gravioribus crimina cumulasset, inire dubitavit propter generosam veritatis confessionem exsula S. Hilarius. Quanto innocentior Cyrillus, si, quod tɔmen incertum est, ejus manu consecrationem epi scopalem recepit. Quæ certe ordinatio, judice con cilio Constantinopolitano an. 382, secundum ca nones peracta fuit. Ab Acacio præter jus fasque depositus, receptum habuit apud Sylvanum Tar sensem, žisque temporibus communionem, ac forte conciliorum societatem habuit cum semi-Arian partis principibus. At ii vel semper Catholici fuere, una voce a rigidioribus veritatis defensoribus dis crepantes, vel eo tempore sanam et orthodoxam ſidem profitebantur: quod enim aliqui hæresim, quam postea publicarunt, jam tunc fortassis in corde latentem premerent, id cognitori cordium Deo servandum judicium erat. Certe omnes qui buscum conjunctus videtur Cyrillus, magno tune animo adversum Arianos decertabant, solique illos palam impugnabant; cum id quod supererat for tium consubstantialis defensorum, in exsiliis aut in latebris occultati essent; qui quidem semi-Aria nos illo tempore pro fratribus charissimis, et sola a se vocula divisis habebant. In concilio Seleuciensi cum omnibus statim communicavit, sanctique Hi Larii exemplo nimium tutus est. Sciderunt se postea ab semi-Arianis Anomæi, quibuscum nullam postea legitur societatem et communionem junxisse. Me. letio sese adjunxit Antiocheno an. 362, qui jam ret; et omnem, quam prius fovisse cum Arianis videbatur, societatem abruperat. Nullam deinde in Macedonianorum rebus partem habuit, nisi socium se eis præstiterit in delegandis ad Liberium epi scopis, qui delegantium nomine in Nicæni symboli verba jurarent, cujus rei Cyrillum existimo parti cipem non fuisse. Suum sub Valente exsilium non promeruit, nisi susceptis cum Ariana factione cer taminibus, quorum etiam multa subiit in exsilio. Inde reversus, tantum in largienda sua communione delectus ac judicii habuit, ut Pneumatomachos ab Ecclesia tenuerit alienos. Ex quibus omnibus, quæ in tota dissertatione fusius exposita sunt, apparet constanter ab ipso servatam hanc ineundæ com munionis legem fuisse, ut eam nemini nisi sententia Catholico, aut exterius eam fidem profitenti conce deret. Voluisset Rufinus credo, ut cum Acacio, Me letio, Eusebio Samosatensi abrumperet, et Latino rum communionem sectaretur. Verum ipse in Oriente positus longe melius earum partium sta tum perceptum habebat. Nec accusari Cyrillus potest, quin eadem criminatione plurimi sanctitate celebres includantur episcopi. Nunc ut summa Cyrillianæ vitæ capita tota hac dissertatione sparsa, longeque a se avulsa colligam, hanc brevem illius synopsin uno conspectu repræ sento. [CI] Nascitur Cyrillus Jerosolymis vel in vicinia Cyrillus interest concilio Melitinensi in Armenia, circiter annum 315. Monasticæ vitæ institutis imbuitur, et virginitati consecratur circiter annum 330. Diaconus ordinatur a S. Macario, ut serius ann. Presbyter creatur a S. Maximo circa an. 345. Homiliam in paralyticum dicit, nostra sententia, ante catecheses et satis novus presbyter. Catecheses 18 ad illuminandos per totam Qua dragesimam, et 5 mystagogicas ad neophytos heb domada Paschatis pronuntiat, an. 347 vel 348. In concilio Jerosolymitano Athanasius præsens in communionem receptus, et subscripta synodus Sardicensis an. 349. Maximus moritur an 349 vel 350. Sedes aliquandiu vacat. Cyrillus ab episcopis provinciæ canonice ordina tur an. 330 vel 551. Die 7 Maii apparet Jerosolymis crux in cœlo ex lace: quod statim Cyrillus Constantio nuntiat per kuteras an. 351. Ab ipso pene episcopatus exordio contentionem suscipit cum Acacio de metropoliticis juribus; se ɑtæ sunt mutuæ utriusque circa fidem accusatio Des circa an. 352 et seq. Acacios per biennium Cyrillum ad suum tribunal judicanduin appellat an. 356, 357. cujuș decretis obsistentes Elpidium et Eustathiuen fovet an. 357. Cyrillus ab Acacio in tumultuario concilio depo nitur et Jerosolymis expellitur initio anni 358. Substituitur in ejus locum Eutychius. Cyrillus appellat ad concilium majus, et se a Sylvanum Tarsensem recipit, apud quem in Ecclo sia conciones habet. Acacius illum Tarso frustra exturbare conatur. Cum Basilio Ancyrano et Georgio Laodiceno com munionem, ac forte consiliorum societatem adver sus Eudoxium et Acacium init. Adest in concilio Seleuciensi, in quo, citato in cassum Acacio, a Patribus sedi restituitur et Je rosolymam revertitur an. 359. Acacius animum imperatoris adversus Cyrillum accendit. Cyrillus secundo deponitur in concilio Constan tinopolitano, et in exsilium mittitur an. 360. [XCII] Substituitur in ejus sedem Herennius. Mortuo Constantio Cyrillus ab exsilio revocatur, et sedem secundo recuperat an. 362. Antiochiæ fuit cum Meletio hujus anni æstate unde adducit Jerosolymam conversum ad fidem Daphnitici ſlaminis filium. Prædicit inanes fore Judæorum in templo in staurando conatus an. 363.