Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 5:31Τὰς ἐπιστολὰς Ἰγνατίου τὰς σεμφθείσας ἡμῖν ὑπ' αὐτοῦ, καὶ ἄλλας ὅσας είχομεν παρ' ἡμῖν, ἐπέμψαμεν ὑμῖν, καθὼς ἐνετείλασθε, αἴ τινες ὑποτεταγμέναι εἰσὶ τῇ ἐπιστολῇ ταύτῃ, ἐξ ὧν μεγάλα ὠφεληθῆναι δυνήσεσθε. Περιέχουσι γὰρ πί στιν καὶ ὑπομονὴν, καὶ πᾶσαν οἰκοδομὴν τὴν εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν ἀνήκουσαν. πιο
8. IGNATIUS.
PROLEGOMENA.
IDEM, ibid.
Et dicit etiam (Ignatius) in Epiſtola sua ad Antiochenses: Qui credit nunc in Christo, et non in obla.
tione sua (esse eum) Filium Dei creatoris mundi, dicetque quod est illic filius alius, et substituet eum loco
ejus, de quo vaticinati sunt prophetæ, quemque prædicarunt discipuli, palatium est diaboli. Ex Epist. supposit. ad Antiochen., cap. 3.
ISAACI VOSSII PRÆFATIO
IN EPISTOLAS S. IGNATII
Quas primus in lucem extulit Amstelodami, anno 1646, in-4, ex codice ms. bibliothecæ Mediceæ.
"Iyvátios. Supervixit autem Ignatio Polycarpus annis plus minus sexaginta. Hic jam, rogo, quænam
veri est similitudo ut, Polycarpo vivente, veræ
istæ Ignatii epistolæ fuerint suppressæ, et aliæ suppositæ? Nunquid eas perdidit Polycarpus, ut opus
fuerit alias excogitare? Non puto quemquam ita
fore ridiculum, ut talia probet. Jam pergo: Si Polycarpus eas habuerit, utique easdem habuit Ire.
næus, ejus discipulus, qui illas citavit. Jrenæum excipit Origenes, cujus jam verba vidimus. Nemo autem, puto, sit, qui existimet diverŝas fuisse Ignatii
epistolas quibus usus est Origenes, ab illis quas
citat Eusebius. Eusebium sequuntur Athanasius,
Hieronymus, Chrysostomus, Theodoretus, Antiochenus, Damascenus, Photius, et innumeri alii;
qui omnes usi sunt testimonio Ignatii; et ita quidem, ut nunquam a quoquam inter apocryphos sit
relatus; quod tamen ne novi quidem Fœderis libri
effugere omnes potuerunt. Cum itaque hic non
interruptam habeamus seriem eorum qui has
epistolas approbaverunt: non video quo argumento opinionem suam confirmare possint, qui aliud
sentiunt. Lectæ sunt hactenus Ignatii epistolæ, prout ab interpolatore fuerant corruptæ: et tamen non
defuere, qui judicii acrimonia etiam verum in illis
deprehendere potuerint. Ostendit hoc satis superque vir summus Andreas Rivetus. Veras jam exhibeo et genuinas, et testimoniis antiquorum ubique congruentes; eo jam confugiunt, ut negent
martyrem illum epistolas scripsisse. Sed fruantur
illi opinione sua, certus sum paucos omnino fore
qui cum ipsis sentiant; qui vero id cum ratione
faciat, neminem.
Ita est, lector bumanissime, quod et tu et ego testatur, cum ait: 'Eypáfaré µoi xal dµɛiç, xal
sæpius animadvertimus; omnia illa, quæ vel natura effinxerit, vel arte sint fabricata, illam habent conditionem, ut quæ in genere suo sint perfectiora, quanto diutius et attentius contemplemur,
tanto pulchra magis et artificiosa, intuentium oculis
sese offerant. Simile quid mihi evenit in Ignatio,
cujus nunquam Epistolas relegi, quin semper aliquid novi, quo magis sese mibi probarent, in iis
deprehenderim: quoties, inquam, illas in manus
resumpsi, toties aliquid apparuit, unde genuinum
potuerim agnoscere scriptorem; nunc elegans illa
simplicitas, et sæculo quo vixit convenientissima,
nunc rerum et verborum passim et ubique congruentia ac veritas; nunc zelus et martyrii fervor,
qui cum alibi, tum maxime in Epistola ad Romanos elucet; omnia denique auctorem suum testabantur. Quo magis miror fuisse, qui non tantum
negarent epistolas has esse Ignatii, sed nec dubitarent
affirmare illum nullas omnino scripsisse. Non alio
¡d argumento persuadere conabantur, quam eo quod
dicerent neminem veterum, ante Eusebium, earum
meminisse. Nam sententias quæ apud Irenæum et
Origenem exstarent, eas ore pronuntiasse, non autem ex epistolis ejus esse petitas: non attenderunt
viri doctissimi ad eum Origenis locum, qui exstat
homil. vi in Lucam: Unde eleganter in cujusdam
martyris epistola reperi, Ignatium dico episcopum
Antiochiæ, post Petrum secundum; qui in persecutione Romæ pugnavit ad bestias: ‹ Principem sæculi
hujus latuit virginitas Mariæ, etc. Sed ad antiquiora veniamus, quo magis appareat antiquitas et
veritas Ignatii nostri, et error eorum qui contrarium statuunt. Primus itaque qui earum meminerit,
is est Polycarpus martyr in Epistola ad Philippenses;
cujus verba hæc sunt: Τὰς ἐπιστολὰς Ἰγνατίου τὰς
σεμφθείσας ἡμῖν ὑπ' αὐτοῦ, καὶ ἄλλας ὅσας είχομεν
παρ' ἡμῖν, ἐπέμψαμεν ὑμῖν, καθὼς ἐνετείλασθε, αἴτινες ὑποτεταγμέναι εἰσὶ τῇ ἐπιστολῇ ταύτῃ, ἐξ ὧν
μεγάλα ὠφεληθῆναι δυνήσεσθε. Περιέχουσι γὰρ πίστιν καὶ ὑπομονὴν, καὶ πᾶσαν οἰκοδομὴν τὴν εἰς τὸν
Κύριον ἡμῶν ἀνήκουσαν. Nemo jamn possit dubitare
quin Polycarpus iste Ignatii habuerit epistolas, cui
etiam unam ex illis septem inscripsit, quod ipse
πιο
Quod autem pura germanaque jam legere possis
scripta hæc Ignatiana, benevole lector, bibliothecæ
Mediceæ debes; debes serenissimo principi Ferdinando II, magno Etruriæ duci, cujus incredibili
erga studia amore, inclytæ ejus bibliothecæ mihi
contigit usura, et per hanc Ignatianus ille, quem
damus, thesaurus. Utinam vero sic alii quoque principes animati forent, nec plerique avari adeo iis
pretium statuerent, quasi aliquid suis de opibus
detereretur, si libri publice potius utiles forent quan
Continue reading PG 5: J. B. Cotelerii Judicium de Epistolis S. Ignatii →≣ entire volume