(Ex edit. Venet. anni 1755, t. II.) Paucis ac brevissime te in limine hujus secundi ac postremi Operum Areopagiticorum tomi detineo, benigne Lector: quandoquidem in Monito ad priorem tomum præfixo jam te certiorem feci de summa mea in hac editione conficienda et exornanda cura ac sedulitate. Quam exacte fidem meam liberaverim in enuntiato tempore utro que tomo publici juris faciundo, non est cur verba faciam, cum opus ipsum per sese loquatur. Pauca tamen mihi dicenda sunt de iis quæ huic tomo accessere, quidque in eo, ut ornatior exiret, præstiterim. Scholia Græca in Opera Areopagitica cum nitidissimo S. Marci codice diligentissime conferenda curavi, seleetas varias lectiones, aut correctiones, breviores quidem, ad marginem adnotavi, fusiores vero, quæ potius Addi tamenta quædam dicenda sunt, quibus præcedentes editiones omnes caruere, ad paginæ calcem, una cum versione Latina, apposui Exhis haud sane pauca invenies, præsertim in libro De divinis nominibus. Lit teras Græci alphabeti, seu notas numerales, quibus scholia Germani patriarchæ a scholiis Maximi monachi dicts in codice distingui dicuntur, accurate, ut in ipso codice habéntur, adjunxi. Labor major insumendus fxit ad Lansselianam versioneṁ scholiorum S. Maximi huic editioni aptandam, quæ parum commoda videba tur. Et sane haud satis assequi ipse possum quid editor Parisiensis præ oculis habuerit, ut, cum omnia Areopagitica Opera cum cl. viri Balthasaris Corderii Latina versione ediderit, S. Maximi in eadem Opera scholiis Lansselii versionem apponere maluerit, cum tamen præsto illi esset eorumdem versio ab ipso Corde ris facta, et editioni Antuerpiensi an. 1634 inserta, eaque procul dubio nitidior et accuratior sit, quam illa tumultuaria, ut eam vocat Lansselius ipse, utpote quam summa cum festinatione facere aliquorum precibus compulsus fuit, cum primum Græce tantum Maximum exhibere constituisset, ut idemmet testatur. Quare nil vitio vertendum viro, aliunde peritissimo, si ejusmodi versio paulo obscurior, et inelegantior, et in quibus dam etiam locis, minus accurata prodierit. Sed non ita editori Parisiensi condonandum videtur, qui eam versioni Corderianæ prætulerit, illaque rejecta, in editionem suam asciverit, præsertim, cum et illud incom modi accederet, quod, cum verba textus S. Dionysii circa quæ scholia versantur, plane aliter, utplurimum, ‹e habeant in hacce versione Lansseliana, quam in Corderiana, imo et nonnunquam diversum omnino præſe. rat sensum; nonnisi difficillime a lectore Græcæ linguæ ignaro deprehendi potest, ad quam partem ejusdem textus singula scholia pertineant: et eo vel maxime quod paragraphorum in quos capita divisa sunt in Cor deriana textus S. Dionysii versione, numerus in Lansseliana scholiorum versione, atque in Parisiensi editiɔ ne plane omissus sit: quamobrem eorumdem scholiorum usus nonnisi impeditissimus esse potest. Hæc ita me permoverant, ut parum abfuerit quin ipse, rejecta dicta Lansselii scholiorum S. Maximi versione, Corderia nam eorumdem versionem juxta editionem Antuerpiensem editioni meæ insererem. Nec deerat vir doctus, qui hocce mihi consilium daret; quique vræterea addebat, hoc postulari ab uniformitatis ratione (quæ in quɔli bet opere, cum fieri potest, servanda est), ut ejusdem auctoris esset tum versio textus Areopagitici, tum scho liorum quæ in ipsum conscripta sunt. Quare et rejicere suaaebat Tilmannianam Pachymeræ Paraphraseos in Epistolas S. Dionysii versionem pro Corderiana ascitam, cum Paraphrases ejusdem Pachymeræ in libros S. Dionysii, imo et scholia S. Maximi in easdem Epistolas, sint ex Corderii versione. Quominus tamen huic consilio acquiescerem (an recte, benignus Lector judicium feret) duo potissimum in causa fuere. Primum re viderer datæ publico fidei aliqua in parte deesse; siquidem in me receperam, Opera S. Dionysii juxta postre mam Parisiensem editionem, quam cæteris præcellere communis persuasio est, recudere; alterum. quod ad modum credibile mihi videretur, Parisiensem editorem, cum ex duplici editione, Lansseliana scilicet et Cor deriana, suam conflare vellet, meliora ac potiora selegisse, quanquam aliter alicui videretur. Idcirco neque omittendas censui notas Lansselii tum in dictam Pachymeræ Paraphrasim, tum in B. Dionysii Vitam a Syn gelo conscriptam, et in ejusdem Martyrium: quanquam hæc omnia videri alicui possent minime necessaria, ac fortasse nec utilia (ut talia visa fuere Corderio, qui, cum viginti circiter annis post Lansselium, editio nem suam Antuerpiensem curaret, ea omnia omisit). Nihilominus ipse satius duxi, aliquantulum abundare, quam in ulla re, quæ a quoquam desiderari posset, deesse. Attamen cum summum me desiderium teneret, perfectioris, quantum fieri posset, reddendæ hujus editionis meæ, idcirco virum doctum, qui me de his omni bus monuerat, rogavi, ut defectui, quem in Lansseliana scholiorum S. Maximi versione animadverterat, ipse mederetur: quod utcunque impetravi: nam verba textus S. Dionysii, circa quæ scholia versantur, ad ver Additamenta a correctionibus et variis lectionibus distinximus et inter uncos posita textui inserui mus. EDIT. PATR.
APPENDIX AD OPERA S. DIONYSII AREOPAGITA. sionem Corderianam revocavit; ita tamen ut, ubi scholia vocem aliquam Græcam exponerent, ipse Latinæ Corderianæ versioni vocem eamdem Græce adjungeret, præmisso Gr., hoc est Græce; ut notum fieret lectori, in vocis Græcæ vi atque energia explicanda scholium illud unice vel præcipue impendi. Præterea versionem ipsam haud infrequenter, ubi necessitas major videbatur, correxit: interpunctionem, quæ vitiosissima erut, emendavit ac demum numerum singulis paragraphis adjunxit, quo facilius lector comperire posset ad quam partem textus scholia singula pertinerent. Quæ, ni fallor, haud modicum addunt editioni huic meæ ornamen tum, imo et emolumentum. Majoris tamen fortasse quis fecerit, quæ huic tome accedunt ex alio penu de prompta Additamenta. Notum est omni, qui eruditionis quidpiam attigerit, quanta et a quanto tempore ferveat de Areopagiticorum Operum auctore controversia: quanquam enim hodierno tempore in abjudicandis magno illi Dionysio Operibus hisce eruditi ferme consentiant, non desunt tamen hodiedum, qui pro illis eidem vindicandis libenter.pugnent; et alii, quibus saltem causa hæc haud omnino deplorata seu desperata videatur. Cum igitur anonymus quidam auctor Gallus opellam, cui titulus est, Problema de Operibus S. Dionysii nomine inscriptis, patrio sermone elucubraverit, in qua utriusque partis rationes et argumenta accuratissime pro ponit hinc rem omnibus gratam me facturum putavi, si eam Latine versam editioni huic meœ adjungerem inde enim poterit quisque hanc celebrem causam penitius, modico cum labore, perspectam habere eamque di judicare. Longius processere nonnulli, ut videlicet non solum Areopagitica Opera magno Dionysio abjudica rent, sed etiam eorumdem auctorem hæreseos labe infectum fuisse contenderent. Inter cæteros Michael Le quienus, ordinis Prædicatorum, vir sane doctissimus et eruditissimus, nullum non lapidem movit in Disserta tione Damascenica secunda, ut ipsum Eutychianorum, seu Monophysitarum erroribus addictum fuisse, de. monstraret. Verum, ut est præclara ejus ordinis dos, ut veritatem, cum opus fuerit, non minus contra suos quam contra alios tueatur, ex eodem ordine prodiit, qui Lequienum, ut ut virum perspicacissimum, hac in re deceptum esse probaret, atque Areopagiticorum auctoris orthodoxiam contra ipsum validissime propugnaret. Is est celeberrimus P. Bernardus M. de Rubeis, cujus hac de re Dissertationem tanquam nobilem huic edi tioni meæ coronidem, postremo loco appono. Ex his omnibus illud tibi modo persuadeas velim, optime Le ctor, me semper operam daturum quam potero maximam, ut quæcunque Patrum aliorumve auctorum Opera recudenda suscepero, ea ex typographia mea ornatiora et perfectiora quam antea fuerant, prodeant. Vale. Quæ in hoc Problemate pro Areopagiticoram authentia aut contra genuinitatem eorum prolixe admodum congessit auctor anonymus, jam antea egregie tractaverat R. P. D. Le Nourry in Apparatu ad Bibliothecam maximam Patrum. Ejus Disserta tionem tomo primo S. Dionysii præmisimus; non est igitur cur argumenta fuse jam exposita cum au ctore anonymo iterum ad examen revocemus. Eniv.