IN SS. CYRI ET JOANNIS ENCOMIUM auctorem Anastasiam suspicarentur. Ecce autem is quoque textus inter Vaticanos Latinos codices sub numero 5410 mihi se obtulit. Est vero hoc antiquioris codicis, de quo paulo post dicam, apogra phum, ut prævia F. Peniæ inscriptio declarat: Sanctus Sophronius archiepiscopus Hierosolymitanus de laudibus et miraculis sanctorum martyrum Cyri et Joannis. Habetur manuscriptum in archivio ecclesiæ S. Mariæ in via lata de Urbe; ex quo Franciscus Penia Rotæ auditor hunc codicem transcribi curavi, anno jubilæi 1600. Imo et alterum apographum, sed paulo negligentius confectum, et cum Petri Parthe nopensis ejusdem tituli opere confusum, in Vallicelliana bibliotheca observatum a me ſuit. Jam tanti operis visis apographis, consequens erat ut ipsius autographi cupiditate tenerer, quod exstare in archivio S. Mariæ in via lata non unus Penia dicebat, verum etiam Aringius qui Rom. subler ran. lib. 11, 21, translationem reliquiarum sanctorum martyrum Alexandria Romam, ex eodem codice S. Mariæ in via lata transcriptam vulgavit; et denique magnus Baronius, cujus in notis ad martyro Jogium die 34 Januarii hæc verba sunt: Translationis historiam exstare ferunt in codice pervetusto dia coniæ S. Mariæ in via lata. Haud vidit ergo Baronius codicem, sed famæ tantummodo referenti credidit, Ego vero his cognitis, et Peniæ potissimum aflirmatione confisus, recta ad archivium S. Mariæ perrexi, in cujus ego urbana parœcia habito; quod mihi sane universum benigne canonici reseraverunt; sed ad codicem quod attinet, frustra fui; prorsus enim ibi non comparet; nullumque esse in vivis canonicum mihi affirmarunt qui eum suis oculis uspiam viderit: quare ipsi putant eumdem longo abhinc tempore ſuisse sublatum, vel casu aliquo pessumdatum. Litterarium hercle damnum non contemnendum! agitur enim de codice qui sub Innocentio III papa, anno 1204, conscribebatur, quique anno ducentesimo no nagesimo octavo supra millesimum, sub Bonifacio VIII papa canonicorum jussu religatus reparatusque dicitur, teste iterum Peniæ apographo, in quo jam nos acquiescere necesse est. Sequitur ut de narratione translationis reliquiarum sanctorum martyrum Cyri et Joannis Alexandria Romam dicatur; quæ quidem narratio in Græco codice nulla est, neque esse potuit, sed Latine per scripta exstat in calce codicis S. Mariæ in via lata, unde eam divulgavit, ut dixi, Aringius, ego vero ut cognitam et a Sophronii calamo alienam prætermisi. Indidem quoque derivatæ adamussim sunt Jectiones officii ecclesiastici, ad priscum usum illius cleri, quas Martinellus recitat (b). Translationis autem narratio sic incipit. Temporibus Honorii et Arcadii, qui religiosissimi imperatores fuerunt, sancto Innocentio papa exsistente, beatissimorum martyrum corpora abba Cyri et Joannis a catholicis duobus monachis, scilicet Grimaldo et Arnulpho, translata sunt, videlicet ab Alexandriæ civitate usque ad urbem Romam. Erat autem illo tempore inter Saracenos et civitatis Alexandriæ incolas dissensio maxima, usque adev quod ipsi Barbari cum perfidia magna super Alexandriæ civitatem equitaverunt. Postea vero undique tam maximum ingerentes bellum, quod ad ultimum procul dubio superata est. Pergit relator dicere, quod sancti martyres prædictis monachis per somnium apparentes, imperaverint ut suas reliquias Romam tran-ferrent, ne eas Barbari capta mox Alexandria, flammis exurerent. Cui monito monachi obtemperan tes beatorum virorum corpora Romam transtulerunt, et deducentibus pompam Innocentio papa cum cardinalibus atque prælatis, eadem deposuerunt in sacra illa S. Praxedis æde, quæ in regione Trausti berina, via Portuensi, sita est. Age vero quis protinus non agnoscit crassum relatoris errorem, omni temporum scientia destituti, scribentis scilicet imperatores Honorium et Arcadium pro Heraclio, et Innocentium papam pro Honorio? Etenim sub Cæsaribus fratribus atque Innocentio nulla fuit a Sara cenis Ægypti occupatio, sed ea demum contigit anno Heraclii 25, Honorii papæ nono, Christi 634, ut Baronius aliique ostendunt. Præterea quo tempore conscribebat Sophronius historiam suam (nempe intra annos 610 et 620, ut miraculo viu demonstrabo) corpora sine dubio Cyri et Joannis in temple suo apud Menu them in Alexandriæ vicinia quiescebant, et totius orbis concursu colebantur, ut centies Sophronius dicit. Superest igitur, ut gravi emendato Latini relatoris errore, translationem illam sæculo Christi septinin, sub ipsam Alexandriæ captivitatem, anno circiter Heraclii 25, a Grimaldo (seu Grimoaldo) et Arnulfo monachis factam credamus. Nam et Grimoaldi nomen circa id tempus de militum ducibus principibus . que non semel legitur. Certe quidem de sanctorum corporum ex Ægypto Romam translatione, mini me est dubitandum. Etenim et Joannes diaconus Vit. S. Greg. M. lib. iv, 91, basilicam Tiberinam memorat SS. Cyri et Joannis sub Benedicto (II), pontifice, sæculo septimo; et illa reapse superest trans Tiberim sacra ædicula S. Praxedis, quain supra memoravi, quamque egomet nuper adi, vineis obsitam, et cultu paupere instructam; cujus in hypogeo, post ostium jamdiu muro obstructum, picturas a Marti nello loc. cit. descriptas spectare nunc non licet, imo eas madore ac situ deletas suspicor: attamen per fenestram epigraphen adhuc introspicere potui, priscis litteris marmori incisam, et antiquariis non incognitain, quæ ita se habet Corpora sancia Cyri renitent hic atque Joannis, Quæ quondam Romæ dedit Alexandria magna. Præter hactenus memoratam sanctorum martyrum integram historiam, quæ Græce in codice Cryptæ Ferratæ, Latine autem in exemplari S. Maria in via Lata conservata est; alia insuper exstite. (b) Primo trofeo della Santa Croce, eretto in Roma nella via Lata, p. 3. Digized by Google