PG 87Procopius Gazaeus
Sophronius
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 3115–3116page 1 of 5

pióra, quod certi nummi genus. Interpres numismata & verteral. (4L) Apparentiam. ] Grace est, pauntiav, id est, cupiditas se ostentandi. Chrysostomus.] Henricus Savilius, notis suis ad tomum VIII Chrysostomi Græce a se editi, exi stimat non indignum observatu temporibus inter quintam synodum, anno 553, et sextam, anno 680 celebratam (quibus Georgium Vitae Chrysostomi scriptorem vixisse probabile esse ait) Chrysostomi cognomen ignotum fuisse. Sed refellit eum Joan. Moschus seu Sophronius hic, qui temp re Georgii istius vixere, et hujus cognominis Chrysostomi me minere. Gregorii.] Habetur hæc narratio in Vita san cu Gregorii, lib. 1, cap. 45 per Joannem Diaconum scripta, qui eam citat ex libro, qui a Græcis Acquain dicitur, a Latinis vero intelligitur Campus vel Pra tum. Qui hic ipse liber est, quem præ manibus ha ubi quod hic est, tunicam non habeo, vertit ille, casulam non habeo. Eode n modo idem, lib. iv, c. 63 ‹ Et jussit mihi dari casulam, et necessitates meas omnes. Ubi noster interpres Ambr. Camalduleusis bic, cap. 181 Jubens mihi dari quæcunque erant necessaria, decurtate. Omisit enim illud de casula seu lunica. Nomicum seu dispensatorem.] Varia Nomici, Nouzov, ut hic in Græco textu, est significatio. Il.c dispensatorem significat. notario perfecte, et a graminalico sufficien ter.] Notarius hic est qui præest pueris ad prima elementa et litteras formandas. Vide Onomasticon, Idcirco sunt baptizati. ] Baronius, tomo Ill, anno Christi 310, § 13. Significat nimirum ejusmodi sacramentum consecutos, non autem, quod aiunt, rem sacramenti, ipsam gratiam abluentem peccata. Mulier.] Joannes Cassianus, collat. xvm., cap. 14, similé exemplum religiosæ feminæ, quæ bemus. Citat ille ex interpretatione præceptoris sui, patientiæ acquirendæ intenta erat, narrat. (FABRIC. Biblioth. Græc. ed. Harles. IX, p. 162.) Sophronius, Damascenus, Joannis Moschi familiaris, ex sophista (a) monachus S. Sabæ ac denique post Modestum ab a. C. 629 ad 638 (b) patriarcha Hierosolymitanus. Vide Pa pebrochium in Actis SS. ad 11 Martii, tom. II, pag. 68 seq. Sergii, Cyrique, Monothelita rum constans adversarius, de quo Combefisius in Historia Monothelitarum, pag. 22 seq. Sub ejus nomine feruntur 1. Fragmentum hypomnematum De laboribus, certaminibus et peregrinationibus aposto lorum Petri et Pauli, Lat. in Bibl. Patrum, Paris. 1575, tom. II, et 1589, et 1654. tom. VII, col. 107 et 108; col. 1618, tom. IV, et Lugd. 1677, tom. V. pag. 1123. Incipit: Petrus gene re fuit Hebræus. Elogium Sophronii in Petrum et Paulum apostolos, Græce incipit Iláv huv buds àάos. FABR. Sophronii Oratt. Latine in Bibl. maxima Patrum, Lugd. tom. XII, p. 206-214. - Homilia, Gr. in cor. Escorial. V. Plüer, Itiner. per Hispan. p. 190. It. in bibl, Vaticana, teste Montfauc. in Bibl. biblioth. I, p. 134, B. In cod. Coislin. 282, in Marci Monachi Collectione dictorum adversus Barlaam et Acindynum, Joca quoque Sophronii nostri adducuntur. V. Montfauc. Bibl. Coisl. pag. 40% seq. - In bibl. Vaticana Sophron. De vita et martyrio SS. apostolor. V. Montfauc. Bibl. biblioth. I, p. 101 A. Et conf. infra, vol. IX, p. 135 ed. vet. HARL. 2. Fraginentum De baptismate apostolorum, Græce et Lat. apud Lambecium, III, p. 52 seq. [p. 138 seqq. ed. Kollar.], et ad calcem Pseudo-Dorothei, Tyrii, (c) quem cum (a) Sophistam Sophronium appellat Jo. Moschus. cap. 92, et in Præfat. [V. inf. vol. IX, p. 22 ed. vet.) (b) Alii 636, quorum sententiam Papebrochius loco laudato oppugnat probabilibus argumentis. FABR. Saxius in Onom. lit. II, pag. 75, prodit, So phronium ab a. 633 fuisse patriarcham Hierosoly mitanum, laudatque Pagii Critic. Baron. 633, VI, VII, p. 274-276, a. 636 (quo Sophronius e vita decessit), HI, IV, p. 314. 515, tom. IX, atque in Analectis Moshemii, Hist. ecclesiast. sæc. vi, part. 11. cap. 2, § 5. - Caveus, in Hist. litterar. script. eccl. 1, p. 579, ad a. 629. Hoc demum anno, n. 629, Sophronium scribit, patriarchæ Hieroso lymitani dignitatem esse consecutum, et, indefes sus, ait, orthodoxæ veritatis vindex, qui præsens Alexandriæ factus a. 633, Cyrura sub obtentu pa cis ineundæ bæresin in Ecclesiam invexisse stre nue exclamavit, et communionem ei renuntiavit, etc. Tum recenset ejus scripta. Add. Lambec. Comm. de Cæsar. I, p. 137 seq. not. 2, ubi is de So phronio ejusque ætate agit, aliosque laudat VV. DD. de illo disputantes, el supra, vol. VIII, p. 353, not. q. HARL. (c) Vid. supra, vol. VII, p. 455. HARL.

col. 3117–3118page 2 of 5
Notitia
PG 87:3117γελιστὴν Ἰωάννην ὁ ἁγιώτατος πατριάρχης Ἱεροσολύμων ὁ μέγας Σωφρόνιος, διδάσκει τὴν τοῦ Θεοῦ Εκκλησίαν, ὅτι Πατὴρ τοῦ Θεολόγου Ζεβεδαίος ἦν, Σαλώμη δὲ ἡ μήτηρ αὐτοῦ, εἰς. Δίδου ἡμῖν ἡ φωνὴ τοῦ λόγου, τὴν φωνήν. 99, τ
col. 3119–3120page 3 of 5
PG 87:3119συγγραφείς παρὰ Σωφρονίου Ἱεροσολυμίτου. Βηθλεὲμ παρέλθω.
col. 3121–3122page 4 of 5
PG 87:3121χοι 1, 528: Πρὸς τούτοις ἀνάθεμα έστωσαν καὶ κατάθεμα Κῦρος, ὁ τῆς Αλεξανδρέων μοιχὸς ἀθεσμότατος, Θεόδωρος Φαρανίτης, Σέργιος Κωνσταντινουπόλεως, Ονώριος Ρώμης, οἱ τῆς τῶν Μονοθελητῶν αἱρέσεως ἀρχηγὸν καὶ συνήγοροι, Πύρρος, Παῦλος, Πέτρος, οἱ τῆς βασιλίδος πρόεδροι, τῆς ἀσεβείας δὲ πρόβολοι, ἑαυτοῖς καὶ τῇ ἀληθείᾳ μαχεσάμενοι, Μακάριος Αντιοχείας καὶ Στέφανος ὁ τούτου μαθητὴς καὶ ἀπονοίας διδάσκαλος Πολυχρόνιος, νέος Σίμων Μάγος, καὶ ὁ κατὰ τὴν Αλεξάνδρειαν, μέχρι νῦν τῇ ἀληθείᾳ μαχόμενος ᾿Αρμάσιος τὸ κάθαρμα, οἵ τε σὺν αὐτοῖς αἱρετικοὶ καὶ τῆς ὀρθοδοξίας πολέμιοι, Σαρακηνικῷ φρυάγματι σεμνυνόμενοι. 369; Λειμὼν Ιωάννου καὶ Σωφρονίου, πατριαρχῶν, 296, 33, Ποίημα Σωφρονίου, Δοξάζομέν σε, Δέσποτα φιλάνθρωπε, Ιωάννου τοῦ Εὐκρατᾶ.
col. 3123–3124page 5 of 5

Script. Vet. Collect. X, p. xxiv. Cogitanti mihi de Sophronii, viri sanctissimi, ante medium sæculum septimum patriarchæ Hierosoly morum, tum insignibus erga Ecclesiam meritis, tum etiam non paucis scriptis, permirum videri solet, nondum hæc, in tanto typorum apud nos usu fuisse collecta, neque idoneo voluminis apparatu conjun ctim edita; imo vero complura in codicibus mss. ad hanc usque diem indecore prorsus retineri.· Quæ igitur sparsim sunt vulgata, veluti in concilio generali sexto, in sanctorum Actis, in Patrum Lugdunensi Bibliotheca, apud Gretserum, De cruce; apud Conbeſisium in Bibliotheca PP. concionatoria, atque apud Allatium, non ignoro; sed præterquam quod pars illorum nonnisi Latine exstat, sine Græco originali; ea sane incommode sus deque quæruntur, et illustratione debita carent; atque, ut dixi, fraternorum li brorum adhuc latentium comitatuin desiderant. Itaque cepi consilium instruendi mediocrem tomu, quem postea in lucem emittam, quo cuncta Sophronii opera, cum Hesychii etiam presbyteri Hierosoly mitani non paucis scriptis haud pœnitendis, complexurus sum. El sane apud me habeo Græcos u‘rius que auctoris textus complures: Sophronii autem studco pene præ cæteris divulgare copiosissimaın, præ manibus habeo, da SS. Cyro et Joanne historiam, genuinum certissimumque beati Patris fœtum, et diu nimis in Græcorum Latinorumqne codicibus pressum. Interim vero nibil vetat, quominus hic duo collocem in antecessum S. Sophronii scripta: primo videlicet in SS. Petrum et Paulum AA. panegyri cam orationem, quam veluti gemmulam in Vaticano codice Græcamı reperi, brevique hora Latinam feci; deinde typici quoddamn fragmentum, sacris quos superius descripsi, bymnis quodammodo consonum, cum finalibus regi et sacrorum antistiti acclamationibus: nam officii quoque divini ordinen a S. Sophro nio nostro fuisse instauratum, testatur auctor priscus Simeon Thessalonicensis apud Allatium in Dissert. de ecclesiasticis Græcorum libris; quam nunc rem Vaticanus codex confirmat. Spici'eg. Rom. IV, p. v. quam 1. Ex Sophronianis lucubrationibus primam pono in sanctum Domini Præcursorem luculentam lau dationem, quam ff. 20, longius quoque se fuisse producturum dicit Sophronius, nisi corporis infirmitas, et instans sacræ liturgiæ tempus finem dicendo imposuisset. Hæc est de illarum homiliarum numero, quas ecclesiastici patres, ac præcipue episcopi, Græci atque Latini, per anni circulum sive de sanctis, sive de tempore, sive de sacris Libris, aliisve argumentis, in concione populi recitabant. Prorsus autem hallucinatur Theophilus Harlesius, Biblioth. gr. ed. nov. t. IX, p. 163, dum ait Sophronii de Præcursore Domini sermomem exstare Latine editum a Combefisio in Bibliotheca concionatoria. Etenim sive in vo lumine septimo, ubi Patrum sermones leguntur de Præcursore, sive etiam in aliis Combefisii tomis, hunc frustra quæres. Quia vero Combefisius tom. I, in Præf. p. 41, ait, Allatium habuisse inter cæteros hunc quoque Sophronii sermonem (quem quidem nunquam edidit, præter hæc initialia verba didou huiv † ywvǹ toù, Lóyov çwvt,v), idcirco Hartesius, Combefisii verbis perperam intellectis, putavit, eum exstare a pud ipsum Combefisium, quod secus omnino est. Cæteroquin hanc Sophronii orationem in Præcursorem, necnon duas ejusdem alias in occursum Jesu infantis ac Simeonis, et in sanctos angelos, possedit mss. Holstenius, teste ipsomet in Epistolis ed. Boissonadi, p. 240. Sed enim quod aiunt Fabricius, Harlesius et Combeßisius, habuisse Allatium apud se sermonem Sophronii de XL matyribus (am oriensibus), is non prædictorum tantummodo, verum etiam Allatii error ſuit, a falso codicum titulo obtrusus: etenim ego in pala tino Vat. codice (quem ipsum Allatius, ut puto, vidit) sermonem illum Sophronio inscriptum vidi; sed tamen prima statim lectione comperi, compositum esse vivente Theophilo imperatore, ideoque duo bus post Sophronium sæculis, quæ`ipsa martyrum amoriensium ætas est. 2. Insp;ratum aliud Sophronii scriptum in Ottoboniano Vat. codice nactus sum, q'io sacrosanctæ li turgiæ instrumenta, vestes, ministrorum oflicia, sacri operis ordo, etc., recensentur atque explicantur. Utilis sane doctrina atque pretiosa! quanquam opusculum in medio abrumpitur, atque haud scio an us piam integrius aliquando occursurum sit. Interim moneo, diversum plane ab boc Sophroniano esse opus culum ejusdem ferme tituli, quod sub Germani Byzantini patriarchæ nomine prodiit Græce Parisiis typis Morellianis anno 1569. 3. Sequuntur venustissima Sophronii carmina Anacreontica; quorum laus tota merito pertinet ad ingeniosissimum Siculum sacerdotem Petrum Matrangam, Athanasiani Græcorum collegii in alma urbe prorectorem. Itaque ipse verbis suis in præfatione atque in scholiis a se additis Spartan hanc pro digni tate exornabit. 4. Dum Sophronii scripta in Vaticanis præsertim codicibus vestigarem, incidi in amplum triodium quoddam, pulcherrimis litteris antiqua manu descriptum, atque ab hactenus editis totum differens, op timi generis et prorsus orthodoxi. Melodi in eo loquuntur Antonius monachus, Clemens quidam Joan Res monachus (scilicet Damascenus), Josephus, Leo despota, Sergius, Sophronius, atque stadita Theodo rus; copiosissimi quidem omnium Sophronius ac Theodorus. Ego vero, reliquis omissis, Sophronii tamen (a) Ex ascetico Clementis serm. 27 vidi excerptum in cod. Vat, cujus initium: 'Ev s† xitwpèv 3:6ày.

Page scan enlarged

Notebook

Full View