PG 42Epiphanius
On the Ancient Practice of Penance in the Church
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 1015–1016page 1 of 15
PG 42:1015μὴ χρῆναι τοὺς ταῖς πανταχοῦ Ἐκκλησίαις, μὴ δέχεσθαι τοὺς ἐπιτεθυκότας εἰς τὰ μυστήρια· ἀλλά προτρέπειν μὲν τοὺς εἰς μετάνοιαν, τὴν δὲ συγχώρησιν ἐπιτρέπειν Θεῷ τῷ δυναμένῳ καὶ ἐξουσίαν
col. 1017–1018page 2 of 15

Quid autem durius, quam ut indicant pœnitentiam, nendam faciendamque disciplinam severioribus in quam non relaxent, cum utique veniam negando in centivum auferant pœnitentiæ? Nemo enim potest bene agere pœnitentiam, nisi qui speraverit indulgen tiam. Hæc Ambrosius. Qui paulo post Novatiano rum doctores ait omnia peccata Stoicorum quodam more paribus æstimasse mensuris, hoc est, ut se quenti capite docet, nullo criminum delectu habito, omnibus ex æquo veniam negasse: itaque sensisse Novatum. Perperam enim, ut monuimus, Novatum pro Novatiano solet usurpare: cum hoc, quod ipse narrat, Novatiano potius congruat, qui Stoicæ se ctæ ac philosophiæ sese dediderat. At Novatiani magistri sui acerbum nimis austerumque decretum ea moderatione temperarunt, ut gravioribus dunta xat criminibus veniam negarent, levioribus tribue rent. Sic enim Ambrosius: Sed aiunt se exceptis gravioribus criminibus relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatus; qui nemini pœnitentiam dandam putarit, ea scilicet con templatione, ut quod ipse non posset solvere, non ligaret; ne ligando sperari a se faceret solutionem. In eo igitur patrem vestrum propria damnatis senten tia, qui distinctionem peccatorum facitis, quæ sol venda a vobis esse putetis, et quæ sine remedio esse arbitremini. Atque ut propius ad ea disputanda venia mus, quorum causa longius in hac Diatriba proce dere statuimus, sciendum est, non pro eo quod la psos ad communionem et ecclesiasticam pacem admittendos negarent, Novatum et Novatianum bæ reticos habitos, atque ab Ecclesia catholica pro scriptos fuisse: sed quod nullum ad eos reconci liandos condonandaque delicta jus in Ecclesia esse perfidiose ac crudeliter asseverarent. Quod, in quam, claviumı, ut vocant, potestatem Ecclesiæ ac sacerdotibus detraherent, ut reliquos eorum fem errores omittam, Novatiani tanquam hæretici dam nati sunt, alioqui lapsos, hoc est idololatriæ con tagione poliutos, in perpetuum ab Ecclesia submo vere nondum pro bæretico decreto cognitum fuerat quin etiam priscis illis florentis Ecclesiæ temporibus certis peccatorum generibus communione interdi ctam, et quidem perpetuo fuisse, quamplurima con cilia ac SS. PP. testimonia declarant. Quod cum ad antiquam Ecclesiæ disciplinam cognoscendam monio contra hæreticos hodiernos astruitur: ita pernecessarium sit, et ad varios usus opportunum, nos quæ de ea re longo studio, ac diligenti lectione conquisivimus, in theologorum potissimum gratiam, paulo accuratius explicabimus. terdum legibus et institutis astrictum. Quocirca sub ipsum Christianæ religionis exordium, flagrante peræque studio pietatis, et improbitatis odio, multo et graviores in delicta pœnæ et diuturniores con stitutæ sunt. Quæ res eo usque progressum habuit, ut atrocioribus quibusdam sceleribus venia indul gentiaque funditus denegata fuerit, nunquam ut cum Ecclesia reconciliari possent. Quod, ut ab hodiernis moribus et institutis abhorrens, ne quis incredibile forsitan arbitretur, auctorem dabo Tertullianum, qui in libro De pudicitia clare id ac diserte testa tur. Scripsit autem hunc librum cum jam ex catho lico Montani factus esset assecla, adversus Zephyrini papæ decretum, quo is adulteros post pœnitentiam admittendos edixerat: Pontifex scilicet maximus (Tertulliani verba sunt) episcopus episcoporum di cit: Ego et mœchiæ et fornicationis delicta pœniten tia functis dimitto. Quod summi pontificis edictum Tertullianus oppugnans, ex eo redarguit, quod cum tria sint gravissima scelera, idololatria, homicidium et adulterium, exclusis et in perpetuum rejertis duobus reliquis, solum adulterii crimen ad veniam exceperit. Quid agis, inquit, mollissima et humanis sima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis Beati enim pacifici: aut si non omnibus, nostra esse. Idololatram quidem et homicidam semel damnas, mœchum vero de medio excipis, idololatriæ succes sorem, homicidii antecessorem, utriusque collegam? Persone acceptatio est, miserabiliores pœnitentias reliquisti. Plane si ostendas de quibus patrociniis exemplorum, præceptorum cœlestium, soli mæchiæ, et in ea fornicationi quoque januam pœnitentiæ ex pandas. Hæc cap. 5. At postea c. 9: Hinc est quod neque idololatriæ, neque sanguini pax ab Ecclesiis redditur. Quibusnam peccatorum generibus, et quatenus negata communio sit in Ecclesia veleri. Nullum esse delicti flagitiique genus, quod non eadem illa, quæ ligare ac retinere potest, solvere ac remittere possit Ecclesiæ potestas, neque probandum hoc loco est, neque ab aliis, quam ab Evangelii, atque Ecclesiæ desertoribus, in controversiam ad ducitur. Hujus vero potestatis usum, cum in ejus dem Ecclesiæ arbitrio positus sit, varie temperatum et administratum esse non dubium est, et ad conti Quæ quanquam Montani jam imbutus errore scri pserit, ex ipsa tamen argumentandi ratione colligi tur, certis criminibus pacis ac veniæ spem per illa tempora subtractam fuisse. Ut enim ex eo quod in libro De jejunio contra Psychicos, Catholicos repro hendit, quod unico Quadragesimæ jejunio contenti cætera a Montanistis inventa repudiarent, quadra gesimalis jejunii vetustas hoc ipso Tertulliani testi profecto duobus illis saltem, vel tribus initio pecca tis pacem nullam ab Ecclesia concessam, ex ejus dem auctoritate ac ratiocinatione concludi non im merito potest. Ac nescio án et idem Pacianus Bar cinonensis episcopus docuerit in Parænesi ad pœnit. quæ est tomo III Bibl. PP. In qua peccatorum ge nera duo distinguit: alia quæ capitalia vocat, quæ que Joannes Ep. 1, cap. v, ad mortem esse dixit. Ea vero non alia sunt, quam tria illa, quorum Tertul lianus meminit, idololatria, fornicatio et homici dium, quæ Act. xv in synodica illa apostolorum Epistola nominatim prohiberi putat. Despectus, inquit, in multis Spiritus sanctus hæc nobis capitalis periculi conditione legavit. Reliqua peccata melio‐

col. 1019–1020page 3 of 15

potestatemque sit adeptus. Nam post sústasty, qui quartus ordo pœnitentiæ fuit, in quo solam ad ora tionis communionem admittebantur, subinde nullo interjecto gradu się rò tédetov, quod ultimum erat ac perfectissimum, pervenire solebant. De quo sub fiuem disputationis hujus nonnulla disserentur. rum operum compensatione curantur. Hæc vero tria videtur, quin una participandorum mysteriorum jus crimina ut basilisci alicujus afflatus, ut veneni calix, ut letalis arundo, metuenda sunt. Ac nonnullis in terjectis: Hæc quicunque post fidem fecerit, Dei faciem non vidcbit. Desperavere tantorum criminum rei. Quid vobis ego feci? Nunquid non fuit in pote state ne fieret? Nullusne admonuit? Nemo prædi xit? Tacuit Ecclesia?, Nihil Evangelia dixerunt? Nihil apostoli comminati sunt? Nihil rogavit sacer dos? Quid quæritis sera solatia? Tunc decuit, cum licebat. Dura ista vox est, sed qui vos felices dicunt in errorem vos mittunt, etc. Hæc igitur persuadere possunt, in Hispania saltem pristinam illam disci plinæ severitatem Paciani tempore viguisse. Tam etsi ne id penitus affirmem, prohibent illa, quæ pro xime subjunxit: Accipite remedium, si desperare cœpistis; si miseros vos agnoscitis, si timetis. Nisi hoc fortasse remedium ad solam pœnitentiam perti neat, quæ in eo genere peccati relaxanda nunquam fuerit. Videamus nunc quodnam de iis Innocentii judi cium exstiterit, imo utrum de illis locutus omnino sit, quod plerique omnes existimant. Hic enim epi stola 3, ad Exuperium, cap. 2, ita scribit: Et hoc quæsitum est, quid de his observari debeat, qui post baptismum omni tempore incontinentia el voluptatibus dediti in extremo fine vitæ suæ pœnitentiam simul, et reconciliationem communionis exposcunt. De his obser vatio prior durior, posterior interveniente misericor dia inclinatior est: nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis pœnitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebræ persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, ne gala merito communio est, concessa pœnitentia, ne totum penitus negaretur; et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam depulso terrore, communionem dari abeuntibus plucuit, et propter Domini misericordiam, quasi viaticum profecturis, ne Novatiani hæretici negantis veniam asperitatem et duritiam subsequi videamur. Tribuetur ergo cum pœnitentia extrema communio, etc. Hunc Innocentii locum, quod in eo genere luculentissimus sit, totum ascripsimus. Cum autem ad Eliberitani concilii de creta nominatim respexisse, cum hæc scriberet, In nocentium putent homines eruditi, mihi quidem nou probant; nam Eliberitanum concilium xab¿kov de iis loquitur, qui graviora et capitalia delicta com miserant; quæ ad tria genera Tertullianus et Pacia nus revocant; quos quidem, quocunque demum tempore admitti sese postulaverint, repudiandos de cernit. At Exuperii sciscitatio ad cos tantum perti nebat, qui post atrocia scelera pœnitentiam in extre mum vitæ tempus distulissent. Alioqui cum infiniti canones de lapsorum ac quorumcuuque peccatorum pœnitentia et reconciliatione conditi fuissent, tam Ex iisdem, nisi fallor, fontibus Eliberitani conci lii decreta illa profecta sunt, quorum severitas paulo nonnullis acerbior visa eo demum illos impu lit, ut ei concilio culpam et errorem affingerent. Contra quos alii Innocentii decreto pugnant; qui in epist. 3, cap. 2, tacito nomine illius auctoritatem tuetur et excusat. Ego tam bos, quam illos aber rare censeo. Sed concilii canones in primis aninı advertendi sunt. In bis multa adversus superiora illa et atrocissima crimina sanciuntur, ac plerum que ne in vitæ quidem exitu communio conceditur. Nam in primo canone ita PP. constituunt: Placuit ut quicunque post fidem baptismi salutaris adulta ætate ad templum idoli idololatraturus accesserit, et fecerit, quod est crimen capitale (al. lectio, quod est crimen principale, quia est summum scelus), nec in fine eum communionem suscipere. Rursus can. 2 Flamines, qui post fidem lavacri et regenerationis sacrificaverint, eo quod geminaverint scelera, acce dente homicidio, vel triplicaverint facinus, colo rente machia, placuit eos nec in fine accipere com munionem. At can. 3: Si non immolaverunt, sed munus tantum dederunt, placuit in fine eis præstare communionem, acta tamen legitima pœnitentia. Item ipsi, si post pœnitentiam fuerint mœchati, placuit Dante, quam post Nicænum concilium; cumque Ni ulterius his non esse dandam communionem, ne lu sisse de Dominici communione videantur. Rursus can. 7: Si quis forte fidelis post lapsum mæchiæ, post lempora constituta acta pœnitentia, denuo fuerit fornicatus, placuit eum nec in fine habere communio nem. Tu cæteros consule, quorum plerique ad eam dem severitatem implicati sunt. In his communio nis nomine sunt qui Eucharistiam duntaxat intelli gant, quasi a peccatis exsoluti fuerint illi quidem, sed Dominici corporis minime facti participes. Qui bus nullo modo ab eruditis conceditur. Neque enim veteris Ecclesiæ ritu ambo ista sejuncta fuisse pu gant: neque quisquam pacem ac reconciliationem cum Ecclesia quam nos absolutionem dicimus, obtinuisse cænum ipsum de lapsis recipiendis tam diserte san xisset; inepta sane fuisset Exuperii illa quæstio, si universe atque intinite percontatus esset. Sed nimi rum alia et a lapsis ac peccatoribus reliquis illorum separata causa fuit, qui pœnitentiam ad instantis obitus periculum usque distulissent: quibus etiam moribundis olim interclusa communio est. Quod Cyprianus epistola 51 ad Antonianum evi denter significat; nam cum adversus Novatianos ita scripsisset: Miror autem quosdam sic obstinatės esse, ut dandam lapsis non putent pœnitentiam, aut pœnitentibus existiment veniam denegandam: postea ista subjicit: Et idcirco, frater charissime, pæniters tiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum

col. 1021–1022page 4 of 15

clusos fuisse censeo. Tandem vero ne istis quidem negari communionem placuit, cum instaurata Ec clesiæ libertate, plurimum de antiquorum rituum severitate ac duritia decessisset. Per hæc incre menta paulatim, quantum arbitror, disciplina pro cessit. Neque tamen ubivis terrarum, et in omnibus Ecclesiis moribus hæc subinde recepta videntur; et cum aliæ aliis citius ascivissent, veteris instituti ac severitatis reliquiæ penes aliquas diu admodum resederunt. Nondum enim generali aliqua sanctio ne, qua omnes Ecclesiæ tenerentur, ea res con stituta fuerat; aut illam certe tardius regionis ali cujus consuetudo atque usus admisit. Quam in rem facit Cypriani dictum illud Epist. ad Anton.: Et tuto corde et manifesta lamentationis suæ profes- eos, qui in obitum usque proferrent, penitus inter sione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate atque in periculo cœperint deprecari; quia rogare illos non delicti pœnitentia, sed mortis urgentis admonitio com petiit; nec dignus est accipere solatium, qui se non cogitavit esse moriturum. De iis et Exuperius interro gaverat, et respondet ſinocentius, quibus negatam esse communionem mirum videri non debet, cuin vel catechumenos, qui, quod nondum Ecclesiæ po testati subditi essent, bumanius tractandi fuerant, cadėm illa canonum severitas perstrinxerit: nam qui baptismum in obitum usque prorogassent, non illis quidem quod petebant denegatum fuit; sed ¡idem velut infamiæ notis inusti a sacerdotio peni tus arcebantur; quos etiam Clinicos nominabant: quidem apud antecessores nostros quidam de epi quod in causa Novatiani testantur SS. PP., et conc. Neocæsariense decrevit can. 12. De Clinicis igitur, ut ita dicam, pœnitentibus accipiendum est rescri ptum illud Innocentii. Vel potius, cum et de illis agat præcipue, et eo narratio tota referatur; altius ta men negotium repetens, quid de omni peccatorum genere Ecclesiæ consuetado tenuerit, in memoriam revocat: quod ad Clinicos istos suspicamur postea fuisse restrictum. Primum enim de libidinosis et incontinentibus rogatus, de lapsis, hoc est idololatris nominatim decreta profert. Deinde cum pœniten tiam sine communione concessam asserit, tam istud ad Clinicos, quam ad quoscunque pec catores attinet. Atqui de moribundis duntaxat inter rogabat Exuperius, et aliter dubitare hominis erat parum in Ecclesiæ ritibus eruditi. non scopis istic in provincia nostra dandam pacem mæ chis non putaverunt; et in totum pœnitentiæ locum contra adulteria clauserunt; non tamen ab episcopo rum suorum collegio recesserunt. Hæc ille Novatianum perstringens; quod ad in tempestivam in lapsos crudelitatem, quod minime necessarium erat, dissidium adjunxisset, cum alioqui de lapsis quod vellet privatim sentire po tuerit, nec ab Ecclesia societate divelli. Quod de Tertulliano perinde usurpandum erat, si tam iste, quam Novatianus hactenus procederent, ut lapsos reconciliari non oportere dicerent, non autem ve niæ tribuendæ jus ab Ecclesia prorsus abjudicas sent: quam ob causam merito tanquam hæretici dawnati sunt. Jam vero ex illorum numero, quos spissius ac tardius in eam lenitatem infractos esse diximus, Hispanienses Ecclesiæ atque antistites recenseri debent; quos non magis quam cæteros omnes, adeoque Ecclesiam initio totam tuetur ex cusatque pontifex. Volo enim Innocentii verba prudens lector animadvertat, observationem, sive consuetudinem priorem tenuisse: quod de provin cialis synodi canone ac decreto nequaquam dice ret; sed de eo utique ritu, qui totius Ecclesiæ sit, aut majoris saltem partis consuetudine receptus. Quocirca præclare id, quod superius positum est, boc Innocentii testimonium confirmat: negatam maximis sceleribus olim communionem fuisse Quamobrem verisimile est Innocentium hypothe sin ad thesim, hoc est generalem disputationem controversiamque revocasse; et causam attulisse cur aliquando tardis illis pœnitentibus, olim vero etiam quibuslibet graviorum criminum reis, com munionis spes præcisa fuerit: nimirum, quo pœ narum metu in officio Christiani continerentur, principio communione prohibitos capitalium, uti dixi, scelerum conscios, nec unquam sive incolu mes, sive moribundos Ecclesiæ restitutos, postea vero nondum penitus constituta pace, poenitentiam quidem illis ac communionem indultam, qui ma ture ad eam petendam accessissent, cæteris in per petuum rejectis, ac postremo pacatis Ecclesiæ rebus, etiam tardiores illos instante jam morte communionem impetrasse. Tria hæc necessario distinguenda sunt Ecclesiæ tempora, ut dissidentes a se invicem gravissimorum Patrum auctoritates concilientur. Et quidem prima illa severissimaque disciplina sub apostolorum tempora, et ad Tertul liani fere sæculum obtinuit, quæ a Zephyrino pon tifice, quod ad mochiam spectat, paululum re laxata, Cypriani temporibus majores ad lenitatem progressus habuit. Fuit enim secundum illud maxime tempus, quo nullum peccati genus a fructu communionis exceptum est; sed ita tamen, si tem ¸porius se ad pœnitentiam applicarent: nam tum qua postea permissa, soli illi excepti videntur, qui ad extremum usque vitæ periculum in delicto per severassent. Unde in concilio Arelat. 1, can. 23 De his, qui apostatant, et nunquam se ad eccle siam repræsentant, nec quidem pœnitentiam agere quærunt, et postea infirmitate correpti petunt com munionem, placuit eis non dandum communionem, nisi revaluerint, et egerint dignos fructus pœni-. tentiæ. Est aliud insuper in illo Innocentii loco minîme prætereundum, cum ait negatam fuisse communio nem, concessam pœnitentiam, ne totum penitus ne garetur. Ex quo ita colligere licet: Nisi poenitentia nomine absolutionem Innocentius intelligat, quæ a Dominici corporis usurpandį jure distincta sit, de

col. 1023–1024page 5 of 15
PG 42:1023τὸν Χριστὸν ἀρνησάμενος, καὶ παραβὰς τὸ τῆς σωτηρίας μυστήριον, ἐν παντὶ τῷ χρόνῳ τῆς ζωῆς αὐτοῦ προσκλαίειν ὀφείλει, καὶ ἐξομολογεῖσθαι χρεωστεῖ, ἐν τῷ καιρῷ ᾧ ἐκβαίνει τοῦ βίου, τῶν ἁγιασμάτων ἀξιούμενος, πίστει τῆς παρὰ Θεοῦ φιλανθρωπίας. Περὶ ἑκουσίων φόνων, ὑποπιπτέτωσαν μὲν, τοῦ δὲ τελείου ἐν τῷ τέλει τοῦ βίου καταξιούσθωσαν.
col. 1025–1026page 6 of 15
PG 42:1025πέτι λοιπὸν χώραν ἔχειν, μηδ' ἂν μυριάκις επαγγέ ληται, τὴν τάξιν ἀναπληροῦν τῶν μετανοούντων. Οὗτος πολλάκις ἐδεῖτο, καὶ οὐδεὶς προσεῖχεν αὐτῷ, καὶ γὰρ ἐτεθύνει, ἐμοῦ δεδομένης, τοὺς ἀπαλλαττομένους τοῦ βίου, εἰ δέοιντο, καὶ μάλιστα εἰ καὶ πρότερον ἱκετεύσαντες τύχοιεν, ἀφίεσθαι, ἵνα εὐέλπιδες ἀπαλλάττωνται.
col. 1027–1028page 7 of 15
PG 42:1027Περὶ δὲ τῶν ἐξοδευόντων ὁ παλαιὸς καὶ κανο νικός νόμος φυλαχθήσεται καὶ νῦν, ὥστε εἴ τις εξω οδεύοι, τοῦ τελευταίου καὶ ἀναγκαιοτάτου ἐφοδίου μὴ ἀποστερεῖσθαι. παλαιὸν καὶ κανονικὸν
col. 1029–1030page 8 of 15

Quod quibus tandem persuadere poterunt? quidam nuper ita disseruit. Triplicem ait apud an- saepius, quam eorum qui semel in vita deliquissent. tiquos fuisse pœnitentiam: publicam unam ob pu blica peccata; alteram privatam ac secretam pro per occulta; tertiam ob eadem occulta crimina publice susceptam. Hanc vero postremam non eum tantum habuisse fructum, ut peccatorum culpam ac sempiterni supplicii noxam abstergeret, sed ut temporarias insuper poenas dilueret, ac peccatores in integrum cumulatissime restitueret. Proinde non ejus copiam promiscue esse factam, neque quoties quisque peteret, facile permissam, sed in omni vita semel duntaxat. Hæc ille, ex quibus, et ex iis quæ consequenter disputat, velle istud videtur istiusmodi criminum reos post priorem pœnitentiam ad privatam confugisse, ejusque beneficio nibilomi nus communionem assecutos esse. Cum bic sit quæstionis controversiæque status, exponam breviter quemadmodum res tanta dissolvi meo judicio explicarique possit. Principio pecca torum apud antiquos invenio genera fuisse duo alia mortalia, sive capitalia dicebantur, non ut nos intelligere vulgo solemus, quæcunque Dei nos gratia ac spiritalibus charitatis ornamentis spoliant, sed hujus generis certa duntaxat, quæ cum graviora cæteris essent, tum canonibus ac synodorum decre tis nominatim expressa. Hæc, inquam, capitalia no minabant, quibus pœnæ a canonibus singillatim propositæ. Neque enim vetustissima illa tempora persequor, quibus ea duntaxat capitalia vocabantur, quæ ab omni spe communionis arcerentur: de qui bus ex Paciano aliisque supra diximus. Alia vero leviora et quotidiana dicebantur, sive quæ DOS venialia nuncupamus, sive alioqui mortalia, sed, de quibus nulla nominatim exstaret in conciliorum de cretis mentio. Quale, verbi gratia, esse potest aspe rius in quemquam maledictum, aut convicium; perjurium, aliaque sexcenta, quæ quanquam letalia sint, nullæ tamen is a canonibus erant pœnæ constitutæ. Declarat hoc Origenes loco antea citato verbis istis Si vos, inquit, aliqua culpa mortalis invenerit, quæ non in crimine mortali, non in blus phemia fidei, quæ muro ecclesiastici et apostolici dogmatis cincta est, sed vel in sermonibus, vel in morum vitio consistat, hoc est vendidisse domum, quæ in agro est, vel in vico, cui murus non est. Hæc ergo venditio hujusmodi culpa semper reparari potest, nec aliquando tibi interdicitur de commissis hujuscemodi pœnitentiam gerere. In gravioribus enim criminibus semel tantum, vel raro pœnitentiæ conceditur locus. Quisquis igitur prioris generis crimen aliquod perpetrasset, hic ad antistitem ac sacerdotem accedens publicæ ab co poenitentiæ jus capiebat, præstituto ex canonibus modo ac tem pore; quo demum expleto a peccatis absolutus, communioni restituebatur, neque alia ratione, quam publice obita pœnitentia, reconciliari poterat; quod infinitis locis cum Patres cæteri, tum Cypria nus evidentissime declarat. Aliorum causa erat Sed ad veterum Patrum testimonia, ac priscæ illius Ecclesiæ normam, et communem adeo sen sum animum adjicienti mihi, parum commode ple raque explicata videntur. Etenim si graviorum delictorum conscii citra publicam illam, quam antea suscepissent, pœnitentiam emergere, et ad com munionem pacemque reverti alterius ac privatæ beneficio potuerint; nonne melior illorum, quam cæterorum, conditio fuit, quibus sine publica pœ nitentia reditus in Ecclesiam non patuit? Atqui nemo tam vecors erit, qui humanius cum illis actum putet, qui in eadem sæpius incurrissent, et quidem horrenda flagitia, quam cum eis qui semel ea commisissent: quod ex illa opinione consequitur. Cujusmodi vero istud est: velut gratiæ ac beneficii loco publicam illam pœnitentiam spisse ac diffici liter indultam? Nam si privata et occulta defungi possent, et in eodem ac cæteri loco esse, quis non tanto molestiarum ac temporis compendio mallet uti, cupidissimeque se, publica illa contempta, ad commodiorem alteram brevioremque transferret? Volo enim illud mihi respondeant: Qui atrocioris culpæ conscius tum primum ad pœnitentiam acce deret, utrum absque publica per privatam restitui potuerit, an necessario usurpanda illa fuerit. Si prius dixerint; si, inquam, necessariam illis publicam pœnitentiam negaverint, antiquitatis totius memoria teste refellentur: siquidem vetera omnia concilia, omnesque canonum conditores ita publicam lapsis explicatior, quorum letalis alioqui culpa nulla ca pœnitentiam præscribunt, ac tempus rationemque definiunt; ita porro Tertullianus, Cyprianus, Pacia pus, antiqui ad unum omnes eosdem illos hortando, comminando, objurgando vel invitos urgent et im pellunt, ut minime hoc illis integrum fuisse signi ficent. Restat igitur, nullo ut alio, ac ne privatæ quidem pœnitentiæ subsidio, recipi in communio nem Ecclesiæ potuisse concedant. Quod cum dede rint, tum de illis quid sentiant requiram, qui secundo in graviora peccata lapsi publica uti pœni tentia non poterant; ecquid eos censeant per pri vatam pœnitentiam reconciliari potuisse? Nain si istud asserant, necesse erit una fateantur, ſeli ciorem multo conditionem eorum exstitisse, qui nonum definitione comprehenderetur. Ideoque pri vata pœnitentia satisfaciebant, quam sacerdotis prudentia moderabatur. Ac priores illi pœnitentes proprie dicebantur. Concilium Toletanum 1 can. 2 pœnitentes in clerum cooptari prohibet. Tum ista subjicit: Eum vero pœnitentem dicimus, qui post baptismum aut pro homicidio, aut pro diversis cri minibus gravissimisque peccatis publicam pœnitentiam gerens sub cilicio, divino fuerit reconciliatus altario. Cæterum post publicam illan pœnitentiam, si iis dem se criminibus obstrinxissent, ab ecclesiæ aditu, et a mysteriorum communione penitus exclusi reconciliari amplius non poterant; quod in primis Augustinus affirmat. Quanquain fieri potest, ut in

col. 1031–1032page 9 of 15
PG 42:1031δὲ προβαίνουσα, καὶ ἄλλο πταῖσμα ἑαυτῆς κατηγό
col. 1033–1034page 10 of 15
PG 42:1033ἐξ ἀρχῆς τοῖς ἱερεῦσιν ἔδοξεν, ὡς ἐν θεάτρῳ ὑπὸ μάρτυρι τῷ πλήθει τῆς ἐκκλησίας τὰς ἁμαρτίας ἐξαγγέλλειν. Πρεσβύτερον δὲ τῶν ἄριστα πολιτευομένων ἐχέμυθόν τε καὶ ἔμφρονα ἐπὶ τοῦτο τετάχασιν, ᾧ δὴ προσιόντες οἱ ἡμαρτηκότες τὰ βεβιωμένα ὡμολόγουν. Ὁ δὲ πρὸς τὴν ἑκάστου ἁμαρτίαν, ὅ τι χρὴ ποιῆσαι ἢ ἐκτίσαι ἐπιτίμιον θείς, ἀπέλυς, παρὰ σφῶν αὐτῶν τὴν δίκην εἰσπραξαμένους '. 1 εἰσπραξομένους. κανόνι προστεθεῖσθαι τῷ κανόνι προστεθεῖσθαι
col. 1035–1036page 11 of 15
PG 42:1035βείας τῶν ἐπὶ τούτῳ τεταγμένων κριτῶν. των τὰς σφῶν αὐτῶν πλημμελείας, καὶ ὑπὸ ἀκρι χωρῆσαι δὲ ἕκαστον τῷ ἰδίῳ συνειδότι τῶν μυστη τὰ ἁμαρτήματα ἦν, ὑπό τε αἰδοὺς τῶν ἐξαγγελλόν καλῶ, καὶ δέομαι, καὶ ἀντιβολῶ ἐξομολογεῖσθαι τῷ Θεῷ συνεχῶς. Οὐδὲ γὰρ εἰς τὸ θέατρόν σε ἄγω τῶν σῶν, οὐδὲ ἐκκαλύψαι τοῖς ἀνθρώποις ἀναγκάζω τὰ ἁμαρτήματα· τὸ συνειδὸς ἀνάπτυξον ἔμπροσθεν τοῦ Θεοῦ, καὶ αὐτῷ δεῖξον τὰ τραύματα, καὶ παρ' αὐτοῦ
col. 1037–1038page 12 of 15

sacerdotibus pœnitendi leges ac conditiones acci- Chrysostomo minime revocatam. Ob eas causas pere, ut, eorum causa cognita ac prudenter æsti mata, levioribus illos gravioribusve pœnis coer ceant. Quis nisi insanus aliter id administrari posse putet, quam si peccata sua ille ipse, qui admisit, exponat? Confessione igitur ac declaratione aliqua opus est. Ea vero privata ac tacita, ut hodie est, ita perpetuo fuit, nec ulla unquam publica usu ac moribus Ecclesiæ recepta: quod postremo loco de monstrandum suscepimus. Fueritne quondam publica peccatorum confessio Ecclesie moribus recepta. Inveteravit hæc apud quamplurimos ætatis nostræ scriptores opinio, publicam peccatorum confessio nem pœnitentiæ partem fuisse, eamdemque perinde ut cætera illius officia communi usu ac consuetu dine receptam. Sed cujusmodi demum ea fuerit, quibusque definita peccatorum generibus, non eo dem modo pronuntiant omnes. Verum alii tolera bilem, alii prorsus absurdum bune errorem inter pretatione sua faciunt. dubium nemini fuit, quin præter privatam illam ac legitimam, et vere necessariam, quærenda esset altera constituendaque publica. Cui stabilienda asserendæque varia postmodum præsidia conqui sierunt, ex quorundam Patrum auctoritatibus: tum vero exhomologesin illam eo traxerunt: cujus an tiquitas omnis Christiana persæpe meminit. Hæc¢ illorum ratio fuit, nostra vero est ejusmodi: Cum de priscis Ecclesiæ ritibus agitur, nihil temere nec absque veterum scriptorum expressis testimo niis afferendum. Neque enim id unum intueri satis esse, quam te probabiliter e laqueis quæstionis ali cujus explices, quod in scholasticis controversiis usu venit; sed quodcunque demum antiquioris Ecclesiæ moribus ascripseris, hujus ex historia tibi veritatem esse præstandam. Jam vero hic ille con fessionis publicæ mos, quo de agitur, non modo solidum habet nihil aut expressum ex omni vetu statis memoria, quo tueri sese possit, sed multis va lidissimisque rationibus evertitur. Sed repugnat præ cæteris gravissima S. Leonis sanctissimi pontificis auctoritas, qui hanc profitendorum publice scelerum consuetudinem tanquam apostolicæ regulæ contra riam improbat epistola 80, cap. 2. Cujus verba hic omnino describenda sunt: Illam, inquit, etiam con tra apostolicam regulam præsumptionem, quam Ruper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri (de pœnitentia Fuere qui nullum peccatorum genus a publicæ lege confessionis exciperent, ne occulta quidem quos prudentiores cæteri merito rejiciendos putant. Alii publica duntaxat crimina, vulgoque cognita publicæ illi professioni subjiciunt. Alii denique certa duntaxat ex omnibus a pœnitentiæ præsidibus delecta contendunt. Rursus aliqui poenitentes ipsos asserunt in concionem productos sua propalam peccata confessos; alii, quo illorum pudori con- videlicet, quæ ita a fidelibus postulatur ), ne de sin suleretur, eas partes sacerdotibus demandandas putarunt, qui aut memoriter, aut ex scripto pœni tentium crimina in populum afferrent. quibus omnibus vehementer ego dissentio. Neque enim adduci possum ut existimem, legem ullam in Ecclesia fuisse unquam ejusmodi, quæ peceata proferri publice decreverit. Fuerit enim interdum aliquis, qui abundantia quadam doloris ac pietatis delicta sua coram omnibus exposuerit nequaquam tamen id in exemplum consuetudi nemque jure potest transferri. Sed ut magis in arcem quæstionis illius involemus, utriusque mo menta partis et pondera diligenter æstimanda sunt; negantis, inquam, meæ, et affirmantis alterius. Hæc igitur ex Nectariana illa historia nata po tissimum videtur. Quam cum nostri acerrime ab hæreticis opponi cernerent, neque alium exitum difficultatis expedire possent, ingeniose istud ac solerter excogitarunt. Videbant enim id omnino sublatum a Nectario, unde tanta se invidiæ flamma concitasset. Hoc autem quid aliud esse, quam id ex quo matronæ stuprum, ac diaconi flagitium ma nɔrat in populum? Eam vero procul dubio con fessionem fuisse: quod ita Latine apud Socratem Mulier longius in confitendo progressa. Nefas autem est arbitrari privatam et a Nectario confessionem extortam, et quod caput est, ab illius successore F. qui. gulorum peccutorum genere, libellis scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficial solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quam vis enim plenitudo fidei videatur esse laudanda, quæ propter Dei timoreın apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omniumı hujusmodi sunt peccata, ut ca, quæ pœnitentiam poscunt, Mon timeant publicare, removeatur tam improbabilis con suetudo, ne multi, a pœnitentiæ remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis sua farla reseruri, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio, quæ primum Deo offer tur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis pœni tentium precator accedit. His verborum sententiarumque fulminibus com mentum illud publicæ confessionis percellitur. Si enim, ue volentibus quidem atque ultro flagitan tibus criminum reis, publice ista pronuntiari passus est, eamque contra traditionem apostolicam præ sumptionem esse definit: estne ut rejectum ac dam natum tanti pontificis judicio morem legitimum aliquando fuisse putemus, et communi ab omuibus Ecclesiæ jure servatum? At enim plerique sic re spondent: Leonem de occultis duntaxat criminibus loqui, quæ publice confiteri neme debuerit, non autem de publicis, quæ unica publicæ confessionis seges exstitit. Commodius isti saue, qui ab hac

col. 1039–1040page 13 of 15

Christus non vetuerit, quin aliquis in rindictam suorum scelerum, et sui humiliationem, cum ob alio rum exemplum et sui humiliationem, tum ob Ec. clesiæ offensa ædificationem, delicta sua publice confiteri possit: non est tamen hoc divino præcepto mandatum, nec satis consulte humana aliqua lege præciperetur, etc. Addam et aliud denique, ut quam parum sibi opinio illa constet omnes intelligant. Qui poenitentiæ publicæ partem confessionem æque publicam faciunt, iidem majori ex parte occulta crimina palam declarari negant oportuisse. Atqui saepenumero propter occulta solum et ab ipso, qui commiserat, sponte prodita, publica est indicta pœnitentia. Caruit tum igitur aliqua sui parte et quidem necessaria publica illa poenitentia. Quod autem etiam arcanis sceleribus publice inflicta pœ nitentia sit, fidem faciunt antiquissimi canones, in primis Basilii, qui can. 61 ad Amphilochium de fure sic præcipit: Si quis sponte sua commissum fateatur, ut uno duntaxat anno pœnitentiam obeal; sin convictus ac deprehensus fuerit, biennio. In conc. Carthag. 111 can. 32 decretum est, ut presbyter in consulto episcopo non reconciliet pœnitentem, nisi absente episcopo, et necessitate cogente. Cujuscunque autem pœnitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universa Ecclesia noverit, ante apsidem manus ei imponatur. publici lege dedecoris occulta saltem excipiunt: debet referri. Quod prudentissime ab eodem illo quod ne alii quidem remittunt. Quorum nonnulla Tridentino concilio declaratur his verbis: Etsi temeritas Tridentini concilii voce ac decreto no tatur. Etenim sess. 14, cap. 5, cuin docuisset publi cam confessionem nullo divino præcepto mandatam fuisse, statim adjicit: Nec satis consulte humana aliqua lege præciperetur, ut delicta, præsertim se creta, publica essent confessione aperienda. Divinum prorsus ac tanto consessu dignum oraculum, ex quo non modo de secretorum criminum, sed etiam publicorum publica professione colligi potest, nulla unquam humana, hoc est ecclesiastica lege, quam divino præcepto Tridentini Patres opponunt, pœni tentibus impositam fuisse ac ne imponi quidem prudenter potuisse. Siquidem vox illa præsertim hanc habet vim, ut cætera quoque parum consulte pronuntiari censeantur, adcoque quæ de illis pu blice confitendis lata fuerit lex inconsulta sit mi nimeque prudens, etsi altera quæ de secretis idem statueret, prudentiæ minus habeat. Apparet igitur ex Tridentinorum Patrum sensu nullam unquam istiusmodi legem exstitisse, quæ ad publicam quo rumcunque peccatorum confessionem pœnitentes astringeret. Quare Leonis etiam decretum ad omnia peccatorum genera pertinet. Atque vel ex eo, quod fateri isti coguntur, publica solum crimina confi tenda fuisse, non occulta, nullam omnino con. fessionem publicam lege constitutam esse vali dissime probabitur. Etenim cum ob graviora dun taxat el capitalia scelera pœnitentia publica præ scripta sit, qui hæc publice omnibusque consciis admisisset, cum publice postea poeniteret, quid ea confiteri necesse habuit, aut qui tandem in illis publice profitendis pudor ac verecundia, cui in abroganda confessione Nectarius consultum esse voluerat? Queritur Sozomenus, sublato hoc ipso, quodcun que tandem Nectarius antiquavit, velut freno quo dam detracto, majorem ad omne scelus licentiam homines habuisse, cuin ante tñç ¿Ɛayyɛllaç metus illos ac verecundia coerceret. Nostri hoc ad publi can confessionem transferunt. Si, ut volunt, publi corum duntaxat, quis ille tantus pudor fuerit, noŋ video, aut quis præcipuus ex ea fructus, quodve ad deterrendos a flagitiis homines momentum, cum ignota que profiterentur essent nemini. At seclusa confessione, publicus ille poenitentium luctus, ab jectio ipsa sui, sordes, lamentatio, supplicatio, cœ teraque id genus satis magnam verecundiam præter sensum doloris attulerunt, quibus refrenari a vitiis, et in officio contineri possent: quam et ipsam fateor publicam quamdam peccati professionem fuisse. Ad quam accesserit sane nonnunquam etiamı expressa verbis altera, et publica, sed quam non ulla ecclesiastica lex præscriberet, ac ne permit teret quidem fortasse, sed vehemens potius dolor ac pietatis sensus extunderet. Denique quod a pau cis aliquando factum, idque perobscure, colligitur, non id in consuetudinem, ac multo minus in legem Hæc ipsa concilii sanctio clarissime significat, alia præter publica fuisse peccata, quæ poenitentia coercerentur: cum a cæteris publica nominatim excipiat. Deinde nec illud obscure colligitur ulla, qualem isti fingunt, publica fuisset peccato rum confessio, perraro tamen usum illius incidisse. Nam si publice et in frequenti Ecclesiæ conventu jam ea prodidissent, cur in manifestissimis dunta xat certisque criminibus manus iis ante apsidem imponitur? Quippe omnium sine ullo discrimine pœnitentium peccata jam erant illorum confessione manifesta. Neque vero dici istud potest, illustri aliqua auctoritate veterum ac Patrum niti confes sionem istam publicam. Nam præter Nectarianam, uti diximus, historiam nihil est admodum, ad quod conjectura illa possit adhærescere. Sed hoc quam inane præsidium sit, copiose demonstravimus. In tellectum est enim, non mulieris publica et eccle siastica confessione, sed aliunde stuprum illud esse compertum: totam denique publicæ confessioni; tragœdiam ab interpretis errore derivatam: qui al id, quod Socrates scripserat, longius progressam esse mulierem, levi additione, sed magna veritatis fraude confitendi vocabulum adjunxit. Cætera de nique ita composita explanataque sunt, nullum ut inde fucum coloremque sibi ementita illa con fessio possit arcessere. Superest Origenis unus alterve locus, qui publicæ confessionis suspicionem aliquam possit injicere. Sed si diligentius conside retur, adversus illos ipsos magnopere pugnat, qui

col. 1041–1042page 14 of 15
PG 42:1041εξομολογήσεως τοῦ ναοῦ πύλης, ὑπόπτωσις ὑπέπι
col. 1043–1044page 15 of 15
PG 42:1043ἡ σύστασις ἵνα συνίσταται τοῖς πιστοῖς, καὶ μὴ ἐξέρχηται μετὰ τῶν καπηλουμένων. οἱ ἐν συστάσει όντες Αι ὑπόπτωσις έξω γίνονται τῆς ἱερᾶς περιοχῆς οἱ κατηχούμενοι, καὶ πρὸς αὐτοῖς οἱ ἐνεργούμενοι, καὶ οἱ ἐν αν. 9: Καὶ ὁ διάκονος λεγέτω· Απολύεσθε, οἱ ἐν
Page scan enlarged

Notebook

Full View