PG 32Basil the Great
Appendix — Editorial Notice (concerning the Sermons of Symeon Metaphrastes)apparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — OCR floor from page-view (coverage fill) — PG column chips mark the printed columns.

TOMI TERTII* OPERUM S. BASILII MAGNI COMPLECTENS 468 MONITUM. Primum in hac Appendice locum merito sortientur viginti quatuor De moribus sermones, qui cum toli sint ex Basilii operibus contexti, Basilium ipsum loquentem nobis exhibent, non alienos fetus ilțius nomini affin- gunt. Hos consuit centones Symeon magister et logotheta, Metaphrastes vocari solitus : quo in opere nihil fere apponit de suo, nisi cum rerum junctura unum aliquod verbum addi postulat aut mutari. Non enim ɛe- riem el ordinem penitus neglexit; sed, si nonnulla excipias testimonia, quæ nec cum iis que præcedunt, nec cum iis quæ sequuntur, necessitudinem habent, cætera satis inter se apta et nexa sunt. Quod antem ejusmodi operibus accidere solet, ut quæ nitebant in propria sede, deformentur in aliena, hoc vitium non semper effugit Metaphrastes. Exempli gratia, negat Basilius in epist. 250, adduci se debere, ut communionem suam omni- bus concedat, ac nonnullos ab ea excludendos contendit: charitatem communioni substituit Symeon, et Basi- lium perabsurde loquentem inducit serm. 3, n. 2. Non levius peccat, cum impium Eunomii principium, ut præclare dictum Basilii, reſert, serm. 18, n. 1. Quod enim Eunomius præsentes et futuros lectores oblestatur, ut verum ex multitudine non dijudicent, parti majori palma delata, nec dignitatum habeant rationem, neque aures obturent posterioribus, priorum agmini concessa victoria; id Metaphrastes sancto Basilio affinxit; nec subodoratus est in his verbis artificium hæretici, qui cum se et totius antiquitatis auctoritate et omnium Ec- clesiarum consensu premi videret, tanti argumenti momentum, dissimulando et cavillando, elevabat. Cæterum satis utile hoc opus cum ipsa similium testimoniorum appositione, quæ ex variis locis in unum coguntur ; tum etiam quia interdum prodest ad emendandum sancti Basilii contextum, ac multa continet, quæ cum in Basilii operibus non appareant, ex his quæ amisimus, eruta videri possunt. Ejusmodi testimonia stellulis distinximus ab aliis, quæ suis reperta locis indicantur. In duobus Regiis codicibus, quibus usi sumus, gene- ratim ad marginem indicantur opera Basilii, sive orationes, ex quibus desumptum videtur unumquodque testimonium: verbi gratia, ex antirrheticis, ex asceticis, ex commentario in Isaiam, ex epistolis, ex homil. m Hexaem. Soli Psalmi accuratius, apposito ipsius psalmi numero, citantur. In his ad marginem admonitio- nibus duæ orationes recensentur, quæ hodie non exstant, nempe homilia De eleemosyna et judicio (a), serm. 4, et homilia, Quod Deus incomprehensibilis, serm. 15. Prodierunt hi Sermones, inquit doctissimus Fabricius (b), primum Græce e bibl. Regis Christianissimi, Paris. apud Guil. Morellum, 1556, 8°. Hinc a Simone Mailleo archiepiscopo Turonensi translati in Latinum ser- monem, ibid. 1558, 8°. Postea utraque lingua cum nova interpretatione Stanislai llovii, Francf. 1598 et 1611, 8°. Simonis a Maille interpretatio Latina servata est in Græco-Latinis operum Basilii editionibus. Ex his ethicis suspicor esse homilias novem breviores, quas a Francisco Vergara versas esse Latine nar- rat Nicolaus Antonius in Bibl. Hispana. Archiepiscopi Turonensis interpretatio, quæ cardinali Lotharingio nuncupata est, diligentiæ interpretis ac periliæ Græci sermonis egregium monumentum est, sed tamen eam minime retinui, propterea quod doctissimus præsul, dum vitiosi codicis contextum sequitur, plurima incidı in errata quæ facile vilasset, si alium ejusdem Regiæ bibliothecæ codicem, qui magno mihi usui ſuit, m manibus habuisset. Quare cum hoc opus ex comportatis testimoniis textum sit, satius visum est eam inter- pretationem apponere, quam suo quæque loco habuerant. Plurima tamen emendavimus, minus accurate red- dita, aut minus clure. Quod autem special ad contextum, ex duobus codicibus Regiis, quibuscum collatus fuit, alter, qui 1992 notatur, magno, ut jam dixi, præsidio mihi fuit; alter, qui est 1910, ab editis tam parum discrepat, ut ad primam viginti quatuor sermonum editionem adhibitus fuisse videatur. Nunc quarti. Edit. Viginti quatuor De moribus sermones ex ejus operibus a Symeone Metaphraste collectos, ac librum De virginitate** falso ascriptum nomini Basilii.

Page scan enlarged

Notebook

Full View