Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 653–654page 1 of 2
PG 43:653Αποκηρύσσει θέατρα, καὶ ἱππικούς, καὶ κυνήγια, μουσικούς τε καὶ πᾶσαν κακολογίαν καὶ καταλαλιὰν, καὶ πᾶσαν μάχην καὶ Απέχεται κοινωνίας, ἁπάντων αἱρέσεων αἱρετικῶν), ἀποκηρύττει πορνείαν, καὶ μοιχείαν, καὶ ἀσέλγειαν, καὶ εἰδωλολατρείαν, καὶ φόνον, καὶ πᾶσαν παρανομίαν,: καὶ πλεονεξίαν, καὶ τοκοληψίαν πραγματευτὰς οὐκ ἀπο δέχεται· ἀλλ' ὑποδεεστέρους πάντων ἡγεῖται. Προστ φοράς λαμβάνει παρὰ τῶν οὐκ ἀδικούντων, οὐδὲ παρανομούντων, ἀλλὰ δικαίως βιούντων. πραγματευτάς. κολογίαν ει καταλαλιὰν, πᾶσαν μάχην καὶ πλεονεξίαν ἀποκηρύττεσθαι ἀποκηρύτ
ADVERSUS CLAUDIUM SALMASIUM.
EXCERPTUM
EX DIONYSII PETAVII DISSERTATIONIBUS ECCLESIASTICIS.
LIBRI CAPUT III.
De Epiphanii loco falsa trapezitæ (Salmasii, qui de trapezitico fenore tres libros anno 1640 emiserat)
conjectura refellitur: idemque declaratur: Negotiatores haud recte dici ab eodem damnatos ab Ecclesia.
Blog matrimonium interdum significat; contra quam trapezita credidit.
Ad hæc theatra, equorum certamina, venationes,
musica spectacula condemnat. Αποκηρύσσει θέατρα,
καὶ ἱππικούς, καὶ κυνήγια, μουσικούς τε καὶ πᾶσαν
κακολογίαν καὶ καταλαλιὰν, καὶ πᾶσαν μάχην καὶ
plaσyŋpiav. Damnat, inquit, theatra, equestres agones, venationes, musica spectacula, et omnem maledicentiam et obtrectationem, omnemque contentionem
et maledictam. An qui theatralibus spectaculis aut
circensibus, aut venationibus interfuerat, statim
excommunicatione plectebatur? Hoc si in usu fuisset, tum profecto Christianus nemo plerisque in
civitatibus in ecclesiam et ad usum sacramentorum fuisset admissus, aut panci admodum. Crebræ
sunt apud Joannem Chrysostomum querelæ, cum
Antiochiæ adhuc presbyter populum doceret de
Ad pœnitentiæ ritum in Ecclesia vetere referenda.
sunt quædam errata trapezitæ nostri (Salmasii). In
præfatione ad Lectorem præmissa libris De trapezitico fenore, p. 57, Epiphanii locum quemdam
attigit, et dum nimis argutus esse studet, pessime
illum accepit. In calce magni operis quod de hæresibus scripsit Epiphanius, catholicæ fidei summam, ac morum et institutorum Ecclesiæ, brevi
disputatione complexus est, ut iis velut notis germanam Christi sponsam ab hæreticis conventiculis,
quæ concubinarum habet loco, discernat. Ac sub
finem præcipua quædam criminum capita colligit,
quæ ejusdem catholicæ Ecclesiæ moribus usuque
damnantur. Απέχεται κοινωνίας, inquit, ἁπάντων
αἱρέσεων (forte αἱρετικῶν), ἀποκηρύττει πορνείαν,
καὶ μοιχείαν, καὶ ἀσέλγειαν, καὶ εἰδωλολατρείαν, paucitate commeantium ad ecclesiam, ac sacras
καὶ φόνον, καὶ πᾶσαν παρανομίαν, etc. Mox: καὶ
πλεονεξίαν, καὶ τοκοληψίαν πραγματευτὰς οὐκ ἀπο
δέχεται· ἀλλ' ὑποδεεστέρους πάντων ἡγεῖται. Προστ
φοράς λαμβάνει παρὰ τῶν οὐκ ἀδικούντων, οὐδὲ
παρανομούντων, ἀλλὰ δικαίως βιούντων. Hoc est:
Ab omnian communione hæreticorum abstinet: abdicat fornicationem, adulterium petulantiam, idololatriam, homicidium et iniquitatem omnem, etc. Tum
improbam cupiditatem, et avaritiam atque usuram.
Negotiatores non admodum probat, sed omnium infimos habet. Oblationes accipit ab iis qui injuriam
aliis non faciunt, neque scelus aliquod admittunt, sed
juste vivunt. Ilic Epiphanius præcipua, ut dixi, scelera et flagitia percenset, a quibus abhorret Ecclesia, et quæ auctoritate sua condemnat. Ubi vox
amoxηpúttat non hoc præcise significat, excommunicare, vel a communione arcere ac segregare: lanquam omnes qui in ea, quæ ibidem enumerat, inciderint, ab ecclesiastica communione rejiciat, ut
arbitratur trapezita. Qui et indidem colligit, non
solum qui usuram accipiunt, abdicatione ab ecclesia
punitos, scribere ibi Epiphanium, sed etiam omnes negotiatores, πραγματευτάς. Sed minime audiendus
est. Nam àñoxηpútteiv non tam illorum, qui ejusmodi crimina perpetrarint, quam criminum ipsorum abdicationem damnationemque designat. Alioqui nemo non excommunicandus fuisset, et ab
Ecclesia proscribendus. Quis est enim qui non incurrat aliquando in maledicentiam, detractionem,
contentionem, avaritiam?
synaxes obeuntium; quibus maxime diebus ludi
ac spectacula præbebantur. Quam sæpe populum
in eas res intemperanter effusum cum ab illis deterrere studet, tum ad ecclesiam et fidelium conventus celebrandos allicere? Cum etiam auditores
hortatur suos, ut quam poterunt plurimos ab illis
spectaculis secum ad ecclesiam adducant. Non
igitur ob ista communione Ecclesiæ privatos fideles verisimile est, præsertim cum ab imperatoribus Christianis et magistratibus solemnes illi apparatus ac ludi velut ex officio præstarentur populo.
Ad hæc propter levia et venialia peccata nemo communione multatus est. Possunt autem ex iis quæ
Epiphanius recensuit nonnulla esse levia, velut
maledictum aliquod temere ac facile prolatum.
Nam Augustinus, sermone 41 De sanctis, ubi gravia
peccata distinguit a levibus, inter levia numerat,
quando cum omni facilitate ac temeritate maledicimus. Ejusmodi et alia commemorari possunt, quæ
Tertullianus delicta vocat quotidianæ incursionis:
quæ tamen inter ea continentur quæ ab Epiphanio
nominata sunt. Non enim sola illa quæ letalia et
atrocia sunt in eodem genere, sed etiam levia comprehendit ille, quando, exempli causa, mãoav xaκολογίαν ει καταλαλιὰν, πᾶσαν μάχην καὶ πλεονεξίαν
ἀποκηρύττεσθαι dixit ab Ecclesia. Unde si ἀποκηρύτ
tɛobai sil excommunicari, ut trapezitæ placet, non
autem improbari et abjudicari tantum, ut res ipsa
docet, necesse est, ob levia quæque crimina excommunicatos fuisse, id est ab Ecclesiæ communious
col. 655–656page 2 of 2
PG 43:655ὑποδεεστέρους Τοὺς πραγματευτὰς οὐκ ἀποδέχεται ἡ Ἐκκλησία, ἀλλ' ὑποδεεστέρους πάντ βίος καὶ ἡ ζεύξις τοῦ γάμου τους πραγματευτάς,
DION. PETAV. ADV. CLAUDIUM SALMASIUM.
abdicatos fideles: quod dictu sit absurdum. Atqui inferiores omnino ista vox significat. Cum enim
longe ab omni sensu et ratione magis abhorrent ea,
quæ ad eumdem Epiphanii locum observavit in illa
Præfatione sua. Nam Epiphanium ait dicere omnes
npaypatutás, il est negotiatores, ab Ecclesiæ communione rejici. Ubi et joculariter ordini huic illudit.
Ita enim scribit: Quo loco, ut gratum faciam mercatoribus, non libet cum interpretibus, infimos eos
omnium exponere, qui ibi ab Ecclesiæ communione
prohibentur, sed econtrario minoris peccati reos et
minus noxios. Sic enim placet et melius est interpretari urodzoτépou; in his verbis: Tous pay
ὑποδεεστέρους Τοὺς πραγματευτὰς
οὐκ ἀποδέχεται ἡ Ἐκκλησία, ἀλλ' ὑποδεεστέρους πάντ
zuw hyɛizai • Negotiatores non admittit quidem Ecclesia, ad communionem scilicet, sed tamen minus noxios quam reliquos qui excommunicantur eos
censel.
Hoc vero est in causa prævaricari, et quorum
patrocinium susceperat, eos turpiter prodere, dum
magis infames et criminosiores illos facit, quam ab
¡is fiunt, quos iste redarguit. Nam interpretes Epiphanii de mercatoribus hoc unum insinuant: non
illos quidem damnandos esse, neque pena dignos
ulla, sed in statu et ordine esse ommium, qui in
Ecclesia censentur, infimo: quod paulo post exponam. At trapezita quod culpa vacat et turpitudine,
hoc illis eripit; tribuit quod sine scelere ac paccato esse non potest, quamvis aliorum comparatione
levius esse videtur, abdicationem ab Ecclesiæ communione: quæ atrox et horribilis est pœna, nec
unquam, uti dixi, ab reatu culpæ aliquo sejuncta.
Illud porro Græci sermonis non fert proprietas, ¿ñoSEEσTé pou dici ab Epiphanio minus noxios. Nam
paulo ante certos in Ecclesia fidelium status et instituta vitæ commemorasset, quæ omnia recepta
moribus et probata suum in Christiana republica
locum tuerentur, principatum omnium assignavit
sacerdotio, quod ex virginibus aut continentibus
eligítur: a quo proximas tenent clerici cæteri: tum
virgines, inde viduæ, ac postremo qui in matrimonio
degunt, quos Buwtixous appellant. Unde et Bloc idem
significat ac yάuos, quæ sunt nuptiæ. Blog, inquam,
nuptias interdum significat: et ßiwsat dixit Epiphanius hæresi 59, num. 4, p. 496, pro eo quod est
in matrimonio degere. Quod adversus trapezitam,
a quo immerito reprehendebamur, alibi demonstravimus. Et ut in vellicandis aliis minus temerarius
ac præceps esse condiscat, luculentum addemus, ad
idem probandum, Græci cujusdam scriptoris locum,
qui haud scio an adhuc lucem viderit. Is est Theophilus philosophus, qui commentarios scripsit ad
Hippocratis Aphorismos, quem penes nos habemus.
llic igitur ad illa primi Aphorismi verba, & ẞlos ẞpaxúç, varias toū ßlov significationes recensens, inter
alias hanc alert: βίος καὶ ἡ ζεύξις τοῦ γάμου· Est,
inquit, ßíos et matrimonii societas. Sed hæc obiter.
Inter Btwrixous et communis vitæ fideles, infimo
loco numerat Epiphanius τους πραγματευτάς, id
est, negotiatores: non quod vetitus et illicitus sit
ille in Ecclesia status, aut cum peccato implicatus,
ac pœna ulla et animadversione notatus; sed quod
ab evangelica perfectione longissime abest omnium.
Hæc vera el germana mens est Epiphanii: quam
vero ¿ tpañečitng (Salmasius) commentus est, àðóxɩpoç est et repudianda.
¿ ßloç
Plura adhuc adjici poterant Excerpla, ex Pelavii sub ficto Antonii Kerkoetii (vel Cercoetii) nomine
editis scriptis deprompta: sed quando verum suum nomen in his occultare ipsi libuit auctori, nec nos de
indagandis locis istis, quæ ad Animadversiones ipsius a Salmasii objectis liberandas faciunt, solliciti erimus. Inquirat ea cui libellos istos, quos Pelavius et Salmasius sibi opposuerunt invicem, satyrico sale ac
felle, exquisita simul eruditione apparatos, nanci.cendi contigerit felicitas. Ut autem de iis tibi_constet,
Lector benevole, Indicem dabimus. Nimirum postquam Claudius Salmasius Tertulliani librum De Pallio el
ad istum notas armo 1622 edidisset, Animadversiones ad easdem notas, eodem anno, evulgavit Petavius: quas
indigne ferens Salmasius sequenti anno 1623 earum Confutationem sub Francisci Franci nomine emisit,
Parisiis excusas, sed titulo Middelburgum præ se ferente. Huic Mastigophoros tres seu Elenchos opposuit,
qui Antonii Kerkoetii (sive Cercoetii) nomen sibi sumpserat Petavias, anno 1624. Quibus Refutationem personatus Franciscus Francus objecit: longisque et amarulentis, sed eruditis contentionibus lis hæc peracta
est, quam abrupit Salmasius, ad Grotium professus, huic altercandi pelago se amplius committere nolle.
El ambos eodem anno, sæculi hujus (decimi septimi) secundo et quinquagesimo, opprimens mors vitæ ac
litigiorum finem ipsis fecit: et Pešavium Parisiis d. 11 Decembr., Salmasium Spade d. 3 Septemb. mortalium
ribus exemit.
་
Continue reading PG 43: Index Analyticus →≣ entire volume