AD ILLUSTRISSIMUM VIRUM, D. J. RUPIFUCALDIUM APUD MICHAELEM SONNIUM, VIA JACOBÆA, SUB SCUTO BASILIENSI Anno abhinc decimo tertio, quo tempore, mei juris adhuc, tibi nondum notus eram (vir illustrissime), cum in manus meas isthæc incidisset in Isaiam, prophetarum principem, commentatio, quam Latine ver tere, et edere, de magnorum virorum consilio, statuissem: eam a me nulli potius, quam termaximo illi Carolo Lotharingo, principi et cardinali amplissimo, quem unum Ecclesiæ, musarumque patronum Gallia tota agnoscebat, consecrari debere credideram. Et fecissem sane biennio ante illius mortem, si mei mancipii esse, privataque studia colere, quemadmodum cœperam, perrexissem. Verum, quod senex inquit Terentianus, Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, Quin res, ætas, usus semper aliquid apportet novi; Aliquid moneat. Contigit enim anno vix integro post adeptum Procopium, ut ad fratris tui filios erudiendos accersi tus, tuusque factus, nova mihi de me necessario ineunda esse consilia viderem, qui me totum tibi tuisque tradere statuissem. Cœpi igitur ab eo tempore, qui meus esse desiissem, converso ad te, fratrisque filios animo, ita tibi, et illis, totis viribus inservire, ut, quod ipsi temporis mihi superesse patiebantur, id totum in obsequii animique mei erga te significationem conferrem. Hinc ille Eusebianæ historiæ, et aliorum, quæ ipsi annectuntur, partus a me apud eos superioribus annis editus, non alium, quam te, dominum agnovit, cum primum in lucem prodiit, tuumque se vernam exsistere bona fide professus est. Ecce vera Eusebium sequitur et verna alter etiam Procopius, eodem quidem loco a me nuper genitus, sed media er Italia ad le dimissus, cum me parentem quidem suum, sed dominum minime agnosceret. Dicam vero, si pateris, ingenue de ipso quiddam etiam aliud, subolfecisse me (si quid parentes valent ad liberorum suo rum animum explorandum) eo ad te discedere libentius, quod nullum esse in Gallia superstitem audiverit, quem ex animo diligeret magis ingens ille Carolus, felicissimæ memoriæ princeps et cardinalis Lotharin gus, et a quo ipse vicissim magis, quam a se, diligeretur. Quod si eam mihi pietatem permittis, quæ pa triæ suæ Heroas colere unicuique concedit, agnöscis etiam et in parente ipso idem, grod filii, ingenium quo nomine utrumque tibi chariorem fore confido, cum eos tanti viri memoriam tecum venerari animad veries. Accipe igitur, obsecro, Joannes illustrissime, accipe, inquam, et vernam istum alterum Procopium txum, longo et difficili itinere ad te anhelantem, ipsumque adversus eos, quibus est obtrectare, quam me liora præstare proclivius, tandiu saltem tuere, donec, absoluta nostra peregrinatione, non solum ejus p:1 trocinium suscipiant isti fratris tui filii omni litterarum genere instructissimi, sed multa etiam alia es præclara illa librorum, præcipue Græcorum, supellectili, quam hic undique cumularunt, in Ecclesiæ, et kiterarum, gentisque vestræ, ac nominis ornamentum depromant. Vale. Bononiæ, Id. Octobris. M. D. LXXIX. JOAN. CURTErius.
Monet Græcus antiquitatum Romanarum scriptor egregius, Francisce clarissime, eos, qui ingenii sui monimenta, quæ cum corporibus interitura non sint, posteris velint relinquere; primum id curare de bere, ut honestum et magnificum scribendi argumentum deligant, quodque lectoribus utilitatem affe rat: deinde ut nullam non diligentiam et curam in comparandis rebus adhibeant, quæ ad suscepti operis confectionem conferant. Non enim sibi cæterisque bene consulere, qui in turpi aut humili versan tur argumento; et qui magna scribere aggressi, non satis ad ea instructi accedunt: cum illi quidem perpetuam famæ, nominisque jacturam faciant: isti autem laborum gloriam nullam consequantur. Quamvis autem divinarum rerum præstantia, et dignitas, eum in argumenti delectu de priorum jactura securum esse jubeat, qui illis operam navare studeat; nec quemquam deceat, qui serio Christianus esse velit, eam, quam ille intelligit gloriam venari: non possum tamen non ingenue confiteri, adeo mihi istam profani hominis placuisse sententiam; ut eam semper, tanquam scriber di princi pium, et fontem, in animo volverem; quantumque Christiani hominis est, mihi proponerem; non de laude quidem paranda, sed de culpa solum vitanda, fugiendoque otio, in hoc vitæ professionisque meæ genere, sollicitus. Cum igitur annis abhinc fere tredecim, uno tantum scilicet, antequam ad tua fratrumque regenda studia accederem, vergente jam inihi ad theo logiam animo, commentarios istos nactus essem; lectisque pagellis aliquot, non contemnendos esse arbitratus, cœpissem egomet de illis Latine vertendis cogitare: non prius ea de re quidquam statuen dum esse duxi, quam illos, et meipsum ad superiorem Halicarnassei normam revocassem. Etsi enim me de illorum bonitate vix paterentur ambigere, quæ ejusdem auctoris in octo priores Bibliorum libros antea prodierant, ipsaque adeo veneranda scriptorum veterum, præsertim ecclesiasticorum, antiqui tas, quos renovare potius et illustrare, quanı nova cudere semper visum est satius; ipsum denique explicati libri argumentum: summorum tamen ætatis nostræ Theologorum, et aliorum etiam, judicium esse adhibendum putavi. In his primi fuerunt magna illa duo Ecclesiæ gallicæ lumina, Claudius San ctæus, et felicissimæ memoriæ Simon Vigor; ambo postea ad episcopatum evecti; quorum ego indicio cum tuis innotuissem, sum et ipse paulo post ad tui fratrumque educationem per virtutum omnium laude sine controversia cumulatissimam matrem tuam accersitus. Accesserunt et Gilb. Genebrardus idem regius Hebræarum litterarum professor, Græcaque linguæ calfentissimus; et Natalis Rondæus, earumdem peritissimus, et probissimus, cujus ego præsertim industria familiarius usus suði; et F. Franciscus Feu-ardentius; nonnullique alii, non illi quidem Theologicæ professionis titulo celebres, sed ejus Græcarumque et Latinarumi litterarum cognitione, et professione, sane illustres: quibuscuni non Græcum modo exemplar, sed versionis etiam meæ inchoatam, et adumbratam quamdam particu lam inspiciendaw, examinanda:nque dedissem: non solum illi Procopium, propter antiquitatem, et eruditionem, maximam esse Ecclesiæ utilitatem allaturum responderunt, sed ad ejus maturandam editionem me quoque hortati sunt. Ab eo tempore cœpi egomet omnia meditari, et facere, quæ ad eam videbantur conducere. Et prodiisset sane celerius, nisi in jaciendis in te fratribusque tuis linguarum fundamentis occupatus, eo usque ab illo abstinuissem, donec, fratribus duobus in Italiam profectis, tu philosophiam ingressus cœpisses natare (quod aiunt) sine cortice, mihique ad privata ista studia aliquid otii majoris relinquere. Hujus vero auctoris cum unicum ego exemplar tantum multisque in locis mutilum, et depravatum, haberem; primus labor in eo restituendo, corrigendoque, ponendus videba tur. Qua in re tamen quamvis plurimum a me, partim litteris ad amicos, nonnullosque alios, a quibus juvari me posse sperabam; partim etiam precibus apud eos, quibuscum versabar, sudatum sit; tan tum tamen efficere non potui, ut ejus vulneribus aliter, quam de ingenioli mei viribus, et conjecturis, mederer. Commodissime tamen accidit, ut, posteaquam institutum meum Renato Marchalo, alias Bois moræo, viro ut nobili, ita omni disciplinarum, linguarumque genere instructissimo, tuique, et fra trum amantissimo; vestræ præterea in studiis litterarum industriæ, et opellæ meæ testi oculatissimo, aperuissem e bibliotheca sua locupletissima, miræ mihi antiquitatis exemplar prophetarum omnium deprompserit; ex quo non solum Isaiæ verba Græca, quæ in Procopii explanationibus desiderabantur, cum prophetarum omnium vitis, eidem adjungerem: sed nonnulla etiam ex annotationibus, quas ad marginem ab iisdem fontibus habebat, e quibus noster hauserat Procopius, corrigerem. Quibus rebus quoniam effectum est, ut duplex esset quodam pacto hujus operis editio; Procopii scilicet, et Isaiæ est omnino sane necessarium de utroque tecum in primis (cujus ego utilitate nihil habeo antiquius); postea vero cum cæteris lectoribus mihi nonnulla præfari.