PG 61John Chrysostom
On the Second Coming of Our Lord Jesus Christ, and on Almsgiving
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — OCR floor from page-view (megaspan gap-fill) — PG column chips mark the printed columns.

corpore patiens. Hic triplicer benedicitur: in terra glorificatur, a mortuis resurgit, in carlis quiescit. Qui talis est, tribus ordinibus eminentibus honora tur; triginta fecit ut in cælis; sexaginta ut in angelis; centum ut apud Deum. Talis homo mitis est, quietus, humilis, misericors, patiens, justus, a mundo alienus et ab hac vita; in imagine solum apparet in hac vita, corde autem et operibus in cælis habitat. Alii vero ex iis qui hæretice sentiunt, secundum suam improbam opinionem, scalam blasphemiæ verbis efformant. Quid dicunt? Fides in Spiritum facit tri ginta, fides in Filium facit sexaginta, fides in Patrem facit centum; ignorantes se, dum volunt Spiritum sanctum minuere, ipsum exaltare. Præponunt emm Patri et Filio Spiritum dicentes, Qui credit, in Spiri tum credens facit triginta et primo præponunt Patri et deinde Filio Spiritum, et tertium ponunt Patrem. Nos vero, contraria sentientes, contrarium dicimus. Nam qui credit, non in Spiritum primo ere dit, sed in Patrem. Qui credit in Patrem, triginta facit; qui addit in Filium, numerum duplicat, et facit sexaginta; qui vero Spiritum sanctum induit, cente narium numerum implevit, in Christo Jesu Domine nostro, cui gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. IN SECUNDUM ADVENTUM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, ET DE ELEEMOSYNA. Post assumptionem Domini nostri Jesu Christi in cælos, discipulis respicientibus in cælum. Ecce ap paruit angelus Domini dicens: Quid stans aspicientes in cælum? hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cœ lum, rursus veniet, in hunc locum, quemadmodum ridistis cum euntem in cælum (Act. 1. 11). Agite, di lecti, annuntiabo vobis quinam erit secundus ejus adventus, terribilis et horrendus, qui arguet omnem spiritum. Apparebit enim primo signum Filii homi nis, in quo crucifixerunt eum Judæi, gestatum ab an elis, et splendens ut fulgur: et ante illud tuba ca nens Michael archangelus, expergefaciens eos qui dormiunt ab Adamo usque ad consummationem să culi. Et resurgent mortui, quasi ex somno, ex monu mentis, sicut dixit apostolus Paulus: Tuba canet, et mortui in Christo resurgent incorrupti, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba (1. Cor. 15. 52). Et colligent angeli homines ex quatuor finibus terræ, in valle fetus. Movebitur autem illa vallis, et reve labuntur judicia. Fluvius igneus plenus immortali vermi; angeli acerbi et immisericordes; singulorum opera in circuitu stantia, peccatorem redarguentia. Immutabuntur ergo cæli, et terra vacua erit, et glo ria omnium ut umbra transibit. Divitiæ et omnia præ teribunt, deficient ut fumus: quando stellæ ut folia cadent de cælo; et nemo neminem juvabit, aut jnva bitur ab alio; non pater filium, non mater filiam, non frater fratrem, non amicus amicum, non domi Bus servum; non servus dominum; non divitiæ, non 'argentum, non aurum, non vestis pretiosa, non do mus aureis tabulatis; sed nuda erunt singulorum opera, sive bona sive mala. Et aperientur cæli, et ecce Filius Dei veniens în nubibus cæli, cum pote state et gloria multa: descendet in Jerusalem cele stis ille, et in Sion ille incomprehensibilis. Et po nentur duodecim throni, duodecim apostolorum et discipulorum ejus: et ecce ipse ut fulgur apparens ab Oriente usque ad occidentem: atque ex terrore et minis ejus cæli volventur ut liber. Tunc ominis terra commovebitur, montes fimo replebuntur, fluvii ignei parati erunt ad peccatores excipiendos, vermes hianti ore erunt ut dracones, sitientes peccatorum sanguinem sine fine omnes cruciabuntur. Tenebræ illæ lucem non habent. Perpendite ergo, fratres, diam illam terribilem, magnam et illustrem. Etenim angeli, qui nihil peccarunt, diem illam cum tremore cogitant: quantus ergo tremor peccatores corripiet in illa die horrenda et terribili? Tunc erit acerbus fletus et stridor dentium. Nemo autem putet quasi in mentis excessu diem illam concipi. Multos enim novi qui dicunt ita fore judicium illud, ut si quis in somnis crucietur. Nolite errare, o homines: nam qui in somnis cruciatur, id imaginatur solum; corpus autem et anima in lecto requiescit. In die autem illa non potest separari corpus ab anima; sed simul ad seant judicio illo tremendo, ubi libri operum apertį sunt, Judex non personam accipit, judicium immuta bile: et cum multa gloria omnes nominatim vocabit ex ad judicium, omnesque nudi adstabimus. Non est illic oratoria dictio quæ jns vincat, non eloquentia, sed operum examen. Nullus ibi donorum usus nullus advocatorum; sed omnes sua onera gesta bunt. Ibi senectus non creditur, splendor nullus apparet, nobilitas non exquiritur: ibi pulchritudo vultus non flectit Judicem; sed virginitatis cæle rarumque virtutum dignitas exorat Judicem Virgine natum. Ibi magnus et parvus æqua lance judicantur. Sæpe autem in illo judicio filii paren tes condemnant. Si enim fillos habeas, et æqua litatem in illis non serves, sed alium dites, alium odio habeas, tunc pœnas dabis. Tunc servus ante dominum stat cum fiducia, et ancilla ante dominam, discipulusque ante magistrum. Hic enim omnes ju. dicantur in tremendo judicio, filii cum parentibus, uxores cum viris, et cujusque opera manifesta fiunt. Ideo benedictus Paulus apostolus hæc cum sciret, omnia omnibus præcipit, dicens: Filii, obedile pa rentibus in Domino: el patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Servi, obedite dominis vestris (Ephes. 6. 1. 4. 5): domini, quod justum est et æquum servis præstate. Viri, diligite uxores vestras uxores, timete viros vestros (Col. 4. 1. et 3. 19); us omnes inculpate adstemus ante tribunal horrendum Domini Jesu Christi Dei. Horreamus itaque diem il lum, in quo pastor separaturus est oves ab hædis, et positurus oves a dextris, et hædos a sinistris. Tune dicet Rex iis qui a dextris sunt: Venite, benodicti Patris mei, possidete regnum vobis paratum a consti tutione mundi (Matth. 25. 34. 35). Cogita gaudium illud et fiduciain coram angelis, prophetis et apo stolis; Esurivi enim, et dedistīs mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Venite, benedicti Patris mei, accipite pro terreuis cælestia, pro tem poraneis æterna. Veste me induistis; ego vero induo vos gloria æterna: panem mihi dedistis; ego vero escam paradisi do vobis: in electionibus et fructuum oblationibus fructus nobis attulistis; et ego vos san etorum consortes faciam: aquam frigidam mihi in potum dedistis; et ego vos in paradisum introducam. Frater, cum hæc audieris, quid exspectas, quid tar das tua largiri inopibus et ecclesiis? Cæterum Den ipsi dás, ut ipse ait: Si feceritis uni ex istis fratribus meis minimis, mihi fecistis (Ibid. v. 40. et sqq.). Qui cumque vero pauperes persequuti sunt, Christum per sequuti sunt: ideoque statuet illos a sinistris: acsicut illi persoquuti sunt pauperes sic et Dominus illos per sequetur, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem zternum paratum diaboló et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis miki manducare; si ivi, et non dedistis miki’bibere, etc. Cogita pudorem illum coram angelo rum cœtu. Si quis hic convictus fuerit de peccato coram amico, quomodo faciem dejicit? quomodo pro dire recusat? quomodo verecundus est coram amicis, vicinis et cognatis, ob pudorem aperti delicu? Co gita pudorem illum, ubi innumeri angeli, propheta rum ordines, apostolorum chori, martyrum caetus

Page scan enlarged

Notebook

Full View