col. 1057–1058page 1 of 7
intercalaris mensis appendicem excipiat: nam et octo detractis, quos superior embolismus exhau
propterea enneadecaeteridem in ogdoadem et hen
decadem partiri solent, uti Beda facit lib. De ra
tione temporum, cap. 44, et ogdoadi tres embolimos
menses, hendecadi quaternes attribuunt. Hinc Afri
canus apud Hieron. in cap. 1x Dan., Græci, inquit,
et Judæi per octo annos trium mensium ¿µ60Àɩ
spoùs faciunt. Ac tametsi mensis integer non octa
vo anno, sed nono ex diebus reșiduis consurgat,
nihilominus quod et proxime solidam ad syzygiam
appendices illæ dies accedant, et quod ex superio
rum annorum ratiocinio semper aliquid supersit,
quo defectus ille compensetur, octavo anno inter
calaris adjungitur.
serat, quinque et viginti restant, ad quos complenda
syzygiæ v alii dies anticipantur, et undecimo anno
Adar inseritur. Eadem est anni xiv ratio. Confiunt
enim dies xxx, ex quibus v diebus exemptis,
qui in antecessum usurpati fuerant, relinquuntur
xxvi dies, et biduum ad embolismum cumulandum
a sequentibus sumitur. Deinde anno xvii epactæ ad
dies xxx perveniunt, restitutoque biduo illo mu
tuatitio, ex xxx) reliquis intercalatur Adar, et
unus dies superest. Itaque in fine cycli xxvn dies
restant et nihilominus vi intercalatur embo
lismus, anno xix. llæc Glossa de cycli Judaici
contextu. In quo nondum expleta syzygia versu
ṛam fieri, et anticipari dies aliquot vides: contra
Quod autem nondum justo dierum numero ex
epactis collecto nonnunquam embolismos anteverti quam Scaliger lib. v11 De emendat. in comp. Ju
ac præcipitari diximus, illustrari potest ex Judaici
cycli dispositione, qualem Glossa primæ partis Jad
R. Mose Tractatu Kiddusch hachodesch describit
cap. 1, § 2: nimirum epactas anni 1 et 11, in cyclo
Judaico cum epactis v mensium anni tertii ad xxvii
dies accedere ideoque ad complementum embo
lismi mensis triduum ex annis sequentibus mutuo
accipi. Postea ex residuo auni tertii et ex quarto
ac quinto una cum mensibus v anui sexti, colligi
dies fere xxxm: ex quibus compensato triduo illo,
quod anticipatum fuerat, secundus embolismus in
seritur. Deinde ex epactis mensium vii anni sexti,
et anni septimi, necnon et v mensium anni octavi,
xx fere dies confiunt. Neque tamen differtur em
bolismus sed vi dies ex annis sequentibus repræ
sentantur, ut solidus mensis intercalari possit.
Tum vero ex residuo v mensium, et annorum
duorum, videlicet 1x ac x itidemque mensium v
priorum anni x1 dies colliguntur xxx quibus
i
daico cyclo embolismos præcipitari nimis impru
denter negat. Quanquam Glossa ista lunarem an
num præcise dierum cccliv constituit, neque ap
pendices horas ac minutias complectitur, quæ toło
cyclo collectæ dies conficiunt vi, cum horis xxi et
minutis 51: quibus primi ac postremi embolismi
defectus compensatur. Quamobrem rudis est et
adumbrata cycli Judaici ista descriptio, et ad faci
liorem methodum ac popularem captum apposita,
cum interim alia sit apud Judæos epactarum anno
rumque conformatio. Quod idem de Epiphanii
Octaeteride pronuntiare licet, quam vel nulli, vel,
si forte, paucissimi, post Nicænum canonem con
ditum ad Paschalem usum adhibuerunt. Hanc nobis
de embolismis disputationem peperit octaeteridis
Epiphanianæ dispositio. Quæ tandiu hic habere
locum debuit, dum uberiore a nobis commentario,
quem de temporum doctrina meditamur, eadem
illa pertractetur.
Socratis, SozOMENI CÆTERORUMQUE NARRATIO,
Ad hæres. LXIX.
Ubi se Ariana perfidia in orbem Christianum ef- tales episcopi, Marcus Arethusius, Georgius Ale
fudit, scissa est varias in partes, ac multiplicium
sectarum et factionum sunt nata divortia. Ut de
cæteris modo taceam, insignis potissimum fuit
Photini Sirmiensis impietas, qui Sabellii et Samo
sateni dogmata longo intervallo renovavit. Cujus
hæresin ordine LX posuit ac refutavit Epiphanius.
Hunc ut opprimerent Ariani, ac tantam a se invi
diam ignominiamque depellerent, utique se tandem
catholicos esse profiterentur, Constantii imper.
jussu Sirmium, quæ urbs est Pannoniæ, Orientales
convocantur episcopi, quemadmoduin Socrates lib.
Iv, cap. 5, aliique narrant. Quod iidem contigisse
volunt post consulatum Sergii et Nigriani, qui est
aunus Christi 351. Adfuere synodo in primis Orien
xandria, Basilius Ancyræ episcopi, Pancratius Pe
lusii, Ilypatianus Heracleæ. Ex Occidentalibus vero
eadem infectis labe, Valens Mursorum episcopus;
necnon et Osius Cordubensis Ecclesiæ catholicæ
per illa tempora columen, qui eo licet invitus ac
cessit. In hoc concilio, condemnato Photino, triplex
edita est ab Arianis fidei formula: prima Græce a
Marco Arethusio concepta, quam Socrates cap. 25,
et ante eum Athanasius libro De synodis Græce re
ferunt; Latine vero Hilarius libro De synodis. Duæ
aliæ Latinæ sunt, quarum prima a Socrate et Atha
nasio iisdem locis descripta continetur; postre
mam, quæ in Ariminensi synodo a Valente reci
tata postmodum est, et a catholicis rejecta, habet
col. 1059–1060page 2 of 7
PG 42:1059τοῦ ὁμοουσίου ὁμοιούσιος, ἔχει τοῦτον ὅλον ἐνιαυτὸν ἐν τῷ Σιρμίῳ.$
Socrates cap. 29, meminit et Athanasius lib. De studio Constantius revocatis, quas Asphalio Eudo-
synodis. Duæ itaque tum formulæ Sirmii promulgatæ sunt: nam tertiam Arimini postea publicarunt. In eadem synodo Basilius Ancyranus cum
Photino coram imperatore congressus est: cujus
disputationis mentionem in Photiniana hæresi facit Epiphanius. Osius vero diu cum Arianoram
perfidia et imperatoris crudelitate luctatus, ac dirissimis tormentis excarnificatus, postremo eidem
impietati subscripșit. Secundum hæc Constantius,
occiso Magnentio, cujus carles Constantio VI et
Gallo II coss., qui est annus 353, accidit, ac reliquis tyrannis felicissime compressis aut exstinctis,
Gallo insuper necato, Constantio VII et Gallo III
coss., anno 354, demum Arbetione et Lolliano coss.,
anno 355, Romam ut triumpharet profectus, Mediolani synodum cogit adversus Athanasium. Cui
cum acerrime refragarentur catholică episcopi,
præsertim Eusebius Vercellensis, Dionysius Mediolanensis, Paulinus Treverensis, Lucifer Calaritanus,
exsulare jussi sunt.
Eodem anno et Liberius Romanus pontifex, qui
Julio successerat, quod Athanasium condemnare
nollet, relegatus est, ut iidem historici cum Theodoreto et Athanasio testantur. De Liberio vero etiam
Ammianus lib. xv. His ita confectis, imperator
anno sequenti tertio Kalend. Malas Romam sese
contulit, ut idem Ammianus auctor est lib. xvi.
Qui cum illic diutius commorari vellet, auditis
barbarorum incursionibus, iv Kal. Jun. in Illyricum
profectus est. Cum autem Romæ adhuc imperator
degeret, hoc est aute 1♥ Kal. Junias, Eudoxius Germaniciæ in Syria episcopus, cum de Leontii Antiochiæ episcopi morte renuntiatam esset, missione
a Constantio impetrata, in Syriam perveniens Antiochenam sedem occupat. Quam dignitatem adeptus totus in id incumbit, ut Aetium cognomento
& sov, et Anomœorum principem pristinum in
gradum restituerèt. Hic enim a Leontio diaconus
ordinatus, pro eo quod Filium Dei ex nihilo creatum, et Patris dissimilem assereret, damnatus et
ejectus fuerat. Cujus impietatem cum foveret Eudoxius, frustra illum restituere ac revocare conatus, ut scribit Socrates, palam nefaria ejus dogmata prædicare cœpit, eo sane confidentius, quod p
Osii Cordubensis litteras jactitaret, quibus eidem
errori subscripserat.
Quæ cum Georgius Laodicenus animadvertisset,
litteras Ancyram ad Basilium dedit; qui tum forte
ad dedicandam, quam construxerat, ecclesiam
complures ex finitimis episcopis convocarat. Habito itaque Ancyrano concilio, lectisque Georgii litteris, decretum illud fidei conditum est, quod Epiphanius et Hilarius commemorant; in quo sup
pressa τοῦ ὁμοουσίου voce, ὁμοιούσιος, hoc est, sinilis Patri substantiæe Filium esse professi sunt,
a quo Semiariani dicti. Tum legati Sirmium ad
imperatorein a synodo missi, Basilius Ancyra, Eustathius Sebastæ, Leontius Cyzici episcopi. Quorum
xii presbytero, et Aetii fautori dederat, litteris,
alias Adversus Eudoxium ad Antiochenos scripsit.
Subjicit his Socrates Ariminensis concilii narrationem: in quo fidei "Excots illa ab Ursacio et Va
lente proposita est, quæ Strmii ante concepta fuerat. Sozomenus autem Liberil ab exsilio revocati
ac Romam redeuntis historiam pertexit.
Qua in re hodierni scriptores annalium ab antiquis
illis dissentiant.
Quod de Sirmionsis adversus Photinam concilii
tempore Socrates ac Sozomenus tradiderunt, nimirum Sergio ac Nigriano coss. celebratum fuisse,
qui est annus æræ Christianæ 351, id in magnis
Annalibus ad annum 357 duobus vel tribas præsertim argumentis refellitur. Quorum auctoritatem
secuti reliqui ecclesiasticæ historiæ temporumque
conditores, cum erroris eosdem illos scriptores insimulant, tum anno Christi 357, Constantio IX et
Juliano coss., damnatum in Sirmiensi conciliabulo
Photinum asserunt. Argumenta porro sunt ejusmodi: in primis Socrates ac Sozomenus testantur,
Osium Cordubensem ad Sirmiensem synodum invitum accessisse, ibique vi ac tormentis extortam ab
illo Athanasii damnationem. Atqui nonnisi relegato
jam Liberio, postquam insuper annum jam integrum Sirmii esset a Constantio detentus, cum
Arianis communicavit Osius; quod Athanasius docet Epist. ad solitarios: Kal &vel topioμov xatἔχει τοῦτον ὅλον ἐνιαυτὸν ἐν τῷ Σιρμίῳ. Exilii
loco annam integrum Sirmii illum detinet. Liberius
autem, ut ex Socrate et Ammiano liquiet, non ants
Christi annum 355, Arbetione scilicet et Lolliano
coss., in exsilium abiit, cum Mediolanum, ubi tum
Constantius erat, Roma esset excitus. Athanasius
vero eodem illo libro seribit Osium ex Hispania
primum Constantii litteris accitum Mediolanum
venisse; indidenique in patriam ab illo remissum:
paulo post iterum evocatum anno toto Sirmii maceratum cruciatumque demum succubuisse. Quod
si anno duntaxat 356 Constantius, ex quo Sirmio
in Italiam profectus erat, Roma in Illyricum reversus est, uti supra disputatum est, apparet non aute
357 annum, confecta jam Osii annua Sirmii relegatione, Sirmiensem synodum obiri potuisse, cui
Osius suffragator accesserit. His duabus rationibus, quod et post Liberii exsilium, et post annuum
carcerem ad consentiendum adactus sit Osius, tertiam adjunxit ex Hilario, qui libro De synodis Sirmiensem affirmat post triennium esse celebratam,
ex quo Saturnino Arelatensi episcopo Ariano a catholicis est negata communio. Manifesta vero Saturnini defectio tum contigit, cum expugnato Maguentio Constantius Arelatam sese contulit. Constat autem ex Ammiano lib. xxn Constantium nonmisi anno Christi 355 se VI et Gallo II coss. Are
latam venisse, ibidemque natalein suum vi Id. Oct.
celebrasse. Unde perspicuum est anno demum 357
triennio jam absoluto, Sirmiensem synodum per-
col. 1061–1062page 3 of 7
PG 42:1061ὁμοουσίου, ὁμοιουσίου όμοουσίου όμοιουσίουDE SIRMIENSI ET ANCYRANA PSEUDOSYNODO.
actam fuisse. Quæ quidem oninia sic in Annalibus Quam quidem apud Socratem habes, ascriptis
digeruntur.
Anno 353 Constantio VI et Gallo II coss., victo
Magnentio Constantius in Gallias profectus, Arelate
hiemem traduxit. Ubi concilio Arianorum coacto
damnatur Athanasius; Paulinus Treverensis, una
cum aliquot catholicis episcopis exsilio multati.
Anno 354 Constantio VII et Gallo III coss., Gallus Cæsar Constantii jussu necatur. Athanasius
Alexandriæ vexatur.
Anno 355 Arbetione et Lolliano coss., Maliolamense concilium indicitur ac celebratur in causa
Athanasii, præsente Constantio. Qui catholicos ac
sanctissimos episcopos illius damnationi subscribere recusantes in exsilium ejicit: nimirum Vercellensem Eusebium, Dionysium Mediolanens»m;
ac postremo Liberium papam, quem Roma Mediolanum acciverat. Sub hæc Osius ex Hispaniis accersitus frustraque solficitatus in patriam rediit.
Coss.
nominibus: qua de causa catholicorum
omnium, præsertim Athanasii, risu ac ludibrio est
excepta. Eodem anno Liberius Beroa revocatus
Sirmii primæ illi formulæ subscripsit, quæ Græce
a Marco contra Photinum scripta fuerat; non secundæ. Quo impetrato Romam remittitur.
Anno 358 absoluta Sirmiana pseudosynodo, Constantius Nicomediam alteram indicit. Sed a terræ
motu prostrata, mox etiam Nicæa, quo conventum
transferri placuerat, eadem ruina subversa.
Anno 359 bifariam distributis episcopis, contem
tempore Arimini ac Seleuciæ in Isauria synodi celebrantur. Hanc illorum temporum historiam, enjusmodi in Annalibus traditur, cum in cæteris
Nicolaus Faber, vir eruditissimus, non improbet, in
hoc dissentit uno, quod tertiam fidei professionem,
cui coss. additi sunt, negat in Sirmiensi synodo
ſu'sse conflatam. Itaque duas duntaxat priores editas tum esse censet, cum adversus Photinum Ariani
convenerunt. Postremam vero Sirmil illam quidem
editam, sed in fortuito episcoporum concursu, non
legitimo indictoque concilio. Sic enim existimat
in illa Præfatione, quam Hilaril fragmentis præfixit: Constantium litteris ad Ancyranum Basilium
scriptis, mandasse ut de loco cogendæ synodi cum
Orientalibus deliberaret. Sed cum inter illos convenire non posset, Basilium ad imperatorem venisse
ibique Marcum Arethusiam, Valentem aliosque
reperisse. Tunc collatis capitibus et conspirantibus
ad Nicænam fidem evertendam animis, staluisse ut
Nicæ synodus haberetur. Post cum eamdem urbem terræ motus afflixisset, statuisse, ut episcoporum pars Seleuciam sese conferret. Ac per idem
tempus Sirmii novam ac tertiam fidei formulam a
Marco Arethusio fuisse conscriptam; ut ex Germinii epistola, quæ in Fragmentis legitur, Nicolaus
Faber observat.
Anno 356 Constantio VIII et Juliano coss., Athanasius Syriano duce grassante Alexandria pulsus,
efqué substitutus Georgius. Constantius Mediolano
Romam pervenit tertio Kal. Majas. Ibi a matronis
interpellatus Liberium edicto revocat. Endoxius
Germaniciæ episcopus audita Leontii morte Roma
Antiochiam advolans sedem occupat. Constantius
av Kal. Jun. Urbe digrediens in Illyricum festinat.
Anno 357 Constantio IX et Juliano II coss., Sirmiense concilium coram Constantio celebratum.
In quo primum damnatus Photinus, et a Basilio
Ancyræ episcopo confutatns. Tum fidel formulæ
tres conscriptæ: prima auctore Marco Arethusio
Græca, in qua damnati inter cætera, qui ex alia
substantia, et non ex Deo Filium exstitisse diccṛent: hanc habet Athanasius lib. De synodis, Hilarios
lib. De synodis, et Socrates; secunda Latine primum edita, et Græce postinodum conversa, apud
Athan. et Socratem exstat. Quæ tñs diola;, et
ὁμοουσίου, nec non ὁμοιουσίου vocabula conume
morari vetuit; Patrem vero majorem esse Filio
decrevit. Hanc fidei professionem ab Osio et Potamone conscriptam prodit Hilarius. Ex quo facite
colligitur, hane esse Adei Exdecry, cujus approbatio
vi ac tormentis ab Osio est expressa. Sed Osii
Japsum compensavit Semiarianorum propemodum
catholicum decretum in Ancyrana synodo, cui
Basilius præfuit. In quo adversus Sirmianam perfidiam Orientales professi sunt, Filium per omnia,
adeoqre secundum substantiam, esse Patri sinilem. Quam professionemi valde comniendatam ac
notis illustratam in Gallias misit Hilarius. At Basilius cum Semiarianis sociis Sirmium reversus,
et cum Valente, Ursacio, cæterisque germanis
Arianis congressus est. Qui ita demum inter se
Constantio annitente consentiant, ut sublato substantiæ nomine, Filium per omnia Patri similem
esse profiterentur. Hine tertia illa fidei formula
manavit, quam Valens ad Ariminense concilium
detulit, ut Epiphanius hac ipsa in hæresi testatur.
Refellitur historica superiorum omnium narratio.
Fuit hoc igitur hactenus persuasum omnibus, ab
una eademque Sirmiensi synodo condemnatum
esse Photinum, et sive tres, sive duas saltem fidei
formulas esse profectas. Quarum adversus Photini
dogmata prior edita est; in qua Deo nomen ololas
attributam est, quam neque collatari, neque contrahi posse decreverunt: quam etiam Grære a
Marco Arethusio scriptam testatur Socrates lib. 11,
cap. 25; altera Latino sermone tradita, Valente,
Ursacio, Germinio, ac cæteris episcopis præsentibus, ut inscriptio ipsa fert. In qua ovola; nomen
necnon et όμοουσίου atqne όμοιουσίου vocabula,
quod in sacris Litteris non exstarent, oblitterata
sunt, et in perpetuum proscripta; nam de tertia
merito, ut postea videbimus, Nicolaus Faber repugnat, quam alii eadem illa in synodo putant esse
conscriptam. Hanc Socratis, Sozomeni aliorumque, ut mox constabit, hallucinationem novis erroribus recentiores historici cumularunt. Quorum
non minimus ille est, quod Ancyranam Seiniaria-
col. 1063–1064page 4 of 7
PG 42:1063ὥστε κρατεῖν τὰ ἐν Σαρ δικῇ, καὶ ἐν Σιρμίῳ, καὶ ἐν ταῖς ἄλλαις συνόδας Καὶ μετὰ ταῦτα κατὰ Σαρδικήν, καὶ τὴν ἐκεῖ αὖθις ἀνθήσασαν πίστιν, καὶ ἔτι μετὰ ἣν ἀνείληφεν ἡ ἐν Σιρμίῳ σύνοδος, τοῦ Πάσχα ἐπικειμένηςperatore postulantes, ὥστε κρατεῖν τὰ ἐν Σαρ
δικῇ, καὶ ἐν Σιρμίῳ, καὶ ἐν ταῖς ἄλλαις συνόδας
xɛxpijtva• ut ea rata manerent, quæ in Sardicensi, ac Sirmiensi, aliisque conciliis constituta
fuerant.
a
norum synodum, quæ adversus secundam Sirmien- apud Sozomenum lib. iv, cap. 12 enixe ab imsein formulam habita est, in eumdem annum conjiciunt, quo a Sirmiensi concilio damnatus est
Photinus, nempe Christi 357. Verum nos ex antiquis Patribus primum illud odorati sumus, tres
omnino conventus episcoporum eodem in Sirmiensi
oppido non iisdem temporibus celebratos fuisse.
Quorum primus synodicus et indictus fuit, cum
adversus Photinum imperatoris litteris acciti sunt
episcopi; reliqui duo fortuiti, minimeque conciliorum loco ac nomine censendi: in quibus pauci
duntaxat episcopi, qui forte ad imperatorem accesserant, communicatis consiliis uova fidei decreta conciderunt. Quocirca primum omnium contra Photinum Sirmii concilium generale Constantii
jussu celebratum: de cujus anno postea constituemus. Ibi formula illa fidei edita, de qua proxime
diximus. Deinde diversis temporibus aliæ duæ ab
Ursacio et Valente, aliisque Arianis episcopis, conscio imperatore, prodierunt. Hoc ne temere contra
communem tot scriptorum consensionem attulisse
videar, proponam breviter quibus id argumentis
fretus affirmare non dubitem.
Horum itaque primum est: quod istud ipsum
Basilius Ancyranus ac cæteri Semiarianorum
principes, qui Ancyranæ synodo subscripserunt,
diserte testati sunt in epistola synodica, quam
Epiphanius descripsit. Quam quidem in hanc fere
sententiam exorsi sunt: optasse id sese quidem,
ut post expositionem illam fidei, quæ Antiochiæ in.
Encæniis edita est: Καὶ μετὰ ταῦτα κατὰ Σαρδικήν,
καὶ τὴν ἐκεῖ αὖθις ἀνθήσασαν πίστιν, καὶ ἔτι μετὰ
tà èv Lippiw ini Pwtelvi yeyevnµéva· post Sardi.
censem fidei professionem, eaque quæ Sirmii contra
Photinum decreta sunt, Ecclesia conquiesceret.
Tum aliquot interjectis, ea se perpolire atque explicare voluisse demonstrant, quæ in superioribus
synodis constituta erant, ut Antiochena et Sardicensi, ἣν ἀνείληφεν ἡ ἐν Σιρμίῳ σύνοδος, quam,
inquiunt, Sardicensis concilii fidem Sirmiensis
synodus amplexa est, vel repetiit. Quare Sirmiensem synodum Ancyrana illa synodus approbavit.
Eadem vero e contrario formulam fidei alteram,
quam in Sirmiensi concilio omnes editam opinantur,
non modo non recepit, sed ad eam evertendam ac
profligandam est potissimum coacta. Quod in libro
De synodis docet Hilarius: ubi Ancyranam synodum ejusque decretum, cujusmodi hic apud Epiphanium exprimitur, accuratius explicans ac
vehementer commendans, eidem Sirmiensem illam
fidei professionem præfixit, cum hoc titulo:
Exemplum blasphemiæ apud Sirmium per Osium et
Potamium conscriptæ; et adversus hanc fidei ExOso Orientales Ancyræ convenisse confirmat. Quare
fieri nullo modo potest, ut hæc, quam Semiariani
tantopere impugnarunt, fidei formula in eo concilio
ait edita, cui non interfuerunt modo ipsi, verum
etiam præfuerunt; quodque recipere ac sartum
sectum tueri velle sese orofitentur. Audi ipsosmet
Præterea Basilius Ancyranus in eadem syno·lica
Ancyrani concilii, longo post Sirmiensem synodum
intervallo, alteram illam Sirmiensem formulam
exstitisse demonstrat. Etenim post Sirmiense concilium, quod, uti dictum est, observare ac tueri
velle significat, acquievisse se scribit, donec novorum hæreticorum importunitate, et Georgii Laodiceni litteris commotus ad propugnandam fidem se
cum suis episcopis erexit. Oportet igitur inter Sirmiensem synodum et Ancyranum concilium intercessisse Georgii Laodiceni litteras, quas recitat
Sozom. lib. IV, cap. 12. Superiori autem capite
scribit Eudoxium, simulatque in Antiochenæ sedis
possessionem pedem posuit, totum se ad Actii promovendam perfidiam cum Acacio Cæsariensi et
Uranio Tyri episcopo contulisse, eamque præ se
tulisse speciem, quod Occidentis episcopi eidem
suffragati fuissent: nimirum Osius, qui cum Ursacio et Valente invitus consenserat, ut tò éµosúcas
et ¿poloúglov expungeretur. Quas cum Osii literas
accepissent, Valenti et Ursacio gratias egerunt,
quod illorum opera Occidentis episcopi rectaja
fidem essent amplexi. Quibus rebus excitatus Georgius Laodicenus Semiarianorum patronus, cum
sub idem tempus ad novam dedicandam basilicam
Ancyræ vicini a Basilio convocati essent episcopi,
epistolam ad eos scripsit, bortatusque est, ut Eudoxii atque Aetii grassantem impietatem auctoritate sua compescerent. Ea fuit Ancyrani conventus
occasio a quo legati ad imperatorem missi, Ba
silius ipse, Eustathius Sebastiæ, Leontius Cyzici
episcopi, qui nominatim hoc peterent, ut Sardicensis
ac Sirmiani concilii decreta servarentur. Jam illud
ex superioribus didicimus, Eudoxium anno 356,-
cum Romæ una cum imperatore esset, audita Leontii
morte, Antiochiam v Kalend. Jun. esse profectum. Qua in urbe Ursacii et Valentis litteras accepit cuin fidei formula, quæ toù dµoovslov atque
dµolovsiou voces oblitterari jubebat. Est autem,
ex Hilario monstravimus, eadem illa formula, quam
in Sirmiensi synodo secundo loco dictatam arbitrantur omnes. Quod si anno sequenti, boc est 357,
Sirmiense concilium habitum est, ut iisdem auctoribus placet, neque Eudoxius, Acacius et Uranius,
neque Basilius ipse ac Georgius Laodicenus Sirmiensi synodo ac Photini damnationi interfuerunt.
Quod de Basilio sane falsissimum est, qui magna
pars Sirmiensis concilii fuit: utputa cujus opera
convictus est ac superatus Photinus. Quin ut omni
ex parte veritas elucescat, alterum accipe. Ancyrana
synodus, quemadmodum synodica illius epistola
docet, ante Pascha celebrata est, tñs ȧyias tuipo:
τοῦ Πάσχα ἐπικειμένης ad quam propterea c
col. 1065–1066page 5 of 7
PG 42:1065Πρόφασιν, ποιούμενος, ὡς καὶ οἱ ἀνὰ Δύσιν ἐπίσκοποι ταῦτα ἐψηφίσαντο. λὴν πρὸς αὐτοὺς διεπέμψαντο, Ουάλεντι καὶ Οὐρσακίῳ καὶ Γερμανίῳ χάριν ὁμολογοῦντες, καὶ τοῦ ὀρθῶς δοξάζειν τοὺς ἐν τῇ Δύσει τὰς ἀφορμὰς αὐτοῖς ἀναDE SIRMIENSI ET ANCYRANA PSEUDOSYNODO.
scopi plerique, qui convocati fuerant, adesse ob tholica fide consentaneæ sunt, exponit; quibus ita
hiemis inclementiam minime potuerunt. Quid igitur
fingi potest absurdius, quam quod ex illorum narratione sequitur, Ancyranam synodum ante Sirmiensem esse celebratam? Etenim si anno 356
Eudoxius Antiochenam sedem nactus est, Ancyranum vero concilium anno sequenti; ut eodem anno
Sirmiense concilium indictum fuerit, nonnisi post
hiemem, et Pascha, adeoque post Ancyranum cele.
brari potuit. Atqui jam peractum esse oportuit: siquidem edita ab Osio Sirmiensis concilii formula
jam emanarat in publicum. Quare et absente Basilio, ac reliquis episcopis, damnatus Photinus, ac
Sirmiense concilium absolutum est; et propter alias
causas nondum inchoari potuit: quoniam Ancyranum Sirmiensi debet esse posterius.
Apparet autem tum, cum Sirmiensis illa posterior est emissa formula, neque Eudoxium, neque
Basilium aut Georgium fuisse Sirmii: quandoquidem Eudoxius et alii ob acceptam illam, Sirmioque missam, et a solis videlicet Occidentalibus,
ideoque Latine conceptam, gratias egerunt per
litteras: Πρόφασιν, inquit, ποιούμενος, ὡς καὶ οἱ
ἀνὰ Δύσιν ἐπίσκοποι ταῦτα ἐψηφίσαντο. Hoc ipsum
ad impietatis suæ patrocinium allegans, quod eamdem
fidem Occidentales professsi fuissent. Mox: 'Emotoλὴν πρὸς αὐτοὺς διεπέμψαντο, Ουάλεντι καὶ Ούρσακίῳ καὶ Γερμανίῳ χάριν ὁμολογοῦντες, καὶ τοῦ ὀρθῶς
δοξάζειν τοὺς ἐν τῇ Δύσει τὰς ἀφορμὰς αὐτοῖς ἀνα-
<ɩ0évtɛç. Hæc omnia, quod et ab Occidente et ab Occidentalibus episcopis Osio, Valente, atque Ursacio
missa, et in Occidentalium gratiam conscripta fidei
expositio dicatur, satis indicant alio quam Sirmiensis
synodi tempore fuisse contextam. Fuit enim non so-
?um generalis ista synodus; sed ab Orientalibus præsertim, Græcisque celebrata: a quibus præ cæteris, ut dictum est, Photini error disputando convictus est. Ac si inter Acta Sirmiensis concilii
secunda illa formula censeretur, nunquam Semiariani aut illud laudassent, aut ratum haberi sine
ulla exceptione postulassent, sed nominatim repudiatis posterioribus, de prioribus ejus Actis cavissent. Verum quid hic tergiversamur? Est enim
evidens et sane luculentum Hilarii ca de re testipræfatur: Dignum autem est conscientia communi
etiam cæteras corunıdem episcoporum Orientalium
diversis et locis et temporibus conscriplas Fides noscere, ut per plures confessiones sinceritas conscientiæ possit intelligi. Subdit postea Sardicensis Orientalium synodi formulam. Tum ita pergit: Consequens autem est, ut eam nunc fidem retractemus,
quæ non olim tunc, cum Photinus episcopatu dejectus
est, conscripta est. Mox Sirmiensis concilii professionem describit. Satin' aperte Latinam illam po.
sterioremque formulam ab Osio, ut scribit, edi·
tam, a Sirmiensi concilio separat, quod diverso
tempore celebratum affirmat? Sed et cum ita loquitur, Tunc cum Photinus episcopatu dejectus est;
itemque cum expositionem fidei contra Photinum
scriptam explicans, his verbis orditur: Necessitas
et tempus admonuit eos, qui tum convenerant per
multiplices quæstiones latius ac diffusius expositionem fidei ordinare, etc., non obscure aliud illius
tempus esse significat. Hoc enim attente considerari volumus, quod cum deinceps cæteras eorumdem
Orientalium episcoporum diversis et locis et temporibus conscriptas Fides expositurum se esse denuntiasset, nullam præter Sardicensem et Sirmiensem
contra Photinum editam subjecerit. Ex quo necessario sequitur, non minus istam, quam Sardicensem,
si non locis ab Osiana et Latina posteriore diversis, temporibus certenon iisdem esse conscriptam.
monium: qui in libro De synodis dubitationem
omnem eximit. Scripsit hunc librum ad episcopos
Gallicanos Hilarius paulo ante Ariminensem synoðum, cum ab illis interpellatus esset, ut de
Actis Ancyrani Orientalium consessus, deque Sirmianæ blasphemiæ damnatione perscriberet. Quibus morem ille gerens principio Sirmiensem Exdɛœɩy proponit, eamdem plane cum ea, quam Socrates et Athanasius referunt: cujus auctores Osium
ac Potamium facit. Subjicit deinde Orientalium
decretum, quod adversus istam formulam in Ancyrano concilio statutum est; idque cum mirifice
prædicat, tum singulas ejus sententias, et anathematismos uberrime declarat. Postremo reliquas
ab Orientalibus editas professiones, quæ cum caPATROL. GR. XLII.
Postremo Sulpitius Severus lib. 11 Historiæ sacræ, liquida apertaque narratione multo id validius
confirmat. Scribit enim post Sardicensem synodum, et Ursacii ac Valentis pœnitentiam, interject»
deinde tempore, cum Athanasius Marceilum, qui ia
Sardicensi concilio a catholicis erat absolutus,
parum sanæ fidei compertum a communione suspendisset, Arianos ea occasione libenter usos, quo
Sardicensis synodi decreta subverterent. Igitur
astuto consilio Photini, Marcelli et Athanasši
damnationem miscuisse. Cum enim propalam
Ariani erroris sui dogmata prædicare non auderent, ac catholicos se gererent, nihil prius sibi
agendum ratos esse, quam ut Athanasium ab Ecclesia submoverent. Sed cum litteras de illa Photini, Marcelli et Athanasii damnatione dedissent,
restitisse catholicos zcribit; atque inter cæteros
Paulinum Treverensem ita subscripsisse: se in
Photini atque Marcelli damnationem præbere consensum, de Athanasio non probare. Quare cum
illorum de Athanasio sententia repudiaretur, plerique a Constantio relegati; ac tum Arelatensis ét
Biterrensis synodi celebrantur: inde Mediolanen -
sis, in qua insignes quidam episcopi in exsilium
pulsi, Dionysius Mediolanensis, Eusebius Vercel
lensis, Lucifer Calaritanus; Liberius quoque et
Hilarius. Quæ omnia Arbetione et Lolliano coss.
facta esse scribit. llæc summatim Sulpitius. Quibus superior ille agnitus a nobis et patefactus error
convincitur. Vides euim post Sardicensem synodura
col. 1067–1068page 6 of 7
PG 42:1067τοῦ ὁμοουσίου, οι όμοιον'
et receptos in communionem Ursacium ac Valen- tiarum suarum decretis contradixisse. Necesse est
tem, aliquanto tempore interjecto, Sirmiensem
adversus Photinum celebratam synodum, ante
Arelatensem et Mediolanensem, necnon antequam
Liberius papa, Eusebius aliique proscriberentur.
Atqui conciliabulum Arelatense, quod a Saturnino
celebratum est, anne Christi 353 contigit, cum
Sirmio in Gallias profectus esset Constantius, ut
in Annalibus legitur; Mediolanense vero anno 355,
Arbetione et Lolliano coss. Tanto igitur ante tempore damnatus Photinus ac Sirmiensis peracta
synodus est, quam secunda fidei formula in
eoxxiem Sirmiensi oppido ab Ursacio, Valente
Osioque prodiret, quæ post relegatum Hilarium,
nec longe ante synodum Ariminensem edita est,
ut ex eodem Hilario constat; neque potest anno
557 Sirmiense concilium ullo modo congruere.
Neminem vetustissimi erroris adeo tenacem fore
confido, qui non tot argumentis convictus nostræ
illi non opinioni, aut conjecturæ, sed certissimæ
veritati suffragetur, adeoque vehementer obstupescat, nemini bactenus mortalium tam immanem
historiæ lǝbem in tanta doctrinarum omnium luce,
tantaque annalium et chronicorum copia vel levissime suboluisse. Ac nostris quidem accuratis atque
eraditis hominibus danda venia est, qui Socratis,
Sozomeni atque antiquorum vestigia secuti sunt:
illos ipsos erroris auctores ac duces excusare non
possum, qui, ut illorum temporum viciniores erant,
sic ad eorum explorandam historiam instructiores
esse debuerunt.
itaque aliquanto post publicatam Sirmiensem Exteov spatio, Ancyranam a Basilio synodum esse
couflatam. Quid quod Osius ipse, a quo eamdem
illam profectam formulam auctor est Hilarius, annum integrum Sirmii retentus est, priusquam ad
consensum adigeretur? Quare cum non nisi post
Junium mensem anni 356 Constantius Sirmii es e
potuerit, consequens est, anno sequente, eodem
circiter tempore, istam ab Osio professionem Arianos extorsisse. Atqui diu ante, nimirum sub paschale tempus, Ancyræ convenere Semiariani. Vides
quantus sit apud illos rationum inter sese sermonisque conflictus. Sed ex iis quæ supra constituimus,
quæque paulo post tractanda sunt, apparet aliud
Ancyranæ synodo tempus esse tribuendum.
Nec minus quod illi tam acriter pugnant indidem
refellitur Liberium papam priori illi fidei professioni subscripsisse, quæ in Sirmiensi synodo coutra
Photinum est emissa. Quippe aliquot anuis non
Liberii modo restitutioner, sed exsilium ipsum
Photiniana damnatio præcessit. Fecerit Liberius
necne, quod fecisse plerique veterum Patrum, ot
Athanasius, Hieronymus aliique consentiunt, nihil
ad institutam disputationem attinet. Etenim Geri
potest, ut cum Ursacio, Valente ac reliquis Ariauis
communicaverit quidem, et Athanasium damuaverit, sed hæreticæ pravitati nequaquam subscripserit, hæretici vero etiam comprobatam ab illo hæresin falso jactaverint. Hoc vero certissimum est,
neque priori illi contra Photinum editæ subscripsisse, et, si ex tribus Sirmiensibus aliquam admiserit, non aliam, quam secundam, cui et Osius
assensus est, comprobasse. Ac mihi quidem purgandi ab omni hæresis suspicione Liberii expedita
quædam ratio et facilis occurrit, si oblatam quidem
illi secundam Sirmieusem Exɛoty dixerimus: nou
integram tamen, aut cujusmodi apud Socratem, et
Athanasium, atque Hilarium legitur, sed prioreın
ejus partem, in qua τοῦ ὁμοουσίου, οι όμοιον
olov vocabula reticenda esse decernitur: quod
pacis ac quietis studio complexus est. Verum
Ariani eidem formulæ reliqua postmodum intexuerunt, ac specioso Romani pontificis nomine et
auctoritate suum dogma venditarunt. Dicam amplius, ne isti quidem professioni subscripsisse
Liberium, sed alteri cuidam, qua id unum caveretur, ne quis consubstantialis vocabulo in posterum
uteretur. Quod cum de catholica severitate Liberius
remisisset, et Athanasii insuper damnationi consensisset, visus est in hæresin prolapsus; eaque
postmodum opinio Arianorum fraudibus et calumniis percrebuit, cum Sirmiensem fidei formulam eodem tempore publicantes, cam ipsam, cui
assensus erat Liberius, illam esse mentiti sunt.
Cujus rei conjecturam ex Sozomeno licet capere:
qui lib. 1y, cap. 14, scribit, cum a Liberio Va'ens
et Ursacius consensionem expressissent, vicissimab
eo professionem accepisse alteram, qua illi damna
Posteaquam firmamentum ipsum falsæ narrationis et caput evertimus, reliqua, quæ huic innixa
minus habent momenti, erroris non minus, suapte
sponte fracta infirmataque concident. Ejusmodi est
quod de Ancyranæ synodi tempore definitur, in
eumdem annum incidisse, quo Photinus in Sirmiensi concilio damnatus est, nempe anno 357.
Quod non modo falsum est, quia Jonge ante hunc
annum Sirmiensem illam synodum celebratam
paulo ante docuimus, sed etiam quod, etsi hoc ipso
anno peracta sit, non potest in eumdem Ancyranus
conventus incurrere. Hic enim ante Pascha celebratus est: unde et plerique ob hiemem interclusi
in synodica epistola dicuntur. Non potuit igitur
codem anno Sirmiensis synodus fieri: nisi posteriorem hanc fuisse velis, quod longe est absurdissimum, quoniam ad oppugnandamı Sirmiensem
illam formulam, quam in concilio conscriptam
existimant, Ancyrana est synodus collecta. Quin
etiam postquam hæc fidei professio allata Sirmio
est, nonnibil ante concilium Ancyranum temporis
intercessit. Nam Hilarius lib. De synodis, pag. 329,
Occidentales episcopos collaudat, quod missam ad
sese ex Sirmiensi oppido infidelis fidei impietatem
non modo non suscepissent, sed nuntiatam etiam
significatamque damnassent. Quo cum exemplo
scribit excitatos Orientales episcopos in Ancyrano
concilio irreligiosɔrum audaciæ quibusdam senten-
col. 1069–1070page 7 of 7
PG 42:1069τὸ ὁμοιούσιον, τοῦ ὁμοουσίουDE SIRMIENSI ET ANCYRANA PSEUDOSYNODO.
rentur omnes, qui non substantia cæterisque simi- ac Nigriano coss., anno Christi 351, quod sine dulem Patris esse Filium assererent. Tum addit:
Eudoxium ac reliquos Anomœos, qui Antiochiæ
´versabantur, cum Osii epistolam, hoc est Sirmien -
sem formulam accepissent, id in vulgus sparsisse,
Liberium tuoútov repudiasse, ac dissimilem
Patris asseverasse Filium. Quocirca perspicuum est
Liberium professioni illi Sirmiensi, quam Osii et
Potamii blasphemiam appellat Hilarius, minime
subscripsisse, in qua nominatim τὸ ὁμοιούσιον,
quemadmodum el tò dµooúsiev, rejectum est; imo
vero et oùsiaç nomen ipsum; ac præterea pronuntiatum Patrem honore, dignitate, claritate et
majestate majorem esse Filio, qui Patri cum omnibus ab eo sibi subjectis sit ipse subjectus. Quomodo
enim hæc approbari a Liberio potuerunt, qui
conceptis verbis Patri per omnia, adeoque th
obola similem esse Filium edixerit? Sed nimirum
simplicem ab eo controversi vocabuli suppressionem cum extorsissent, cætera að illam adjunxerunt;
eaque res, ob damnati præsertim Athanasii invidiam, fidem apud Arianos perinde ac catholicos
obtinuit.
c mihi præ cæteris Hilarii auctoritatem objici
posse video, qui in fragmentis a Nicolao Fabro editis epistolæ Liberii, quam ad Orientales scripsit,
quaque se a Demophilo fidem catholicam, quæ apud
Sirmium prodita est, didicisse narrat, ista subjicit:
Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, quam
Gécit Liberius catholicam a Demophilo sibi expositam, hi sunt qui conscripserunt: Narcissus, Theodo.
rus, Basilius, Eudoxius, Demophilus, Cecropius,
Sylvanus, Ursacius, Valens, Macedonius, etc. Sed
quidquid de fragmentis illis sentiendum sit, hæc
profecto subscriptio ab Hilarii manu esse non videtur, sed imperiti cujusdam, qui Arianæ sectæ
divortia non satis perspexerat. Etenim Basilius iste
ac Silvanus, necnon et Macedonius ab Epiphanio
cæterisque Semiarianorum principes censentur:
quorum adversus Sirmiensem illam professionem
acerrima studia ac contentiones exstiterunt. Neque
vero tum, cum ea est edita, Sirmii esse Basilius
potuit; imo nec Eudoxius ipse, qui hanc ab Ursacio et Valente missam Antiochiæ, ubi tum cum
suis versabatur, accepit, et a solis Occidentalibus
conscriptam esse datis ad illos litteris testatus est.
Quæ omnia supra copiose declarata sunt. De tertia
tidci expositione quid statuendum sit, dicemus ad
numerum 22.
Nova quædam ex volerum Patrum testimoniis rei
Gestæ series exponitur.
Pergam de historiis et annalibus ecclesiasticis
bene mereri, ac quemadmodum dirigi veritatis ad
amussim debeant, proponam hoc loco breviter, ut
hac offensione sublata, rectam deinceps viam omnes
insistant. Initium a concilio Sirmiensi capiam, quod
contra Photinianum dogma collectum a Constantio
est. De quo verissimum esse statuo, quod Socrates
ac Sozomenus scripserunt: celebratum esse Sergio
bio ex Actis concilii Sirmiensis compertum habuerant. Hoc enim e superioribus abstulimus, præsertim ex historia Sulpitii, synodum illam ante Arelatense et Biterrense concilium indictam fuisse;
hoc est ante annum 353. Igitur in annum illum
convenit, quem historici veteres adnotarunt. Sed in
eo hallucinati sunt, quod cum triplex Sirmii edita
esset fidei professio, uno eodemque tempore et a
synodo decretas omnes existimarunt. At id secus
sese habet; nam in concilio Sirmiensi prima duntaxat illa dictata est, qua Photiniani
damnantur, quamque ut piam ac catholicam descripsit atque explicavit Hilarius. Quanquam in eadem
synodo adversus Athanasium aliquid præterea decretum ab Arianis testatur Sulpitius. Auctor vero
errores
Sirmiensis illius formulæ, non Marcus Arethusius,
sed synodus ipsa, ut Hilarius innuit; nam a Marco
tertia, ut suo loco dicetur, est conscripta. Post
Sirmiense concilium, convictumque ab Ancyrano
Basilio, et ab omnibus damnatum Photinum, cum
jam Magnentius a Constantii legatis devictus esset,
imperator anno 353 in Gallias profectus est. Ac tum
Arelatense conciliabulum celebratur, in quo plerique catholici præsules exsulare jussi, grassante
Saturnini perfidia.
Inde anno 355 Arbetione et Lolliano coss., cum
jam Çonstantius Mediolanum pervenisset, synodus
ibidem est habita, cæteraque gesta, quæ a Baronio
diligenter explicantur. In reliquis nutant Annales.
Anno 357 Sirmii, quo imperator anno superiore
sese contulerat, nova fidei expositio paucis ab Arianis episcopis, præsertim Occidentalibus, producitur, quorum principes erant Ursacius et Valens.
Cui mox invitus ac renitens licet subscribit Osius,
non tamen Athanasium ut damnaret adduci potuit:
quod in Epist. ad solit. Athanasius ipse confirmat.
Contigit hæc Osii calamitas affecto jam anno 357:
quippe post annum integrum, quam Sirmii a Constantio detentus erat, Arianæ professioni assentiri
coactus est. At Constantius Junio, vel Julio duntaxat
mense anni superioris Sirmii esse potuit, ut supra
probatum est. Quare circa idem tempus anno sequente extorta videtur ab Osio perfidiosa illa confessio. Est autem ca Exfɛσɩç Sirmiana, quam secundam omnes numerant, quæque ab Hilario blasphemia Osii ac Potamii nominatur. Hujus cum Arianos postea pœnituisset, operam dederunt ut ea
ubique supprimeretur, interposita etiam imperatoris
potestate, qui supplicium is, qui illam penes se relinerent, interininatus est: auctor Socrates lib. 11,
cap. 25. Per idem tempus Liberius pontifex, qui in
Mediolanensi concilio ante biennium, hoc est anno
355, Berceam gloriosissime relegatus fuerat, Constantii imperatoris et Arianorum fraudibus ac terroribus infractus, simul recuperandæ sedis et patriæ
desiderio, Sirmium evocatus Athanasii damnationi
subscripsit, unaque fidei professionem dedit, qua
τοῦ ὁμοουσίου νocabulum concordiae gratia reticera-