autem, qui erat secundum legem impurus, laborare lepra et loci sanctitatem non pollui? Cæterum sub hoc typo latet illud mysterium: mortem præcessuram, sicuti innuitur per lepram; deinde successuram renovationem et resurrectionem. Potest et is sensus hinc elici: Manus fere ubique signum est operum. Cæterum duæ quædam potentiæ exstiterunt in sinu Mosis. Una, quæ secundum litteram externam intelligebat lc gem, eamque litteraliter exsequebatur, quæ quidem potentia habebat opus lepra contaminatum. Al tera potentia ea est, quæ legem spiritualiter accipit, et vitæ puritatem honestatemque inducit, nosque conjungit per omnia voluntati Christi. Cæterum notandum existimo, quod illico infert: < Si non per suasi primo signo tibi fidem habuerint, certe persuadebuntur secundo signo, et tibi credent. Qui enim non credet sensui litterali ob immensas animi seu mentis dotes: is certe capietur spirituali legis expositione. Ei vero, qui non credet primo signo, cujus opus leprosum censetur, nec secundo, quod sanitatem pristinam reddit, ei, inquam, aqua convertetur in sanguinem. De hoc enim signo non repe tuntur illa verba: Si crediderunt, aut non crediderunt. > Satis namque constat, illi, qui his duo 7 Rom. xiv, 9. 73 Isa. Lill, "Joan. 111, 14. 70 II Cor. v, 21. 71 Hebr. xi, 1. 71* Psal. cxvn, 16. 14 Isa. XL, 12. 18 Isa. XLI, 10.
in itinere metuebat. Verum Moses putabat Deum sibi irasci propterea, quod jussus properare et po pulum Israeliticum Ægyptiaca liberare servitute, cunctaretur, et in Ægyptum, unde Israelitas educere debebat, deportabat uxorem et liberos: quod sane argumentum erat et ipsum nonnihil quoad pro missiones addubitare. Proinde haud immerito irascebatur Numen. Quapropter relinquit uxorem et libe ros apud socerum, qui tandem eosdem adduxit ad Mosen per solitudinem cum Israelitis iter facientem. Cæterunt Sephora arbitrabatur iram motam Numini propter infantem, cujus præputium non erat resectum. Sæpe enim audierat Mosen dicentem hunc esse quasi peculiarem suæ gentis morem, ut masculorum amputarentur præputia. Quod si non foret factum, quomodo infantem circumcidere insti tuisset? Et inquit: «Sanguis stetit, etc., scilicet non fluxus sanguinis, quem præstabat circumcisio, inhibitus est. Sed angelus prohibitus est eo modo, ne trucidaret Mosen, ut mulieri videbatur. VERS. 26. Et discessit angelus, etc. Non propter verba Sephoræ angelus abiit. Verum angelus inde fortassis digressus est eo temporis articulo, quo mulier ista verba sonabat nonnihil oblectatus reli gione mulieris. Advenerat enim angelus, ut Mosi injiceret metum, imo ut ei audaciam adderet, quomi mus metueret Pharaonem, sed magis extimesceret Deum. Nam recordatus majoris scilicet Dei, facile contemnet minorem, scilicet Pharaonem. Angelus autem existimans se belle, quod imperatum erat, fecisse, simulat se ob vocem Sephoræ abire, sicuti contigit Balaamo ", cui obviam factus est angelus tenens gladium strictum, nimirum ut illum e numero viventium expungeret. Non tamen præcipue ob eain causam accesserat. Nam si affectasset occidere virum, potuisset a tergo vel a fronte vel e sublimi Methiferum inferre ictum: nec asina potuisset parare impedimenta angeli instituto. Quare igitur appa ruit? scilicet ut ipsum perterrefaceret, qui sententiam Dei anteferret muneribus et honoribus, quos pollicebatur Balac. Ubi existimavit se hoc effecisse, recedit fingens se a cæde inhibitum ab asina, quæ decesserat via. Balaamus certe deterrendus erat. Audiverat siquidem antea, cum legati Balac regis ipsum adiissent, ne se his comitem jungere vellet. Missis autem aliis legatis honoratioribus et mune ribus magnificentioribus, nonnihil flexit animum, nec recusavit, et monitus erat oraculo divino, se his dare comitem. Verumtamen ait se consulturum supremum Numen. Deus cernens in quam partem inclinaret vatis animus, dedit ei potestatem faciendi quid vellet: cæterum ut ca solum proloqueretur, quæ ipsus imperasset, monet ob viri inconstantiam ne iterum transversus ageretur. Sed quæ sunt, quæ vatem profari jubebat Deus? Scilicet ut benediceret populumi. Nec tamen credendum est tantas vires fuisse exsecrationi Balaami ejusque arti, ut posset coelestem subvertere maledictionem. Verum quia populus Israeliticus erat stupidus et imperitus, si audivisset Balaami exsecrationem, contempsisset benedictionem Dei. Si major fides habita esset vati quam Deo, impietatis rei facti fuissent, et exsecratio accepisset vires, non ex sua natura et vi, sed quo homini magis quam Deo creditum esset. Qui accer sebant vatem audaciam et fortitudinem sumpsissent. Populus huic credens propter impietatem omnino factus esset formidolosior. Angelus non apparet illi, qui parum obediens erat voci divinæ. Visus est asinæ, quam existimavit Balaamo præstantiorem. Hæc declinavit de via, vates non intellexit. Ubi bis id accidit, nec tamen rei causam cognovit, tandem conspicatus est horrendum illud spectaculum, et illo, terrore edocebatur, ut 231 caute ageret, neque quidquam, quam a Deo in mandatis haberet, vatici maretur. Hoc loco Moses animum recepit adeundi Pharaonem, non aliter quam Jacob, cum pergeret ad fratrem Esau. Alii asseverant virum bonum debere comitari uxorem alienigenam. Nam externæ disciplinæ, si nobis jungantur, habent quædam haud aspernanda ad virtutis generationem. Ne autem soboles illa virtutis generosa inquinetur labe aliqua alienigena, et sic in mortis veniat periculum, con sultum erit uti circumcisione, ut illa soboles non ethnica, sed Israeliticæ nobilitatis germen esse cogno scatur. Exempli gratia: si quis legat de immortalitate animæ dogma Pythagoricum, quod evidenter astruit immortalitatem animæ, ne qua labe ethnica polluatur, consultum erit uti circumcisione, et re secare alterum dogma, quo confirmare nititur idem Pythagoras, animæ ex uno in aliud corpus migra tionem. Alius interpres inquit non dilucide traditum esse, quem voluerit occisor angelus e medio tollere. Si enim voluit perdere Mosen, profecto invitus ab ejus cæde abstinuisset cognita pueri cir cumcisione. Cæterum ille idem typus manifesto comprobat, in sanguine Christi devictam esse mortem et patrum multitudinem usque ad primum generis auctorem Adamum salvatam esse. Si proposuit an gelus necare Gerson, satis liquet mortis periculum non esse propulsatum carnali circumcisione. Ve rum, si rem ipsam recta via reputare voluerimus, gratia Spiritus sancti hoc effecit in primogenito et movo populo, qui erat in terra illa peregrinus. Hunc circumcidit ex gentibus orta Sephora lapide acuto, significans Spiritum sanctum per lapidis firmitatem et soliditatem. Quia sumptus erat de petra. Quia Christi erat spiritus. At petra erat Christus *. › Lapideum autem illud instrumentum ostentak lapi deos cultros, quibus posterius Josue vel Jesus circumcidit filios Israel circumcisione, quæ citra ma nuum ministerium peragitur in spiritu. Hæc autem est illa circumcisio, qua domatur mors succisa libidine quemadmodum præsens monet typus. Værs. 27. Et abiit, occurritque ei in monte Dei, osculatusque est eum, etc. Initio vitæ, quæ secundum virtutem agitur, Mosi hostiliter et seditiose occurrebatur. Nam Ægyptiacus operuin curator Hebræum crudeliter tractabat; deinde Hebræus cum llebræo altercabatur. Cum autem Moses diu meditatus esset 83 I Cor. x, 4. * Num. XXI, 22 seqq.
terra promissionis, in quam relicta Ægypto iter accelerabant. Quid obstabat, quominus in primo men-is die acciperetur ovicula? quid? necessaria erat superstitiosior illa quinque dierum observa tio? Ut rem intelligas, scito unam illorum partem significare infinita sæcula, in quibus erat, est, eritque Deus semper. Altera vero pars indicat vicinum et instans sæculum, quod prioribus succes sit sæculis. Verum hoc præsens sæculum in quinque distribuitur et dividitur tempora, sicuti perhi bet operariorum in evangelica historia similitudo. Quidam mane, quidam hora tertia, quidam sexta, quidam nona et undecima in vineam venerant opus facturi. Mane, in memoriam nobis revocat pri mum tempus, quo, antequam peccatum exortum fuit, Adamus in 247 paradiso agebat. Tertia hora ostendit ætatem, quæ fuit tempore Noachi. Sexta demonstrat illud tempus, quo Deus ad veram Nu minis cognitionem vocavit Abrahamum. Nona repræsentat Mosen et prophetas. Quinta ætas denota tur per undecimam horam. Hoc tempore, quod quidem est contractum, novissimo mercede conduxit Christus gentes; quæ quidem solæ dixerunt: Nemo conduxit nos 3. Arripitur itaque ovicula primo, si reputes quinarium, quinarii die, qui quidem mensis dies decimus est, typum gerens principii, quo auspicamur præsens sæculum. Ovicula autem asservata usque ad quintam et extremam ætatem sub vesperam cædebatur. Non enim nuperum vel recens est Christi mysterium: a jactis fundamen tis mundi in præscientia Dei custodiebatur. Mortuus autem est pro nobis in extremis sæculi tempo ribus, cum homines forent profonda caligine capti, et dolis principum hujus sæculi penitus obfu scati. Dissolvens igitur Christus tenebras et lucem invehens, haud immerito inquit: ‹ Ego sum lux mundi ª¹. › Sancti, qui hujus lucis sunt participes, in hoc mundo stellæ et sidera creduntur ut qui valeant suo fulgore illustrare hominum animos tenebris obscuratos. Sab vespera itaque intellige extremum sæculi tempus, vel tenebras, quibus humanæ mentes fuerunt obtenebratæ. Verumtamen quia plenilunium in decimum quartum incurrit diem, lunaque adulterino et ascititio fulgore orbem illuminat, paulatimque decrescit, magnum exemplum est, Satanæ, qui princeps est noctis et tenebrarum, tyrannidem viguisse in mundo. Luna siquidem statuta est, ut dominetur nocti. Sie Satanas adulterinam lucem, scilicet humanam sapientiam, infudit humanis mentibus. Cæ terum ubi verus agnus pro nobis occisus est, qui tollit peccatum mundi: etiam demolitus est sua morte Satanæ tyrannidem. Hoc quidem elucet ex psalmis: ‹ Exorietur in diebus ejus justitia et multi tudo pacis, donec ex adverso tollatur luna 18. › Justificatio enim manat ex fide, et pax divina mani festata est per Christum. Et ex adverso princeps noctis et tenebrarum sublatus est. Nec simpliciter traditur peremptus Satanas: sed cum prius interfecisset hominem, ipse ex adverso quoque e medio sublatus est. Alius interpres inquit, hoc loco ob oculos poni sacram noctem, quæ adversetur præsentis vitæ nocti, in qua primogeniæ fugantur tenebrææ, omniaque ad lucem ordinemque et pulchritudinem perveniunt, mundusque in antiquum recidit et revolvitur chaos. Alius interpres probans legem con venire cum Christo, ait: Erat enim idem mensis, idem dies: nec etiam in hora aberratur. › Nam cum Adamus in introitu primi nimirum deliquisset mensis, oportebat illum, qui propulsat peccatum, etiam in introitu seu vespera mensis, obedire Patri usque in mortem, mortem autem crucis ". Et quia circa meridiem, quando homines cibum capiunt et corpora curant, Adamus peccavit, oportebat quoque il!um, qui crimen tollebat, sexta hora in crucem agi. Et quia sub vesperam egressus est paradiso Ada mus, eodem etiam tempore haud inepte audit latro: ‹llodie mecum eris in paradiso *°. › Quare igitur non cæditur ovicula sexta hora, sed potius vespera instante? Audiamus Scripturam Novi Testamenti, et omnia congruere reperiemus. Nam illi qui Christum eruci affixerunt, id peregerunt hora sexta. At pontifex noster Jesus oviculam, quam assumpsit, vespere immolavit, cum paschale convivium cum suis discipulis agitaret, iisque dispartiret sacra mysteria. Quando vero finis affertur legis, "Evangelii stabiliuntur initia. Et qui intra quidem sacerdos, extrinsecus vero ovis erat, semetipsum obtulit. Si initium sacrificii Christi a cœna exordiamur, conservabitur trium dierum et noctium numerus, quibus, se cundum typum Jonæ, in terræ visceribus sopitus jacuit: at secundum banc computationem computa bitur et dies, in quem resurrectio incidit. 248 Accipiant singuli sibi ovem per familias, etc. [XII, 3.] Christus enim in nobis perfecte domicilium habet participatione Spiritus sancti: nec dividitur, ut docet divinus Apostolus ". Cæterum inquit Si fuerint pauciores, quam ut sufficiant oviculæ manducandæ, accersantur propinqui et vicini. › Qui enim rudiores et infirmiores fuerint, quam ut capiant mysterium Christi, confirmabuntur in vera agnitione nacti ejusdem regionis consortes auxiliarios. Nam si alios interdum auscultemus, altiora et majora intelligimus, quam nostro marte assequi potuissemus. Sic eunuchus audiens Philippum dis serentem de mysterio Christi, plurimum in intelligenda prophetiæ obscuritate adjutus est, cum illum ceu vicinum assumeret ". Omnes siquidem propinqui et vicini sumus, si spectes fidei sinceram reli gionem. Secundum numerum, inquit, animarum, etc. Nam cœlestis seu divinus agnus animarum solet esse cibus. ´- ()vis perfecta, mascula et annua erit vobis, etc. [XII, 5.] Omnes enim in Christo divinæ erant notio nes: et secundum incarnationem, quæ uncta et imbuta erat divinitate, idemque erat quod et ungens; 411 Cor. 37 Joan. VIII, 12. * Matth. xx, 7. Act. VIII, segg. 38 Psal LXXI, 7. Philipp. 1, 8. *º Luc. xxii, 43.
Buo lumine instar solis Christus illuminat. Dum igitur in hoc mundo hæremus, per sacram ejns carnem et sanguinem Christo crassius fruimur. Cæterum vim et virtutem ejus experiemar et sentiemus eo, quo diximus, die. Legitur enim: «Tecum est imperium in die potentiæ tuæ. › Tunc igitur excellentius et vere ipsius participes erimus. Verum participatio, qua Christum in præsentiarum participamus, con tinet passionis ejus confessionem, sicuti memoriæ proditum est: Quotiescunque enim ederitis panem bunc, et biberitis poculum hoc, meam mortem annuntiate 8.» Ubi vero olim advenerit in gloria Pa tris, non amplius confessionem passionis ejus exprimemus: sed cognoscemus Deum pure et de facie, ut Paulus satis locuples testis est; et ipsum, ut Dominum, honorabimus et decantabimus. Cum enim, ut testatur Paulus 5º, semel fuerit mortuus, non amplius moritur. Nec ei amplius mors dominabitur. Quapropter idem ait::Msi secundum carnem cognovimus Christum, at non amplius cognoscimus secuns dum carnem Christum ",» Tunc enim non solum, quatenus homo est, ipsum perspiciemus, sed in plenam ipsius divinitatis notitiam perveniemus. Jubet vero igne tostas carnes comedere, ut vel hinc colligatur, eos, qui velint accedere ad epulum Christi, oportere esse fervidos fide et charitate. Sic et Paulus imperat ut lerveant spiritu. Necesse enim est ut ratio nostra sit attenta et nihil teneat fluxi: ut sit solida et firma, et igne, qui omnia eorundat, probata et examinata, et ab omnibus terrenis segregata et defæcata. Præ sto quoque sint sacri carbones, qui mentem nostram incendant, et repurgent: descendentes ab eo, qui venit ut mittat ignem, qui absumat vitia, et illam inflammationem 250 maturet. Elias ignis interventa translatus est. Et sermones Christi, ut lan pas, ardebant. Etiam Deus noster est ignis consumiens Facit enim nos at ferrum candescens. Ra Et panes infermentatos cum lactucis edent, etc. [XII, 8.] Nam qui semel in Christianorum albuin sunt transcripti, alunt, ut ipsorum officium postulat, purissimis cupiditatibus vitam, assuefacientes sese sinceræ et integræ politiæ. Nec interim deprecantur tentationum amarulentiam juxta vulgatum học Scripturæ oraculum: Fili, si accedis ut servias Domino, para animum tuum ad tentationem * Vel lactucarum, quæ amaræ sunt, mentio fit propter vitam Christianam, quæ superat mundi illecebras et quia acclivis est, videtur difficilis illis, qui in religione sunt novitii. Si enim Christus est novum jugum ejusque onus leve narratur, tamen id sie dicitur propter spem immortalitatis et remunerationem uberrimam, quæ multis parasangis excedet særuli bujus ærumnas et calamitates. Cæterum, si rem recto pede metiri voluerimus, Evangelium dificilius et laboriosius est lege. Lex enim opera, quæ sunt fines vitiorum, prohibet. At Evangelium inhibet etiam causas vitiorum ceu ipsa epera. Item lactucæ folia ințicabant servitutem gravem, quam sub Ægyptiis perpessi sunt.`At in Novo Testamento, bilis denotat amarulentiam. Abstinendum est a fermento veteri et acetosa malitia. Non enim hie vitandum esse mone mur externum fermentum, ex quo panis paratur, et vita sustinetur. Cavetur illo edicto, ne inquinemur Ægyptiacis vitiis, et ne inficiamur reliquiis Pharisaicæ et impiæ doctrinæ. Non edetis ex ipso crudum, nec in aqua decoctum, etc. [XII, 9.] Qui crudis vescitur carnibus, non enbuţinistrat membris inde aliquod alimentum. Imo dentes ipsi respuunt hujuscemodi alimentum. Cru dis vero victitant, qui non diligenti et exacta inquisitione extenuant Christi sermonem, incendentes et probantes eum secundum divinum Davidem, dicentem: ‹ Etin meditatione mea incendetur ignis **.› Simul quoque prohibetur fluxior de Christo præsumptio, quam tenent illi, qui ipsum non Deum, sed nudním credunt hominem. Eloquia autem Dei, eloquia sunt sancta et ignita. Nam omnes ejus sermones, qui de Divinitate ejus habentur, sunt fervidi, secundum illud dictum: Ignitum est eloquium tuw'n valde, et servus tuus dilesit illud *. Si Christus ovis est, quæ inter divina oracula creduntur carnes, nisi Scripturæ sacræ? Has devorant crudas, qui litteræ inhærent, indeque mortem nec vitam lucrantur. Nam instar ferarum nec hominum ritu, illas deglutiunt crudas. Siquidem littera occidit, at spiritus vivifi ént **. Si igitur spiritus a Deo donatur, et Deus est ignis consumens, eleganter dicit Paulus **, ut simus spirita ferventés. Non igitur inepte egerimus si acceperimus Spiritum sanctum, cujus ope conversemur Christi carnibus, id est, sacris Scripturis. Has deinde torreamus flammis Spiritus sancti, et eas manducemus postéa, quemadmodum divina lex imperat. Nam Spiritus sancti auxilio mutabuntur in aliam, quæ ibi tra duntur, formam. Scripturæque suave alimentum cernemus et sentiemus si non eas coxerimus affusa aqua deteriore. Illa enim aqua præstantior est, quam Christus pollicetur se daturum mulieri Samaritanæ. Caput cum pedibus et intestinis, etc. Deus vult totam totius mysterii, quod de Christo habetur, noti tiam inhærere fi felium mentibus. Nam illud imprimis nos scire oportet, quod erat in principio Deus exsistens Sermo in Patre, et cum Patre. Iloc enim veluti caput et principium mysterii creditur. Alte ruin fundamentum est, cui nos inniti oportet, scilicet quod Deus exsistens, sit venturus judicatum vivos et mortuos, et finem impositurus omnibus, quæ nobiscum in hoc sæculo egit. Et hoc per pedes innui tur. Verum possunt in hunc modum accipi et illius incarnati sermones. Nam quidam caput, alii manus, alii porro pectus capiunt; item alii edunt ejus intestina. Sunt qui nanciscuntur ſemora ejus. Sunt qui adipiscuntur pedes, quibus paucæ adhærent carnes. At singali pro Spiritus sancti dotibus inde parti cipant. Similiter si vis etiam 251 capitis recensere partes, quidam aures sortiuntur, scilicet ut ha beant aures, quas præbeant divinis oraculis. Quidam degustant oculos, quibus freti avute cernant, ne *I Cor. x1, 26. "I Cor. XIII, 12. 80 Rom. v1, 9. 51 II Cor. v, 16. ** Rom. x, 11. » [febr. Eccli. 1, ** Psal. xxxv, 1. * Psal. cxvi, 140. 38 Rom. x, il, 111 Cor.1, 6.
offendant et´impingant. Quidam accipiunt manus, ut strenue operentur, nec habeant manus remissas, et ad dandum contractas. Præterea ut capessant disciplinam et corrigantur, ne irascente tandem Do mino, graves luant commissorum poenas. Quidam recumbentes in pectus ejus, quasi hujus esu illu minati cognoscant proditores Christi. Qui autem se pascunt ejus intestinis, hi, inquàm, cum sint labo riosi, videbuntet pervestigabunt profunditates Dei. Nam intestina habent spiras et volumina varia, et vitam ministrant universo corpori. Talis est et ille, qui sacrosanctis Christi mysteriis fuerit initiatus, sive occultum sive apertum incarnationis sermonem, sive caput, scilicet Divinitatem ejus accipiamus. Qui participes sunt femorum, carnem puram et mundam ab omni conservant et tutantur labe, sequentes, quo cunque iter instituerit, ducem Christum. Qui adhibiti sunt epulo pedum Christi, non sunt amplius tardi et ignavi cunctatores, imo festinanter currunt ad palmam supernæ vocationis Christi. Nihil obstat, ut per caput, fides; et per pedes, opera, sine quibus fides mortua est, intelligantur. Cæterum mirabilis et varius est illorum, qui Pascha celebrant, esus. At omnes consentiunt et ad unum conveniunt finem, scilicet qui caput, quique pedes in ventrem demittit. Siquidem non potest caput dicere pedibus, Non opus habeo vobis: Plurima quidem sunt membra quæ eduntur, unum vero est corpus Christi. Proinde summa ope nobis adnitendum est, ut servemus membrorum harmoniam seu proportionem integram, ne culpemur tandem ut divulsores membrorum Christi. Non relinquetis de ea usque in mane, etc. [XII, 10]. Non enim vel bonum vel utile est differre my sterii cognitionem, et procrastinare. Qui semel illud degustaverit, perfectam et solidam possideat cognitionem. Ne videlicet usque consistas in catechumenorum classe, et rejicias usque in extremum ætatis tempus illuminationem veram, quæ proficiscitur ex baptismo per illuminationem spiritus. Non enim, ubi præterierit hæc nox, est quædam residua peccati emundatio. Quemadmodum expedit nobis, ne solis occasus opprimat iratos (non enim tutum est, ut Sol justitiæ occidat nobis iratis, sive iran adhuc foventibus), sic non fas est, ut patiamur aliquid superesse in crastinum de illa ovicula. Nam nox præcessit, videlicet præsens hoc sæculum; at dies appropinquavit, in quam ne differamus esum carnis Christi: id est, donec verus nobis exoriatur sol. Nam cum venerit id quod perfectum est, irri tabitur id quod ex parte, vel particulare est "., Verumtamen paucos reperias, quibus sint sensus satis excrcitati, ut possint discernere bonum a malo, et solidum ori admovere cibum, quique nihil de carnibus relinquant usque in crastinum. Os non comminuetis in ea, etc. Nostri dentes nunquam commolere possunt ossa, scilicet humana mens nunquam in hoc sæculo perfecte assequetur candidum, ut ita dicam, et occultum Divinitatis Chri sti sermonem. Licet exacte noverimus Christum esse Deum ex Deo genitum, attamen generationis modum enarrare non valemus. Sic enim exclamat propheta: ‹ Generationem ejus quis enarrabit *?» Ossa auteni, quantum in ipsis est, comminuunt hæretici, qui bona et recta depravant et distorquent. Quidquid igitur osseum fuerit et a nobis mandi nequit, id est, cujus certam causam invenire et assi gnare non possumus, non abjiciendum nec arrodendum est, ne scilicet sancta objiciantur canibus, id est, illis, qui lividis dentibus confringunt et revellunt arcana sermonis mysteria. Ne igitur quæratur substantia Dei, aut quid præcesserit hanc universi creationem, aut quid sit extra hanc mundi visibi lem machinam: et cætera hujus generis. Hæc omnia concedamus inquirenda igni divino, nempe spi ritui, qui profunditates etiam Dei scrutatur. Nam, ut præcipit Sapientia: Cave fortiora te, vel quæ superant ingenii tui viriculas, exquiras 6., læc tradita sunt spiritui rimanda 252 et servanda. Non perdenda et corrumpenda sunt danda aquæ: neque disseminanda et dispergenda, ut caput vituli sua sponte tumultuaria opera enati Israelitis, contusum et in aquas diffusum est. Potest quis per ignem intelligere illun splendorem qui aderit piis in futuro sæculo sempiterno, quando facie ad faciem aspiciemus nostrum regem, e medio sublata illa notitia, quæ quasi in ænigmate consistit. Sunt qui pu tant litteralem Scripturæ sensum per ossa ostendi: carnes vero significare spiritualem Scripturæ sen sum, quem si sequimur, ceu in ænigmate et, in speculo cernimus quæ futura sunt. Sanguis repræsentat fidem evangelicam, quam docet Testamentum Novum, sicuti monet Paulus, inquiens: ‹ Sanguis testa menti, id est, fides *.» Hoc sanguine, id est, fide aspersi, occisorem evitabimus. Proinde quidam arbitrantur, sub ossibus et sanguine comprehendi Scripturam sacram. Cæterum manifestum est ex hi storia evangelica, nec in Christo, qui fuit verus agnus, ossa fuisse confracta. Hic quæstio moveri potest, quare milites non corruperint membra Christi. Si integra permanserunt propterea, quod eum mortuum conspicabantur, quare unus e numero militum aperuit lancea ejus latus, et profluxit sanguis et aqua? Ecquid sentis divina Providentia factum esse, ne milites impias manus ossibus inferrent, ca que violarent? Lumbi vestri sint cincti, etc. [XII, 11.] Præsentem locum interpretantur alii Scripturæ loci. Nam Apostolus inquit: In lumbo Abrahami benedicti a Melchisedecho, etiam Levi, qui decimas accipit. decimatus est: quia adhuc detinebatur in lumbis paternis 13.» Similiter de diabolo legitur in libro Job Vis ejus in lumbis et ventris umbilico *. Hac enim virtute facile vincit appetitum et cupidinem, ut sibi subjiciantur. Cæterum elegantius et convenientius lumbus de viro, et umbilicus de muliere præ 8. 61 Eccli. 1, 22. 6 Rom. III, 25, 63 Hebr. vu, 5, 9, 10. x² | Cor. xi, 10. *Job XL, 11. 60 Isa. Lill,
dicantur. Quando igitur convenimus celebraturi sacrosancta illa Christi mysteria, decet nos sejungi a venereo concubitu. Nam cinctura satis id declarat, quæ significat mortem ejus affectus. Hunc affectum Den secutus est Joannes veritatis præco, et præcursor Christi. Quod vero ipsum necaverit satis edocet cingulum coriaceum, quo astringebantur ejus lumbi. Si quis in hunc modum cingatur, is profecto nihil de carnibus residuum faciet usque in crastinum Quod ad lumbos brutorum attinet, nihil traditum reperimus. Illis pro arbitrio uti possunt. Nam carent ratione, qua fumbos moderari valerent. Cæterum bruta se continent etiam in voluptatibus intra naturæ præscriptos limites. Cingulum te vinciat, tempe rantiaque gubernet cupiditatem tuain, ut purus vescaris agno paschali, mortificans membra quæ sunt super terra. Meminit Scriptura et alterius cincturæ, scilicet cinguli militaris et virilis. Secundum hoc quidam dicuntur expediti, quidam uno cingulo accincti. Uno cingulo constringendus Job audit dicen tem Deum: ‹ Cinge ut vir lumbos tuos, et da responsum virile 65. › Hoc cingulo se vinctum testatur divinus David, dum celebrat laudibus potentiam Dei, qua accinctus sit. Similiter et Deum ita cinetuin inducit potentia et robore, ut perdat impios. Nisi forte quis putet hoc loco a Davide tradi superfluam ejus potentiam et quasi contractam, secundum quem dicendi modum Deus dicitar amicire lucem cea vestimentum. Nam infinitam suam potentiam quis sustinebit? et lucem ejus perfectam et veram quis feret? Cæterum quid significat Paulo: State succincti lumbos vestros veritate 66? > Scilicet ut intel lectiva vis animi cupiditatem ita devinciat amore rerum cœlestium, ut non patiatur cupiditatem alia præter cœlestia amplecti. Quod in prophetis scribitur: Et erunt lumbi ejus succineti justi Lia 67 › etc., hunc sensum habet: «Erit terribilis et fortis ad defensandam justitiam. Talem quoque vult esse eum, qui accedit ad agni paschalis epuluin: nec non expetit ut is vinciat cingulo tuni cam, ne fluida impediat pedes iter facientis. Hac autem cinctura admonemur, ut in præsenti sæ culo luxuriam, qua difluimus, coerceamus, Hanc vero facile inhibet temperantiæ studiosus animus, qui 253 cinguli loco erit iter ingredienti. ‹ Et calceamenta sunt in pedibus vestris, etc. Quam pulchri facti sunt gressus tui in calceamentis? Si verum secutus esset ordinem rerum auctor, commodius di xisset: ‹ Et pedes sunt in calceamentis. Nunc vero, quasi præpostero ordine, inquit: «Calceamenta sunt in pedibus, quibus verbis declarat calceamenta præstantiora esse pedibus. Indicant quoque hæc verba incunctanter eundum esse, quocunque nos vocaverit Deus. Hunc locum sic intellexit Paulus cum diceret: Calceati pedes ut sitis parati ad Evangelium pacis 68. › Cæterum calceos detrahat sicuti Moses, qui ingressurus est in terram sanctam, in qua bei sunt vestigia. Quare autem exuuntur calcei? ne quid mortiferi secum in eam regionem importet. Præterea si quis discipulus mittitur ad prædican dym Evangelium ritu philosophorum tenuiter, hunc oportet non solum carere baculo et pecunia, ve rum unica tunica contentum etiam nudis obambulare pedibus, ut appareant speciosi pedes annututian tium pacem “. Qui vero fugit Ægyptum, ejus pedes vestiantur calceis securitatis gratia, ne spinis vitæ, nempe peccatis, violentur pedes nudi. Sed pro munimento habeant calceos. Cæterum temperantiæ et fortitudini confinis vita hebetare novit illas spinas, casque prohibet ne obscura sua parumque conspi cua cuspide invehant in corpus peccatum. Ad hæc propter serpentes et scorpiones, quorum Ægyptus feracissima est, pedes calceis munire jubentur, ne ab his utpote calei insidiantibus, quid mali perpe tiantur. Hos jubemur proculcare et obterere. Locus iste quoque ostendit manifesto resurrectionem carnis, quæ comitatur nos egredientes Ægypto. Nam mortificare nos oportet membra quæ sunt super terça. Cæterum observa Veteris Novique Testamenti consonantiam concordem. Nam quod Mosi volenti populu:n educere Ægypto, præcipitur, idem jubentur apostoli, qui missi erant, ut abducerent gentilem populum ex invisibili Ægypto, Et baculi sint in manibus vestris, etc. Baculus qui manibus gestatur, etiam telum est, quo quis se tu tatur ab incursu noxiarum bestiarum. Est autem typus spei, que obdurans in periculis parit patientiam. Proinde inquiunt prophetæ: Sperate in Domino, et vicissim fulciemini in Deo. Hic ille baculus est, quo cutientem sustinemus animum: et instar senum latrantes abigimus canes. Baculorum sive virgarum alia nos sustinet et fulcit: alia nos pascit, scilicet doctrina ratione præditas convertens et in viam re ducens oves. Hoc loco jubetur illa capi, qua in profectione sustentemur, ne scilicet audientes sanguinis el passionis Dominicæ mentionem, claudicemus. Edamus autem corpus et bibamus sanguinem nihil etiam dubitantes quod sint vita et vivificent. Præterea virga symbolum est disciplinæ et doctrinæ. Nam «Qui parce utitur virga, odit filium suum; qui vero amat filium, diligenter eum erudit, ut habet adagium. 7º, Et edite illam cum festinatione: Pascha est Domino, etc. Qui enim Christianæ religionis particeps fa ctus est, eum nec socordem nec indiligentem in bonis operibus conspici oportet. Nam dictio illa, cum festinatione, hoc ipsum significat: vel demonstratur aliquando fore ut ca, quæ in lege delineata sint, magna celeritate sint ventura, et suum eventum sortitura. Verumtamen præcedens causa, quam modo dedimus, magis convenit textui. Subditur enimm: ‹ Quia pascha est Domino.» Transimus enim ex non dana ista vita in civitatem Dei. Opus habemus studio et celeritate ad cam rem, ne patiamur, quod Loto Job XL, Ephes. vi, 14. 67 Isa. NJ, Ephes vi, 15. 69 Rom. x, 15. To Prov. 11,
ram rerum pro arbitrio impellit et movet nutu ad puniendos impios, naturæque leges invertere novit. Nunc etiam in mystico Jordane Christus submergit diabolum, quem repræsentat Ægyptius Pharao, ejusque vires penitus enervat, et ne nos infamiæ affectibus amplius opprimat, securos facit, si obtem peremus dicenti: «Si 260 egressus fueris in militiam contra hostes tuos, et videris equum et ascenso rem et populum numero te superantem, cave formidaveris. Quia Dominus Deus tecum est”;» Dehine libere dicemus et audacter: Dominus illuminat me, et salvator meus est, quem metuam? Dominus scutum et defensor meus est, a quo timebo? Si castra contra me posita fuerint, non extimescet cor meum”. › Præterea non vult ut alieni nobis imperitent. Inquit enim: «Non poteris tibi præficer®, hominem alienigenam. Quia non est frater tuus ". Propterea monet quoque ne rex sibi multiplicet equos, neque populum in Ægyptum abducat. Nam plerumque subditi sequuntur mores eorum a quibus reguntur. Ne igitur populus, qui caret rege alente equos, cui deesseut equi equitesque, pavido metu trepidet, audit Prophetam dicentem: Dominus auxiliator meus et protector ad salutem”. › Et liberavit Dominus Israelitas eo die de manu Ægyptiorum, etc. [XIV, 30:] Hæc vel præcipua causa est, quod illo carmine ipsum celebrant, canentes: Hic est Deus meus, et eum glorificabo, › osten dentes illa emphatica demonstratione: «Hic est,» etc., nullam ipsi esse vel societatem vel communio nem cum reliquis diis, qui non sunt et nihil sunt. Illi dicebant ad Pharaonem, nos vero ad patrem Pha raonis hæc dirigimus verba: Hic est Christus meus. Quæ autem de Pharaone traduntur in memoriam redigunt nobis tyranni impietatem: qui, quamvis audiret imperium Domini jubentis ut dimitteret populum, tamen intonuit: «Non uovi Dominum, nec dimitto populum *. Quapropter nunc inquiunt Is ille Deus est, quem objiciebas te non novisse; hic honor non competit tuis, qui falso nominautur dii, et abs te coluntur. Hunc igitur laudibus celebrabo. Dominum enim Deum adorabo, et hunc solum colam liberatus errore, quo agitabar, dum sub tua degerem tyrannide. Et exaltabo eum, scilicet nibil humile et nihil sordidum de ipso vel cogitando vel præsumendo. Nec ipsum vel creaturam vel rem quamdam ercatam nuncupat, verum appellat ipsum Creatorem: nec recentem et nuperum, sed æternum, ut a meo patre Jacobo landatus est. Cæterum præ nimio gaudio eamdem rem sæpius inculcando repetit: nunc quidem equum et equitem, nunc vero currus Pharaonis ejusque potentiam et copias nominans. Ut pii sunt electi Dei, sic illi milites erant electi Pharaonis. Sic etiam alicubi Scriptura sacra vocat cibos ejus electos. Quantum autem spectat ad triplicem højus ordinem, supra allegorice explanavimus. Nunc ad historiam redeamus. Hic aurigatur, alter in ordine scutatorum et propugnatorum consistit, alius præ liatur. Ascensores, inquit, non equites qui conscendunt equos, nec etiam gubernatores. Ubique siquidem, `ars est salutaris. At illi minus, quam lapis, sentiebant: plumboque graviores et ponderosiores erant Nihil enim distabant ab onere gravi et importabili, nunquam ad levia et sublimia contendentes. Ita que haud immerito demergebantur in profunditate maris. Siquidem devenerant in profunditatem pecca. torum contemnentes Deum contumaciter. At sancti et pii ad exemplum nubium, ut inquit Isaias”, voli taut et ut aquile suo volatu superant aerium elementum. Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, etc. [XV, 6.] Dextra nimirum Filius est, qui etiam Virtus Dei nuncupatur. Illa dextra tum temporis profligavit Pharaonem: nunc domat et contundit Satanam. Misisti iram tuam, etc. [XV, 7.] Motum illum animi, quo moveris et instigaris ad sumendum supplicium de peccatoribus. Misisti quoque angelos (quos vocat spiritum furoris), qui iram tuam exsequuntur. In hune moduin aqua divulsa concrevit, quando legem movit. Misit itaque Deus in ipsos iram et furorem per angelos malos. Deus siquidem incorporeus est, nec ullis affectibus arietatur. Misisti spiritum tuum, etc. [XV, 10.] Reliqui sic interpretati sunt hune locum: Spirasti, vel, ventos con civisti. Nam induxit Deus in mare ventum notum et validum. Dicitur autem spiritus 261 Dei. Deus enim ventum creavit, et ventus creatura Dei perkibetur. Demersi sunt ut plumbum in aqua valida, etc. [XV, 11.] Cathedra iniquitatis est plumbum, ut patet testi monio Zachariæ dicentis: Vidi mulierem sedentem super talento plumbi 97., Hanc esse iniquitatem postea interpretatur. Præterea cum Ægyptii forent cathedra iniquitatis, haud abs re leguntur quast plumbum delapsi esse in ima pelagi. ‹ Quis tibi similis in diis, Domine 97? quasi diceret: Nemo. Nulla ením collatione Creator et creatura cohærent. Nam Deus est æternus, creatura in essentiam producta est cum nihil prius foret. Symmachus pro diis, reddidit, in potentatibus et magistratibus. Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra, etc. [XV, 12.] Nam manum, quæ antea fuerat ad punien dmin propter bonitatem et patientiam contracta, nunc extendit adversus contemptores, ut subdantur pœnis. Siquidem sibi, quasi thesaurum, collegerunt iram in die iræ. Cæterum terra, postquam despoliata sub sidit, ipsos suo hiatu obtexit, significante obiter hic Scriptura quod in relatione rerum gestarum ob miserat. Aut fortassis terra hoc loco memoratur, quod in principio, cum creasset Deus cœlum et ter ram, terræ connumerari voluit et aqueum elementum. Aut ipsum maris fundum hoc loco commemo ravit. Quia ad ima detrusi sunt. Præterea solet terra esse receptaculum omnium, quotquot in mari interierunt. Aut voragini comparat, quod uno impetu a tería hausti sunt. Nam sic, quasi diceret; *** Deut. xx. 4.”Psal. xxv;, 1-3. * Deut. xv, 15. ** Psal. xxvii, 7. » Zachar. v, 7. Psal. LXXXV, 8. » Exod. v, 2. ** Isa.
Perierunt, ac si terra dehiscens ipsos deglutisset. Posset quis etiam hunc assignare sensum, scilicet diabolum hoc loco appellari terram. Quia illi ad supplicium dediti sunt. Dux fuisti in justitia tua, etc.[XV, 13.] Vere enim justitiæ opera sunt, tutari et servare peregrinos, quibus insidiæ subornatæ erant, liberos tueri ne in servitutem retrahantur, in viam reducere errantes, et pios ex tentationibus eripere. Aquila in sua versione loco justitiæ habet: In misericordia tua. Et in hoc consentit cum divino Apostolo scribente: «Non secundum justitiam quam fecimus nos, sed secundum multam suam misericordiam”. › Adhortatus es eos fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum, etc. Nempe sollicite eos defendisti, ubique et in omnibus eos tuendo, et hostes ipsorum propulsando, et plurima bona largiendo, donec per venerunt in terram promissionis. Interpretare autem habitaculum pios sermones virtutisque operatio nem, ad quæ duo Deus illum populum vocavit. Audiverunt gentes et indignatæ sunt, etc. [XV, 14.] Aquilas legit: Conturbatæ sunt. Cæterum verba illa more prophetico proferuntur: et propter proplictiæ certitudinem, quæ nondum acciderant, futura præ dicit. Verum Raab meretrix huic prophetiæ testimonium perhibuit, cum speculatoribus omnia expla paret, ut ex ejus historiæ narratione patet. Eidem prophetiæ testimonium ferunt alienigenæ, qui con spicati erant arcam. Nam de Philistinis litterarum monumentis proditum est: Dolores apprehende runt inhabitantes Palæstinam. › Certo enim sciebant, idem, quod et Ægyptios, se quoque mauere exitium. Tunc festinaverunt principes Edom, etc. [XV, 15.] Esau nominabatur Seir et Edom. Hinc generis origi nem trahunt Idumæi. Moabitæ id nomen adepti sunt a Moal:o filio Loti. Obrigeant, id est, metu torpeant et immobiles persistant. Non tamen ut quid mali patiantur, cum simus fratres; sed ne quid detrimenti hinc nobis importetur. Planta eos, etc. [XV, 17.] Da ut firmiter populus tuus incolat terram patribus promissam, nec unquami suis pellantur sedibus, providentia tua ipsos sospitante. Siquidem in hac constituisti exstruere sanctumi tuum templum, quod precationis domum appellare consuevisti. Cæterum hæc merito et audacter so namus, cernentes 262 a te neci delitos Ægyptios et Pharaonem. Hæc quidem secundum allegoriam dici possunt in diabolum et dæmones, qui vehementer conturbati sunt conspicientes invictain et incx pugnabitem Dei manum extensanı esse contra impios homines. Proinde hujuscemodi voces emittebant Desine, quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti ante tempus cruciatum nos 98. Præterea invidia conta buerunt videntes uno eodemque die parturientem et parienten Sion immensam gentem, et populum conditum, qui laudibus efferret Dominum, ubi mersit peccati sordes in mystica aqua. Hi, inquam, per baptismum regenerati, ut se gratos declarent, canunt hymnum, petuntque ad Ecclesiæ sublimitatem provehi. De hac sic vaticinatur Isaias: ‹ In extremis diebus apparebit mons Domini”. › Sic ubique in Scriptura sacra nominatur Ecclesia, Jerusalem quæ sursum est, ejusque tabernacula vocantur excelsa et sancta, de his alloquitur discipulos Christus, dicens: Abeo, et paro vobis locum '. › De iisdem tabernaculis alibi tradit in hunc modum: ‹ Sanctuarium, quod paraverunt manus tuæ³. › Quæ vero sunt illæ manus? Dominus regnans in æternum et amplius: per quem omnia condidit Pater. Dissolvit imperia, destruxit potestates, et contudit vel contrivit capita serpentum super aquis. In libertatem attraxit populum suum, qui iniquissima afligebatur tyranuide. Veneruntque in Marath, et non potuerunt bibere aquam, etc. [XV, 23.] Deus nihil vel languidi velremissi patitur in populo Israelitico, ne scilicet paulatim in otia inertia recedentes, cupiant redire in Ægyptum. Pericula enim et labores hanc utilitatem præstant, ut arctius nos conjungant cum Deo. Proinde quidam inquit: «In tribulatione (seu rebus adversis) recordatus sum tui ³. › Cum igitur siti torrerentur, labo rabant aquarum penuria. Cæterum Scriptura sacra Dei sermonem componit aquis. Non enim aqra solum vivificat, sed etiam sermo Dei elargitur vitam. Hic animam vivifica virtute roborat. Illa corpus siti pene enectum refrigerat et refocillat. Hinc exclamat Christus: Si quis siti premitur, veniat ad me et bibat ‘. › Compellat quoque Samaritanam in hunc modum; ‹ Quicunque biberit ex illa aqua, quam ego dabo ei, nequaquam sitiet in æternum *. › Postquam egressi sunt Ægypto, non statim divinis gu bernabantur legibus. Verum eorum animus arescebat et gravi torquebatur`siti. Veniunt igitur in Ma rath, qui locus typus est legis litteralis, quæ, utpote cum puniat, amaritudine hand caret. Hinc ait divinus Paulus: Si quis deliquerit in legem Mosis, is sine commiseratione sub duobus aut tribus testibus interficitur *.» Et iterum: ‹ Si enim ministerio condemnationis gloria est, multo magis abun dat ministerium justitiæ in gloria 7.» Et iterum: ‹ Littera occidit (scilicet lex), at spiritus vivificat 8, › cultum significans, qui spiritu peragitur. Etiam magnus Petrus insonat: «Et nunc quid tentatis Deum, nt imponatis jugum cervicibus discipulorum, quod neque nos neque patres nostri valuerunt portareꞌ?» Præterea lex amara erat, quod nemo per legem justificator. Qui vero Christi suscipit mysterium, quod per liguum in aquain conjectum significatur, qui quidem Christus primus resurrexit e mortuis: Is, in quam, vivificum et potabilem experitur Christum, verso præsentis historiæ sensu in allegoriam. Nam 98 Tit. III, Joan. VII, Exod. xv, 17. • Psal. 1xxvi, 4. 7 II Cor. 1, 9. * ibid, 6. • Act. xv, 10. 98 Matth. vill, 29. 8 Juan. IV, 13. " Isa. 11, 2. Hebr. x, 1 Joan.xiv, 2.
Trinitatis notitia, præmonstrantem ut dux verum virtutis callem. Quapropter interdiu sole exorto manna descendebat. Dies enim illuxit credentibus, et Lucifer exortus est in omnium animis, justitiæque sol nunc radios suos ad nos promittit. Quod manna Christi fuerit typus monet Christus, dicens ‹ Patres vestri ederunt in deserto manna et mortui sunt 17. Et iterum de se verba faciens: ‹ Ego sum panis, qui ex cœlo descendi 18 › quem testatur quoque tribuere vitam æternam. Sed intelligit carnem suam, quam prædicat dare vitam mortalibus. Hunc cibum vult ita colligi et comportari ab his qui tabernaculum incolunt, ut abundent instar copiæ cornu quoddam. Nam inquit ad apostolos utpote confirmatos in religionis negotio præ cæteris: Gratis accepistis, gratis date "., Præterea cum apo stoli plurimum coacervassent spiritualis alimenti, merito hanc vocem audiverunt, quo deinde largius idem alimentum dispertirent in infirmiores. Siquidem et beatus Paulus alicubi scribit: ‹ Cupio vos vi dere, ut impertiar vobis donum aliquod spirituale, ut confirmemini ", › Præcipit quoque ut legatur manna cum contribulibus, scilicet nostræ et veræ religionis consortibus, ne commisceamur hæreticis diversam doctrinam sectantibus. Nec quid, ait, ex eo reservandum est in crastinum. Non enim evanescentibus typis umbra est quærenda: nec inhærendum superstitiosius legi, postquam gratiæ cœpit coruscare divinum jubar. Nam si secus fecerimus, legem unibramque secuti fuerimus, pœnas et corruptionem non subterfugie mus, quemadmodum significatur per vermes. Huic attestatur Paulus: Inutilis vobis factus est Chri stus, qui per legem justificari satagunt ". Veruntamen qui peccatis fatigati requiescere et verum arripere conantur Sabbatum in Christo, illis non inutilis est legis disciplina, quæ quasi manu ad Chri stum nos adducere potest commista evangelicis præceptis, sicuti perhibet illud Christi dictum: «Om nis scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, qui depromit ex thesauro suo vetera et nova ". Proinde cum veram Sabbati celebritatem teneamus, ne comportemus amplius manna scilicet soli inhærentes litteræ: nec etiam externa stringamur circumcisione, nec immolemus victimas quæ in lege præscribuntur, cum nunc ipsa fruamur veritate, quæ illiuscemodi typis est adumbrata. Et hæc quidem hactenus de manna, quod legebatur interdiu. Cæterum coturnices, quæ vesperi advolarunt, designant carnales Judæorum cupiditates et revera Ægyptum redolentes: quas dum sequuntur cupide, non tenuere lacrymas obtenebrati animis, non crucifigentes carnem cum affe cubus et cupiditatibus. Præcipit enim: Spiritu ambulate, et cupiditatem carnis ne perfeceritis "., Quare vespertino demum tempore adventarunt coturnices? Quia is qui cupide accipit et amplectitur terrena, ignorantiæ et inscitive tenetur tenebris, non habens illum, qui dixit; ‹ Ego sum lux mun li. Quapropter dicit de Pharisæis: ‹ Sinite eos, cæci sunt duces cæcorum > In libro Nume rorum de commistione disserens, ait: Flevit populus in memoriam revocans cibos quibus in Ægy plo sunt sustentati *. Sed nihil illis Israelitæ fuere tolerabiliores, quos oportebat reprehendere mala cupiditate devinctos, Cæterum priscus populus nec suam nedum aliorum salutem accurare quivit. At Deus qui, quæ non sunt quasi sint, vocat, obtulit ingratis illis coturnices. Fortassis etiam illud, quod accidit Eliæ 17, › cui vespere apportabant corvi carnes, priscum populum delineavit. Afferebant autem cibum fetidiorem et putidiorem, quæ utraque significabant carnales voluptates, quas, cum primo pa tienter 265 tulisset Deus, postea severiter plectit. Non enim vult ipsis, quoad voluptates, explere animum: imo magis suadela ipsos eo adducere quærit, ut cognoscant magnam potentiam Dei, cui, quid quid voluerit, peractum sit. Nam incredulitatem semper subsequantur signa et miracula. Abraham famis periculum adit et descendit in Ægyptum; haud melior legitur fuisse conditio Jacobi. Nullibi tamen miraculi mentio fit. Erant enim perbelle in fide corroborati, et humanorum casuum haud exper tes, nec turpiter, ut illi, obloquebantur et obmurmurabant. Nec quoque immatura morte, ut illi, præ repti sunt. Nam neutiquam cœlestem panem aversantes se dedebant voluptatibus: quod quidem postea fecisse constat Judæos, qui posthabebant voluptatibus et mundi deliciis fidem in Christum, sicut erudimur parabola evangelica, quando invitati præferebant convivio splendido et opiparo, alius agrum, mercaturam alius, porro alius uxorem 28. Haud igitur immerito audiunt dicentem Christum: Moses accusabat vos, nam de vobis ille scripsit ". > Dedit enim eis Deus loco alimenti panem, qui com plectebatur omnem spiritualem voluptatem. Inserviens palato ejus, cui ministrat, singulisque, quod appetunt, offert. Lacte alit eos, qui lac appetunt, quorum de numero sunt infantes in Christo, et adbuc rudes: hos, inquam, rationali pascit, quod affectant, lacte. Infirmos reficit oleribus. Perfectis et per omnia exercitatis, apponit solidiorem cibum. Illas escas convehimus eo die, qui præcedere solet Sab bati celebritatem, et significat præsens sæculum. Nam instans et futurum sæculum non concedet am plius colligere escas: in eo fruemur, si opera et studia mundi contempserimus, et cultui divino vaca verimus, æterna beatitudine. Hæc obtinget his, qui non excesserint loco, in quo steterunt, id est, a Christo: neque ignes fecerint, scilicet ad peccandum: neque sustulerint peccati onus. Nam inquit ‹ Quasi onus grave incubuerunt mihi *.» Fruitio autem illa æternæ beatitudinis vocatur voluptaria et saneta, sicuti alibi traditum est: ‹ Sabbata mea sunt jucunda et sancta 17 Joan. vi, 49. 28 Galal. V, xxII, 2 seqq. 18 ibid. 51. 19 Matth. x. 8. 20 Rom. 1, 11. * Galat. v, 2. * Matth. x, 52. Joan. VII, 12. 28 Matth. xv, 14. " Nun. xi, 4. 17 III Reg. xv, 6. 18 Mattha " Joan. v, 45. ** Psal. xxxvi1, 5. *1 Ezech. xuv, 24.
tamus paulo supra quomodo quadam gradatione ad sublimiora virtutis nostram mentem deducat oratio. Nam oculos ad Mosen et ad nubem flectit quicunque ingreditur virtutis iter. Moses ostendit præcepta legis: nubes indicat mentem, quæ antecessit legem, et transitu aquæ deposuit et interfecit omnem alie nigenam religionem penitus lota et repurgata: quæ degustavit aquas Marath, scilicet vitam a sæculi voluptatibus segregatam, et dulcedinem apportantem illis, qui lignum decenter et digne susceperint quæ deinde oblectata pulchritudine et amoenitate evangelicarum palmarum et fontium fecunda scaturi gine, fruatur cœlesti pane et vere ambrosia: quæ deinceps satiata humore ex petra profluente vincat, et potenter domet per crucis signum adversarios. Mens, inquam, tum demum incombit spiritualium speculationi si utatur duce repurgatione, corpore scilicet et vestimentis lotis aqua. Oportet siquidem nos pariter corpore et animo puros esse, ut externus habitus respondeat interiori. Nam polita vesti menta significant vitæ honestum amictum et habitum. Oportet enim etiam carnis voluptates necari, si volumus nos, quoad interna perhiberi probos. Nam inquit: «Induite Dominum nostrum Jesum Christum et carnis curain ne egeritis ad cupiditatem 70. › Quapropter haud ab re quam longissime a castris submovet lex leprosos, et illos, quos hæmorrhoides infestant. Fortassis hoc loco intelligit sensus, qui nobis cohabitant: quibus repudium dare decet illum, qui vult in sublimiorem Dei scandere specula tionem. Theologia siquidem revera quiddam acclive difficulter aditu est, ad cujus radices ægre venire potest multitudo incondita. Quapropter bestiæ et jumenta, quæ valent sensitiva anima, procul a monte abiguntur. Motu enim moventur irrationali, et solum sequuntur sensum. Fortassis hoc loco intelligit hominem malum et ferumi, quem, cum non sit capax theologiæ, non oportet immorari silvis insidiose captantem aliquod dogma aut verbuin, deinde cum tumultu exsilientem lacerare salubres sermones con viciis. Quicunque propius aecesserit, lapidibus perimetur. Siquidem feris et belluinis hominibus veri sermones sunt lapides rigidi. Si pardalis fuerit, interficiatur una cum maculis suis variis: sive leo rapax et rugiens quærens quem devoret; sive aper conculcans pulchras et pellucidas veritatis gemmas; sive lupus Arabicus et alienus. Vel si fuerit bestia aliqua prædictis solertior, quoque necetur, ut vul pes scilicet fraudulentus aliquis homo et incredulus, qui pro diversitate rerum et temporum varias in duit formas et habitus. Vulpes quoque quæ parvas vites corrumpit, magnis hoc periculum effugientibus. Præterea si restat aliud animal carnivorum, quodque lex impurum pronuntiat et in cibis damnat. Nam ab his sejunctus sermo legis, vult solidis et lapideis incidi tabulis. Lapides quoque intelliguntur hoc loco inventiones hæreticorum, qui inventorem et auctorem impiorum dogmatum opprimunt. Verum consideremus et diligenter perpendamus tertium diem, in cujus diluculum matutinum miranda illa coinciderunt. Nam advenit ad nos unigenitus Dei Filius non in primordio sæculi, aut intermediis tem poribus, sed quasi in tertio et ultimo tempore: et quasi in diluculo principioque diei fugatis nocte et caligine 272 ad nos profectus est. Hoc tempus, quod præccessit adventum Domini, sæculi hujus prin ceps corruperat et obfuscarat idololatria et impuritate vite. At Christus apparens plurimum deside ratum diem ostendit. De hoc die canit David: ‹ Hæc est illa dies, quam fecit Dominus. Exsultemus et Jætemur in ea 7. Verum sapientissimus Paulus in hunc modum fatur: «Nox præcessit, at dies ap propinquavit”., Et iterum: «Non noctis nec tenebrarum sumus filii: sed sumus filii lucis et filii diei 7.› Fulgura visebantur in monte Sina, quæ erant typus divinæ lucis et splendoris discurrentis per eam regionem, quæ cœlo subjecta est. Nam inquit: ‹ Fulgura tua apparuerunt orbi”. › Caligo signi ficat Christi mysterium non posse capi, sicuti et ille locus: Posuit tenebras absconsionem suam in circuitu tabernaculi sui 7, > tenebrosa aqua aeria, quæ solius indiget Dei eam illustrantis, sicuti et Petro dicitur: ‹ Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater in cœlis 76. Testis est etiam Paulus, sibi indicatum esse mysterium et revelationem ". Clangor tubæ subindicabat evangelicorum oracu Jorum consonantiam, quæ cum gaudio quodam illabatur auribus et animis. Nam Deus alicubi per pro phetam in hunc modum loquitur: «Constitui super vos speculatores, audite vocem tube: Et dixerunt Non audiemus. Quapropter gentes audiverunt, et qui pascunt greges inter ipsas. Audi, terra: Ecce in duco in populuin hunc mala, fructum scilicet aversionis eorum, quod sermoni meo non auscultarunt, et legem meam repulerunt. Siquidemn tuba evangelica per apostolos primo apud illos insonuit. At allocuti sunt speculatores, dicentes: Non audiemus.» Ilinc accidit, ut sonus tubæ perveniret ad gentes, cum prius Judæis diceretur: ‹ Vobis necesse erat primo loqui sermonem Dei; sed quia hunc aversamini, et vos indignos judicatis æterna vita, ecce convertimur ad gentes. Sic enim nobis præcepit Dominus ". De hac tuba scribit quoque Isaias in hunc modum: Et erit in die illo, et tuba canent magna 8º. › Lex quoque dici potest tuba, sed gracilem et tardam vocem reddens, et in sola resonans Judæa, in qua cognitus est Deus. At magna tuba scilicet Christus insonat, dicens: «Et annuntiabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus "., Sonum autein ceu organa edebant prophetæ et apostoli. Nam in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis verba corum. Moses obviam ducit populum Deo in radicem montis Sina. Siquidem lex non in montem adducere potest illos, quos informavit. Sic enim et Salvator inquit: «Vobis datum est nosse mysteria 70 Rom. xi, 14. 71 Psal. cxvII, 24. 71 Rom. xi, 12. 13 | Thess. v, 5 7 Psal. xcvi, 4. 77 í Tim. m, 16. 76 Matth. XVI, 17. 78 Jerem. vi, 17-19. 7 Act. x1, 46, 47. 8 Psal. xv, 5; Rom. x, 18. 81 Matth. xxiv, 14. 7 Psal. 80 Isa.
bunt suis tabulis astrologicis: etiam appingunt phylacteriis, quibus vel cient vel propulsant dæmiones. In phylacteriis reperire est simulacra et idola. Quidam quærunt: Si adeo detestatur imagines, quare Cherubim fingi voluit? Respondetur: Non jussit fieri Cherubin ut adorentur; sed arca adoranda eral sub imaginibus vitulorum, quibus apud Ægyptios divinus deferebatur honor, ut sic cognoscerent sc pariter Deum et numina Ægyptiaca colere. Non adorabis ea neque coles ea, cic. [XX, 5 ] Qui idola colit, is etiam adorat: at qui adorat, non continuo et cofit. Cultus enim proficiscitur ex animo imagini propenso: at 274 adoratio fit motu quodam et specie cultus. Sic enim interdum ministri adorant magistratus vel sub specic adulationis, aut secuti affectiones animi invitantes eos, de quibus legitur in libro Numerorum, quod idolis servierint. Nam scriptum est de his, quod nec cultum præstiterint et inservierint idolis illorum. Deus autem, qui ex tota anima diligi quærit, non fert illos qui etiam specie tenus impie agunt. Siquidem hunc, qui alienos ahne gaverit deos, oportet jam esse particulam Dei et hunc amare ex tota anima. Abstinendum quoque est ab malis amatoribus qui instar scorti corrumpunt animam, sicuti traditur de Jerusalem, cum amatores ejus versi forent in hostes: ‹ Revertar ad maritum meum priorem. Quia bene mihi erat tunc magis quam nune 9, Nisi in hunc modum reversus fueris ad Deum, rogaverisque ut ipse te suscipiat, tuumque pec catum eluat et emundet, profecto in maximo versaberis periculo. Quapropter Josua alloquitur Israelitas ad eum modum: ‹ Vosmetipsi eligite, an velitis servire diis istorum locorum, aut colere Deum. › His respon dentibus Colemus Dominum Deum, infert ipse: Vos testes estis contra vosmetipsos, quod elegeritis colere Dominum Deum Israel "., Damnum itaque et periculum maximum est, si quis, spreta hac electione, defecerit a vero Numine, aut id non rite coleret. Multi enim supersunt hostes infestissimi, qui nos in suas partes pellicere et attrahere nituntur. Siquidem spiritus immundus ubi exiverit de homine, pererrat loca arida: et non inventa requie, reversus si repererit domum, ex qua exierat, vacantem: solus timet intrare. Adjungit igitur sibi septem alios pejores, et hominis novissima reddit periculosiora et graviora primis”. Nam in hunc modum recuperatum hominem addicit dæmonibus, et vitam ejus declarat multo deteriorem et praviorem quam fuerit, antequam se jungeret Domino. Nam in singulis ethnicis habitant dæmones; quia dii gentium dæmonia sunt *. Ubi igitur ejectus fuerit dæmon, tuque non amplexus fir miter fueris eum, qui dixit: «Habitabo in vobis, et ero ipsorum Deus: › reddideris te priori dæmoni, et septem aliis perniciosioribus. Si Deus tecum et in te fuerit, dæmones advenire ad te non aude bunt. Nam ‹ Quæ communio est justitiæ et injustitiæ? aut quæ societas est luci cum tenebris? aut quæ concordia templo Dei cum idolis? quæ pars fidelis cum perfido "?» Nos namque sumus templum Dei viventis, sicuti locutus est Deus: «Quia habitabo in illis, et ambulabo inter illos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus *.» Quapropter exite de medio eorum, et separemini et immundum ne teti geritis, et ego suscipiam vos, et ero vobis loco Patris, et vos eritis mihi filii et filiæ, dicit Dominus, penes quem summa rerum est omnium. Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, etc. [XX, 5.] Nemo zelotypiæ affectu incenditur propter scortum: sed uxor illam affectionem commovet. Scortum enim vulgo prostat, omnibusque sui copiam facit. Uxor est ejus, nec alterius, cui matrimonio conjuncta est. Merito igitur, si adulterii suspicio suboriretur, eam æmularetur maritus. Nam medius inter zelum est furor viri, ut perhibet Salomon. Si militer accidit et animæ habenti unum sermonem, unam sponsum, cui agglutinata est. Si vero anima fuerit scortationi obnoxia, alius ingrediatur aliusque egrediatur dæmon, ut fieri solet: nullus adest zelns. Quapropter idola venerari docuere gentium leges. At sponsus et bonus ille æmulator, etsi quando scortum susceperit, non cessat illud corrigere et ad modestiam perducere. Hinc Oseas scortum acci piens, inquit: ‹ Multis diebus apud me sedebis, nec scortaberis, nec eris alteri viro conjuncta, nec ego veniam ad te "., Paravit Deus magnum convivium propter nuptias Filii sui, et est Deus zelotes, non concedens ut alius rem habeat cum anima. Præterea libellum repudii permittit in lege: quem locum cum produceret adversus Pharisæos secundum litteram, Paulus tandem inquit: ‹ Factus sum Judæis ut Judæus, ut Judæos lucrer., Hoc idem latius explicat: Et hic est repudii libellus, quo dimisi matrem vestram. Ecce ob peccata vestra venditi estis, et propter peccata vestra repudiavi matrem ve stram ³. Si vero adultera 275 reversa fuerit eamque absolverit ab omnibus iniquitatibus Deus, sic eam appellat: Vide ne amplius polluaris *. Pro omni anima Deus sedulo nititur et laborat. Si vero anima reliquerit Ecclesiam, ipsa libellum repudii reddit sponso. Hanc alloquitur: ‹ Scortata es cum pastoribus multis, et ad me reflexisti iter, dicit Dominus *.» Cæterum si anima agat pœnitentiam, suscipienda est impunitate præteritorum concessa. Si quis vero se sociaverit animæ adhuc scortationem sectanti, caveat ne conglutinatus scorto unum in corpus coalescat. Animam autem adulteram non am plius suo zelo dignam habebit Dominus. Nam inquit per Ezechielem: Zelus meus recedet abs te, nec amplius irascar tibi 8. › Hæc omnia benignitatis et clementiæ divinæ sunt signa. Commiserans nos, irascitur el castigat nos: et accessu misericordiæ sopitur furor. Is vero indignus est misericordia et disciplina, qui non cessat delinquere. Propterea ait cam esse derelictam et exosam. Nam frontem me " Osce II, Il Cor. vi, Isa. » Josue xxiv, 22-25. *Matth. XII, 43-45. "Psal. xcv, 5. * Levit. xxvi, 12; 97 II Cor. vi, 14, 45. 98 Levit. xxvi. 12;11 Cor. vi, 16. "Osee II, 3. 1 1 Cor. 11, › Osce 1,2. Jerem. m, 1. Ezech. xvi, 42.
retricis induisti. Impudenter egisti cum omnibus amatoribus tuis *. > Tunc dicet: Zelus meus rece det a te. > Refundens peccata parentum in liberos in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, etc [XX, 5.] Hæc legis periodus hæreticorum ora laxavit adversus Deum, cum objiciant legem Dei neque justi. tiæ vel æquitatis quidquam obtinere. Cum eamdem hæresim postmodum Judæorum filii foverent, gra viter reprehenduntur. Nam Ezechielem sic compellat Deus: ‹ Fili Israel, quæ est illa parabola, cuni dicunt in Israel: Patres ederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Vivo ego, dicit Domi nus, illa parabola non amplius dicetur in Israel. Quia omnes animæ meæ sunt. Ut anima patris mea est, sic et filii. Anima, quæ peccaverit, ipsa morietur. Et filius nequaquam portabit peccatum patris '.ɔ Quærenda itaque est expositio, quæ proprie hunc locum concernat. Quidam aiunt opus fuisse gravissi mis terriculamentis, quibus perterrerentur legem accepturi, ut tenacius eam retinerent. Quapropter continuo Deus se nominat zeloten: deinde subjunxit: «Pœnis subjicieus impiorum parentum liberos, si sequantur impietatem paternam, et æmulentur majorum falsam religionem; › etiamsi divina clemen tia pepercerit parentibus, tamen profanum illud genus contemptæ religionis scelus non ſeret inultuin. Ne autem videatur crudelis, subdit: ‹ Faciens misericordiam in millia his, qui diligunt me, › etc. Hæc comminatio admodum periculosa et gravis apparebat, si ad rem esset collata ante fecundam succes sionem generis. Nam omnis spes opesque ipsis in generis fecunda propagatione sitæ erant. Sic si mi natur, ut cesset genus illorum, non injuria afficiuntur, qui nondum sunt nati. Quomodo enim injuriæ capax fuerit vel injuria ceciderit in hunc qui non est in natura rerum? Illi plectuntur, propter quos hujuscemodi pœnas induxit. Par vel non dissimilis ratio est, ut patiantur pro parentum peccatis liberi. Hi non puniuntur per se, quatenus naturali rapiuntur morte: illi pœnas sentiunt, propter quos in mortis discrimen præcipitantur. Parentes non tam dolent sua morte, quam liberorum, præsertimı si bis fuerint auctores mortis. Nam mors naturalis non pœna ducitur, sed ob peccata obire mortem grave et ignominiosum est. Ut igitur parentes a peccandi licentia retrǝheret, liberis ob parentum delicta gra vissimas et acerbissimas prædicit impendere pœnas. Alii aliter sentientes proponunt, hæc verba non universaliter, sed particulariter esse intelligenda, ut quæ convenient solis his qui egressi sunt Ægypto, ad quos sint dicta, et in quibus in effectum sint producta. Nam cum idololatriæ malum tertia demum et quarta generatione illorum, qui venerant in Ægyptum, adolevisset turpiter: edicit vitulum formatu rus, se non amplius post tot egregia et mirabilia facta, quæ viderint, veniam daturum idololatris, ut in Ægypto. Imo si imitati fuerint impietatem illorum, qui fuere in Ægypto tertia et quarta generatione, fore ut et horum nomine pœnas luant, non tam ob illorum peccata, quæ clementia Dei præteriit, quam ob sua, non digni exsistentes venia post tanta beneficia et miracula Dei, si idolorum cultui se dediderint. Huic loco astipulatur, quod in Deuteronomio dicitur: «Pater non pro filio, nec filius pro 276 patre, sed unusquisque in suo peccato morietur *.» Alii præterea non inepte inquisiverunt, qui sint boc loco patres, et quæ generationes. Nam omnis, qui aliquem ad virtutem reformat, aut ad vitia perducit, quodammodo ejus pater est auctoritate Scripturæ. Siquidem Christus dicit peccatoribus: Quia vos ex diabolo estis ⁹., Diaboli peccatum tribuitur filio, quod paternam operationem accipit, cum deberet se buic opponere indutus totam armaturam Dei, el gerens scutum fidei. At telum a diabolo missum, si quis exceperit, mox et ipsum sauciabit. Sie diabolus cum primo obrepsisset animo Judæ, deinde sumpta l'uccella in ipsum ingressus est. Itaque statuamus peccatoris patrem esse diabolum: nec solum hunc esse delinquentis patrem, sed quicunque hunc malum docuerint, et ad vitia agenda impulerint. Justo rum vero pater censetur Deus. Quapropter Salvator inquit: Filioli, adhuc pauxillum temporis vobis cum sum ". Et iterum: Fili, remittuntur tibi peccata ".» Et iterum: Filia, fides tua servavit te ". › Etiam horuin patres sunt plurimi. Nam dictum est Abrahæ: Tu abibis ad patres tuos, scilicet ad eos patres, quos secundum carnalem nativitatem sortitus est: qui neque fideles neque sancti erant. Nam si vel fide vel sanctitate fuissent præditi, non audivisset Abraham imperantem: Exi de terra tua, et ex domo patris tui 1.» Non igitur immerito quis vel præmium vel pœnam sortitur pro ingenio suo, quo accipit vel Dei vel diaboli inspirationem. Siquidem Deus observat peccatores. Nam inquit ‹ Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, et domus patris tui ".» Deus igitur, quod tibi suggessit zelotes exsistens compensat beneficentia sua ubi, qui filius es. De his, qui digni sunt ut erudiantur, sic loquitur: Inspiciam et visitabo virga iniquitates eorum, et flagellis pec cata eorum 18.» Quare? ‹ Ut misericordiam meam eſſundam super eos ". › Castigat itaque non apo statas, sed omnem filium, quem in filiorum album transcribit. Nam de peccatoribus ad pœnitentiam redire nestiis, sic in propheta quodam verba facit: «Non visitabo filias vestras si scortatæ fuerint, neque sponsas vestras, si adulteriis sese maculaverint 17., Diabolus peccavit a jactis fundamentis mundi. Facessunt ignis et flagella. Non enim est dignus illis pœnis, quibus corriguntur a Deo pii, de quibus bona concipitur spes. Nec idem diabolus proferre potest hæc verba: «Domine, ne in furore tuo rearguas me, neque in ira tua castiges me ". › Summis itaque votis expetendum et optandum est, pri Joan. viii, 44. 1 Joan. vi, 33. 1 Psal. Lxxxvi, 33. * Ezech. xvi, 30. * Ezech. xvi, 1 seqq. * Deut. xxiv, 16. Matth. x, 2. 13 ibid. 22. 13 Gen XII, 1. 14 Psal. XLIV, 11, 18 Psal. VI, 2. 17 Osee iv, 14. 1. ibid.
mo, ne peccemus, aut si peccaverimus, continuo in hoc sæculo pœnas delictorum demus, ne in futuro puniamur sæculo: sed potius requiescamus, beatitudineque fruamur delati in sinum Abrabæ. Hæc qui dem bactenus de patribus. Nunc accedamus ad generationes. Salvator inter cætera in quodam loco ait ‹ Nequaquam transibit generatio hæc, donec omnia fiant "., Et sane de consummatione verba faciehat. Non igitur vera dixisset, si intellexisset eam generationem, quæ per id tempus superstes erat. Itaque patet generationem dici totum illud tempus quod a Christi adventu extenditur usque ad consummatio nem. Quatuor numerantur a primordiis mundi testamenta et generationes. Prima, quæ se porrexit usque ad diluvium. Huic successit altera, quæ duravit initio sumpto ab Abraham usque ad legem. Tertia excurrit in adventum usque Christi. Quarta perseverabit usque ad consummationem. In singulis gene rationibus, illos, de quibus bene sperabat, erudivit. Tres priores pulchre distinxit: at quartæ distinctio certa nobis est incerta. Generationes, quæ antecessere adventum Christi, in unum contraxit et collegit numerum. Nam solæ illæ concernebant Israelitas. Quartum vero, in quam omnes speraveruut, non abs re segregavit. Hæc autem in hunc modum capienda sunt magis per præoccupationem. Non assumes nomen Domini Dei tui vane. [XX,7.] Aut non pejerabis: aut non cognominabis Deum idolum aut aliud opus ex ligno fabrefactum, secundum verba Isaiæ, dicentis: Ex altera parte ligni fecerunt deos, et adoraverunt eos *.» Attamen 277 ‹ quamvis dicantur quidam dii et domini in cœlo et super terra, at nobis unus est Deus: Pater ex quo omnia et nos in ipsum. Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum ".» Non enim Deitatem in solo terminamus Patre, sed in tribus personis unɔm confitemur Deitatem et essentiam. Non erunt, inquit, tibi dii alii præter me. › Et Dominum Deum tuum adorabis, eumque solum coles.» Siquidem unus est Deus Pater, et unus Domi nus. Nec unum Deum privamus suo dominio: nec asserimus eum, qui revera et naturaliter est Domi nus, non etiam esse Deum. Nam omnino Deitatem sequetur dominium seu dominatio: dominationem veram subsequetur Deitatis gloria. Mementote diem Sabbatorum sanctificare, etc. [XX, 8.] Sabbatum est extremus sive ultimus septimanæ dies: et præ se fert, quasi sub involucro quodam adventum Christi, qui apparuit in fine et consum matione et occasu præsentis sæculi. Per hunc obtinuimus tranquillitatem et affectuum quietem. Nam dum in illo requiescimus, consequimur libertatem vitæ non amplius in varios labores et vitia distracti. De hoc Sabbato disputat Paulus, dicens: ‹ Manifestum igitur est, quod Sabbatum relinquitur populo Dei "., Illos, qui non apprehenderint fidem, negat intrasse in quietem ejus, quantumvis glorientur externo Sabbati otio. Quare autem lex capitaliter damnavit illum, qui in Sabbato ligna collegerat? ligna enim illa mortua et arida ignique accommoda, designant peccatum. Nam mors, quæ ex vitiis prorum pit, alimenta et fomenta sunt ignis, qui comparatus est ad puniendos impios. Soli igitur in requiem ingrediuntur fideles liberati ab omnibus peccatis. Hæc et Jeremias præcipit, dicens: ‹ Sta in omnibus mortis, impera regibus et populis Juda, ne ferant in Sabbato onera ",, id est, semel impunitatem per Christum consecuti, ne amplius difficile et importabile peccati onus humeris subeant: • Nec egredian tur, ait, portis Israel ". › Non enim oportet nos ferre pedem extra sanctam civitatem defectionem me ditantes intra domum Dei, scilicet Ecclesiam, constituti. De Ecclesia in hunc modum loquitur David Magnifica et honorifica de te narravit civitas Dei "., Etiam de hac inquit Salvator: Hic habitabo, quia elegi eam**. Jussi sunt Sabbatum sanctificare, quod quidem fit, si exercuerint se in operibus bonis eo die, ut et sacerdotes, qui non profanant Sabbatum, licet rem divinam faciant et victimas cædant. Huc accedit, quod circumcisionis nota recipitur in Sabbato. Ambo enim illa objecit Christus culpantibus Sabbati transgressionem. Cæterum circumcisio, quæ absque manuum opera peragitur se cundum Paulum, celebratur ab illis, qui nomen dederunt Christo, octavo die, qui repræsentat resur rectionem. Hoc die, cum destruxisset Christus mortis imperium, divino Spiritu discipulos obsignavit. Nam afflavit illos, inquiens: < Accipite Spiritum sanctum "> Oportet Sabbati cultores esse fortes et comminuere hostes, quemadmodum Jesus Sabbato expugnavit et cepit Jerichuntem. Imperat quoque lex, ut septimo anno manumittatur servus Hebræus, ut mox tradetur. In Deuteronomio additur servum non dimittendum esse vacuum: ‹ Da ei viaticum de ovibus tuis, de frumento tuo, de torculari tuo, sicuti tibi benedixit Dominus Deus tuus 18., Sex anni significant tempus, quo ante adventum Domini, Israelitæ servitutis tenebantur spiritu subinde peccatores ulciscente. At in novissimis temporibus, quæ per septimum indicantur annum, adventante Christo servitutis spiritus factus est irritus, oblata redemi ptione et adoptione ex fide, nec ex operibus. Quapropter adjectum est: Egredietur liber gratis. › Viatica illa Christum nobis ob oculos ponunt. Nam ut nos eriperet et subtraberet peccati tyrannidi, factus est victima inculpabilis, et ut ovis ductus est ad cædem: donans nos participatione benedictio nis vivificæ et sanctæ carnis et sanguinis sui Judæos contumaciter ista transgredientes graviter repre hendit per Jeremiam, non ferens typos transgressione violari, et in umbris illudi veritati. 278 Quod vero gratis in Christo justificemur liquet ex Deuteronomio, ubi Deus jubet omne debitum fratri condo nandum esse anno septimo. Quia annus ille nominatur a Deo remissio vel tabularum abolitio, ‹ Ab alieno 19 Matth. XXIV, 34. ** Isa. XLIV, 15. * I Cor. vin, 5, 6. Hebr. IV, 9. * Jerem. XVII, 24. 25 24 ibid. 21. 28 Psal. LXXXVI, 3. 26 Psal. cxxxi, 14. Joan. xx, 22. is Deut. xv,
similiter et commiseratio, qua afficimur erga pauperem, minora delicta abolet. Avariția în causa est, quod majoris æstimantur filius et filia qui liberæ sunt conditionis, quam servus et serva. In Christo Jesu nulla differentia vel liberi vel servi est. Igitur nihil ab ænigmate differt præsens locus. Siquidem filiorum et filiarum loco habentur sancti, qui veram sectantur religionem. Servi et ancillæ reputantur quotquot peccati jugo premuntur. Deus itaque aliter judicat delictum, quo offenditur pius; et porro aliter plectit commissum, quod in impium committitur. Hæc Si quis aperuerit cisternam, etc.|XXI, 33.] Non oportet nos fratri ponere offendiculum, ut nos inde utili tatem aliquam capiamus; sive, ut rem apertius eloquar, non ex incommodo alterius nos nostra com moda comparare decet. Cæterum cisternam aperit vel fodit, qui eruit ex imo Scripturæ sacrosanctæ sensus, nec superficiei ņudæ inhæret. Nam in profundo et quasi in adytis Scripturæ sacræ latet vivi fica vis. Ilææc autem vis nihil est aliud, quam æterna vita, sicuti attestatur Christus dicens est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum “. › Qui igitur suis laboribus, quos impendit enucleandæ Scripturæ, aliis prodesse studet, is dicitur effodere cister nain. Verum hic caute 282 imperitos et rudes doceat, quod per cadaver tacite innuitur, ne scilicet sua doctrina interitus afferatur animæ sanctæ, quæ est ex Israel, aut profanæ, quæ oriunda est ex gentibus. Bos enim et asinus in lege hanc distinctionem important. Si tale quid acciderit, multabitur; verum cadaver ipsi adjudicabitur. Sic quoque mors pereuntis illi imputabitur. Quapropter Paulus in quit: Nolite dare offendiculum Judæis et Græcis et Ecclesiæ Dei ".» Hæretici quoque fodiunt cister mas, dum falsam inducunt religionem: at hæ cisternæ nuncupantur pertusæ, quæ non possunt conti nere aquas. Si alicujus taurus alterius cornu petierit, etc. [35.] Si quis consulto aliquem injuria affecerit instinctu avaritiæ, æquitatis ratio permittit, ut injuria affectus emolumentum capiat ex injurii bonis, comına nemque experiatur lætitiam: sicuti e regione is, qui inconsulto injuriam fecerit alicui, communeni sibi faciat injuriam passi cladem. Hæc omnia docentur per hæc verba, quibus jubentur cadaver inter sese dividere. Lex siquidem sub involucro inducere illud satagit, quod dicitur: ‹ Gaudete cum gau dentibus et flete cum flentibus ". Si quis vero avaritiæ obsecutus ex animi proposito certo injuriam alicui intulerit, certe æstimationem injuriæ persolvet, solusque periculum passi damnum in suam animam recipiet. Non enim æquitatis ratio patitur, ut in id, quod possunt (si bona respicias) injusti condemnentur, sed damnum sentient, et clades, quam invexere proximo, in ipsorum capita re dundet. Si quis furatus fuerit bovem aut ovém, etc. [XXII, 1.] Animantia hæc secundum legem ambo censen tur munda, solaque quantitate inter sese differunt. Bos quidem agriculturæ dicatus est: at ovis plu: ima commoda dat suo corpore homini, et inter fructifera computatur. Ambo autem significationem habent piorum, qui incumbunt et incubuerunt sacræ Scripturæ caulis et stabulis. Plurimi sunt fures et pla giarii, qui obambulant insidiantes Ecclesiis, perfodientes ejus muros et tacite penetrantes variis illu sionibus et fraudibus capientes et de Ecclesiæ soliditate trahentes simpliciorum animos. Secundum proportionem igitur spiritualis quantitatis, et secundum fidei magnitudinem, hi in quinque alii in qua tuor damnantur. Non enim omnes sumus æquales religionis intuitu. Unusquisque namque nostrum habet peculiare donum ex Deo, hic quidem sic, alius vero sic ". Si quis autem deprehendatur in re ipsa et noctu, id est, adhuc mutilans animam et noctis opera perpetrans, moriatur indicta causa ac si in prælio vel bello occubuisset. Si autem dies illuxerit, id est, si vera religionis notitia adhuc in ipso radiaverit, furem non amplius patitur capite periclitari. Noctis siquidem opera puniuntur: Venia datur his, quæ in luce committuntur. Deus siquidem ignovit delicta priscorum per ignorantiam et in tenebris commissa. His congruit illud dictum: Qui quondam eratis tenebræ, nunc estis lux in Domino“. Ad eum modum et Paulus, qui fuerat blasphemus, justificatus est; venundatur, qui multam solverę nequit, scilicet qui non potest in vera perseverare, ut decet, pœnitentia, et permanet in pristinis contu maciter vitiis. Exuti igitur honore, qui competit liberis, audiunt: ‹ Ecce ob peccata vestra venditi estis 7. › Si quis vero fraudulentus primam adhibuerit tentationem, necdum perdiderit et corru perit deceptum, in duplum condemnabitur. Nam illum, cujus animæ insidias struxit, 1:01 cepit. Reservatur enim Domino. Et mala, que parabat, ipse patitur capitale sustinens suppli cium. Si quis pecoribus immissis læserit agrum alicujus, etc. [5.] Non enim nos oportet nostra, sed eti uo, quæ sunt aliorum, quærere. Depascuntur agrum, Ecclesiam, et Domini vineas filii hæreticorum instar sævarum belluarum. Verum hæresis 283 auctores pestiferi pœnas luent omnium, quæ hæretici in Ecclesiam Domini deliquerint. Recidet enim in ipsos interitus, cui nos involverunt, qui, dum adbære mus sanæ doctrinæ, comparamur amœnissimo et pulcherrimo agro quoad animam. Quapropter mala, quæ nobis dederunt, patientur et ipsi. Si ignis egressus in spinas, etc. [6.] Non enim decet ut illi, qui ad perdendum et corrumpendum nati, etiam destruant ipsum bonum. Spinæ secundum intellectum allegoricum existimantur, religio 651 Cor. VII, 7. ** Ephes. v, 8. Isa. L, 1. “Joan. xvii, 3. 31 Cor. x, 32. **Row. xi, 15.
Non suscipies rumorem vanum, etc. [XXIII, 4.] Quapropter quidam Nomothetæ prohibent auritis testibus ferre testimonium; et oculatis permittitur testibus, quasi rei veritas oculornm testimonio confirmetur,' at mendacium rokøretur aurium testimonio. Pauperis non misereberis in judicio, etc. [3.] Nam justitia divinum quoddam est et sincerum, nec odio vel gratia corrumpitur. Quapropter eleganter dictum est: Judicium Dei est > etc. juste justum sequeris. Nam justus si perit juste, ejus est. Opus est igitur sapientia ad discernendum justum: nec temere et importune decurrendum est ad misericordiam. Si occurreris bovi inimici tui, etc. [4.] Eximia clementia hic docetur, ne scilicet noceamus inimico, imo huic totis prodesse studean.us viribus. Quem vero lædet, qui nec inimico injurius esse in ani mum inducit? Præterea tollit odium et discordiam spargens semina pacis. Beneficium siquidem reipsa datum amicitias conciliare novit, et ad referendain gratiam pellit hominem non per omnia iniquum. Qui vero instruitur non despicere jumenta, quomodo non insignem benevolentiam et hu manitatem exhibeat hominibus? Sic et Christus, quamvis lapidibus peteretur ab Israelitis, tamen ac clamat: «Donec diem habetis ambulate, ne tenebræ vos apprehendant 73; ac si diceret Benefacite inimicis vestris, et orate pro his qui vos persequuntur 78. Tribus temporibus anni mihi festum celebrabitis, etc. [14.] Deus cum sit spiritus 285 spirituales habet celebritates, quas nullus frequentabit terrenus, ut nec spiritualis terrenam, de quibus dictum est: «Solemnitates vestræ in luctum, et cantilenæ vestræ in lamentationes et Ingubria carmina”, › Quemadmodum Qui credit in me, non condemnatur: at qui non credit, jam condemnatus est”; › sic inter eos, qui dies festos Deo non carnaliter agitant, non judicantur et condemnantur. Nisi adesset mensis noverum fructuum, non licebat festos celebrare dies Domino. Si requiritur mensis novorum fructuum, cedo, qui sunt novi illi fructus? Si intelligis externos, quos tellus alma fundit fructus, profecto si annus serius fructus ad maturitatem produxerit: certe non imminet mensis no vorum fructuum. Præterea si sterilitas exorta fuerit, nullique ob id pronati fuerint fructus, quo parto festum agemus Domino? Verumtamen quotannis festos dies agere jubemur voce divina. Præter ca quo modo peragemus secundum festum, quod non solum messis sed et primitiarum cognomina tur? Si enim cui fructus nascantur novissimi, quomodo festum frequentabit laborans penuria pri mitiarum? Quid faciet iile, cui defuerit ager, lege disertis verbis dicente: Operum tuorum, quæ seris in agro tuo.» Quomodo tertiam celebritatem exordiar opera consummationis non habens in exitu auni? Si anni finis incurrit in decimum mensem, accidit ut tertia celebritas agitetur ante Pascha, quod nobis parit mensis primus. Qua ratione celebritas exitus in septimo mense celebratur, qui tamen annum non finit. Cæterum hæc missa faciamus, et sequamur id, quod dicitur: Ascende in montem, et ascendentes mente constituamus dies illos Domino dicatos. Ordine quodam cohærent ille celebritates. Ni pra:cesserit prima, secunda sequi nequit: similiter dicendum est de tertia, quæ non venit, nisi præeuntibus duabus. In secundo festo non possam colligere opera mea omnia, sed saltem quæ seminavi. Non enim necessitas mihi incumbit sojum seminandi, sed et plantandi et plan tas tuendi, putandique. Si igitur voles frequentare testum Azymorum in mense novarum frugum, exte veterem hominem cum operibus suis, et evadas novas homo, ut mensis festi novorum fru etuum, sit tibi novus et tuus. Hic enim mensis non utrisque tam veteribus quam novis addictus est. Verum quomodo erimus novi? Si exuamus veterem hominem cum operibus suis, et induamus novum, qui renovatur ad cognitionem secundum imaginem Conditoris 19. Quæ igitur sit celebritas Azymorum, et qui sint panes illi azymi docet Paulus: Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus. Itaque festum ejus celebremus mon in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et versutiæ, sed in panibus fermento carentibus, hoc est, in sinceritate" et veritate **. Hæc eadem et lex commonstrat, inquiens: Eragicabitur omnis anima, ubi inventum fuerit fermentum. Si eadem sunt in conspectu Dei, fermentum, adulterium, scortatio, et Sodomia, quare singula illa peculiaribus inhibet legibus? Si igitur possides fermentum malitiæ, nec exterminaveris omne fermentum malitiæ de principali parte animi, quæ domus censetur, profecto auctoritas divina præcipit, ut eradiceris. Nam necessitas postulat ut is, qui attigerit mensem novarum frugum, innovetur, nec quidquam pri stinæ retineat fæcis. Antiqua præterierunt, ecce nova facta sunt *1, Quia autem inquit: «Terbus temporibus anni,» etc., primum enarrabimus ipsum annuin. Christus Jesus quo tempore mihi appa ruit, qui justitiæ verus Sol perhibetur, constituit mihi mensem primum. Dum enim adhuc hærebam in Ægypto, non vidi mensem primum, nec is mihi imminebat. Quamprimum vero cœpero festum cclebrare Domini, dicitur ad me: Mensis hic sit vobis principium mensium.» Et quemadmodum sol metitur et suo cursu absolvit externum hone annum: ita justitiæ Sol 286 acceptum perficit annum, cujus sanatio in alis ejus, sicuti habetur in Propheta: ‹ Timentibus autem nomen meum exorietur Bol justitiæ **, lux scilicet vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in mundum ",» Gum enim sit sermo, radios suos immittit in animas. Quidam intelligunt annum acceptum, quem Christus 17 Amos vill, 10. 18 Joan., 83 Malach. IV, 2. 73 Deut. 1, 17. "Dent, xv, 20. 75. Joan. x11, 35. 76 Matth. v, 44. 19 Coloss. II, 9. 10. 801 Cor. v, 7, 8. 61 I Cor. v, 17. 84 Joan. 3, 9. 8 Psal. LX,
Et emittam crabrones ante te, etc. [XXIII, 28.] Crabrones ex occulto non prævisi, cædunt et consauciant lethaliter caput, et quæ capiti sunt annexa. Ut igitur ex prædicto versu patet, videmus Deum per minu tissima insecta, per culices, nec non ranas domare posse superbos Ægyptios. Significat quoque se ex cœlo de improviso, præter spem, missurum auxilium. Si extimescitis copias alienigenarum, metum ponite, crabronibus et vespis infringam illorum impetum, ipsosque dabo victos. Amat enim Deus per paucos vincere, ut liquet exemplo Gedeonis, qui trecentis fudit innumeras hostium copias. Prædicit præterea, quæ sequuntur, ne ubi 290 vicerunt, victoria insolescant, suæque virtuti victoriam ac ceptai ferant. Non ejiciam eos anno uno, etc. [29.] Nam feræ fugitant domicilia multorum hominum, ut qui natura illis imperitent. Cæterum solitudines et solitaria loca frequentare consueverunt. Nec licet animos illo rum, qui festinabant in terram promissam in unum contrahere liberatos ignorantiæ vinculis, et abun dantes refertosque divina scientia. Nec enim perpeti possunt, si quis ignorantiam ipsorum eximat animis; nec tolerare possunt doctrinæ afluentiam nimiam. Cæterum non vult, ut dominium terræ citra prælia et pericula acquirant. Nam quæ magnis parimus nobis laboribus, illorum possessionem plurimi facimus. Præterea omnis, qui in prælio versatur, implorat auxilium divinum, ut liberetur ab immi mente periculo, scilicet ne in potestatem hostium deveniat. Ad hæc anima, quæ sine pulvere et labore potitur et fruitur libertate, ea ad socordiam et negligentiam inclinat, obnoxiaque et opportuna est hostibus invisibilibus et tandem patitur, quæ fecisse didicimus in Evangelio impurum spiritum, qui revertebatur in pristinas sedes junctis sibi septem aliis deterioribus. Paulatim igitur exturbat incolas terræ, donec ad mensuram ætatis implementi Christi pertingant. Et dabo fines tuos, etc. [31.] Pomerii prolationem promittit, si observent legem pomerii coarctatio nem minatur, si legem transgrediantur. Dan usque Bersabe, etc. Hoc contigit regnantibus Davide et Salomone: quorum regnum promotum est usque ad Euphratem. Si servieris diis illorum, erunt tibi offendiculo, etc. [33.] Nam si iter facienti offendicula posita fuerint, defatigatur et itineris molestiis divexatur graviter priusquam iter perficiat. Præterea anima ad Deum iter ingrediens impiis ambagibus ab itinere recto abstrahitur. Ascende ad Deum tu et Aaron, usque ad hunc locum: Apparuerunt in loco Dei, et ederunt et bibe runt, etc. [24, 1-11.] Assolet Scriptura sacra frequenter Ecclesiam nominare ista voce, præsertim spi ritualem Ecclesiam montis sub nomine comprehendere avet, et propter hanc terrenæ Ecclesiæ istud nomen attribuit. Nam qui in Ecclesiis versantur, nihil humile sentiunt; verum segregati ab terrenarum rerum cura et fæce, sublimes feruntur et cœlestia meditantes perquirunt. Nam potentes Dei vehementer supra terram elati sunt. Et iterum: «Quis ascendit in montem Domini "7?, etc., qui mons ab implis scandi nequit. Quare populus non ascendit in montem? Quia multi sunt, vocati, at electi pauci”. Ex his, qui se in montem receperunt, Moses solus accedit ad Deum, eminus autem cum reliquis consistit Aaron, quamvis typum gereret Christi veri pontificis, per quem etiam nos censemur regale sacerdotium. Quapropter non contemnit nostram conditionem, sed descendens ad nos inter nos moratur. Moses præ fertur fratri at sequester et arbiter naturalis legislatoris et Dei, quatenus et ipse legi subjiciebatur. Quamvis Moses absque Aarone non ausus fuerit intrare ad Pharaonem, sed illum ut auxiliatorem ac cepit et socium periculi ab Deo, quamvis dignitate foret secundus. Ascendimus igitur quasi in montem in sanctas et supernas mansiones, qui sumus sancti et electi, nec tamen ascendimus nisi stipati comite Christo. Nam Aaron cum bis erat, licet illis adnumeraretur, qui eminus collocati erant. Christus siqui dém eminus consistit propter nos, ut et nos cum eo et per eum appropinquemus Patri. Cum enim Christus natura sit conjunctus Patri, si ejus participes facti fuerimus per Spiritum, connectemur per ipsum quoque Patri in divinæ naturæ societatem venientes. Nec aliter illi contenderunt in montem, quam prius exercitati sanguine Christi, qui dedit semetipsum pretium redemptionis pro nobis, offerens suam carnem, ut irreprehensibile sacrificium, Deo et Patri. Diluculo enim, ait, Moses aram posuit, ad _didit illi duodecim lapides secundum numerum duodecim tribuum Israel. Dimittens autem adolescentes filiorum Israel, jussit ut offerant holocausta et vitulos sacrificium salutis. Ara quam in radicibus montis statuerat, significabat 291 Ecclesiam super terra, subjectam vero supernæ Ecclesiæ primogenitorum matri. Aram hanc cingere jubet duodecim tribus, quasi is locus, utpote Ecclesia Dei, his vel maxime competeret. Christus namque inquit: «Non sum missus nisi ad perditas oves domus Israel ºº. › Sed viri expediti et fortes peracturi erant Christi mysterium, ut indicabatur per missos illos juvenes. Hoc antem exsecutos esse comperimus apostolos, qui in omnes orbis plagas missi, Evangelium annuntiabant addu centes holocausta, scilicet fideles, fide et virtute exornatos. Hoc vero opus desiderabat juvenilem et for lem animum, qui non flecteretur terrenis rebus, et vere dicere posset: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Verum autem sacrificium præfigurabatur per vitulos. Vitulo siquidem perfecto compa ratur Christus propter fortitudinem et puritatem. Confertur et vitulo parvo. Quia non subiit jugum legis servile, cum foret, utpote Deus, liber. Vitulus subditur jugo interdum, interdum immunis est ab aratro. Sic Christus bajulavit carnem, quæ erat sublita jugo peccati, interim a peccato erat purissima. Nam Matth. xv, 24. Philipp. 1, 21. 17. Ps. 1. xxIII, 3. Pe Matth. xx,
sive Throni, sive Principatus, sive Potestates, sive Dominationes, sive Potentiæ ". Hæ secundum Dei voluntatem, universam sustinent arcam hancque bajulant in nostrum ministerium missi propter eos. qui hæreditario jure sortiuntur salutem. Hæ potentiæ quasi quibusdam annulis animabus servandorum inserti, humi abjectos ad excelsa virtutis erigunt. Et facies propitiatorium, impositionem auri puri, etc. [XXV, 17.] Impositionis nomen significat arca operculum, Christus vero fuit illud operculum et propitiatorium. Nam Paulus ait: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in ipsius sanguine, ad ostensionem justitiæ suæ. Huc facit Joannis pronun tiatum: Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris ". Per ipsum siquidem optamus et petimus om nia bona. Hactenus (inquit) nihil petivistis in nomine meo. Petite, et dabitur nobis 2. Per ipsum enim placatus est Pater, ad quem contendimus per Christum. Ipse namque dicit: Ego sum via 13; Ego sum ostium. Nec quisquam, nisi per me, venit ad Patrem 2. Licet Christus fuerit inter nos, tamen di vinam obtinuit gloriam, quæ ipsum decebat. Quapropter propitiatorio adhibent Cherubim, qui ipsum tueantur et custodiant. Hi semper intuentur ipsum nescii visione ipsius exsaturari. Alis suis velant arcain, sicuti Isaias tradit 2, Seraphim obtexisse duabus alis pedes, et duabus vultum ejus, et reliquis duabus volasse. Nomen autem Cherubim portendit infinitam quamdam notitiam, et sapientiæ affluentiam redundantem: Simul quoque docemur vultum Dei non posse a mortali quoquam conspici. Lucem enim, (ut habet Paulus 2) inaccessam inhabitat. Præterea Deus ipse ita compellat Mosen: Nemo videbit fa ciem Dei et vivet 28; neque etiam, si quis conspicatus fuerit ejus vestigia et vias. Inscrutabilia enim vestigia ejus, et impervestigabiles viæ ejus 29, inquit Paulus. Præterea David ait: In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis? Et vestigia tua non deprehendentur (vel cognoscentur 30). Mare enim non recipit, aut si recipit, non servat vestigium pedis. Fortassis Seraphim perhibentur suos pedes et suos vultus celare alis. Nam in Dei sapientia non est vel principium vel finem reperire. Principium humani corporis caput est, ejusque finis feruntur esse pedes. Cæterunt omnia illa evidenter edocent et evin cunt ministerium, quod defertur his, ad quos sempiternæ vitæ devolvetur hæreditas. Hic absconditur ab alis Cherubim arca, illic ab Seraphim alis contegitur vultus. Idem utrobiqne consistit sensus. Supra propitiatorium cognoscar tibi, et loquar tibi, etc. [22.] Hic erudimur, quamvis inaniverit se Christus, tamen non humano, sed divino more dicit: Ego et Pater unum 294 sumus.» Et: ‹ Q4 me vidit, vidit Patrem 32. Quibus ex verbis elicitur, quod præcesserit om ne quod creatum est, licet carnem tandem induerit. Verumtamen cunctos mortales, etiam quoad humanitatem, multis parafangis excessit. Propitiatorinm inauratum divinam Christi manifestat naturam. Ei autem comparantur homi nes, quatenus in ipsius exemplar sese transformant. Locus vero, qui illa capit, a vulgo non calcatur, et Sancta sanctorum nominatur. Et pones panes propositionis super mensam coram me semper, etc. [30.] Manifeste nobis common stratur panis ex coelo datus apponendus in mensis sanctis ecclesiarum. Et omnia vasa, quæ serviunt mystico usui arcanorum divinorum, credenda sunt esse typi manifestissimi futurorum. Et facies candelabrum ex auro puro, etc. [31.] Aureum candelabrum typum Christi gerit, propter na turæ sinceritatem puram. Candelabrum sit torno elaboratum, etc. Quod additur ad elegantiam de monstrandam. Major erit nitor et elegantia si te verteris ad pulchritudinem, quæ non cadit sub sensum, sed solo intellectu percipitur. Nam formosus est, si formæ elegantiam intuearis, supra omnes filios ha minum 33. id est, formæ elegantia anteit omnes mortales facile: Surculi sive calami, qui utrinque emi nent, ex ipso, inquit, procedant candelabro. Christus enim cum unus sit, infinitus et multus esse putatur ob varietatem operationum. Lux, vita, potentia sive virtus, immortalitasque vocat, quæ nomina adeptus est ob varias operationes. Nec ejus potentia aliunde, quam ex sese pendet, plenus exsistens et abundans suis operationibus et virtutibus. Nec tamen peccaris, si lumina ex multis surculis vel calamis micantia. ne lucis in tabernaculo penuria sit, illa credideris sancti Spiritus repræsentare varios radios, quos se ptemplice divisione exponit Isaias 3. Aliter et in hunc modum interpretari potes hoe dictum; Ex uno fuit auro puro, etc. Christus totus omnino est Deus, nec ad eum modum, quo creati mortales, exi stimatur sanctificatus. Quod vero totus sit unctus, designat numerus senarius calamorum. Hinc donorum distributio large effunditur. Huic datus est sermo sapientiæ, illi sermo cognitionis, et discretio spiri fuum 33, etc. Non enim secundum mensuram, ut inquit Joannes 36, dat spiritum: sed ex ipsius pleni tudine nos omnes accepimus. Et impones candelabro lucernas, et lucebunt ex uno aspectu, etc. [37.] In libro Numerorum sic scrip tum reperimus: regione candelabri accendit lucernas 37. Nam lux nullum splendorem traus mittit ad eos, qui se avertunt a Deo; verum his splendet, qui per sanctificationem tracti fuerint in conspectum Dei: ibique steterint versis in Deum vultibus ob fidei alacritatem et vitæ piæ gravitatem, Quapropter per Isaiam peccatores affatur Deus: Quando extenderitis ad me, avertam oculos meos "Coloss. 1, 16. 20 Rom. 111, 25. "1] Joan. " Isa. vı, 2. 97 | Tim. vi, 16. 25 Joan. xiv, 6. 20. Joan. x, 30. i. 31. 33 Joan. xiv. 6. * Joan. x.'9. Rom. x, 33. 30 Psal. LXXVI, 381 Cor. x1, 7-10. 36 Joan. ** Joan. xv1, 24 28 Exod. XXXIII, 20. Isa. x1, 2 seqq. 38 Joan. XIV, 9. *ª Psal. xliv, 3. 37 Num. v. 3
editius, arca s'quidem humi posita erat. Nam Deus sermo excellentior crat respectu divinæ naturæ, quan) humanæ, quam a terra sumpserat. Auream aram, quæ typus est Christi, jubet statui supra Che rebim e regione ejas leci, unde Deus loquitur et intelligitur, quasi nos per Christum adducamur in conspectum Patris, versemorque in ‹jus oculis. Nam hominem, qui se averterat a Deo proper peccatum, iterum constituit et reduxit in conspectum Patris Christus. Siquidem pro nobis præcursor introivit in cœlum, ut ibi appareat coram facie Dei, et pro nobis intercedat peccatoribus. Ipse est pax nostra, ipse est thymiama illud compositum intuitu incarnationis. Nam ex duabus compositus est Christus naturis, ex subuhi et spissa: hæc humana, illa divina est: quia caret crassitie legalis cultus. Nam obtulit semet ipsum pro nobis in odorem bonæ fragrantiæ, dictus sacerdos et inquiens: ‹ Victimam et oblationem moluisti. › 296 Nec tibi grata fuerunt holocausta, in hoc comparata, ut expientur delicta. ‹ At corpus mibi aptasti. Tunc dixi: Ecce venio, ut faciam Deus voluntatem tuam 53,» Nam ut ipsius verbis utar, Propterea e cœlo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me. Hæc autem´est voluntas Patris mei, ut omne quod dedit mihi, non perdam, sed resuscitem illud in novissimo die *. › Etiam David dirigit in odorem bonæ fragrantiæ Deo orationis incensum sive thymiama, peragens suum sacrificium extendendo manus suas. Obtulit itaque Christus semetipsum thymiama compositum et tenue vel subtile. Hujus rei locuples testis est Paulus, dicens: • Deo autem gratia, qui semper per nos triumphat in Christo, et fragrantiam notitiæ suæ per nos manifestat in omni loco. Quia Christi bonus odor sumus in servatis et pereuntibus 5.» Et iterum: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et victimam Deo in odorem bonæ fragrantiæ ". › Incensi autem tempus assignatur matutinum et vespertinum, per quæ significatur perpetuo esse orandum. Quando lucernæ parantur et accenduntur, etc. Nam dum illuminamur divinæ lucis splendore, replemur abunde bono Christi odore. Nam fidei lux præstat, nosque ita præparat, ut queamus Christi cognoscere mysterium. Ait enim: «Si non creditis, nequaquam intelligetis ". Thymiama semper adolendum est. Semper siquidem Christus spargit et effundit bonos odures in suo tabernaculo, scilicet Ecclesia. Quod autem lex per Christum antiquetur, satis declaratur per id, quod probibet holocausta et libamina inferre super aram auream. Idcirco clamat propheta: «Sublatum est ex domo sacrificium et libamen **., Nova enim in Christo est natura. Gratia exciderunt, qui in lege justificationem quærunt post ostentatam veritatem. Nec feres, inquit, in hanc aram thymiama aliud, etc. Unus enim nobis est doctor et antistes: huicque soli adhærescamus deditique simus, dicentes: «Unguentum effusum est nomen tuum. Propterea adole scentulæ dilexerunt te. Post te in odorem unguentorum curremus *9. > Non sic fuerunt Judæi. Nam fugitantes Christi bonam fragrantiam, et recipientes aliud thymiama, filium scilicet iniquitatis, sequuntur Satanæ fetidissimum odorem. Nam ejus, ait, adventus erit secundum operationem Satanæ "., In hac ara imperatur Aaroni quotannis semel expiare se et populum. Jubetur quoque perungere et humectare san guine expiationis apices cornuum eminentium. Nam sanctum sanctorum est. Hoc idem eleganter expla mat Paulus, et ait: At Christus accedens pontifex futurorum bonorum, per majus et perfectius taber naculum, non manufactum, id est, non hujus structuræ, neque per sanguinem hircorum ac vitulorum, sed per proprium sanguinem ingressus est semel in sancta æterna redeniptione reperta “. › Et iterum ‹ Cum semel sit mortuus, non amplius moritur: mors non amplius ei dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo **.» Videre itaque est Christum, ut nostra peccata diluat et aboleat, humectantem et irritantein proprio cruore crucem: quod quidem significatur per id, quod cornua aræ cruentanda præcipiuntur, Christum solum vere cognominaveris Sancta sancto rum. Nam ex hoc sanctificationem capit omnis creatura, quæ in cœlo quæque in terris est. Siquidem Joannes inquit: Ex plenitudine ejus nos omnes accepimus **.**. De sanguine autem, quo expiatur po pulas, qui quoque aspergendus est aræ, in Levitico traditur per hæc verba: «Si autem universus po pulus Israel ignoraverit verbum 63, › etc. Dum audis altare et thuribulum, memento intelligendam esse adorationem, qua omnes cœlicolæ venerantur in cœlo summum regem. Non solum enim lingua eorum, qui sunt super terra et infra terram, sed etiam lingua illorum, qui in cœlo morantur, feruntur laudem transmittere ad illum penes quem rerum omnium summia est. Hoc itaque sacrificium, nempe sacrificium labiorum gratum est Deo, quemadmodum Apostolus testatur: «Et orationum bonus odor ", › Fac lutrum a'ncum et basim ejus æneam, ut laventur ibi, etc. [XXX, 18.] Sacerdotes, qui secundum legis præscripta, sancti erant, opus habebant divini baptismi typo, quc 297 abluebantur priusquam pergerent rein sacram facere. Non enim suflicit ad salutem externa legis ablutio, que corpus solumn emundat: postulatur illa ablutio, quæ purificat cor, et animæ sordes maculasque extergit. Ille, quem oinnes secundum legem mundum pronuntiant, si hac ablutione caret, eamque non gratanter et cupide accipit ab vocante Domino, impurissimus habetur. Nam non justificati sumus ex operibus legis, si andia mus Scripturas. Salus nobis obtigit ex fide in Jesum Christum, qui nobis ad se et ad Patrem securuma paravit aditum propulsata morte. Impossibile enim est ut sanguis taurorum et hircorum valeat auferre Ephes. V, 2. 87 Tit. ** Psal. xxxix, 7, 8; Hebr. x, 8, 9. *Joan. v, 38. 59. #51 Cor. 11, 14, 15. 39 Cant.-1, 2, 3. 60 Thess. u, Q. #1 HF: br. ix, 41, 12. yu, 9. 58 Joel 1, 9. Joan. 1, 46. 68 Levit iv, 15. 60 Hebr. xi, 15. * Rom. vi, 9, 10.
peccata. Virtutem divini baptismi Dominum rogabat Joannes insignis ille præcursor Christi, inquiens Ego opus habeo, ut abs te baptizer ". › Lutra intelligantur omnes illi, qui per baptismum sordes pec cati eluunt, quemadmodum Joannes quoque præstans pœnitentiæ baptismum. Sic Petrus, qui eodem tempore tres in baptismi aquas immersit. Philippus eunuchi Candacis reginæ lutrum fuit. Manus et pedes sacerdotum loti subindicant puritatem et integritatem in omnibus ad quæ eundum, et in omnibus quæ sunt facienda. Non datur aliter introire in evangelicam civitatem. In hunc modum abluendi et conse crandi sumus. Nam propterea divinus Apostolus scribit: «Quapropter multi sunt in vobis infirmi, et plurimi dormiunt. Etenim si nosmetipsos judicassemus, haudquaquam judicati fuissemus ". Quod Intrum illud significaverit sanctum baptisma testatur Beseleel artifex, qui id fecit. Nam in hunc modum de ipso disserit Scriptura: «Beseleel fecit æneum lutruin, et basim ejus æneam, ex speculis mulierum jejunantium, quæ jejunaverunt ad januas tabernaculi testimonii, quo die fixit ipsum *.» Verum quid sibi voluit illa specula? Israelitæ, cum versarentur in Ægypto, coluerunt idola. Ibi autem mulieres con secratæ et dicatæ idolorum cultui ingrediuntur in templum amictæ lineis vestibus. Dextra sistro, sinistra ornabatur speculo pro more illorum superstitionis. Mulieres Israeliticæ tenebant adliuc reliquias ejus vanitatis, quas obtulerunt in ædificium tabernaculi. Exstructo autem tabernaculo mulieres evangelicam temperantiam repræsentantes, et membra mortificantes assiderunt tabernaculo jejuniis se macerantes Hoc tabernaculum specimen fuit veri tabernaculi, id est, Ecclesiæ, quam fixit Dominus nec homo, eo, inquam, tempore, quo oportebat deditos dæmonum catervæ in sacra reformari vasa, quæ idonca forent ad suscipiendum sacrum baptisma, ut gloriari possent, se superasse legem. Ait enim: Præbete corpora vestra victimam vivam sanctam et placentem Deo, rationalem cultum vestrum 7.» Et iterum: «Glo rificate igitur Deum in corpore vestro › Jejunantes mulieres sunt exemplaria illorum, qui transcripti sunt in civitatem evangelicam. Et tabernaculum facies, decem aulæas ex bysso retorta, etc. [XXVI, 1.] Decem, inquit, tapetia inter sese connexa. Multæ enim mansiones apud Patrem, et plenitudo ecclesiarum, quæ unam Dei habent notitiam et unum scopum propositum, ad quem collimant. In pace siquidem vocavit nos Deus: et con jungimur connectimurque inter nos charitate et fide in omnibus ecclesiis ubique per orbem diffusis. ‹ Unus Dominus, una fides, unum baptisma ";, Idem hoc prædixit David, canens: «Qui ponis termi nos tuos pacem › Singula aulæa si latitudineın consideres, erunt quaternorum cubitorum: longitudo constabit vicenis octonis cubitis. Sub hoc involucro latet legis doctrinam recipi in ecclesias, verum esse angustam et arctam propter litteralis sensus obscuritatem. Ubi vero advenerit plenitudo temporis, reipsa comprobabitur Christi mysterium per resurrectionem, quam octonarius numerus præ se ferre videtur. Finis enim legis et prophetarum est Christus, cujus præceptum latum est, ut habet testimonium regii Psaltis. Corinthios quoque qui adhuc sapiebant ea quæ sunt legis eaque tantum non præferebant Chri sto, alloquitur in hune modum Paulus: ‹ Os nostrum apertum est erga vos, Corinthii: cor nostrum dilatatum est. Non estis angusti in nobis, sed angusti estis in visceribus vestris. Eamdem autem remu nerationem ut a filiis exigo. Dilatemini et vos, ne ducatis jugum cum incredulis”. › Jubet aulæa con texi ex bysso duplicata et torta, etc., quibus verbis ostendit nexum sermonis cum 298 humano cor pore. Nam byssus ex terra provenit. Et ex hyacintho,, etc., qui quidem commonstrat sermonem e cœlo descendisse. Color siquidem hyacinthi refert colorem coeli. Præterea additur: ‹ Ex purpura,› etc., quia Christus non est servilis conditionis, ut reliqui mortales: imo liberæ conditionis est, et ex Deo rex, et hujus universi Dominus. Et ex coccino retorto, › etc. Nam Christus conjunctis et con structis in una persona utrisque naturis, pro nobis suum cruorem et sanguinem profudit. Hæc illa sunt tropæa, quibus serio triumphat Ecclesia. Nam ut canit David: ‹ Regina a dextris astitit induta, et variis vestibus exornata "., Verum ornatus ille, quo conspicua fuit, erat Christus qui quidenı, cum sit pro se unus, tamen alius atque alius vident, dum ex aliis atque aliis eruitur typis virtute intel lectiva. ‹ Pictura Cherubim erat in aulæis, etc. Nam per Christum summa conjuncta et conglutinata sunt imis, et Ecclesia terrena connexa est supremis virtutibus et potentiis. Proinde etiam Salomon in sculpsit parietibus templi Cherubim. Hac pictura exornavit domum Dei, quam delineat Ezechiel. Saga ex pilis contexta, pellesque rufæ et byacinthinæ, quibus aulæa conteguntur, oculis nostris subjiciunt Christum, in quo utraque advertitur tam divina quam humana ejus natura. Hic est defensor et prote ctor Ecclesiæ suæ. Incarnationis signum est cruor. Cruor et pili significant ærumnosam mortem tum suam tum discipulorum. Pelles demonstrant illos, qui vim carui suæ lascivæ et petulanti fecere conti nentiam et temperantiam apprehendentes; cum vero illa, si colorem reputes, mirifice floreant, satis nobis in mentem revocant Spiritus sancti participationem, quam jam olim pollicitus est. Vel fortassis commonstraut nobis sub illo colore verecundam temperantiam. Columnæ fiant aulæis, quarum latitudo sit unius et dimidii cubiti, etc. Nullam dabis columnam taber naculi, quæ non repræsentet nobis Christum, qui est firmissimum Ecclesiæ columen. Perfectus est Christus respectu divinæ naturæ, quæ per unum columnæ significatur cubitum. Quia vero incarnatus est, assumpsit etiam dimidium, et quasi diminutus creditur propter carnem. Quapropter is, qui Patri 7 Matth. m, 14. 68 1 Cor. x1, 30, 31. 6 Exod. xxxvIII. 8, 9. 70. Rom. x11, 1. " I Cor. vi, 20, 15 Ephes 1v, 5. 73 Psal. CXLVI, 14. II Cor. vi, 11-13. 78 Psal. XV,
bras propulsans, non ferens artificiale et adulterinum oleum, quorum de numero sunt, quæ homines ex quibusdam seminibus exprimunt. Non enim veri et legitimi doctores docent in persuasoriis humanæ sapientiæ verbis veritatem “: quemadmodum hæretici adulterinum excogitant oleum, et ex ipso lumen producere machinantur. Aut si habuerint olivarum oleum, id tamen non possident purum, sed turbidum et amurca inquinatum, ut verisimile est, dæmonibus ipsis oleum hoc conspurcantibus per impietatem. Nemo etenim inquit Dominus Deus, nisi in Spiritu sancto. Affertur autem ab filiis Israel. Quis enim fructus a nobis Deo offertur, aut quod spirituale donum, quod comparandum sit vero Sermoni, qui haud patitur in nobis manere imbecillam illuminationem proficiscentem a Christo. Candelabruin extra velum ponebatur. Cum enim Christus per se lux sit, non opus habet adventitio lumine: sed ad nos, qui extra Dei domicilium nati sumus et versamur, suæ lucis demittit radios. Adduc ad te Aaronem et fratrem tuum et filios ejus ex filiis Israel, etc. [XXVIII, 1.] Deinde intulit illorum nomina. Nominatim enim describuntur, qui sacerdotio destinandi erant. Non enim sibi quis accipit honorem, sed a Deo vocatus. Qui vero temerario ausu ad sese trahere sacerdotium audebit, pœnas dabit, quemadmodum poenas luisse novimus Dathan et Abiron. Nam et Christus, sicuti docet Apostolus, non seipsum glorificavit, ut declararetur pontifex: sed is ipsum promovit ad cam digni tatem, qui ipsum in hunc modum appellabat: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchi sedec *. › Imperat autem Mosi Deus, ut secundum ritum legis accersat et inungal Aaronem. Nam et Christus consilio Patris vocatus est, ut summo fungatur sacerdotio. Una quoque vocati sunt ad idem officium discipuli, qui inquiunt: ‹ Dei sumus cooperari¡ 87.» Nam omnia fere orbis climata peragrarunt, annuntiantes sacrosanctum Evangelium, magnis laboribus Evangelico negotio deservientes. Nec ab surde accersendus et advocandus monetur Aaron. Nam lex per se fuit infirma ad sanctificationem præstandam suis cultoribus. Siquidem impossibile est sanguinem taurorum et hircorum auferre pec cata 1. Christus autem unicam pro peccatis abolendis offerens oblationem, perfectos reddidit in æter num sanctificatos. Quapropter hæc reputans Paulus, rejectamenta et stercora existimat, quæ in ‘lege traduntur, si componantur cum inmensa et excellenti notitia Christi. Initio quoque nisi Aaron additus fuisset socius Mosi gracilitatem linguæ excusanti, non potuisset Moses intrare ad Pharaonem petiturus populo commeatum. Christo dati sunt mirabiles discipuli, confirmati ab, eo ad forti animo capessen dam apostolicam, functionem, secundum pronuntiatum Pauli, dicentis: ‹ Omnia possum in Christo me corroborante *. › Et facies stolam sanctam, etc. [2.] Christus vestis est conveniens sancto generi. Præcipit enim Pau Jus Induite Dominumn Jesum Christum ". › Etiam Isaias temporis longo intervallo separatus ab Ecclesia, ait: «Exsultet anima mea in Domino. Induit enim me vestimento salutaris, et tunica læti tiæ”. › Quotquot enim in Christum baptizati estis, Christum induistis”. Et accipient aurum et hyacinthum, etc. [5.] Quæ dicenda erant de his, supra enarravimus abunde. Proinde superfluum fuerit. Et texturam superhumeralis, quod est super ipso secundum facturam ex ipsa erit, etc. [XVIII, 8.] Aquila vertit: Et textura vestimenti ejus, quod est super ipso. Superhumerale autem est tunica brevis usque ad præcordia pertingens instar thoracis. Nomen invenit ab humeris, quibus incumbit, quosque velat. Et accipies duos lapides, lapides smaragdi, etc. [XVIII, 9.] Jec gemma pallida est, el nigrum colore n pellucide admistum tenet, cœlumque colore refert, quemadmodum et sapphirus, qui haud dissimilis per hibetur smaragdo. Hæc gemma inhærebat superhumerali descriptum et in sua distributum genera popu lum Israeliticum continens. Nam quotquot scripti sunt in libro vitæ, in cœlo requiescent in Christo, 302 qui eos ad exemplum puerulorum, in humeris portat. Siquidem extendens alas suas excepit eos, et sustulit eos in tergum suum. Hinc attestatur David, inquiens: In tergo suo obumbrabit te”, In humeros itaque ipsius tollentur, secundum prophetæ vocem ". Et in brachium sive ulnas assumen tur ad exemplum prisci Ephraim. Huc facit quod inquit Christus: Nolite gaudere, quod dæmouia vobis subjiciuntur, sed quod nomina vestra scripta sunt in cœlis 9. Nam in Christo conspiciemur a Patre, Christusque efficict, ut Pater nostri meminerit. Et facies uncinos ex quro puro, etc. [XVIII, 13.] Dicuntur uncini propter rotunditatem. Latiores vero sunt, quam sik, nummorum rotunditas. Fimbrias autem vocal quasdam catenulas resplendentes variis co loribus instar florum, proinde flores hic nominantur. Laminas nuncupat bracteas ex auro tenuissimo in pilos distributas et divisas, quæ filis complicabantur. Rationale autem erat textura quadrata et æqui latera continens mensuram palini, quod catenulis quibusdam ex uncinis pendens circa præcordia pen debat. Rationalis siquidem pars animi eo loci in corde sedet, qua freti recte judicamus quæcunque contigerint. Hinc vocabatur rationale judicii. Cæterum Scriptura nominat judicium verum judicium, juxta illud Scripturæ oraculum; «Beati qui servant judicium, et faciunt (sive operantur) justitiam”.» 20 Rom. xui, 14. ** Psal. cv, 3. *# 1 Cor. 11, 4. Isa. LM, 10 *6 llebr. v, 5.6. ♥ª Galat. I, 27. 871 Cor. 1, 9. ** Psal. xc, 4. 88 Hebr. x, 4. * Philipp. v, 13. * Isa xlvi, 7. 9F Luc, x, 20
Et iterum: Honor regis judicium diligit "., Insignem siquidem gloriam regi conciliat justitiæ Supra ipsum duodecim lapides auro inclusi, quibus inscrip!æ sunt tribus in memoriam filiis Israel, etc. [XVIII, 21.] Lapides illi repræsentant viros sanctos, qui ob suam excellentiam, qua conspicui sunt apud Dominum, in ejus mente, quasi in corde siti sunt. Pendent quoque ex rationali quædam fimbriæ signi ficantes bonorum operum fertile examen. Quapropter apud Davidem legimus, Ecclesiæ ornatum esse ex aureis fimbriis 98. Ab rationali aureis annulis intercepta et elegans proserpit catenula per ambos trans iens uncinos, seque extendit usque ad summitatem superhumeralis, in qua sunt descriptionis lapides. Qui enim cognitione et memoria Christi subnixi ad cœlestem festinant descriptionem, rem ipsam, quanı affectant, assequuntur armis justitiæ dextra sinistraque instructi. Idcirco Paulus nos cohortatur di cens: «Induite universam armaturam Dei”, › cujus arma aurea per uncinos sive parva scuta deno tantur: quibus amicti strenue incedentes, erimus in descriptione et memoria Dei. Rationale annexum erat superhumerali, reipsa declarans arbitro Christo summa connexa esse imis. Ipse siquidem est pax nostra. Divisio illa triplex demonstrat sanctorum fidem. Firmitatem significat, quod ordines illi inclu duntur quadrata et æquilatera figura. Rationali, ait, incumbere oportet manifestationem et veritatem. Incertum est, an alii hic intelligendi sint lapides, vel capienda sit duorum nominum quasi in tabella quadam inscriptio: quæ quidem indicavit Christum esse et conversari cum sanctis. Nam ipse inquit Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi '.» In ipso siquidem cogno vimus Patrem, et voluntatem ejus bonam, et absolutam perfectionem, et quod Patri sit acceptus, sienti docemur Scriptura sacra. Ait præterea: Non amplius vos servos dico. Vos amici mei estis. Quia omnia, quæ audivi ex Patre meo, annuntiavi vobis *. › Veritas autem est, quod cognoscimus ipsum solum Dei naturalem Filium, nosque intercedente adoptione filiorum jura consecutos esse. Christus in conspectu Patris exsistens semper nostram causam agit, et pro nobis dicit. Vel alius hic latet et talis sensus. Superior cordis ornatus, qui paratur ex variis virtutibus, designatur per fimbrias illās supremas, quæ operi ornamenti causa accessere. Hyacinthus purpuræ implicatur. Nam vitæ puri tati et sinceritati conjunctum est regnum cœlorum. Coccus applicatur bysso. Nam solet verecundiæe rubori copulari vitæ splendor 303 et puritas. Aurum, quod undique renitet in istis floribus subindi cat thesaurum, qui reservatur sectantibus vitæ innocentiam. Exemplis autem patriarcharum, qui præ cessere, humanæ vitæ ratio magis informatur, quam quasi quibusdam uncinis sive scutis corroboratamı esse decet, scilicet virtute vitæ et fidei firmitate. Præterea talis nullo læditur vulnere tutus exsistens armis justitiæ dextra sinistraque. Ex his circa præcordia propendet rationale. Cordis autem quasi velum dixeris, quod in se circumfert patriarcharum symbola omnia. Qui prædictis armis instructus victoria potitus fuerit, omuibus patriarcharum virtutibus animam suam illustrabit et decorabit, alio alia virtute conspicuo. Insertoria, quæ externum illum ornatum applicant brachiis, docent vitam spe culativam pendere ex practica. ‹ Facies tunicam talarem interiorem totam ex hyacintho, etc. Inte riorem vocat, quod prædictis corpori sit propior. Talaris dicitur propter longitudinem, qua ad pedes usque promittebatur. Ex hyacintho confici præcipitur propter Christi immortalitatem, quam semper tenuit. Ideo David canit: ‹ Sacerdotes ejus (Ecclesiæ) induam salute³. › lluic astipulatur sapientissi mus Paulus Induite Dominum Jesum Christum. Nimirum hoc illud domicilium cœleste censetur, quo desideramus indui, scilicet lætitiæ tunica, vestimentum salutis, secundum prophetæ verba *. Christns si consideretur esse Aaron qnatenus gestat talarem tunicam, undique et ubique concinen tem habebat rationem. Nam cum foret Deus et unigenitus Patris, corpus suum effecit incorruptibile: et hoc amiciens seu vestiens coelesti vita, potentius et superius morte declaravit. Ut enim doceat se vere esse vitam, inquit: «Ego sum resurrectio et vita *. Ut demonstret se vitam largiri, ait: «Quem admodum enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso 7. › In fimbria tunicæ conspiciebantur mala punica et tintinnabula alternatim collocata, quæ quidem Aaronis in Sancta sanctorum introitum illustriorem efficiebant. Tintinnabula commonstrant sub typo quodam Evangelicam et divinam prædicationem, quæ circumsonat omnem civitatem, quod magnus sacerdos, qui est hostia irreprehensibilis, ingressus sit in Sancta sanctorum inventa æterna redemptione *. Nam unica oblatione consummatos reddidit in æternum sanctificatos. Mala autem puniea quamdam urbium speciem præ se ferunt. Siquidem velantur putamine vel crusta, quemadmodum oppida cinguntur mœ nibus. Intus grana tunicis tenuibus secernuntur, quemadmodum et oppida intra se infinita continent ædificia. Tintinnabulum positum est ad singula mala punica. Doctor enim in singulis civitatibus reso mat annuntiando Salvatoris nostri in Sancta sanctorum introitum. Capitali subditur supplicio ni tintin nabula insonent. Periculosum siquidem est evangelicis doctoribus silentium. Hine Paulus exclamat ‹ Væ mihi est, nisi evangelizem. ' › Vel aliter is locus exponi poterit. Hyacinthus est color, quo ta laris tunica tincta est, et indicat aera. Oportet enim administrantem apostolicam functionem corpus macerare, et liberari denso et crasso amictu, corpusque reddere quodammodo leve et aerium, ut au 14. 99 Ephes. vi, 11. * Matth. xxviii, 20. • Joan. xv, 15. • Psal. 5 Isa. LX1, 10. Joan. xt, 25. ▾ Joan. v, 26. 97 Psal. XCVIII, 4. 98 Psal. XLIV, Cxxxj, 46. } Cor. IX, * Kom. XII, Hebr. IX,
dientes olim extremam tubam sublimes in aera obviam procedamus Servatori. Talis est is, de quo Da vid: ‹ Ut araneam extenuasti (vel eliquasti) corpus tuum "0;, qui non mutilat virtutem, sed virtuti bus, quasi talari tunica velatus undique exornatur. Ut autem refulgeat bonorum operum splendore, accersittintinnabula, quibus adjecta sunt mala punica. Imprimis tamen tintinnabula resonantia fidei pu ritatem deprædicant: at mala punica denuntiant opera. Oportet enim nos sectari vitam quodammodo miseram et insipidam primo aspectu instar mali punici, cujus putamen haud editur propter insipidam austeritatem. Cæterum simili ratione vita eadem dulcem et delectabilem fructum habet sepositum in star mali punici. Vita hæc philosophica a sensu vulgi remota est, et parum oblectamenti habere putatur. Cum autem sit quasi bonorum mare, suo tempore ceu percoquitur ipsius fructus, et quam pulcher rime 304 maturescit. Fructus illi conspicientur cum verus noster agricola revelaverit vitam nostram et retexerit reconditorum pulchritudinem. Tum demum mirabilis dulcedo perveniet ad illos, qui re conditis istis fruentur fructibus. Nam secunduin Apostolum: Omnis correptio in præsenti sæculo non gaudii, sed tristitiæ esse videtur ". Tunica autem sit fimbriata, etc. Fimbriæ, quas ipse xoovμ 6ous vocat, sunt quædam orbiculares appendices, quæ ornamenti gratia operibus admoventur. Non enim nos solum imperata facere oportet, sed de nostro aliquid accedere oportet, ad exornandam et comendam animam. Horum de numero crat Paulus, qui gratis annuntiabat Evangelium, recusans accipere vel illa, quæ lex et consuetudo accipere permittebat sacra ministeria peragentibus. Cæterum nunc esuriens, nunc sitiens, alias in nuditate exsistens, egregie adventitia illa ornamenta sibi comparabat. Facies laminam auream puram,'in qua sculpes opera cælatoris, sanctum Domino, etc.[XVIII, 36.] Hoc sana erat Christi mysterium, ejusque in hunc mundum descensus vel missionis præludium. Sanctificatum >enim a Deo Patre se esse satis evidenter elucidat Einmanuel, eo quod traditus, quodque missus sit, ve ∙rum ad gloriam et regnum. Propterea ipsum coronat. Quod enim Christus ex sese possidebat, id Aaron participatione assequitur, sicuti indicatur per laminam. Hyacinthus cœli indicium est, sicuti et ipso Christus loquitur: ‹ Meum regnum non est de mundo hoc ". Quod dicitur: Et emundakit Aaron peccata sanctorum, etc., huc refertur, quod priscorum delictorum abolitio significet omnem abla tionem et perfectionem in Christo esse consummatam. Ipsius enim nostra tollit peccata. Ut vero sui regni æternitatem nobis proponat, ait: «Et erit semper super fronte Aaronis, › Impie igitur docent hæretici, quod Christus aliquando Patri restituturus sit regnum, ipseque regnare sit cessaturus? Ut sua ornamenta, ceu militi baltheum et galeam, accommodet, trahit ei mitram et cidarim. Nam Christus pro nobis forte prælium commisit, sicuti scriptuin est: Et arcum suum intendit, et paravit ipsum, sagittas suas confecit 13, etc. Et iterum: Debellatis et devictis principatibus triumphavit de poten tiis, concussit dominationes, et captives, qui super terra erant, redemit ". Ex bysso autem tenui mitra et cidaris,» etc. Non enim densum vel visibile est spirituale bellum. Nam non adversus sangai nem et carnem nobis dimicatio est. Hæc capitis ornamenta, si quis et alium exquirat sensum, osien dunt reposita esse illis, qui pie vixerint, coronam inenarrabilibus sculpturis expolitam et excultam. Calceos non addit illiuscemodi ornamentis exornatos, ne gravavetur calceorum pondere, et quodaminodo ∙immobilis accessione pellium mortuis belluis detractarum fieret. Præterea calceos deponi jussit Deus, cum primum in flammante apparuisset rubo. Et filiis Aaron facies tunicas, et zonas, el cidares, etc. [XVIII, 40.] Universus enim sacerdotum ordo bellicosus est, et acerrime oppugnat vitia, nec unquam cessat totis viribus sacrosanctæ defensare do gmata veritatis, capiens omnem intellectum ad obediendum Christo. Nec aliquain turpitudinem importat usus linenrum femoralium. Nam femoralia linea in hoc adhibentur, ut refrigerent et exstinguant cu pidinis Dammas. Nihil ex peccato tenent mortui. Non enim conficiuntur ex lana. Qui in hunc modum flammas opprimunt, non sentient æternam mortem. Ablues ens aquu, et accipiens stolas eos indues, etc. [XVIII, 42.] Sic et nos abluti et repurgati sacro ba ptismate, recipimus gratiam cœlestem, lætitiæ induti tunicam, sicut scriptum est: «Induite Dominum Je sum Christum. “, Oleo-inungit capita quemadmodum habet illud Scripturæ eloquium: ‹ Impinguasti oleo caput meum "., Illa unctio indicat spei alacrem hilaritatem, quæ adest vitæ sanctorum, vel si gnificat visitationem cœlestem, qua nos visitavit Christus, et in maximam conjecit lætitiam. Miseri cordiam enim sumus consecuti quotcunque credidímus, et benedicimur a Domino macerantes animum seu mentem Spiritus sancti affluentia. Nam caput 305 quod unctionem capiebat, mentis typus est. His peractis consecrabantur manus sacerdotum ut forent idonei ad sacrificia irreprehensibiliter immo landa. Et nos tunc spiritualia dona offerimus Deo. ‹ Qui namque ascendit in montem Domini? › Secun dum Davidis testimonium: «Qui fuerit innocens manibus, et mundus corde 17. › Et adduces vitulum að januas tabernaculi testimonii, etc. usque ad hunc locum: Concremubis reliqua igne. Non comedentur, quia sancta sunt, etc. [10-34]. Mille n:odis nos sanctos facit Dominus noster Jesus Christus, utpote in umbris legalibus aliter atque aliter acceptus. Vitulus enim intelligitur Chri. 1ª Psal. xxxvin, 12. 11 Hebr. * Rom. xiii, 14. 18 Psal. xx, 5. 41. *1 Joan. xviii, 36. "Psal. vi, 13, 14. 17 Psal. xxmi, 3, 4. "Coluss. II,
stus, sed immunis jugi. Siquidem Deus est. Jugo subjicitur: quia homo quoque est. Mactatur ad ja nuas tabernaculi, utpote pro Ecclesia mortem subiens. Sanguis affunditur sancto altari. Sacrosancta namque et accepta fuit Patri mors Unigeniti. Intestina incenduntur in odorem bonæ fragrantiæ. Að hæc typo quodanı referunt internum hominem, scilicet mentem, in qua virtutum sedes est, quibus in hæret spiritualis fragrantia. Nec tamen uno, sed multis modis intestina declarant illa, quæ diximus. Quia plurima sunt, quæ inter intestina connumerantur, ut pinguedo, renes, summitas jecinoris. Re liquæ autem corporis partes exuruntur extra castra. Siquidem extra portam (ut testis est Paulus ") crudele supplicium sustinuit Christus. Præsignis et splendida gloria illius mortis delineatur per ignis naturam, quæ sacrificia absumit. Eadem ignis natura adumbrat divinitatem Christi, quemadmodum accidisse cognovimus quoque in Rubo, et in Sina monte. Ingenti autem gloria extollitur Christus, quod sustulit mortem. Nam supplicii ignominiam vicit resurrectionis gloria. Hujus rei argumentum est vituli cadaver, quod igne absumitur. Quod vero subdit: Est enim pro peccato, etc., satis evi denter indicat mortem Christi esse expiationem peccatorum veram. Deinde aries, qui perfectum animal esse cognoscitur, repræsentat etiam Christum fuisse perfectum. Vitam Christi fuisse sanctam pronun tiat sanguis aræ aspersus. Nam vitæ sedes in sanguine est. Christus autem pro nobis omnibus oblatus est Deo et Patri in odorem bonæ fragrantiæ ". Nam omnis aries in membra dissectus et concisus offerebatur. Nos siquidem membra sumus Christi, et omnes Christiani unum censemur corpus. Quod in testina lavantur, satis docemur per id insinuari Sermonis puritatem. Vita Christi a capite usque ad calcein odorem bonæ fragrantiæ fundit. Quapropter una cum capite et pedes offeruntur, id est, prin cipium et finis. Nec obsto, si per caput mentem, et vitam practicam per pedes intelligas. Nam in Christo non solum opera, sed etiam cogitationes puræ existimantur. Ut frustra immolantur vietimæ et sacrificia pro eo, qui non delinquit, scilicet Christo; sic nos, cum plurimum peccemus secundum te stimonia Scripturæ, experimur Christum salutarem. Nam ut mors oppressit ob delictum Adami uni versum mortalium genus, ita Christi vita vivificat omnes. Siquidem obediens factus est usque ad mor tem, ut tolleret inobedientiæ crimen, quod commiserat Adam. Sic Paulus quoque docet, dicens: ‹ Per unui condemnatio, et per unum in omnes pervasit justificatio *., Itaque servati sumus per Chri sti mortem, quam adumbravit vitulus. Dum autem sequimur vitam sanctam, fit ut grati acceptique si mus Patri, transmittentes ad ipsum bonorum operum fragrantiam, quam quidem præmonstravit arietis cruor aræ affusus. Alter aries iterum Christi mysterium parturit, cum dicatur esse victima perfectio nis. Christus etenim omnes in virtutibus perfectos constituit, id est, qui aures nostras sanctificavit, ut obsequamur Deo, et veritatem doctrinæ ejus suscipiamus, hæreticorum aures et era obstruentes. Hinc ait Joannes: Fratres, probate spiritus an ex Deo sint. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum, ex Deo non est. Omnis sanctificatio per sanguinem Christi nobis obtigit, in quo et manus, quæ practicæ vitæ significationem habet, consecrata est. Pes significat vestigiorum rectitudinem, sicuti ba bet Psalmus: ‹ Converti pedes meos in testimonia tua "., Et 306 iterum in Proverbiis ☺ Recta ve stigia fac pedibus tuis, et vias tuas fac directas "., Destræ vero et summæ partes oleo sancto deli butæ videntur. Nam virtutis opera censentur dextra, nec quidquam, quod sinistre interpretari queas, possident usque ad finem, qui per summitates vel extremitates depingitur. Inquit enim Apostolus Qui in nobis incepit opera bona, ea perficiat (sive ad finem perducat **).» Moses autem victimas, qua re Deum repræsentat, a sacerdotibus suspicit. Docet namque in hunc modum sanctificatorum sacrificia Christum concernentia quasi per manus sit accepturus Deus. Christi siquidem continent· bonum odo rem. Idem hoc declaratur per oblationem intestinorum, quæ concremari jubentur in odorem bonæ fra grantiæ. Pectusculum et armus traduntur sacerdoti de ariete perfectionis. Nam sacro generi datus est Christus potentia et sapientia a Deo et Patre. Sapientiam ostendit pectusculum, in potentiæ notitian nos ducit brachii sive armi typus. Sacri autem animabus jure quodam competit, ut veniant in socie tatem corporis Christi. Ad hoc accedere nequeunt alienigenæ, quique ob incredulitatem non habentur in baptizatorum numero, et hæreticorum filii. Nihil de carnibus relinquitur in crastinum. Nam sancti ficatio, qua potiemur in futuro sæculo, non erit corporalis. Siquidem nostra corruptibilitas tempore resurrectionis abolebitur: nec amplius opus erit ea præcipere, quibus illam possimus subterfugere, ut in hoc sæculo Deus non cessat nos hortari, monere et obtestari. Alius erit in futuro sæculo sanctifica tionis modus, qui illi congruet tempori, et cognoscetur ex conversatione, qua semper nobiscum con versabitur Christus. Septem diebus perficies manus illorum, etc. [XXIX, 35.] Septenarius significat oportere nos semper addictos esse cultui divino: «Si acceperis collationem filiorum Israel,, etc. Solvunt ratione regis didrach mum, neque mulier neque impubes. Nam quidquid fuerit molle et enervatum et minus ad intelligendum perfectum, repudiatur. Soli illi sunt idonei ad offerenda munera Domino, qui pertingunt ad mensuram ætatis plenitudinis Christi; qui quidem digui sunt, ut appareant in conspectu Dei. Hæc siquidem di vina dicitur visitatio, Davide loquente: Oculi enim Domini super justos *.» Omnia illa, que plebs ** Hebr. x1, 12. "Ephes. v, 2. 2 Rom. V, I Cor. VIII, 6." Psal. xxxIII, 16. 21 | Joan. iv, 1-3, 22 Psal. CXVIII, P, ov.
terium, scortatio, immunditia, lascivia, simulacrorum cultus "., Immunditia autem vera censetur luxuria, quæ conspicitur in idololatrarum celebritatibus. Quidam aiunt hostiam non miɛctatam esse in honorem vituli, sed ut esset expiatio impiæ transgressionis. Quapropter ea hostia salutis nun cupatur. Populus enim tuus, quem eduxisti, etc. [XXXII, 7.] Rejicit Judæos Deus, et Mosi tradit, quamvis ipse leges dedisset. Imitatur itaque dictum: ‹ Abite a me, qui operamini iniquitatem; non novi vos". Detinuit apud se in monte Mosen diebus quadraginta, ut cognosceret quam facile populus ille rever teretur ad nefandam idololatriam. Proinde introducendos esse dies festos et sacrificia, et splendidas solemnesque epulas, ne recurrerent ad vetitum idolorum cultum. Et in hunc modum, et illiusce modi exercitiis et ludicris illorum pueriles animos provehendos esse ad spiritualia bona. Cæterum necessitas exigebat, ut Moses, qui arbiter erat delectus, imitaretur Christum, qui iram cœlitus pec catoribus impendentem potenter discussit. Quapropter admodum prompte se culpæ a Judicis com missæ deprecatorem offert; nonnihil in spem veniæ impetrandæ erectus benignissimis Dei verbis, quæ ita habebant: «Sine nunc me. Quid enim obstare potuisset Deo, si voluisset e medio popu lum istum tollere? Quapropter amico illo alloquio Mosen cohortatur, ne cunctari velit Domino supplicare pro delicto populi. Haud enim ipsum latebat, Mosen reputantem delicti enormitatem non ausurum intercedere pro populo, præsertim cum nunc, comi alloquio confirmatus, profert pavido pectore: Ne averseris me pro populo supplicantem.» Moses audito populi tumultuantis clamore in descensu montis comminuit legis tabulas recusans esse pædagogus inobedientis populi. Vitulum in pulverem redactum sparsit in aquas, quibus potavit Israelitas, ut demonstraret nefarium hoc sce lus esse intestinum, et ipsorum attingere hepar et viscera omnia vel, ut doceret, animos illorum prorsus infectos esse idololatria, et nil nisi idolorum cultum parturire; vel, ut hoc exemplo decla raret more prophetico, fore aliquando (ut nostro sæculo contigit) ut universa idola excinderentur, et omnis occasio, quæ ad hæc fabricanda impelleret, amputaretur: epota scilicet ea occasione ore piorum hominum, quod accidit vera confessione. Hac confessione quæ ore fit, firma et fixa, idololatriæ mysteria instar aquæ transeunt et dilabuntur: quamvis illa aqua prius ab vesanis idololatris cruore fuerit cor rupta et conturbata. Nam qui prius magna veneratione in genua provoluti adorabant idola, nunc nou cessant destruere idololatriæ dogmata. Moses, cum de sontibus captum esset supplicium, pro reliquis ad preces convertitur, propter quos digreditur castris. Haud dissimilia ausi fuerunt commit tere Judæi in Christum vocantem eos in regnum cœlorum, quemadmodum Moses in terram promis sionis et promittentem se liberaturum fideles, quemadmodum Mo,es servitutis jugum abstulit Ju des. Præterea agnus paschalis luculenter docebat, sanguinem Christi salutem 310 elargiri fideli bus. At perfidi Judæi tot tantisque typis spretis et contemptis, abripuerunt doctrinas, quæ fuerunt præcepta hominum, et elegerunt, quibus crederent, fraudes et dolos sæculi, quibus ita sunt affecti et subversi, ut aspernarentur Christum, et ad nuptias sedulo invitati, venire recusarent ". Quapro pter cum tempus advenisset, quo scelerati illi funditus interirent, sanctorum preces conservarunt reliquias: cum Romana arma cæteros absumerent. Quemadmodum antiquitus exuebantur stolis, gloriæ vestis, quæ erat Christus, ipsis detracta est. Hic digressus est ab illis, quemadmodum iste recesserat ab eorum tabernaculis. Desertis namque illorum castris, abiit quam longissime ad gentes, ibique tabernaculum fixit, scilicet Ecclesiam construxit, quam sui juris faciens, inquit: Hic habi tabo, quia elegi eam ". Hanc vestibus quibus despoliavit perditos Judæos, vestivit et exornavit. Quapropter ait: Exsultet anima mea in Domino. Induit enim me vestimento salutis, et tunica lætitiæ; imposuit mihi mitram, et ut sponsam me cohonestavit ornamentis plurimis *.» Quidam tradunt non sontes solum illa clade consumptos, sed quoslibet, ut quisque cladi forte occurrisset. Cum enim universi deliquerint, sine discrimine etiam plectuntur, quemadmodum si quis virgis cæ ditur suo merito, quodcunque membrum aut quæcunque pars corporis castigatur, juste cæsa credi tur. Ad eum modum universus populus poenas expendebat commissi sceleris, cum pœna per pauco ruan evagaretur capita. Idem nunc quoque fieri observatur, quando Deus sua judicia invehit publica, quibus plectit incredulum et impium humanum genus. Lex per Mosen clamat: «Si quis vult Dei esse amicus, mihi amicus flat. › Nam qui legi amicus est, idem et Deo amicus habetur. Omuis igitur qui diligenter observat,tam Deum quam legem, dat operam, ut sedulo occidat cognatos et necessa rios male sibi junctos. Non enim in Scriptura sacra cognationem et propinquitatem significant ipsa nomina. Sunt etiam amici, sunt nobis propinqui, quos hostium loco ducimus. Sunt rationes et affe ctus, qui nobis innascuntur et propinquorum numero habentur quibus nisi cæsis et interfectis, nulla vitæ spes restat; qui si vivunt, nos morimur: si occiduntur, tum demum vita fruimur. Verus frater erat, quem repræsentabat Aaron. Is ille est, qui accurrebat, ut opem ferret Mosi. Senior dictus est, quod angelorum creatio creationem hominum antevertit. Vocatur etiam is Aaron, qui operam suam navavit populo cum ad idololatriam declinaret. Cæterum unum additur idemque utrin que nomen, at diverso respectu. Hic frater interficitur, dum exstirpamus inspirationem et instinctum * Matth xx, 2 seqq. 85 Psal. CXX), 14. *2 Galat. v, 19, 20. 3 Matth. vi, 23. ** Isa, Lxt, 10. sic
sistit diabolus, petræ, patent in profundum. Opus itaque habemus Deo commonstrante nobis suam sa pientiam et corrumpente sapientiam sæculi hujus, quam non sonat Paulus magnus ". Opus est itla sapientia, inquam, quam reconditam in mysterio enarrat Paulus. Cui sapientiæ si appropinquaverint etiam illi, qui reliquas petras obtinent, vincuntur, et quasi devorantur ceu virgæ præstigiatorum Ægypti, quas deglutiebat virga Aaronis, quæ ferebatur veritatis sceptrum, secundum illud oraculum Absumpta sunt, quæ cohærebant petræ ", > scilicet potentes corum, ut virgæ incantatorum Ægypti absumebantur a virga Aaronis. Hæc siquidem erat sceptrum veritatis. Hac virga, scilicet effectrice sua et insigni potentia, quasi in petra abditum tuetur vere religioni et pietati consecratum, ut innoxius et illæsus conservetur, nullo scilicet valente rapere illum, quem divina potentia tuetur. Cæterum nja nus imponitur theologo donec transeat ille, qui antecedit sæcula, nec tamen locali circumscriptione, sed intellectu apparens omnes antecedere creaturas. Reducta vero manu Moses conspicatur posteriora Dei, cum faciem ejus cernere inter impossibilia 318 connumeretur. Cum enim conspicere nequeas essen tiam Dei, quæ antecedit æternitatem, potes tamen aliquo modo ex magnitudine et pulchritudine creatu rarum Deum speculari. Nam quæ sunt invisibilia ipsius, ex creatione mundi, dum per opera intellt guntur, pervidentur 6. Huic consentit et illud oraculum: ‹ Attollite oculos vestros et videte, quis commonstravit hæc omnia? qui profert secundum numerum ornatum illorum, omnes suo nomine vo cabit ". Præterea artifices, quos ignoramus, cognoscimus ex operibus. Si autem Filius Dei illa verba elocutus est ad Mosen, profecto sciendum est, Filii æternam essentiam sive divinam naturam dici faciem Dei. Posteriora vero intellige Filii incarnationem seu humanam naturam. Sculpe tibi duas tabulas lapideas instar priorum, etc. [XXXIV, 1.] Operæ pretium duxi paulo altius repetere, quæstione siquidem dignum est, quid causæ sit, cum Scriptura toties testetur Mosen vidisse Deum, præsertim hisce verbis: • Coram colloquebatur cum Mose sicuti quis colloquitur cum suo amico", etc., nunc vero poscit ut sibi appareat Deus quasi is, qui toties se videndum exhibuerit, nondum Mosi apparuerit et visus sit. Deus nunc quidem annuit, nunc vero abnuit, ut qui petat impos sibilia. Proinde vota corrigat, et prudentius optet. Præterea memorat figuræ partem posteriorem. At omnis figura finita est seu finem habet. Quidquid finitum est seu finem habet, censetur corpus. Omne corpus est compositum. Quidquid compositum est, id corruptioni et dissolutioni obnoxium est. Cæte rum corruptio est compositi corporis destructio. Ecquid cernis ad quas absurditates quis deducat Deum, si quis præsentem locum accipiat secundum litteram. Si secundum litteram pars perceptu impossibilis babetur, multo minus totum capi poterit. Nam totum ex partibus componitur. Quid igitur de loco, de petra, et foramine et de cæteris pronuntiabimus? Quemadmodum gravia corpora naturaliter moventur deorsum, si nihil obstat, ita anima liberata ab omnibus affectibus, qui terrena sapiunt, Hiberum ad su prema habet motum. Nam summi boni ea natura est, ut ad sese attrahat et miris modis quidvis ad sese alliciat. Ad summum igitur bonum sublimis evectus animus, non amplius tergum Dei, sed faciem con tuetur, et ad hunc sublimia volatum nonnihil animatur ex his quæ antea fuerat a Deo edoctus, sicut Moses nullum sibi terminum vel finem proponens, dum ascendit menté in cœleste domicilium. Verum semel insistens scalis, quas erexit Deus, quemadmodum monet Jacob, semper proximum superans gradum, non cessat ad summitatem vel fastigium ascendere, cernens uno gradu superato semper su perasse alium. Proinde majore cupidine agitatur conscendendi sequentem gradum, ut qui nagnos perceperit fructus hujus laboris, dun per cæteros incederet. Hinc Moses, cum tot tantorumque miraculorum et perfector et spectator fuisset, nunc petit videre faciem Dei, non quasi eum cernere possit, sed ut declaret se audentissimum amatorem esse summi boni semper comparentis. Hujus ima ginem se cupere recipere ostendit ab ipso summi boni archetypo. Coelestis vox dat, quod petierat. An nuit quidem se postulata facturum, non tamen satietatem et quietem desiderii pollicetur. Nec enim semetipsum videndum exhibuisset, si visio sui desiderium videntis satiare quivisset. Nam is vere conspicatur Deum, quem nulla tanquam Dei videndi capit satietas; sed quanto magis cernit, tanto magis magisque aspicere desiderat. Nec tamen arbitrare faciem Dei, si conspiciatur, mortis esse cau sam, absit. Quæ enim ratio patitur, ut facies, quæ vitæ auctor est, importet mortem? Quia vero Numen vitam omnibus suppeditat, et extra omnem cognitionem situm est, qui Deum putat id esse, quod notitia assecutus est, is recedens ab eo, qui vere vita est, vitæ expers est. Quod vita caret, quo pacto vitam elargietur? Expletur igitur Mosi animus; at cupiditas divinæ fruitionis manet insatiabilis. Simul docetur Moses, Numen esse infinitum. Nam quidquid finitum est, id si vel sensu vel cogitatione 319 ceperis, sem per finem quoque consideras. Finis vero est ejus, quod finitur, ambitus et complexus. Id vero, quod rem ambit et continet re, quam ambit et continet, majus est, et alii subditur generi. Itaque si litteralem sequi placuerit sensum, absurda hæc quoque prædicabuntur de Deo. Si naturaliter pulchrum perhibetur Numen, certe id, quod alii subjicitur generi, non habetur pulchrum. Qua ratione igitur id, quod deforme et turpe fuerit, continebit et cinget illud, cujus evidentissima pulchritudo conspicua est? Secundum hanc argumentationem turpe imperitabit pulchro idque continebit, quod quidem omnium calculus absurdum judicaverit. Non igitur Numen ponendum est inter illa, quæ ab aliis ambiuntur et continentur. Nemo 39 1 Cor. 111, 59 Psal. cxl, 6. 6º Rom. 1, 20. 61 Isa. XL, 20. Exod. xxxIII,