quædam sunt munda, quædamı immunda censentur. Si conferas cum terrestribus, volatilibus, et aqua tilibus animantibus: rationis expertes sunt in nobis affectus; qui subjiciuntur naturæ legibus haben tur mundi, reliqui ad immundarum classem remittuntur quod naturæ legibus reluctentur. Naturales affectiones sunt cibi potusque cupido citra quæ humanum corpus non alitur. Huc accedit Venus, quæ ¡berorum creationi dedita est. At intemperantia, et invidia avaritiaque, et quorum vitiorum relatio infamis et fœda habetur: illa, inquam, putato esse affectiones, quæ naturam, ut cui repugnare solent, turpiter ledecorant. Cæterum operæ pretium est exquirere quænam, si respicias utrasque affectiones, sapiant terrena vel aquatilia aut volatilia. Quatuor sunt elementa ex quibus compositus et compactus est homo. Tria quodammodo crassiora et spissiora sunt, circa quæ vel imprimis morantur vitia. At quartum divinius est, in quo versantur excellentiora, utpote virtus et quidquid virtuti fuerit confine. Quapropter diligentius videtur excutiendum, quid in nobis fuerit terra quidve terrenum. Simili ratione et cætera indaganda sunt, excepto igneo elemento, quod non admodum immunditie infectum esse credendum est. Præterea investigandum est, an potentiæ terrenæ, quæque terram incolunt potiores 325 sint, quatenus nobis ministrant et inserviunt, vel deterioris conditionis sint, dum nos affligunt et lædunt, et nos immundos vel mundos declarant pro materia terrena, quam in nobis reperiunt. Similiter et in reliquis agendum est. Ad hæc dispiciendum reor, an potentiæ acriæ sive in acre degentes, quemadmodum scriptum est ‹ Ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis spiritus, qui nunc vires suas exerit in filiis inobedientibus, etc. in nobis gignant quasi volatilia immunda scilicet sermones, qui animam sublevant et ceu alis instruuntur: aut nos occupatos tenent sermonibus, qui instituuntur de rebus mortuis et caducis, sive de aliis animæ impuritatibus. Necnon ad injustitiam et avaritiam nos impellunt, ut iniquis manibus contrectemus ea, quæ non nostra sunt. Cæterum meliores et nobiliores potentiæ sunt, quæ in nobis pariunt volatilia pura, quæ nos assu munt, secundum illud Scripturæ oraculum: ‹ Rapiemur in nubibus obviam Domino *. Huc facit te stimonium) Isaiæ: In humeros tollentur, et in genibus consolationem accipient *. Nam illæ potentiæ mirabiliter juvant sanctos, qui ipsarum auxilio opus habent: nec non solatiis ipsos recreant. Haud dissimili ratione fertur in aquis degere serpens, et parva animalia ibidem cum magnis commorari di cuntur, Ille itaque serpens, qui memoratur imperitare animalibus in aquis agitantibus, alius existens nimirum quam diabolus, qui narratur in medio angelorum assistere, fortitudinem habet in lumbis, et potentiam in umbilico ventris Quibus igitur in nobis valet, eorumdem etiam procreationem in nobis operatur, dum nos ei copiam accedendi facimus non exstinguentes in nobis humidam materiam spiri tus fervore. Qui autem recte et secundum naturæ melioris instinctum humida illa materia utuntur, progignunt aquatilia munda. Cæterum nullum animal aquaticum, quamvis mundum proņuntietur, immo latur et aræ imponitur. Cogitationes autem et facta, quæ prædictis connumerari nequeunt, terrena esse certissima ratione judicato. Sed et terrena in varia dividuntur et multa. Quædam siquidem animalia terrena sunt bestiæ, quædam reptilia, alia vero jumenta. Nulla autem bestia, quæ inter ſferas numeratur, para censetur. Eliam animalia malefici generis carent puritate. Verum jumenta, quorum natura nequa quam fera est, quædam findunt ungulam, quædam ruminare perhibentur. Itaque quædam, si.parentur ut oportet, humana corpora alunt: quædam tota, quorumdam partés incenduntur in altari. At in universum abstinendum est ab immundis. Cum autem ex puris seu mnndis animalibus quinque solum animantium species mactentur, ut victimæ in honorem Dei meminisse nos oportet, quinque illas anima lium species repræsentare quinque sensus. Visum significat columba, quemadmodum legitur in Canti cis canticorum; «Oculi tui columbini *.» Nam opera oculorum usi perspeximus decorum hujus universi ordinem, et inde cognovimus summum opificem rerum. Auditum significat turtur, quemadmodum monet illud Jeremiæ: «Turtur et hirundo, nec non passeres agri observarunt tempus introitus ipso rum *, › id est, prudentes auditores et doctores, qui pollent facultate docendi, norunt quando intro eundum sit ad dicendum, et quando doctrina eorum possit commode infundi in animos auditorum, concurrente scilicet introitu hirundinis et turturis. Verum sermones, quasi alæ quædam, nos in su blime subvehunt. Tactum significat bos, qui agricultura consecratus est. Nam tactus præ reliquis sen sibus terræ conjunctior est. Ilinc nimirum Issachar appetivit bonum requiescens in medio sortiumi, sicuti scriptum est: «Et vidit requiem quod esset bona, et terrani quod esset ferax, et submisit hume rum ad laborandum, et factus est agricola 7. › Nimirum tactu cognovit, quo pacto terra esset excolen da. Gustum nobis ob oculos ponit ovis, quemadmodum traditur in Canticis canticorum: ‹ Ut greges ovium tonsarum, quæ ascenderunt e lavacro *. Verum capram intellige nobis in mentem revocare ol 326 factum, si modo possimus iuvenire exemplum, quo id confirmemus. Animalia, quæ immolantur et aræ imponuntur, tres complectuntur ætates, secundum quas consecrantur Domino. Nam Joannes in sua Epistola annotat tres ætates, quæ intellectu pollent, et in hunc modum: Scribo vobis, filioli, quia cognovistis Patrem. Scribo vobis, adolescentes, quia fortes estis, et vicistis illum malum. Scri psi vobis, patres, quia cognovistis eum, qui est ab initio º., 1 Ephes. 11, 2. Gen. XLIX, ' [ Thess. iv, 16. 15. 8 Gant. iv, 2. 3 Isa. XL. 11. • Job XL, 1]. 21 Joan. 11, 13, 14. Cant. IV, 1. Jerem. viti, 7.
Observandum, arbitror, quod columbæ non offeruntur integræ: nec unus, sed duo offeruntur pulli. Deinde iterum immolantur Domino duo integri turtures, nec tamen pulli. Visus nobis demonstrat en tis sensilia et intelligibilia. At pipiones sive columbini pulli, qui pueros repræsentant, cœlestia corpo ra, ex quorum decenii ordine opifex cognoscitur, a nobis sejuncta assequi notitia nequeunt exaele. Itaque sacrificia illa, quæ a nobis immolantur, ita accipiuntur, ut quæ a pueris offerantur. Cæterum auditus magis est dedicandus Deo, quam visus. Ilic enim in futuro sæculo nobis nulli usui erit. S'qui dem nulla tunc vox erit, quæ nascatur ex impulsu aeris: neque ea etiam nobis opus erit. Peccata au nem aliter tollere nequimus, nisi sensus nostros pinguiores extenuemus et subtiliores reddamus divino igne. Id enim docemur, dum nunc jubemur holocausta, nunc partes aliquas animalium conjicere in sacram aram. Interdum significant frequentes ille victimæ opera nostra, dum unus atque Idem plures boves pluresque vitulos, diversis atque aliis causis motus, cædit. Cum autem umbra futurorum sit ilia sedula cibi potusque præscriptio, meminerimus fidem habendam esse Salomoni, qui docet " divinum esse sensum et spiritualem, quo exploramus et cognoscimus qualitatem veri panis et vini, quod exhi larat cor hominis ".Hunc igitur sensum appelles licebit spiritualem gustum. Olfactum existimato, cuin Paulus inquit ", se esse bonum odorem Christi illis, qui salutem consequuntur, et his, qui pereunt. Proinde quis audebit dicere, quod possimus odoratu illo spirituali odorari Deum ipsum mire fragran tem? Ilac cœlesti fragrantia oblectatus David, exclamat: «Quam bonum quamque jucundum est fratres ‹ohabitare in unum. Ut unguentum supra caput descendens in barbam, scilicet in barbam Aaronis ". › Tactus ille reputatur cœciestis et spiritualis, de quo loquitur Joannes: Et manus nostræ contrecta verunt de sermone vitæ ". Visus ille perhibetur spiritualis, qui attribuitur his, qui mundo sunt cor ¿e, et qui Deum sunt visuri. Omnis autem, qui diligens et sedulus est auscultator eloquiorum Dei, potio rem visu ducit auditum. Victimæ, quæ mactentur ad aram divinam, ab his spiritualibus sensibus pe tendæ sunt in omni natione et gente, ut omnes decora morum cohonestentur varietate, sicuti monet cratio, quæ de animalibus hic habetur. Illiuscemodi animalibus abundabat et quasi scatebat vas illud Frteum e cœlo demissum, quod conspicatus est Petrus 18; quo monebatur, non de solis animalibus illis brutis, quæ in vase continebantur, ista intelligenda; sed eam visionem transferendam ad homines, quos Numen per illa ostentabat. Quod vero mores sub animalibus indicet Scriptura sacra ve! hinc vi sere est, quod hypocritas vocat lupos rapaces, obambulantes amictos velleribus ovillis ". Eadem et Isaias prædixit, inquiens: Lupi et agni una pascent "., etc. Hoc quidem vel nunc sole clarius est, dum in Ecclesia aluntur et foventur divinis oraculis plurimi et moribus diversi inter se mortales. Idem magis enitebit, ubi magnificentia stipatus mirabili Christus advenerit judicatum vivos et mortuos. Nam Jupi tunc posita feritate mansuescent. Oves naturali suo timore exploso confirmabuntur et animabun, tur, ut jucunde conversentur cum lupis. Sub idem tempus qui fuerint immundi illuvie peccati, purifica buntur et apparebunt mundi in conspectu Domini in nova Jerusalem. Et hoc procul dubio demonstratur per ista verba. ‹ Benefac Sion secundum beneplacitum tuum, et exstruantur muri Jerusalem. Tunc ac ceptabis sacrificium justitiæ "*. etc. Mirum est quod hic docet de sacrificiis offerendis, cum tamen su pra dixerit: ‹ Si voluisses victimam, dedissem: nec grata tibi fuere holocausta ". Alia igitur hoc Joco commonstrat sacrificia, scilicet 327 mortem, quæ respondet beatissimæ morti, quæ per marty rium obtingit. Verum animalia significant gentes et populos, quemadmodum canis nota erat Chananeæ mulieris, ut perhibet evangelica historia. Præterea pardalis, teste Daniele ", ostendebat Assyrios, leo Persas. At investigare nos oportet, quænam animalia admoveantur aris. Fortassis illa animalia, quibus litatur, significant illos, de quibus scribit Paulus: Veluti excrementa mundi facti sumus, et omnium reje elamentum ", › ad exemplum Servatoris, cujus vibice sanati sumus. Dominus enim tradidit semet ipsum pro peccatis nostris, et ipse infirmitates nostras accepit, et morbos nostros portavit, et propter nos gravissimos dolores pertulit. Huic succedentes apostoli, quæ deerant amictionibus Christi complent in suis corporibus quorum quis ovis aut aliud existimetur animal, soli Deo cognitum et compertum est. Si autem quis velit exquirere rationes illarum victimarum, quæ non totæ concremantur in alteri,” sed cedunt in cibum offerentibus, audiat loquentem Christum et rem intelliget: «Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis ". › Nam eadem ra tione, qua carnibus Christi, vescimur etiam nostris victimis. Cæterum quæstione dignum est, qui fiat, quod cum in lege interdicatur sanguinis esus, nunc Christus præcipiat suum sanguinem esse biben dam. At meminisse nos oportet cruorem victimarum afſfundi, tam aræ victimarum, quam aræ suffi mentorum, Qui vero est lapis collatus in ædificium aræ, et illud ædificium sit constructum ex lapidibus vivis, necessario si affundatur sanguis, cjus quoque particeps efficitur, Sanguinis et carnis differentia rapienda est ex natura esculentorum et poenlentorum, ex quibus utraque conflantur. Victimas adducere jubet eos, qui ad id faciendum propria coguntur voluntate. Nulli vim facit. Ultroneum exspectat cul iorem. Nec nos vi impellit ad sacrificandum. Interim tamen commendat et exornat præcepto et lege 40 Prov. 1x, 17. 11 Psal. c', 45; Eccli, XL, 20. 111 Cor. 1, 14,15. " Psal. cxxx, 1. 2. *! Joan. 1, 1. 18 Act. x, 11-16. 18 Matth. vi, 45. 17 Isa. Lxv, 25. 18 Psal. L, 20, 21. 10 thoi. 4. seqq. 211 Cor. iv, 15. ** [tail. Vily 22 Joan. v1, 51.
futuram beatitudinem exquirunt sollicite. Hi quoque non solum findunt ungulam, sed etiam ungues præ secant, id est, auferunt ab operibus suis quidquid fuerit superfluum et mortuum. Etiam a pedibus sub movent, quidquid impedimento fuerit, quominus, ut oportet, in virtutis calle progrediantur. De hoc calle ait David: Pes meus est in rectitudine 38. At de contrario modo affectis profatur idem pro pheta Veloces pedes illorum ad fundendum sanguinem, contritio et calamitas in viis eorum”. Totis itaque viribus fugiamus illos, qui nec vera religione, nec Christiana charitate, aut alterutra barum pra:fulgent. Horum cadavera quoque, scilicet scripta, quæ posteris relinquunt et circumferuntur, abo minemur. Per camelum et leporem, quæ animalia quantitate inter se differunt, commonstravit celebres et obscuros mediæque notæ homines, quibus plerumque fides et opera mortua insunt, aut alterum solum, et sic neutrum. Nam fides absque operibus est mortua 40 nec non opera sine fide quoque mortua du cuntur. Verum sciendum est, quod alia ratione impulsus concessit Hebræis in Ægypto vesci bobus et ovibus, quæ animalia adorabant Ægyptii. Judæi autem illa edebant, ut discerent ea contemnere et de spicere, ut in quibus nihil divinitatis inesset. Prohibuit quoque Hebræis in Ægypto, ne admoverent ori cibos, quibus gula quasi illecebris quibusdam fovetur et irritatur. Horum de numero sunt carnes suillæ, quas petiverunt tandem in vasta solitudine Ægyptiaca liberati servitute. Verum haud imperavit Hebræis, ut degustarent illa animalia, a quibus abhorret humanum ingenium, quæque abominatur. Aliis causis ductus ante datam legem jussit Hebræos abstinere a cadaveribus mortuis quasi intolerabiliora faciant et morti sunt viciniores, 343 qui tales non aversentur cibos. Ne contigeritis cadurera, etc. [XI, 8.] Hæc non inepte præscribit populo, qui per carnalia erudiebatur, ut et in his servarent puritatem, qua a reliquis secernerentur gentibus. Si autem quis dicat, hac ratione fieri, ut plurima, quæ habet natura, non careant reprehensione, quasi sint impura: ille sciat omnia a Creatore esse creata in peculiarem quemdam finem: et respectu ejus finis singula continere aliquam utilitatem et puritatem. Hæc edetis de omnibus, quæ agunt in aquis: quæcunque pinnas habent et squamas tam in mari quam in fluminibus, ea comedetis, etc. [9.] Etiam aquatilia diversos mores et varia mortalium ingenia ostendunt sicuti monet verriculum, de quo in Evangelica historia, quod jactum in mare pisces de omni genere capit: ex quo bonos pisces colligunt et conservant, reprobos abjiciunt. Psaltes quoque regius vitam nostram comparat mari, dicens: Hoc ipsum mare magnum et spatiosum, ibi reptilia quorum non est numerus, animalia parva et magua “., Similiter significat mare vitæ nostræ amaram salsuginem sive amarulentiam et instabilitatem, omniumque rerum in hoc mundo quasi in mari restagnantem inundationem omniaque confundentem: præterea homines instar piscium in hoc mundo vitam agere quærentes semetipsos invicem vorare. Pisces, qui vestiuntur squamis solis calore exciti in summum enatant mare, et plerumque piscatorum retia effugiunt. At pisces squamis carentes quique nullis sustinentur pinnis in limoso profundo latent, inhærentque algae ma rinæ, quæ in imo profundo fertilis enascitur. Hi pisces prorsus sunt infirmi facillimeque capiun tur. Igitur mortalium aliqui, ubi aberraverint a divinis præceptis, illico suum errorem sentiunt et agnoscunt. Nam, ut monet Scriptura: ‹ Plurimum erramus omnes in multis ". At non a suis erroribus resilire et recedere in animum inducunt, nec palam tamen turpiter agere volunt: siquidem prudentes et sapientes viri celant sua dedecora. Fortassis hoc illud est, quod dicit, squamas ba bere, dum sua scelera quibusdam ceu velamentis convelant. Sæpius quoque in summum emergunt mare ut foveantur radiis solaribus, et piscatorum effugiunt manus freti pinnis. Aliorum autem gloria in ignominia ipsorum, dum propalam delinquunt, suaque scelera neutiquam occultant. Volutant se in profundo cœno, infirmi sunt facileque capiuntur a piscatoribus, frigoreque quasi obtorpent. His haud dissimilis est vita, qui propter contractam impuritatem coguntur excedere castris, quosque lex pro nuntiat impuros. Reliqui vero in castris utpote in loco puro et mundo versantur adhærentes Deo et juste ambulantes in hoc mundo. Horum consortium ne quis vitet, at impurorum societatem abomi nentur omnes. Scriptum namque est: «Qui consuetudinem vitæ agit cum sapientibus et ipse sapiens erit: at qui conversatur cum stulto et insipiente cognoscetur “. › Imo Paulus ipse scribit: Si quis, cum nominetur frater, fuerit vinolentus, aut avarus, aut idololatra, aut ebrietatis studiosus, cum tali ne cibum esse capiendum **. Hæc erunt vobis abominationi inter volatilia: Aquila, accipiter, aquila marina, vultur et milvus juxta speciem suam. Omnis corvus juxta speciem suam. [13, 14.] Esum aquilæ, grypbi, haliæti, et vulturis demonstrat esse illicitum. At hæ aves significant sub typo quodam superbia inflatos. Nam aves istæ in sublime evolant, humilia et ima oderunt. ‹ Pulli enim, inquit Scriptura, vulturis sublimes volant. › Sic etiam nemo superbus humilibus se sociat. Reprobantur hoc loco et fures raptoresque, quos nobis milvus aliæque rapaces aves adumbrant. Versipelles et occæcati mente indicantur per corvum. Stru thiones et lari declarant bomines helluones, qui 344 quidquid obviam est colligunt et rapiunt, avidæque ingluviei donant. Nec non demonstrantur nobis sub bis avibus homines fraudulenti, qui omnibus insidiantur, suaque incondita voce et obtrectatione vicinis sunt molesti. Sic accipiter captat 38 Psal. xxv, 12. 39 Psal. xIII, 3. 40 Jac. 11, 20. "Psal. c, 25. ** Jac. 111, 2. * Prov. XXIX, * 1 Cor. v, 11.
At in suam non ingreditur domum, nisi prius excurso septem dierum spatio, et iterum rasus, quasi non sufficiat ad puritatem semel esse rasum. Verum secunda tonsura priore præstantior est. Continet siquidem partes principaliores corporis, videlicet caput et barbam. Caput indicium facit, errores, quibus inhæsit quoad sacrosancta dogmata, esse pulsos: bárba significationem ex sese dat, peccata, quæ in virili committunturætate, esse abjecta: supercilia sub quodam typo edocent vanas et stultas opiniones esse propulsatas. Deinde iterum expolit vestimenta, iterum lavatur. Et in hunc modum quater purus redditur. Octavo exinde die, quo in castra receptus est, non amplius indiget reliquorum hominum ministerio ipse dimittit animantia, ipse oleum cum simila offert, ut prorsus repurgetur a lepra, et dignus habeatur, qui sacra faciat in loco sacro. Ejus, qui ad hunc modum accedit ad quintam purifica tionem, sacrificium, inter Sancta sanctorum connumeratur. Agnus, qui immolatur pro delicto, significat virtutem, quæ tollit peccata. Holocaustum, quod adoletur in ara, docet illum hominem jam totum), quantus quantus est, dignum censeri, qui consecretur Deo. His sacrificiis succedit ovis, quæ repræ sentat fructus pietatis, qui adhuc sunt in animo cjus, qui purgatur, eique tribuuntur. Tribus illis sa crificiis adduntur ternæ decimæ similæ ad quintam purificationem peragendam. Non inquit accipiendas esse farinæ decimas, sed similæ, quæ est subtilissima materia conficiendi panis, mentionem infert. Simila autem perfunditur oleo. At oleum non solum lucem subministrat, sed etiam ignem alit. In alio purificationis quodam ritu requiritur hemina olei. Verum ibi purgatur is, qui opus habet opera sacer dotis, a quo non solum inducatur in castra, sed sistatur in ostio tabernaculi testimonii coram Domino. Nec imperat, ut immoletur agnus, quemadmodum imperatum erat in sacrificio avicularum: imo ipsemet arripit agnum eumque pro delicto cædit, quamvis id facere ante quartam peractam purificationem nunquam in animum induxerit. Hujus victimæ cruore dextram emundat aurem, eamque idoneam præstat auscultandis divinis sermonibus: totumque hominem ita instruit, ut per rectum virtutis callem recto pede incedat, et virtutis opera edere haud cesset. Si enim non purificaretur dextræ auris auricula, posset quis intelligere os leonis, quemadmodum scriptum est: Sicuti eximit pastor ex ore leonis duo crura aut auriculam 8*.» Quia vero leprosus immunditie laboraverit, ut et hæc recedat, auris dextra, nec non manus 352 pesque dexter purgantur, ut ab his extremitatibus puritas per totum diffundatur corpus. Sexies fit aspersio de oleo coram Domino. Oleum, quod remanserit, iterum additur auriculæ dextræ, et manu pedibusque dextris. Quia sanguis nisi accessione olei, non sufficit ad hanc rem. Oleum autem, quod sua manu apprehendit sacerdos, imponitur capiti purificandi. Nam necessitas postulabat, ut reliquis humani corporis partibus repurgatis, etiam caput sua puritate potiretur. Absolutis et finitis purificationibus omnibus, alter petitur agnus, qui mactatur, et totus, ut sit holocaustum, consecratur Deo. Quidam docent duas illas aviculas esse unum quiddam, et significare Christum e cœlo delabentem (nam avis in aere movetur) et humanam naturam assumentem et pro nobis oblatum, et ut miseros nos peccatores redimeret coelitus demissum. Quoad humanam naturam, cæsus et oblatus est. Secundum divinam naturam nullum sensit damnum. Hæc enim nescia est pati. Siquidem Scriptura testatur Mortuus est carne, et vivificatus est spiritu **. Super aqua viva, › etc. Quia mors ejus est vita. Itaque profluxit sanguis et aqua de corpore ejus. Lignum cedrinum, quod nulla putredine violatur, in corruptibile Christi corpus demonstrat. Siquidem scriptum est: «Non patieris sanctum tuum videre corruptionem. Filum coccineum typus est Ecclesiæ. Hyssopus ostendit fervorem spiritus. Hæc enim herba inirabiliter calida perhibetur. Præterea repurgat et liberat præcordia nostra ab impuro phlegmate, quod typus est affectionum mentis. Nam baptizati sunius in Spiritu sancto et igne. Siquidem, ut præmo nui, illa herba calida est. Quidam tradunt filom illud purpureum et contortum significare divinæ et humanæ naturæ in Christo conjunctionem. Verum in occisa aviculæ mortem baptizabatur viva et superstes avicula. Aspersio autem, quæ septies fit, significat purificationem quam perfectissime esse peractam et finitam. Nam, ut habet Scriptura, ‹ Ubi abundavit peccatum, ibi supra modum abundavit gratia 7. › Christus autem, qui nostros abrasit affectus, reputatur sermo vivus et efficax, qui ex actissime peccata abradit. In hunc modum puritatem adepti, admittimur in castra sanctorum, et introimus in domum Dei. Verum prohibemur adhuc supernis mansionibus. Hæ enim ceu munus reservantur sanctis in futurum sæculum. Elapsis siquidem septem diebus, id est, finito præsenti sæculo, in nostras ædes, scilicet in superna habitacula migrabimus, et singuli suas sortientur sedes. In veste lanea, aut in veste linea, aut stamine, etc. Pluribus descripsit lepram, quæ conspurcat homines. De altera lepra, quæ occupat inanimata paucioribus tractat. Siquidem bomines, quam res inanimatæ magis Deo curæ sunt. Cæterum quæ traduntur hoc loco de lepra, quæ contaminat res inanimatas, quasi sub ænigmate quodam commonstrant vitia, quæ mortalibus inhærent alte fixis radicibus. Proinde si tales homines fuerint viva aqua perfusi et lustrati, et color corporis vitiosus non recesserit, argumen tum est, eorum malitiam prorsus esse deplorandam. Ilorum de grege sunt, qui abluuntur sacro lavaero religionemque verbis simulant, ut majore cum lucro in cœpta malitia persistere queant. Exemplo sit Simon Magus, qui adhuc detinebatur felle amaritudinis, et in colligatione injustitiæ. Tales reservantur æterno exitio, ubi æternis divexabuntur flammis. Non autem prius res inanimatæ, quas lepra *Amos, 1, 12. 1 Petr. m, 18. 86 Psal. xv, 10; Act. XII, 35. 87 Rom. v. 20.
infecerit, concremantur, quam post lavacrum alienus color abierit. Alienus color existimatur sublatio illarum rerum, quæ videntur fuisse causæ peccati sive malitiæ. Si locus postquam lotus fuerit æqualem retinuerit superficiem, quemadmodum scriptum est: ‹ Frustra percussi prophetas ve stros, disciplinam non recepistis, etc., ignis furoris Domini inflammabit et consumet adversarios **. Quæ vero postquam abluta fuerint, pura apparuerint, iterum lavantur ut illōrum puritas conspicua sit, scilicet dum malitia pietatem simulat, dum videtur sequi eadem, quæ nos, vitæ instituta. Tales erant, quos Paulus sic appellat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec 353 Christus formetur in vobis **., Et dabo plagam lepræ in ædificiis terræ, etc. Sub his indicantur ea, quæ usu venerunt et eventura erunt Synagogæ Judæorum. Lepra dehortatur nos, ne sinamus vitia totum occupare animum. Si par ticula lepræ membrum corripuerit, sollicite agendum ne invalescat, et totum complectatur corpus. Siquidem reperire est interdum animum, qui utriusque tam lepræ, quam sanitatis particeps est. In ´terdum tota urbs aut natio sic affecta est, ut partim sit sana, partim perniciosorum dogmatum lepra fœdata, cujus rei argumentum est, quod hic ponitur, domus. In hunc modum offendimus affectam Judæorum Synagogam, de qua sananda clamitant prophetæ ante Christi incarnationem exposcentes divinum remedium, inter quos et Jeremias in hæc verba linguam resolvit: «Si peccata nostra re stiterunt nobis, Domine, fac nobis propter nomen tuum":› etc. Et iterum idem propheta exclamat ● Hei mihi, o anima. Quia periit justus de terra, nec est qui bonum operetur inter mortales”. ▸ Sa cerdos juhet ut is, qui possessor est, omnia instrumenta et suppellectilia ædium exportet: et tum demum ingreditur in domum, ut ejus consideret et perspiciat vitium. Nam Dei visitatio terribilis et formidolosa est. Proinde imperat Deus ut amplectamur ex animo purificationes a morbis, et vacuefa ctionem, quæ contingit dum mala vasa, id est, malas et impias rationes abegerimus ex animo, et sic exspectemus Deum, qui olim res nostras altius considerabit. Ita se rem habere testatur illud prophie ticum: ‹ Ut laves a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salveris. Quousque erunt in te cogitationes laborum tuorum º¹? › nimirum causæ, quas prætexas criminibus tuis, et sic subterfugias pœnam. Sacerdos ubi in ædes vitiosas introiverit, eas segregat spatio dierum septem. Nam haud immerito movet indignationem Domino, si conspicetur denuo lepram, quam sua longanimitate tam diu toleravit. Quapropter si hanc iterum conspexerit, domum segregat. Quod vero commemorat dies septem, nimirum ostendit pœnas, quas inflixit illis, qui deliquerant impie in legem. Nam pœnæ servos fecit Deus Judæos ad annos usque septuaginta, computans unum diem pro decem annis, quemadmo dum ad Ezechielem dicitur: ‹ Diem pro anno constitui tibi "., Etiam in Zacharia proponit et deter minat tempus angelus, loquens in hunc modum: «Domine dominator, quousque non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quas neglexisti his septuaginta annis **?» Deinde infert: «Sacerdos revertetur die septimo, etc. Cæterum hoc loco vocat sacerdotis reditum Dei misericordiam, qua motus redit ad gentem suam juxta illud prophetæ: ‹ Revertar ad Jerusalem in commiseratione, et domus mea iterum ædificabitur ", › Et iterum: ‹ Conversum est cor meum in hoc, conturbata est pœnitentia mea, nequaquam faciam secundum iram furoris tui "., Ubi sacerdos contemplatus fuerit, inquit, lepram diffusam et sparsam, jubet lapides, in quibus lepræ vitium hæserit, eximi et ejici: inque horum locum alios bene politos substitui. Nam ubi semel præteritorum delictorum im petraverimus veniam, et Deus inde invenerit in nobis vitia, certe iram suam ostendit in vitiorum causas: nec in omnia invehitur vitia, sed conatur exscindere mali occasionem. Sic priscis tempori bus, cum essent pseudoprophetæ, loquerenturque non impulsu Spiritus, sed pravæ mentis perciti dictamine, jubet illos abjici; qua re declarat segregationem aut totam abjectionem, ut etiam de Je chonia Deus dicit: Terra, terra, audi sermonem Domini. Scribe virum hunc abdicatum, vel proscri ptum ". De prophetis falsis in bune modum concionatur: • Propterea abstuli prophetas vestros, et interfeci eos verbis oris mei 98. > Et iterum: Quapropter duces populi mei ejicientur ex domibus ipsorum mala "., Verum alii substituuntur in locum illorum, qui fuerint expulsi: quæ quidem omnia agit Deus, qui in locum ejecti tum regis tum prophetæ alium submittit tum regem cum pro phetam, ut patet ex prophetia Isaiæ ', qui describit 354 multis quo pacto sua dignitate, bonore, officioque exutus sit Sobna quæstor ærarius: et quomodo in hujus locum subrogatus sit Helkiæ fi Jius Heliakim, quem patrem fore incolentibus Jerusalem vaticinatur. Jubet deinde, ut alia materia oblinatur domus, etc. Tales sunt prophetæ, qui oblinentes eos, qui commeruerunt gravem culpam, sermonibus adhortatoriis tantum profecere, ut peccatores ad pœnitentiam pleno gradu contenderent, Deoque se committerent totos. Talis est hæc prophetica adhortatio: ‹ Exquirite bonum et non ma lum, ut vivatis. Et sic erit vobiscum Dominus Deus dominator 2. Si, ubi mutati fuerint ædificii lapides, iterum se videndam obtulerit lepra: nulla superest spes salutis. Domus diruatur, et materia omnis sive rudera exportentur urbe, et abjiciantur in locum immundum, qui ordinatus est in hoc, ut excipiat impura illa rudera. Postquam mali homines et facinorosi fuerint ex domo dejecti, et sa 88 Jerem. 11, 30. 89 Galat. IV, 19. "Zachar. 1, 12. 98 ibid. 16. 1x, 15. * Isa. xxn, 15 seqq. * Amos v, Jerem. xiv, 7. 96 Osce XI, 8. 9. 1 Jerem. VIII, 6. * Jerem. IV, 14. 97 Jerem. xx11, 29, 30. " Osee vi,5. Ezech. 99 Usee
non destruatur, tis superque prophetarum solantia verba audiverunt, sed cum contemptu, Judæi: redit consideraturus suam domum Dominus. Nam Sermo incarnatus ut venit in mundum, et consideravit Judæorum Syn agogam pristino implicitam morbo, legis ordinem destruxit, gentem Judæorum in omnes orbis tra ctus dispersit, juxta illud prophetæ: Dispergam eos in omnem ventum, aut disseminabo eos in omnes gentes. Similiter de templo sic disserit Salvator: «Non manebit bic lapis super lapidem, qui ‹ Qui, ait, introierit in domum segregatam, impurus erit usque ad ve speram; et qui in hac dormit, lavabit vestimenta sua, et impurus erit usque ad vesperam; et qui in ipsa edit. Qui enim cum perfidis et abjectis Judæis in omnibus vel uno dogmate consenserit, is non carebit impuritatis macula, eamdemque hæreditabit impuritatem. Sed si ingressus, inquit, invenerit lepram curatam, iterum mundabit illam, › etc. Judæorum siquidem Synagoga repro bata propter impia facinora, quæ in Christum commiserat, post impletionem gentium, teste Paulo in integrum restituetur per fidem Dei, qui denuo ipsam magna misericordia visitabit in secundo suo adventu, sicuti ex hoc Scripturæ vaticinio elucet: In illo die, dicit Dominus, colligam contritam, et rejectam suscipiam, et quos repuli: et ponam contritam in reliquias.» Et iterum: Quia diebus multis sedebunt filii Israel, absque rege, absque magistratu, absque sacrificio, absque altari, absque sacerdotio, absque manifestationibus. Et postea convertentur filii Israel, et investigabunt Dominum Deum suum, et Davidem regem suum, et obstupescent super Domino, et super beneficiis ejus in no vissimo dierum '. His expeditis profert illa, quibus domus purgatur: illa quoque adhibita sunt in leproso purgando, ut supra dedimus. Filum purpureum et contortum significat illam confessionem, qua confitemur et demonstramus nos sola morte Salvatoris salutem indipisci. Idem innuitur in Canti cis canticorum per hæc verba: • Ut spartum purpureum labia tua, soror et sponsa mea *. › Nam Ecclesiæ labia deprædicant salutem, quæ nobis per sanguinem Christi obvenit. Christo niti vult Ec clesia veram fidei confessionem. Sic et cœna mystica complectitur annuntiationem mortis Christi ejusque resurrectionis. Propter hæc duo accedimus ad sacrosanctum baptisma perfecti et consum mati sanguine æterni testamenti. Cæterum sanctum baptisma satis explicatur ab Ezechiele propheta, dicente: Et accipiam vos ex gentibus, et congregabo vos ex locis, et effundam in vos aquam limpi dam, et mundabimini '. › - Avicula emittitur extra urbem,» etc. Nimirum extra orbem terrarum, Ut enim urbs habet multa ædificia, sic orbis plurima continet hominum genera, et quasi muro un dique ambitur firmamento. Huic demum succedit latissimus et purissimus superni mundi campus, in quem introivit Christus. Quod vero mundus universus, constet duabus partibus, scilicet visibili, in quam, et invisibili mundo, declaratur per duas illas aviculas. Alterius cruor commonstrat 355 ejus, qui passus est, templum. Lignum cedrinum typus est corporis Christi, quod nulli corruptioni ob noxium est. Hyssopus significat spiritum. Filum coccineum repræsentat veram fidei confessionem, quæ innititur sanguini Christi pro nobis fuso. Aoua viva symbolum est baptismi. Viro, cui contingit fluxus ex corpore, etc. [XV, 2]. Mens etenim, si dedita sit inutilibus rebus, quæ nullo studio dignæ feruntur, profecto absumitur, et si suam operationem extendat ad ea, quæ non ne cessaria sunt, et propriam suam operationem negligit, certe nullos consequetur dignos fructus, verum prorsus rebus deterioribus atteretur. Nam homo, qui, teste Paulo ", conditus est ad opera bonɔ, si hæc obmiserit, et diversum secutus fuerit callem, repuleritque veram de Deo opinionem, hic, inquam, planissime exorbitat a vera religione. Proinde vitandus est, ne sua malitia etiam nos inficiat. Scriptum namque est: ‹ Qui attingit picem, contaminabitur "., Præterea: ‹ Serva teipsum purum, nec com municaveris alienis peccatis ". > Cæterum illa omnia repurgabit Christus. Lex enim infirma est, nec illa tollere quit maculas. Sipurificatus fuerit is, qui laborat profluvio seminis, a|fluxu suo, etc. [XV, 15]. Ecce iterum purificatio fit interventu aquæ et sanguinis. Oportet autem nos in diem septimum, id est, per omne vitæ nostræ tempus repurgari a vitiis. Nam septenarius quasi finis est revolutionis temporum, cui succedet re surrectionis octavus dies, imo universum tempus, quod sequetur incarnationem: At Einmanuel pro no bis ultimum sustinuit supplicium, præfiguratus jam olim in lege sub specie turturis et columbæ. Hujus mors quam pro nobis miseris peccatoribus adiit, mire fragrantem odorem transfundit ad Patrem cœlestem. Quapropter altera avis cædebatur pro peccato, altera tota concremabatur, ut esset holocaustum. Quod vero pro peccato nobis fiebat propitiatio, satis manifestatur his verbis: Et placabit pro eo sacerdos. › Vir, de quo egreditur somniale semen, etc. [16]. Supra cum verba facèret de profluvio seminis geni talis, longum et continuum descripsit morbum. Nunc vero disputat de morbo, quem parit seminis profluvium, particular). Hac in re non abludit ab his verbis, quorum hic tenor est: Si quis enim tótam legein exsecutus fuerit, et aberraverit ab una, omnium factus est reus 13.» Qui enim dixit Non committes adulterium, dixit quoque: Ne occidas. › Si non adulterium committas, at occi dis, jam legis factus es transgressor. Verum in Christo puritatem consequitur et ille. Sed interim aqua requiritur ad puritatem adipiscendam. Christi vero adventus nobis prædicitur hoc loco, dum * Jerem. xlix, 32. Matth. xxiv, 2. • Rom. XI, 25. • Mich, 19, 6, 7. 7 Osee m, 4, 5. 8 Cant. IV, º Ezcch. xxxvi, 24, 25. 20 || Tim..11, 17. “Eccli. xi, f. 1 Tim. v, 22. 13 Jac. 11, 10.
pronuntiatur ille esse immundus usque ad vesperam. Haud dissimile genitali profluvio est profluvium sanguinis mulieris immodicum, malum immedicabile. At morbos illos omnes tollit et purgat Christus. Verum purificatio vera non hic, sed in futuro sæculo obtinget. Hujus quasi præludium exstitit octava resurrectionis dies, in quo resurrexit Christus irreprehensibilis hostia. Christus autem ut demonstraret in futuro sæculo nos inventuros perfectam puritatem, leprosos sanavit verbo, et suæ manus contactu. Præterea elargitus est puritatem mulieri sanguinis profluvio laboranti, cum contigisset fimbriam ve stimenti ipsius. Quapropter jam utrorumque tam leprosorum, quam sanguinis profluvio laborantium impuritas et fœditas purificata est. Hæc puritas obvenit ex consortio eorum qui puritatem sunt asse cuti: et ex virtute illorum qui repurgati sunt ab illiusmodi fœditatibus. Nec non plurimum juvit in hac re participatio spiritus, qui fortiter inunditiem inducit sordibus abstersis. Promovet hane puritatem familiaritas eorum, qui impuritate carent; in quibus est spiritus, ut possint purificare et purificent. Nam talis manifestatio spiritus est utilis. Siquidem data est manifestatio spiritus ad utilitatem ". Et non ingrediantur omni tempore in sanctuarium, etc. [XVI, 2]. Oportebat enim typum 356 sacer dotii Christi conservari purum, qui semel introivit in Sancta sanctorum, æterna redemptione reperta. Id ut sub typo quodam demonstraretur priscis mortalibus, pontificem quotannis semel in Sancta sanctorum intrare oportebat. Hinc non ab re inquit Christus: ‹ Ego sum veritas " id est, impletio typorum, quos lex continet. Siquidem finis legis et prophetarum est Christus. Si vero capitale supplicium irrogabatur delinquenti in typos, qua pœna feriendus est, qui deliquerit in ipsam veritatem, cui sua incredulitate magnas contumelias fecere Judæi! Et intrabit Aaron in Sanctum cum sacrificio vituli, etc. [12]. Aaron, licet foret typus Christi, cum ta→ men interim esset homo, necesse erat, ut sua peccata sacrificio expiaret. Nec tamen æternam re demptionem invenit per sanguinem hircorum et vitulorum. Verum Christus, qui per suum sanguinem in Sancta sanctorum sese recepit, is, inquam, nos perfecte redemit. Per hunc siquidem etiam sacerdotes purificabantur. Cæterum Christi sacrificium fuisse undique absolutum et perfectum edocet vitulus. Per fecta enim et magnifica docet esse illa sacrificia, quæ pro sanctis cæduntur. Quod vero fertur illud sacrificium suaves fundere odores, memineris illud sacrificium arietis sua jucundissima fragrantia fugasse nostros tetros odores, quibus numen offendebatur. Aaron autem non jubetur in habitu pontificio ex piare sua peccata, quæ insciens commiserat; non enim fas erat, ut ipse, dum rem sacram pro se faceret, conspiceretur ornatus vestitu pontificio, quo referebat Christum, qui ignoravit peccatum, et quem, quasi sub typo, demonstrabant sacerdotium et regia potestas. Opus erat lavacro regenerationis paranti in gredi in Sancta sanctorum, scilicet in tabernaculum verum, quod fixit Dominus, et non homo. Qua propter Aaron aqua viva prius irroratur. At odor vel vapor thymiamatis, quasi nube obtegebat pro pitiatorium. Siquidem Christus immolatus est ut vitulus: et ceu holocaustum arietis incensus est. Spargit de se suavissimum odorem, ut tenue et subtile thymiama, et explet fragrantia, quæ intellectu percipitur, sanctum tabernaculnm, nempe Ecclesiam. Proinde Ecclesia Christum appellat his verbis ‹ Ungnentum effusum nomen tuum est. Quapropter adolescentulæ dilexerunt te, in odore unguento rum tuorum curremus 16. Et hæc quidem pertinebant ad sacrificium, quo se expiabat Aaron. Cæte rum pro populi delictis poscebantur duo hirci cum ariete, qui explebat holocaustum. Sorte vero er hircis eligebatur, qui immolandas, et qui dimittendus in solitudinem vastam esset. Quidam perhibent alterum bircum, qui dimittebatur, consecrari dæmoni cuidam Apopompæo. Sed hæc opinio superstitione haud vacat, legemque insimulat, quasi superstitionem doceat; cum tamen summis viribus id conetur lex, ut nos ab idololatriæ insania liberet. Deus etenim solus ignoscit et remittit delicta; et sacrificium quod im molatur Deo, quis negabit esse sanctum? Quod vero consecratur Deo, id nulli alii est addicendum. Si cætera sacrificia, quibus immolantes sua peccata imponunt, sunt sancta, certe satis liquet etiam illum hircum sanctum censeri. Verum necessitas postulabat, ut ostenderetur Deum imperasse ut sibi etiam offerretur hircus, qui deportabatur. Id quidem facile probatu est. Nam inquit • Accipies bircum vivum coram Domino, ut expiatio per eum fiat, et relegetur in desertum.» Quod quidem interpretatus est Aquilas in huuc modum, ut referantur prædicta verba in hircum, qui in solitudinem emittebatur. Ut autem rei veritas cognoscatur, memineris duabus sortibus hircos illos fuisse discretos. Alteri inscribebatur: Dominus; alteri Apopompæus. Qui habebat inscriptionem Domini, cædebatur, et consecrabat suo cruore intimum tabernaculum, et altare foris situm. Apopompæus dimittebatur in vastam solitudinem, et inviam, cum prius sacerdos peccata totius populi in ipsius caput effudisset. Uterque vero hircus Christum præ figurabat. Nam occisus est ut homo, qui nobis peccatorum veniam impetraret. Idem quoque sanctificat 357 Ecclesiam, quod inde intelligitur, quod ejus sanguis in Sancta sanctorum est illatus. Imo sanctitatem impertiebatur et his, qui sub lege erant. Hoc ipsum significabat altare foris colloca tum. Nam citra omnem contradictionem, quod minus est a majore benedicitur. Cum Christus sancti tatem præstet, profecto videtur lex inopia laborare, nec posse sanctimoniam dare. Nam in hunc modum docet Paulus: Scientes, quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi. Et ņos in Christum Jesum credidimus 1. > Cum igitur pro nobis amarum supplicium perpessus essel, re 1 Cor. XII, 7. 18 Joan. XIV, 6. 1 Cant. 1, 2, 3. 17 Rom. 11, 20.; Galat. 11,16.
quæ représentata est per cædem ovium et vitulorum. Divinus Apostolus inquit: 366 Nolite mole £te ferre mortem ut reliqui, qui spem non habent ". > Cæterum Deus lugendi præscribit modum, dum prohibet fieri evulsiones capillorum et incisiones corporis. Omnia enim, inquit Paulus, decen ter et cum ordine fiant "., Nobis autem imperatur, ut majoris faciamus Deum, quam parentes. Namı qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus. Mulierem repudiatum a viro non accipient, etc, [XXI, 14.] Non enim solum sacerdotis est, ut fugiat ma nifesta mala, ut scortationem: sed declinet illa mala, quæ famam nostram suggillant. Siquidem suspe cta est mulier repudiata. Verum sub hoc involucro demonstratur Judæorum Synagoga: sive quod scortata est cum pastoribus multis, ut habet Scriptura 3, sive quod ipsam repulsam et repudiatam non admiserit in spiritualem societatem Christus sacrosanctus pontifex. Et filia sacerdotis si profanata fuerit, etc. [9.] Nam igni mancipata est Judæorum Synagoga, quæ sequebatur placita Scribarum et Pharisæorum, et adhærebat præceptis humanis. Idcirco Isaias excla inat: Quomodo facta est meretrix urbs fidelis Sion ". Quam deplorans Jeremias inquit: «Oli vam frondosam, pulchram fructu et specie vocavit Dominus nomen tuum, et cum voce magni tumul tus hostis incendit ignem in ea 67, etc. Capul suum von rudabit, sive inſulam pontificiam non deponet, etc. [10.] Hic versus manifestissime demonstrat Christum. Nam Christus, ut docet Scriptura, unctus Spiritu sancto gestat verum sa cerdotii habitum, quem nunquam abjiciet. Nam, Tu, inquit, sacerdos es in æternum secundum ordi nem Melcbisedech 68. › Hoc igitur illud est, quod inquit: ‹ Non depones infulam pontificiam.» Si vero scriptum esset: Mitram non depones, etc. intellexissemus ejus quoque regnum esse perpetuum nec unquam finiendum. Et vestes suas non lacerabit. Luctus enim qui impenditur mortuo vitæ contrarius est: nec quidquam mortuum congruit vitæ. Imo vita destruxit et mortem. Et ‹ Deus non est mortuorum Deus, sed viven tium *.» Quapropter Christus objurgat illos, qui lamentabantur filiolam principis Synagogæ, præsente eo, qui erat vita. Quod vero lacrymas dedit Christus Lazaro defuncto, amoris significationem habuit. Proinde et moderate lacrymabat. Deplorabat magis humanam naturam, si rem quis diligentius in quirat, quæ subjacebat sævissimæ mortis tyrannidi. Igitur continuo demonstravit quasi sub typo, cum vitæ restitueret mortuam puellulam, resurrectionis mysterium. Ideo lex, quæ cæteris sacerdoti bus permittit lugere conjunctas personas alludens ad symbolum, quod manifestissime commonstrabat Christum pontificem suum, in eo luctum inhibuit. Quare studuit suam majestatem conservare typis, nolens ne in umbris quidem violare veritatem, quam quidem ut doceret esse solidam, firmam et im mobilem, imperat pontifici, ne egrediatur sanctuario. Quemadmodum oportet sacerdotem offerre Deo munera, quæ populus affert, ita summum pontificem oportet sua puritate defectum, qui inest cæte ris sacerdotibus, replere, eosque reconciliare Deo. Proinde solus quotannis intrat in Sancta sancto rum, ut placet Numen, ne forte sacrorum ministros puniat. Iterum quoque ostendit Judæorum Syna gogam alienam esse a Christo. Nam ejecta est ab unitate, qua illi ipsam conjunctam esse docebat idque testatur propheta: «Quia ipsa non est uxor mea, nec ego maritus ejus 70. At Ecclesiam ex gentibus conflatam Paulus despondit ut exhibeat se virginem castam et irreprehensibilem Christo”, Verum alioqui Christus non despondetur animis impuris puris autem ut virginibus conjungitur cum quibus cohabitans, eos gravidos facit, ut abundent bonis operibus, eosque inter suos propin quos collocat. Nam inquit: • Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui est in cœlis, hic et fra ter meus, et soror et mater est". Cæterum nobis honesta est necessariorum societas; at parum nos decet familiaritas incredulorum, nisi fortassis quis præoccupatus sit matrimonio conjugis religione disparis. At hujuscemodi personæ nobis jungendæ sunt fide. Quamvis mulieri non permittatur, ut docendi fungatur munere: attamen pro vitæ instituto et honesta 367 conversatione studeat lucrari maritum. Verum sponsa Christi quæ ex nova inde regeneratione ipsi desponsa est, ejus simul cense tur et filia et conjunx et perfecta columba regenerata per renovationem Spiritus sancti. Legitimum igitur, nec adulterinum Christi genus est, utpote legitimo matrimonio editum. Quapropter sumus fi lii Dei, divinum semen in nobis conservantes, secundum Joannem ", scilicet Spiritum sanctum, qui nos non cessat in novam effingere creaturam. Illa autem meretrix cujus typus erat ea, quæ nupse rat Oseæ, una cum liberis, quos in fornicatione pepererat, repudiata et viduata est”. In quocunque fuerit reprehensibile quiddam, non accedet ut offerat dona Dev, etc. [XXII, 2.] Quantum conjicere possum, ei sermo est de vitiis, quæ animum suo contactu offendunt, qualia sunt illa vitía, quibus obnoxii sunt illi, quos Scriptura vocare assuevit чuxixoús, id est, animales. Nam vitium corporis naturale, quod præter nostram voluntatem, sed nascendi lege nobis obvenit, nequaquam'nobis vitio vertendum censeo; quamvis, si velis litteralem sequi sensum, parum sit decorum sacerdotii munia obire hominem vitioso corpore, utpote claudicantem, vel eum, qui nequeat sine duce incedere. Ve runtamen quæ hic traduntur majora quædam complectuntur, et ad animi vitia porrigenda sunt, ut 6³ Jerem. II, 1. **Isa. 1, 21. 67 Jerem. x1, 16. TO Osec 1, 2. 11H Cor. xt, 2. " Matth. x, 50. "I Thess. IV, 12. "I Cor. xtv, 40. Hehr. v, 0. ❝ Matth xxn, 32. 74 Osec 11, 3. 68 Psal. cix, 4; 73 [ Joan, iv, 4.
Ti! integer et erectus sit Dei homo et ad omne opus bonum paratus et expeditus, uti præcipit divinus Apo stolus. Idem quoque tradit, requiri ut episcopus sine crimine sit. De omnibus vero, quæ Paulus, ni fallor, recenset, Moses ordine legem explicat, dicens: • Ex genere tuo in generationes vestras.» Aaronis enim genus duravit usque ad generationes spiritualis Aaronis, cui agnati sumus propter Spiritum sanctum ejusdemque consortes naturæ, de quibus ita profatur: Ecce ego, et liberi quos mihi dedit Deus”. Cæcum dubio procul nominat Moses amentem et stultum. Oculus enim in corpore respondet menti in animo, quæ mens spirituali lumine Solis justitiæ illuminata, novit respicere ad splendorem verorum dogmatum, quemadmodum in Proverbiis habetur: ‹ Oculi tui recta videant: et palpebræ tuæ nuant justa”. › Synagogam autem Judæorum sic alloquitur: «Ecce non sunt oculi tui, nec cor tuum pulchrum est. Verum et illum, cuicunque aliquid vitii inest oculis, repellit, ut in sequentibus ex lippo patebit. Nam in sacerdotibus particulare vitium æquipollet universali. Ad eum modum reprobat claudum, vide licet eum, qui non recto pede incedit ad opera bona, nec prompte vitam agit ex præscripto Domini, de quo digne dici posset: Roborate manus remissas, et labantia genua”. › De Judæis in Psalmorum libro sic fertur: ‹ Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni antiquati sunt, et claudicaverunt in viis suis "., Verumtamen in sequentibus rejicit omnem cui pes sit afflictus et contritus. Is cui nasus depressus est, significat hominem, cui non est intellectus validus, ut queat discernere inter spiritualem fragrantiam et peccatorum fetorem. Nam illis qui fuerint simi, non sunt recti olfactus meatus. Oportet autem nos, instar boni trapezitæ, probare omnia, et tenere quod bonuni est. Auris mutilata, etc., [XXII, 23.] His verbis feriuntur illi, qui non per omnia assentiuntur cœlesti doctrinæ aut qui non usurpant auribus perfecte et pure divinos sermones. Tales sunt, qui declinantes a veritate, dum eis aures pruriunt, adbærent spiritibus impostoribus. Contritio manus est, dum manus corrum pitur ne perfecte pergat ad opera bona, sicuti et de pede supra dedimus claudicante. Nam propheta exclamat: ‹ Væ illis, qui opera Domini exercituum faciunt negligenter,»sive: ‹ Qui ipsum justum non justis rationibus sectantur, ut scriptum est *. Gibbosum eum nominat, qui respicit solummodo terrera et carnalia, nec unquam erigitur ad speculationem rerum cœlestium. Is etiam illis criminibus impli catur, quæ feruntur de Judæis: • Obtenebrentur oculi eorum ne cernant, et tergum illorum seniper incurva "¹., Pustulas habere dicitur in fronte, qui inflammatione pustularum respersam faciem gerit. Pustu'æ autem ille inter morbós connumerantur. Solent enim fuscare cutis superficiem. Tali morbo sunt impediti, qui nequeunt puro vultu intueri Dominum, nec possunt etiam sua occultare dedecora. Minus autem peccant hi, quam illi, qui penitus fronte carent, et effrenes in omne genus sceleris ruunt. Lippus est is, qui 368 prudentia quidem valet, ab affectibus vero vincitur, qui ipsius animum sæpins a veritate avocant, et accedit deinde adjutor hæreticis dogmatis, quemadmodum Judæi et hæretici, qui quidem credunt Deum esse Patrem, interim Filium ejus Jesum Christum rejiciunt. Proinde, ut testatur Propheta ", ‹ Oculos habent et non vident.» Pruriginem vocat corporis voluptates et vitam penitus affectibus dicatam, cujus exitus est dolor et lacrymæ. Hæc eadem vita plurima mała instar inundationis invehit suis cultoribus. Quidam enim solummodo superantur ab affectibus et graviter ægrotant. Alii vero ad summum vitiorum fastigium provecti, non sibi temperant a sceleribus, quæ ipsi adversantur naturæ. Cæterum illa vitia comparantur haud absurde cutis asperitati, quæ subinde latius serpit. Vitiorum illorum progressus erat inhibendus juxta illud: Si spiritus ejus qui tibi imperitare cupit, ascenderit ad te, cave locum tuum deseras. Quia medicina consopiet peccata magna *. › Móvopytę djcitur vir effeminatus et androgynus, qui partim vir, partim mulier censetur. At de his ita loquitur Scriptura: ‹ Neque scortatores neque molles regnum Dei hæreditabunt "., Vel sub illa di̟ clione capiendus est is, qui non firmo pede accedit ad virtutem. Oportet enim, ut monęt Scriptura “, ‚viriliter agere et fortem esse eum, qui accedit ad Deum. Illi igitur interdicitur sacerdotio, qui vitio et reprehensione non vacat. Nec tamen prohibebantur sacris dapibus, quarum esu infirmi nonnihil purifi cantur, dum necant corporis affectus pravos. At sani redduntur firmiores in bono dum accedunt ad aras. Nam per Christi carnem et sanguinem renovamur expulso senio. Is est nova creatura, qui ad eum modum exuta senccta juvenescit. Et immunditia ejus super ipso, etc. Hæc scribit de illis, quorum ingenium insanabile est, et usque inhærent vitiis. Quapropter recte eus arcet sacerdotio. Nunc vero purgat sacros ministros, removens communia et mediocria vitia, si forte quidam his ſuerint impediti: eosque erigit et cohortatur, ut sint fortes et præcepta Domini servent. ‹ Ego, inquit, Dominus Deus vester, id est, non falso nominatus Deus, quem facile sit contemnere. Deinde subjungit de leproso, sub quo intelligit illum, qui prorsus caret virtute, et penitus mortuus est, si virtutis respectum agas. Verum de hoc supra in lepræ rela tione verba fecimus. Similiter disserit de eo, qui patitur importunum seminis fluxum, sub quo admo nemur ejus, qui mentis vires patitur inutiliter effluere, nec iis utitur ad eas res, quas honestaş el pias novimus. Deinde additur: Qui attingit omne reptile, etc. Quibus verbis significatur is, qui vene num aspidum gerit in labiis suis, et simplicioribus fraudulente imponit. Cadaver præ se fert eum qui 78 Isa. vii, 18; Hebr. it, 76 Prov. IV, 25. 81 Psal. LXVII, 24. ** Jerem. XLVII, 10. 1 Cor. xv., 13 et alibi. 77 Isa. XLIV, 18. 18 Hebr. 1, 12 8 Psal. cx, 5. 83 Eccle. x, 4. "Psal. XVII, ** 1 Cor. vi, 10.
penitus refrixit, nec fervidus spiritu cognoscitur. bestia captus intelligitur is, qui diaboli factus est cibus. Hos omnes fugat lex divina a sacris. Nam, ut docet Paulus: «Quicunque ederit corpus Christi et biberit poculum indigne, sibi ipsi judicium edit et bibit 86. Tales habentur in numero imeanndorum. Polluuntur et hi, qui bis familiariter junguntur. Nam per contactum intelligenda est familiaritas ‹ Cor rumpunt siquidem mores bonos colloquia prava 87.» Et quæ pars ñdeli cum incredulo? Contra auteni, si cum sancto converseris, tu quoque sanctificabere 88. Quod vero de hominibus sermonem habeat abunde indicat, quod dicit: «Anima, quæ attigerit. › Cum tali ne cibum quidem capiendum esse monet Pau lus 8. At Christus sub vesperam advenit, ut illiuscemodi homines a peccatis, quæ immunda sunt, absol vat. Proinde jubentur Judæi sub vesperan agnum cædere paschalem, ut sub hoc typo præsignifice tur tempus, quo adventurus sit Christus. Venit igitur Christus extremis temporibus, sole declinante temporis mensuram ad vesperam. Eo tempore nobis divino munere obtigit sacrosanctus baptismus. Eo quoque tempore pasti sumus pane, qui e cœlo descendit, quem oratio Dominica nominat supersub stantialem. 369 Omnis alienigena non vescetur sanctis, etc. [XXII, 10.] Taxat hoc loco impium et a fide alienum, qui segregatus sit ab Ecclesia Dei. Non enim convenit ut demus quod sanctum est canibus: nec decet, ut objiciamus porcis margaritas ". Huic adnectitur advena, qui operibus præ se fert civem mundi, qui mundum suam arbitratur patriam. Verum verbis et nuda fide etiam Ecclesiæ incolam se simulat. Præ terea mercenarius existimatur is, qui religionem quæstum arbitratur, et conatur summa ope placere fidelibus, quorum auctoritas et divitiæ plurimum pollent: ut hinc suum comparet commodum. Hos lex nihil differre ab alienigenis judicat. At filiusfamilias sacris vescitur cibis. Nam is filius in fide genuinus et verus est, et propinquus spiritui.‹ Et ære emptus, etc. Christus enim nos redemit ex legis maledictione dum pro nobis maledictio factus est. Et filia sacerdotis si nupserit alienigenæ, etc. [12.] Quemadmodum is, qui tangit leprosum et sperma tis profluvio laborantem, illo attactu incestatur, ita, licet quis propinquus sit fidei, quamprimuni com mercium habuerit cum incredulis, horum violabitur et profanabitur familiaritate. Filiam sacerdotis no minat animam regeneratam ex aqua et spiritu: verum junctam incredulo propter incredulitatem. Id circo Sapientia præcipit: ‹ Fili, ne te circumveniant viri impii”. Non enim oportet nos attendere spiritibus impostoribus, ac doctrinis dæmoniorum, per simulationem falsiloquorum, cauterio notatam habentium conscientiam. Et filia sacerdotis si fuerit vidua ejecta, etc. Animam hæc verba demonstrant deficientem a Deo, deinde per pœnitentiam renovata liberata fuerit semine peregrino, cajus impulsu in perfidiæ barathrum adducta fuerat. Aut et si repudiata fuerit a Deo carens virtutis fructu, quam ocissime revertatur ad Deum et accepta erit. Eadem verba sub typo quodam repræsentant Synagogam Juda'orum. Hæc enim per Mosen sacro generi desponsa, cum plurimis (ut testatur Jeremias) pastoribus scortata est. Novis sime autem prætulit præcepta Scribarum et Pharisæorum Christi doctrinæ. Cæterum denuo vocabitur, et audiet doctrinam Christi. Nam, ut habent prophetiæ verba, Diebus plurimis sedebunt filii Israel absque rege, sive principe” › etc. Deinde subnectit: «Convertentur, et exquirent Dominum Deum suum. > Qui ederit sancta ignoranter, etc. [14.] Cæsis victimis et oblatis, de more, quidquid supererat, cede bat sàcerdotibus, ntpote caput et pedes. Si quis autem ignorans edisset de his, quæ offerebantur, pro fecto pœnas incogitantiæ luebat. Oportebat enim, ut docet Paulus ", edentes sacrificia participes fleri altaris: nec omnia, quæ immolabantur, sui juris facere. Idem hoc faciebant filii Heli consulto. Quapropter meritas experti sunt pœnas. Qui attulerit dona sua, etc. [18.] Masculum esse oportet et admodum virile id, quod offertur Deo. Præterea necesse est, ut careat omni vitio. His verbis significatur Christus Dei potentia, qui prorsus a peccati macula et labe fuit immunis. Masculus semper typus est imperatoriæ potentiæ. Sic Christus, quamvis humanam naturam assumpserit et ovium numero sit habitus, attamen imperat omnibus. Vi etima, quæ fuerit cæca, reprobatur. Sie quicunque divinæ sapientiæ fuerint expertes nec receperint illuminationem Christi, quæ fidei interventu obvenit, merito repudiantur. Nam, ut testatur Scriptura, ‹ Si non credideritis, nequaquam intelligetis”.» Contritum censetur illud animal, quod prorsus mor bosum fuerit. De talibus inquit propheta, de talibus, inquam, qui sub morboso animali repræsentantur Ecce ego induco super populum hunc infirmitatem, et ea laborabunt patres et filii: vicinus pariter et proximus ejus peribunt”. › Qui vero justificati fuerint interventu fidei canunt: «Benedicit anima mea Dominum, qui sanat omnes morbos tuos; qui redimit ex corruptione vitam tuam”. › Balbutiens intelligitur, qui nequit proloqui verbum ildei quod annuntiamus. Cæterum 370 Christus et hoc vi tium emendavit ut testatur propheta: ‹ Et linguæ balbutientes Lrevi discent loqui pacem”, › id est Christum. Formicatio, impetigo, et asperitas cutis significant animi vitia, quæ quotidie augescunt nec minuvõtur. Animal mutilum si vel caudam vel auriculas respicias, præ se fert inobedientem, nec ta 8º1 Cor. xı, 27. 1 Cor. xv, 33. 88 Psal. xv, 26. 89 | Cor. v, 11. * Matth. v, 6. "Ecell. xvi, 1. * Oscem, 1. 23 1 Cor. ix, 15. "Isa. vii, 9. ** Jerem. vi, 21. 96 Psal. cit, 4. Isa. XXXII 4.
men per omnia pulchrum et honestum. Rejicitur animal natura masculum, si officio maris fungi ne quit, utpote si fuerit sterile vel aridum aut alio quodam modo castratum. Hoc enim significat eunu÷ chorum species. Varii enim nobis inhærent affectus, qui multis modis nos ad infirmitatem impellunt. Quod ait: ‹ Per manum alienigenæ non offeretis dona, etc., significationem habet, quod per solum Christum adeundus sit Pater, a quo adducti sunius ad Patrem in Spiritu. Et erit septem diebus sub matre sua, etc. [XXII, 27.]Qua spectant ad interpretationem hujus versus, sæ pus tradidimus in locis, quæ non discrepabant ab hoc. Nam sub hoc involucro nobis aperit Moses cum, qui adhuc est infans et infirmus et lactis potu adhuc opus habet, ut utar verbis Pauli 98. At hunc perfectum reddidit Christus per suam resurrectionem. Nam octavus dies succedit septimo, qui continet tempus legis et carnalem cultum. Quapropter dicit: Cum exaltatus fuero e terra, omnes traham ad me”., Et: ‹ Nisi granum frumenti in terra mortuum fuerit, ipsum manebit solum '. Et quemadmodum etiam Judæorum Synagoga noluit interire una cum suis sectatoribus. Nam univer sus Israel salutem consequetur post impletionem gentium. Demonstrat quoque mutuam illorum, qui adhuc superstites sunt, successionem generis, ne omnes una pariter intereant. Nam mundi genera tiones salutares sunt. Cæterum ista omnia congruunt Christo, per quem humani generis cor rupta radix iterum refloruit ad salutem. Non relinquetis de carnibus usque in crastinum, etc. [XXII, 30.] Scripturam sacram haud fugit duplex vel triplex esse tempus, sicuti prædictum est, videlicet legis et Christi, et prophetarum tempus, quod in medio legis et Christi decurrit. Verum unus fuit cultus tam legis quam prophetarum, qui quidem cultus reprobabatur exoriente Christo, qui intellectus lux est. Præcepit, ut, sicuti carnes agni paschalis uno absumuntur die, sic etiam victimæ laudis uno edantur die, neque quidquam reservetur in crastinum. Laus siquidem Del est vita, quæ obveniet in futuro sæculo, in qua nullum mortalitatis exstabit amplius vestigium. In primo mense et decimo quarto die, etc. [XXIII, 5.] De Paschatis festo nec non reliquis celebritati bus disputavimus multis in Exodo. Sed quia hic quædam occurrunt, quæ pertinent ad secundum tem pus, ea obiter exponenda erunt, antecedentia breviter perstringemus. Nam Christus primitiæ censetur renovatæ humanitatis, qui instar manipuli oblatus est. In ipso enim refloruimus et reviximus instar aristarum, de quibus ita loquitur: ‹ Aspicite regiones, quia albæ sunt ad messem *. › Ipse quoque Christus est primogenitus ex mortuis, qui ascendit in cœlum, ut precetur pro nobis Patrem, pro nobis, inquam, quos dignos Pater judicavit, ut pro nobis intercederet Christus. Cæterum lex etiam resurre ctionis tempus nobis delineavit. Crastino enim die diei primi, ait. At tertius dies, in quem resurrectio incurrit, tertius dies, nec crastinus a primo est. Simili ratione is dies adumbratur per prædictum novo rum fructuum tempus, quo primum peccati senectam exuit homo. Proinde inquit: Exsultet anima mea in Deo. Induit enim me veste salutis, et tunica lætitiæ; quibus verbis ostenditur immortalitas, quam resurrectionis resurrectionis beneficio consequimur. Iterum appellare licet Christum primitias. Rapitur enim ex grege ut ovis vitio carens sive irreprehensibilis. Rapitur 371 autem ex grege vivo in pinguedine gratiæ et lætitia spiritus. Quapropter simila, oleum vinumque una cum ove offeruntur. Offertur autem quasi in pane et spicis frixis. Nova siquidem est conspersio, ad quam nos reformamur, vetus fermentum deponentes, ut simus nova conspersio. Idem demonstrat panis, qui offertur ex novis fructibus compositus. Christus etenim paravit nobis viam recentem, cujus tempus dum exspectamus non licet novis vesci fructibus, donec manipulus offeratur. Tum demum poterimus novæ participes fieri vitæ. Dinumerat quoque Moses sanctum Pentecostes festum a resurrectione sumpto ini tio. Nam resurrectionis tempus transfert sanctificatos in spiritu eo, ut possint fructus ferre Deo in no va vita. Panes duo erant, qui conflabantur ex novis fructibus. Sic duo sunt populi, qui salutem sunt adepti, et ad fidei unitatem adducti sunt per Christum, sed quodammodo sunt fermentati cessante fer mento veteri. Nam Scriptura sacra novit etiam bonum fermentum, sic appellitans doctrinam evangeli cam: ‹ Simile enim est regnum cœlorum fermento, quod abscondit mulier in farinæ sata tria, donec totum fermentetur ³. › Nam transformat ad suam proprietatem ipsam animáin, quatenus decet ſermen tari duós populos. Ex duabus autem sumitur decimis, etc. Siquidem binarius indicat nostram institu tionem. Nam erudimur lege et Evangelio tanquam sacerdotes in vitæ novitatem transeuntes. Et hoc est quod dicitur Scriba qui depromit ex thesauro suo vetera el nova 6. › Septem agni repræsentant fide lium gregem quasi adhuc infantem in Christo. At is grex in fortitudine spirituali procedit ad perfectio nem et ad mensuram ætatis plenitudinis Christi'. Cæterum symbolum perfectionis et fortitudinis est vitulus; perfectæ vero ætatis symbolum putato arietes. Nam fideles fortiter terrena superantes ad per fectionem Christianam tendunt. Hec autem perfectio consistit in opere et notitia, sicuti demonstratur sub symbolo duorum hircorum. Nam ait: «Qui fecerit et docuerit, ille magnus vocabitur in regno cœlorum. Tales comitatur lætitia, quam nobis in mentem vocant libamina vini. Dicit enim David ‹ Vinum lætificat cor hominis". › Per hircum nobis proponitur Christus casus. Pro peccatis nostris £8 llebr. v, * Ma::h. xm, 53. Isa. LXI, 10. * 1 Cor. v, 7. Psal. Cill, * Joan. xII, 32. ' ibid. 24. • Joan. iv, 55. ibid. 52. 7 Ephes. IV, 13. 8 Matth. v, 19.