Præfixa editi:ni Græco-Latinæ quæ prodiit Antwerpiæ anno 1618, fol., ex codice Vaticano, curante Antonio Salmatia, theologiæ in Ambrosiano Mediolanensi collegio doctore. Tria in antecessum præmittere, ut rei de qua agitur maxime necessaria, placuit. Linguis favete et animis. Primo de scriptionis hoc genere, deinde de auctore legitimo, deque toptaσti xalç, sive Epistolas, sive Homilias paschales libeat appellare, Alexandrinorum episcoporum Dio* nysii ac Theophili, post nostri etiam Cyrilli, denique de earum homiliarum numero atque ordine breviter disseram. Principio, unde hoc in Ecclesia catholica scripti genus initium sum pserit, et causam paucis sic accipe. I. Quod de Paschatis festi, festorum omnium principis, tempore celebrandi, ne cum Ju dæis in quarta decima luna convenirent (a quibus Christiani mire hac in re dissidebant, ri tusque ac cæremonias fugiebant ), multæ semper ac variantes sententiæ in Ecclesia exstite runt. In synodo Nicæna prima et antiquissima super hac re epistola est sanctorum Patrum cccxvII quotquot adfuerunt, ad Christi nati annum 325, ad Alexandrinos: itemque Constan tini vere Magni imp. ad omnes Ecclesias: et Athanasii ad Africanos episcopos: secretumque ad negotium datum episcopis et metropolitanis, et in his maxime Alexandrino præsuli (quod in Ægypto Nili incrementis mathematicæ potissimum disciplinæ vigerent), ut in Christi Domini festo natali proximi Paschatis diem suis denuntiarent Ecclesiis. At cum adesse concionanti præsuli pauci possent qui Paschales audirent Sermones, litteris veluti circulatoriis seu ency clicis passim ad Ecclesias eæ habitæ mittebantur orationes; qua hinc etiam Epistolæ heor tastica seu Paschales appellari cœperunt, ut ex Eusebio discimus lib. VII Ecclesiastica Historia, cap. 15. Qui vero deferret has epistolas a Synesio Cyrenensium episc. epist. 8 et 13, dictus quasi solemnium lator litterarum. Hæc itaque cum Alexandrino fuit episcopo potissimum delegata, sed qui de more ad summum referebat ponti ficem, ut Leo Magnus epistola 72, ad Marcianum Augustum, et Beda Venerabilis cap. 42, De ratione temporum luculenter exponunt. Item B. Ambrosii est Epistola de Paschate evulgata. Tres quoque exstant Theophili Alexandrini antistitis, patrui nostri Cyrilli Paschales Epistolæ, a B. Hieronymo Latinæ de Græcis factæ, hoc fere temporum ordine dirigendæ ut prima sit hoc principio Christum Jesum, pertinens ad annum Christi 401; altera vero incipit Primam solemnitatis, ad sequentem spectans annum, superstite enam num Anastasio papa in vulgus editæ, ut ex ejusdem Hieronymi epistolis ad Pammachium et Marcellam, et Apologia contra Rufinum colligas. Hinc tertia Theophili Paschalis, hoc initio: Nunc quoque Dei, quæ ad annum Christi 404 referenda, mortuo jam Anastasio Pont. Max. et Theophilo superstite. Hisce patrui insistentem vestigiis nostrum adeo Cyrillum Alexandrinum proxime post Theo philum vicesimum octavum episcopum (ut numerat in Chronologia Nicephorus CP. episco
pus) eadem ratione Paschales hasce Homilias habuisse colligo, ut e Sigeberto Gemblacensi in Scriptorum Ecclesiæ Catalogo clarum; et Cyclos Paschales edidisse Cyrillum affirmet. Addit Gennadius Massiliensis presbyter, cap. 67 Catalogi (en elogium sanctissimi viri singulare ) Homilias plurimas composuisse Cyrillum quæ ad concionandum a Græciæ totius episcopis me moriæ mandarentur. Quin et Alexandriæ solum episcopum initio apud suos concionari, verbaque ad populum facere solitum, refert in variis Ecclesiæ ritibus Nicephorus Callistus lib. x11 Hist. ecclesiast. cap 35, extremo. De Dionysii vero utroque antiquioris 'Eoprastixoiç mox videro. Carthaginiensis ad hæc episcopus cæteris Africæ episcopis solennem indicabat Paschatis diem, quem tamen Pont. Max. præscripserat, ut ex epist.10 Innocentii I, ad Au relium episc. Carthaginiensem, aperte convincitur. Toletanum præterea concilium quartum canone 5, et Bracarense in Lusitania act. II, cap. 9, mandant, ut quotannis Pascha tempus a metropolitano cæteris denuntietur episcopis et diaconis illi vicissim populis, singuli in suis Ecclesiis, die Natalis Domini post evangelicam lectionem denuntient. Ex his efficitur Cyrilli hos etiam esse, quos nunc primum damus, Sermones, ut Alexandrini præsulis. quod exem plum et aliæ Ecclesiæ cum Asia Africæque, tum Europæ, ex decreto Nicænæ synodi sunt secutæ. Dehinc cur aut Homiliæ aut Epistolæ a variis nominentur dubitari video. Certe libri Græci ca Jamo exarati, quibus in interpretando sumus usi, 26you; nominant; et declamatorio dicendi genere conscriptus Dionysii tales sermones fuisse Hieronymus fatetur in Catalogo eccles. script., et res ipsa inspicienti clamat. Semel duntaxat, quod dissimulandum non duxi, Cy. rillus noster in æpoßewpią sermonis 22 epistolam nominat, ut orationem tamen esse magis pro nuntiet, ut de Dionysianis topractixas pronuntiat et Eusebius lib. VII, cap. 15. Sed Homilias primo, post Epistolas varie missas dici easdem potuisse, quid vetat? Hæreses autem ob Pa schæ festum ortas in Asia, observo, Quatuordecimanorum, ut et Novatianorum, exorta quæ stione de celebrandi Paschatis tempore, et Sabbatianorum, ut refert Nicephorus idem lib. x1 Eccles. Historiæ, cap. 14, et lib. x, cap. 22 et 23, B. Augustinus lib. De hæresibus Tessarescæ decatitas nominatos ait, et Tertullianus Blastum quemdam ejus facit auetorem. Paschatitas quoque commemorat Philastrius Brixiensis episcopus. Legendi Epiphanius hæresi xx et Li et Eusebius ac Socrates Ecclesiastica Historiæ lib. v uterque, et ille lib. 11 De vita Constan tini Magni. II. Quod vero utile hoc beati Cyrilli opus tandiu in tenebris latuisse animadvertissem, evul gatis Latine reliquis sanctissimi viri monumentis, dubitare aliquando cœpi an ad alterum es sent parentem hæ Homiliæ referendæ. Accedebat beati Hieronymi, summi sanctique viri au ctoritas, qui in Catalogo ecclesiasticorum scriptorum Dionysium, et Alexandrinum quoque, ante Theophilum et Cyrillum antistites Alexandrinos toprastixàç de Paschate plurimas decla matorio sermone conscripsisse, non Cyrillum, quem non attigit, affirmet; et quidem, ut alia pleraque, per epist. Quod ex Eusebio, ut solet, Hieronymus Latine descripsit, ut ex hoc vi cissim Græce Sophonius. Eusebius autem lib. vu Ecclesiast. Hist., cap. 15, et ex eodem Ni cephorus lib. vI, cap. 20, topraotixhy ad Flavium a Dionysio datam ait: qua tempestate sub Decio imp. a Valeriano adversa perpessus est. Alteram item ad Domitium et Didymum dedit, qua et octennii canonem tradidit, et Pascha nonnisi post æquinoctium vernum celebrandum esse docuit. Tertia Dionysii Paschalis epist. ad presbyteros Alexandrinos missa, ut et quarta post reditum ejus ab exsilio, cum seditio orta esset Alexandriæ, scripta ex urbe epistola. Quinta ad Hieracum episc. Ægyptium, quem fortasse Heraclam in Ægypto episcopum Hieronymus nominet: qua epistola seditionis Alexandrinæ rursum meminit. Sexta ad Alexandrinos, rur sum grassante post seditionem pestilenti lue. Septima denique ad Ægyptios iterum missa est, reddita jam pace civitati: et alias aliis missas auctor est Eusebius lib. VII, cap. 16, 17 et 18. Episcopatus itaque nomen, et argumenta loptastixov cum istis Cyrilli, sive Epistolas, sive Homilias libeat nominare, magnam partem habent communia, cum etiam de Alexandrinis motibus, tum de Ægyptiacis agant grassatoribus. Verumenimvero dum codices antiquos membraneos denuo in Vaticana Pontificis Max. bibliotheca, unde descriptum nostrum est exemplar, attentius inspicio, legitur litteris integris; Heortasticæ itaque sive Homiliæ sive Epistola præ ter Cyrillum ac Dionysium Alexandrinos præsules, de quibus adhuc egimus, usitatæ etiam
Tria pertractat. 1. Festum Paschæ diem, festorum omnium principem, rite celebrandum. 2-5. Quis de nuntiare debeat, et hinc de episcopi officio. Figuram de duabus tubis argenteis Num. x ad veritatem trans fert evangelicam. Mox de jejunio potissimum agit, cum spiritali, tum corporali. 6. In Judæos perfidos ac pervicaces invehitur. 1-7. Laborandum pro pietate. Quidam timentes ne oneri sustinendo sint impares, verendum ne pec cent gravius, talentum humi defodiendo, ut servus ille nequam. 8. Hinc sex Veteris Testamenti figuras ed evangelicam traducit veritatem. 9. Hortatur de nique ad anniversariam festi diei Paschatis celebri latem. 1-3. Ut se quisque laboribus tolerandis ac jejunio ad festi celebritatem serio comparet: ducta ab athle tis similitudine, qui in stadio gloriæ.potissimum studio currunt. 4-6. In Judaicam nationem invehitur. 1-2. Paschæ festum non paganorum ritu celebran dum, sed pie ac Christiane. Quid hic inter pios pro fanosque intersit. 3-8. De duobus Veteris Testamenti sypis incarnationis Christi, quorum alter illustrior est. 1-3. Deum esse propitiandum domita carne, ut spiritus imperet. Jejunium ad hanc pacem concilian dam aptissimum. 4-5. Gentiles ac paganos, relicta idololatria, Deum pacaturos: in illam itaque invehi tur, ut et in fatum ac genethliacos, qui natales cujus que e stellis per fraudem aucupantur. Idque ut recens Christo aggregatos ab idolorum cultu deterreat. 6-12. Judæos adhæc Deum placare ut studeant hor tatur, figura duplici: puta circumcisionis et Sabbati; hos ad veram Messiæ agnitionem invitare conatur, typis illis ad veritatem traductis. Jejunium ut virtutum omnium parentem cum Basi lio Magno laudat, quod puros efficiat. Animi robore ad jejunium opus esse: quamobrem de fortitudine disserit ac de charitate, quæ fortes reddat. In hanc graviter peccare Ægyptios, ea tempestate prædones agros vastantes. Terræ autem sterilitatem iræ divinæ ob kominum illorum flagitia acceptam esse referendam. 1. In festi diei Paschatis celebritate ignaviam esse pellendam. 2-3. De charitatis officiis, el contra præ dones, sicarios ac piratas. De Dei vindicta ac gran dinis plaga, peccatis calamitates accersi. 4. In per fidam Judæorum nationem invehitur. 5. Contra Nestorium, qui duos christos Dei filios constituerit. 6. Contra hæresim mox exortam Eutychis archiman dritæ, qui duas in Christo naturas post incarnatio nem negavit. Unigenitus es primogenitus quid diffe rant. A. Pastoris munus esse festum Paschæ diem de nuntiare, etsi eloquentia careat. 2. Cur festum hoc ut plurimum in vernum tempus incidut, ut hom. xvi. Animalis homo et spiritalis quid distent. 3. Eccle siasten patienter esse audiendum, qui se ad rudium captum dimittat. 4. In cultum idolorum iterum in currit. 5. Пlept dfuxías, de duplicibus ac bilinguibus, in quos etiam hom. xn et xiv. Utroque pede claudi cantium figuram ad veritatem derivat evangelicam. 6. Qui sint alienigenæ, advena, mercenarii 'hypo critæ, et servi. 1. In illud psalmi 1x, v. 9, ‹ Christus venit judi care orbem terræ in æquitate. In Satanam, qui or bem fere suo subjecit imperio. 2-4. De animi ſorti tudine copiosius, quam hom. VII et XIX. Exornat enim variis Veteris Testamenti figuris. 5. Contra Ju dæos pervicaces disputat. 1. Pugnandum strenue, potissimum abstinentia et temperantia, cum hostibus, carne ac dæmone. 2. De lege carnis et spiritus. Magna hic opus esse animi fortitudine et constantia. 3. Expugnandam iracundiam et avaritiam. 4. Misericordiæ septem opera exercenda. Fidem sine operibus ad salutem non sufficere. 5. Id Lazari ac divitis epulonis exem plis fusius docet. 6. De pauperis ac divitis officio. Rerum æqualitatem adamandam ex umbra Veteris Testamenti. 7-8. Religiones plures in rep. perniciosas esse, domi rixas et odia gignere, publice factiones, seditiones ac defectiones. 1. dufuxiaç crimine rursum deterret, ut hom. ix. 2. In eos qui angelos, principatus, potestates, etc., pro diis colerent. 3-5. De vera fide Trinitatis. Pa trem e sua substantia vere Filium genuisse. Non esse Christum filium adoptionis latius, disputat. 6. Argu mentum de ingenito objicit ac diluit. 1. Quo miseriarum diaboli tyrannide decidit genus humanum, ut creaturæ potius quam Creatori serviat. 2-3. De Christi divinitate, qui ab illa nos dæmonis servitute vindicavit. 4. Jejunium externum non suffi cere nisi accedat et spiritale, quo a vitiis abstinemus; ut hom. I. 1. Jejunii necessitas ac fructus. De veste nuptiali. 2. De triplici concupiscentia apud Joannem, I epist. c. 11, v. 16, ‹ Omne quod est in mundo, etc., fusius explicatum. Rursus de animo duplicibus, ut hom. 1× et xII. 3. In eos qui hariolos consulunt, latius. De ad ventus Christi Salvatoris causa longe necessaria, ut kom. xvt, xvii et xviii.