col. 565–566page 1 of 10
hiatus, et lacunæ occurrunt, certe plerique codices, ditatisque devenerunt, ut inde Ignatianarum litte
ex quibus alia Patrum opera in vulgus prodierunt,
nec levioribus nec infrequentioribus inquinantur
erratis. At hæc contra eorumdem operum veritatem
et yvŋoidenta pugnare nullus merito unquam jure
dixerit.
Deinde vero non alios Florentini codicis errores
Tentzelius nobis objicit, quam illos qui prius ab
Usserio, Vossio et Pearsonio indicati fuerunt. Quo
modo igitur scriptores illi, quos idem Tentzelius
lynceos et oculatos merito appellat, eo cæcitatis tar
rarum fidem vacillare et concuti non animadverte
rint? Nulla sane alia causa fuit, nisi quia acrioris
æquiorisque ipsi erant judicii, quam ut propter va
rios quosdam librariorum errores, certam harumɩe
epistolarum, vel alterius cujuslibet lucubrationis ve
ritatem nutare crederent. Sed hæc fusius prosequi,
et in hac opinione, quæ tam ab aliorum sententiis,
quam ab ipsa veritate adeo abhorret, diutius refel
lenda immorari, superfluum omnino et inutile nobis
videtur.
AD EPISTOLAS SANCTI IGNATII ET ACTA MARTYRII EJUSDEM.
(Veterum Patrum Biblioth., t. I, Venetiis 1765, Proleg., p. Liv.)
Septem epistolas scripsit S. Ignatius. Barum duplex
esemplar alterum sincerum, alterum interpola
tum. Misso posteriore, agitur de priore, cujus pro
ponuntur editiones præcipuæ. Omnium optima,
quæ est Thomæ Smithi.
Scriptorum ecclesiasticorum sæculum 11 inchoat
S. Ignatius, episcopus Antiochenus et martyr; a
quo epistolæ VII, Smyrnæis, Polycarpo, Ephesiis,
Magnesiis, Philadelphiensibus, Trallianis atque Ro
manis inscriptæ noscuntur. Harum duplex exstat
Græcum exemplar: alterum brevius, germanum
alque sincerum; alterum longius, interpolatum.
Misso posteriore, ad nostrum institutum haud per
tinente, de priore nunc sermo habendus.
Breviores igitur epistolas, quas habuit Eusebius,
quas edidit Polycarpus, quas scripsit Ignatius, ut
cum Pearsonio loquar, primus in lucem extulit
Amstelodami 1646, 4º, Isaacus Vossius ex uno su
perstite bibliothecæ Medicere codice ms. veteremque
Latinam versionem addidit, quam Græco exem
pari propemodum in omnibus respondentem Oxonii
1644 vulgarat Jacobus Usserius. Verum cum in
eo codice Florentino deesset epistola ad Romanos,
illam ex interpolatarum editione desumptam, du
ctore vetere interprete, suæ integritati restituere
adortus est. Hanc autem Vossianam editionem,
et quidem castigatiorem, iterum evulgarunt, Usse
rius primum Londini 1647, deinde Cotelerius Pa
risiis 1672.
tine redditam: quam deinceps unam, cum Actis
Ignatiani martyrii, anno 1699 in Spicilegii SS. Pa
trum volumine II Joannes Ernestus Grabius Oxonii
prodire jussit. Hinc autem Joannes Clericus in
editione Coteleriana, semel iterumque ann. 1698 et
1724 Amstelodami repetita, eamdem ad Romanos
epistolam, versione Ruinartiana refecta, sex reli
quis sinceris addidisse comperitur: in qua tamen
edenda, ea libertate usum novimus quæ minime
probanda videtur, ut ex mox dicendis patebit.
Anno autem 1689 epistolam ad Romanos, quæ in
codice ms. Mediceo desiderabatur, intextum quo
que S. Ignatii martyrium præferentem, atque veteri
interpreti Usseriano adamussim æquiparatam,
Parisiis publici juris fecit Theodericus Ruinartius
In Actis martyrum sinceris, ab ipso cl. editore La
Exinde vero, e Medicei codicis exemplari, quod
novo et accuratissimo studio exscripserat V. C. An
tonius Maria Salvinius, aliam editionem emisit
Oxonii 1708 C. Aldrichius, qui textum Græcum
prout illum exhibet ms. exacte pro viribus impri
mendum curavit. De hac autem editione peracre
judicium tulit Thomas Smithus in epistola West
monasterio die 3 Martii 1708-9 ad Thomam Hear
nium data: in ea siquidem non solum errata le
viora notat quibus singulæ paginæ scatent, unde
quoque pluries deformata lectio; verum etiam pauca
e multis alia in medium profert, quæ sive gramma
ticæ legibus sive auctoris menti repugnant. Hanc
autem Smithi epistolam cum aliis ad Ignatianas
Epistolas pertinentibus, in lucem emittendam cen
suit ipsemet Hearnius in Appendice ad volumen II
Chronici Joannis Glastoniensis monachi, pagg. 461
469, ann. 1726 evulgati.
Insequente antem ann. 1709 prodiit item Oxonii
præstantissima laudati Thomæ Smithi editio; quam
quidem licet a Clerico insuper habitam in secunda
Coteleriana, deinceps tamen sunt secuti Joannes
Ludovicus Frey et Richardus Russel: et ille quidem
in Epistolis SS. Patrum apostolicorum, quæ ann.
1742 Basileæ typis excusæ fuere; hic vero in eo
col. 567–568page 2 of 10
Proœmia
PG 5:567πνεύματι καὶ λόγῳ Θεοῦ, πνευματικῷ λόγῳ Θεοῦ. λóƒç·PROLEGOMENA.
rundem SS. Patrum apostolicorum operibus genui- seriptis. Septimam vero, ad Romanos, una Cum
nis, Londini ann. 1746 in vulgus emissis. Quandoquidem vero hanc Smithi editionem præ cæteris
ipsi quoque sequendam duximus; propterea hic
describere præstat, quæ de suo instituto cum in
præfatione tum in epistola ad Hearnium modo laudata edisserit cl. editor.
Testatur itaque Smithus peropportune ad se
transmissas Joannis Ledgardi schedas, editionis
Vossianæ collationem cum Mediceo codice complecten'es, quam ille dum Florentiæ ageret Joannis
Pearsonii rogatu confecerat; monetque consilium
ejusmodi Pearsonio suggessisse ipsummet Vossium:
qui dum in exscribendo eo codice occuparetur,
paucula quædam perperam legisse, aliaque nonulla præ festinatione ac tædio prætermisisse suspicabatur. Quo quidem munere, pari oculorum ac
ingenii acie, optima fide perfunctus fuisse comperitur Ledgardus; cui ex otio maturior deliberatio
et facilior excusum exemplar cum manuscripto
comparandi opera obtingebat: eo usque siquidem
processit, ut variationes perexiguas, ne dicam titivíítia, pene ad nauseam litteris consignarit. Hanc
autem integram collationem Ledgardianam duabus
ejusdem Smithi epistolis ad Ignatiana spectantibus,
1. c. subjecit Hearnius.
Hoc igitur haud sane mediocri subsidio adjutus
vir in hoc studiorum genere exercitatissimus, ad
suan: editionem adornandam se contulit. Quæ in
Vossiana fuerant sive temere omissa sive præpostere exscripta, ex nova ista Ledgardi collatione
supplevit emendavitque, additis quoque passim ad
paginæ limbum breviculis scholiis et conjecturis,
quibus in oculos facile incurrentibus textus lectio
reddatur planior atque emendatior.
omNeque hic omittendum quod admonet solers editor noster in præfata ad Hearnium epistola, ubi de
iis verba facit qui editioni Aldrichianæ curandæ
præfuerunt: ‹ Rigidissimis censoribus, inquit, parum excusandus videtur D. Vossius, qui in epist.
ad S. Polycarpum, sect. 5, particulam negativam
µ½ inter ¿µiliar et rotov inseruit, cum e codice
Florentino plane absit, ut ipse in adnotatis observavi, nec in suo codice legebat vetus Usserianus
interpres: cujus reverentia et auctoritate motus ex
codice meo illam delevi, vel saltem, ut uncinis qui
additamentum illud indicarent includeretur,
nino volebam: sed nescio quo casu correctio ista
omissa erat. In eadem item epist. ad S. Polycarpum,
seet. 7, et in epist. ad Philadelphienses, sect. 10
(quæ correctio ad finem paginæ ibi) habetur εzɛl
dé pro èzɛiðń, ut ex schedis D. Ledgardi correxi;
sed inter tumultus preli negligebatur. › Hactenus
cl. Smithus: cui quidem admonenti morem gerentes, utrobique mendum sustulimus, ac negantem
particulam µ½ uncinulis circumscripsimus: quod
sane præcedentibus editionibus nusquam factum.
¡fuc usque de sex epistolis e codice Mediceo deGronov. Præfat. ad Herodot., pag. 1.
Actis martyrii S. Ignatii, ex editione Ruinartiana
Smithus desumpsit; eamque nimis curiose asseclatus, ad litteram fere expressit, ne quidquam in
textu temere mutasse videretur: mendas interim
quæ in oculos insiliunt, in notis corrigendas sibi
reservans.
Ad hæc textui Græco veterem Latinam versionein, barbaram quidem illam, sed ad verbum tidoliter expressam exactamque, adjecit idem editor;
quam et novo studio contulit cum ms. codice Cantabrigiensi, correctis insuper illius aberrationibus,
cujus opera usus fuerat Usserius qui eam primus
in lucem emisit.
Licet autem in sua Ignatiana editione concinnanda multam Smithes diligentiam adhibuerit, ot
ex hactenus dictis satis compertum fit, non defuere
tamen qui eum minus accurate codicem Florentinum expressisse affirmarint. Gronovius enimvero
dicam ei grandem impingit dum Vossium repreliendit: perinde ac si hujus ductu vel in suæ
Oxoniensis editionis exordio, in ipsa scilicet epistolæ ad Smyrnæos inscriptione, corruptam istiusmodi lectionem, πνεύματι καὶ λόγῳ Θεοῦ, πobis
obtruserit ille; cum tamen, si virum criticum audias, nota mis. Medicei compendiaria fuisset manifeste legenda, veuμatixy 26 sou. At Smithus,
πνευματικῷ λόγῳ Θεοῦ.
collationem Ledgardianain secutus, in scholiis ad
eamdem epistolam obviam præivisse Gronovio videtur his verbis: Kal λóƒç Oɛoñ. Ita quoque legebant vetus noster interpres et interpolator, distinctim et separatim, non per appositionem, ut quidam vir doctus ex fortuita hujus particulæ conjunctivæ omissione in versione Vossiana (vetere )
Interpretatur. › Hæc ille: ut proinde immerito suspectam, non solum eam lectionem, sed integram
quoque ipsam Smithianam editionem, reddere vo
luisse vir eruditus censeatur.
CAPUT II.
Thomæ Smithi editio typis tradita, scholiis editoris
omissis: quorum loco, præmissa primum excerpla
veterum Patrum integra, ex epistolis genuinis descripta: subjecta deinde earumdem epistolarum
fragmenta, quotquot exstant in Parallelis Damascenicis Rupefucaldinis. Horum subsidio textus
sincerus vel firmatur, vel corrigitur, vel etiam quandoque suppletur.
Dum vero Angli hujus editoris institutum in S.
Ignatii epistolis sinceris edendis sumus persecuti,
nostrum item quodammodo exposuimus, ut qui ejus
exemplar præ cæteris excudendum selegimus.
Scholia tamen cum ejusdem Smithi tum Pearsonii
aliorumque virorum eruditorum prætermittenda,
ne opus nimis excresceret, existimavimus. Quanquam fortasse hujusmodi consilium moleste quis
ferat, cuin præsertim textus alicubi mendis obsitus
occurrat, quem profecto saltem in notis emaculatum præstare oportebat. Quid loquar? Eo quidena
col. 569–570page 3 of 10
PG 5:569Πεπληροφορημένους εἰς τὸν Κύριονἡμῶν, ἀληθῶς ὅντα... Υἱὸν Θεοῦ κατὰ θέλημα ροφορημένους ἀληθῶς εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν, ὄντα Υἱὸν Θεοῦ κατὰ θεότητα παὶ δύναμιν. ἀληθῶς, Θεοῦ, μια κατὰ θέλημα κατὰ θεότητα Ανανήψαι... ἔχομεν. κατὰ θέλημα Θεοῦ, εὐχαριστίας καὶ προσευ εὐχαριστίας καὶ προσφορὰς οὐκ ἀποδέχονται. Αι έστιν... ἐν σαρκὶ γενόμενος Θεὺς, ἐν ἀθανάτῳ ἐν θανάτῳ ζωὴ ἀληθινή, ώρ. ΧΙ. Θέλουσιν γὰρ ἡμῖν εὐπράσσειν, Θεὸς ἔτοι μας εἰς τὸ παρασχεῖν. Ανανήψαι ἡμᾶς.... ἔχομεν. Θέλουσι γὰρ ἡμῖν εὖ πράττειν, Θεὸς ἕτοιμος εἰς τὸ παρέχειν. Γρηγόρει, ἀκοίμητον πνεῦμα κεκτημένος. Γρηγόρει, ἀκοίμητον όμμα κεκτημένος. Ειώθασί τινες δόλῳ πονηρῷ τὸ ὄνομα πε φέρειν. Ειώθασί τινες δόλω πονηρῷ τὸ ὄνομα Χριστοῦ περιφέρειν.ANDREÆ GALLANDI! PROCEMIA.
munere pro viribus perfuncti fueramus in observa- proinde ea ratione emollire studebat. Et jure quįtionibus subjiciendis, eadem ferme ratione contextis, qua usi sumus ad Clementinas epistolas:
jamque observationes istæ, cujusmodicunque fuerint, in promptu erant; verum illas novimus, nobis
plane invitis, nescio quo casu omissas, dum epistolæ Ignatianæ prelo committebantur. At huic incommodo, quantum in nobis fuit, consultum voluimus, nec leviter enimvero, ut quidem arbitramur. Primum siquidem inter veterum testimonia,
integra illa descripsimus ex Irenæo, Eusebio, Theodorito aliisque vetustis auctoribus, in quibus aliquis textus Ignatiani locus exstare comperitur:
quo nimirum lector ex Smithi notulis admonitus
confugere possit, ubi hærere contingat.
Ut autem hujus subsidii pretium quodammodo
constet, unum vel alterum exemplum in medium
proferamus. In epistola 1, Smyrnæis inscripta, sic
legina's Πεπληροφορημένους εἰς τὸν Κύριον
ἡμῶν, ἀληθῶς ὅντα... Υἱὸν Θεοῦ κατὰ θέλημα
xal dúrajır Oɛov. Ubi Theodorit. Dial. 1 excitat
Anglus editor. Si vero veterum testimonia epistolis
Ignatianis præmissa consulere velis, præsto tibi erit
lectio codicis, quo ante mille et trecentos annos
usus est Theodoritus. Sic autem se habet: Пlɛxλŋ·
ροφορημένους ἀληθῶς εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν, ὄντα
Υἱὸν Θεοῦ κατὰ θεότητα παὶ δύναμιν. fine
disces, quomodo legerit hic Cyri episcopus; qui
transposita voce ἀληθῶς, et omissa postrema Θεοῦ,
μια κατὰ θέλημα ms. Medicei, κατὰ θεότητα legit.
Probe autem notanda varia hujusmodi lectio; a
qua cum veterem interpretem, tum codicem Florentinum dissidere liquet. Eam nihilominus tuetur
Wesselingius V. C. permotus exemplari antiquissimo quod Theodoritus præ oculis habuit, ipsiusque in primis Ignatii sententia, unde nihil hoc
alit: quibus accedit, exprimi satis accurate bisce
verbis, quod Paulus ad Romanos perscripsit
Attamen Smithus a ms. Florentini lectione stat constans; simulque existimat genium suum potius
quam codicem fuisse Theodoritum secutum, quasi
nimium cruda illi videretur altera lectio, quam
Edit. ex cod. Mediceo.
Cap. IX. Ανανήψαι... ἔχομεν.
dem Ignatii enim, Justini, Tatiani, Tertulliani
aliorumque vetustissimorum Patrum sententia de
Filio Dei genito κατὰ θέλημα Θεοῦ, eo sensu est
accipienda, quo iHam strenue defendit docteque explicat vir maximus Jacobus Benignus Bossuetus
Pergamus porro. In eadem ad Smyrnæos epistola,
hac verba occurrunt εὐχαριστίας καὶ προσευ
xñs ȧzéxortai. Qui quidem locus sic apud Theodoritum effertur εὐχαριστίας καὶ προσφορὰς
οὐκ ἀποδέχονται. Αι codicis Medicei lectioni favet
vetus interpres Usserianus; quæ proinde præ illa
Theodoriti retinenda videtur. Huic autem loco
unum adhuc insignem addamus, quem præbet epistola ad Ephesios. Estque hujusmodi Elç larpóç
έστιν... ἐν σαρκὶ γενόμενος Θεὺς, ἐν ἀθανάτῳ
(wỹ dinoɩrñ: quæ sane postrema ita quoque legebat in suo exemplari vetus interpres: vertit enim,
ın immortali vita vera. Sed contextus repugnat; rescribendumque omnino, ἐν θανάτῳ ζωὴ ἀληθινή,
in morte vita vera: quomodo in suis codicibus lega
bant vetusti Patres, Athanasius, Theodoritus atque
Gelasius, ut ex allatis infra eorum locis compertum
fit. At hæc satis sunto; ex quibus perspicias quantum hinc subsidii accedat textui emaculando, si cui
de illius integritate suspicio aliqua jure suboriatur.
Verum in idem consilium ulterius adhuc progressa est cura nostra. Nimirum, fragmentis illis
quæ Ignatii epistolas subsequuntur, excerpta quædain subjecimus ex auctore Parallelorum Rupefucaldinoruın, quem cl. Lequienius merito existimat
integro sæculo Damasceno antiquiorem. Hæc autem
excerpta nemo sane dixerit baud magni facienda;
cum certo constet scriptorem illum, quicunque demum fuerit, ex sinceris Ignatii epistolis, si eam
excipias quæ Romanis inscribitur, illa descripsisse,
codicemque Mediceo emendatiorem adhibuisse: ut
proinde textus vulgati lectio ex iis non solum confirmetur, verum etiam emendetur multoque castigatior plerumque reddatur. Quo autem aliquot
exemplis res comprobetur, loca nonnulla cum edito
collata hic sistere juverit.
EPISTOLA AD SMYRNÆOS.
ώρ. ΧΙ. Θέλουσιν γὰρ ἡμῖν εὐπράσσειν, Θεὸς ἔτοι
μας εἰς τὸ παρασχεῖν.
Ex Parallel. Rupeſucald.
Ανανήψαι ἡμᾶς.... ἔχομεν.
Θέλουσι γὰρ ἡμῖν εὖ πράττειν, Θεὸς ἕτοιμος εἰς
τὸ παρέχειν.
AD POLYCARPUM.
Cap. I. Γρηγόρει, ἀκοίμητον πνεῦμα κεκτημένος.·
Γρηγόρει, ἀκοίμητον όμμα κεκτημένος.
AD EPHESIOS.
Cap. VI. Ειώθασί τινες δόλῳ πονηρῷ τὸ ὄνομα πεφέρειν.
Ignat. Epist. ad Smyrn., cap. 1.
Wesseling. Probabil. lib. sing., cap. 33, pag.
Rom. 1, 3, &
Bossuet, vi Avertiss. aux Protest., 1 part.,
Ειώθασί τινες δόλω πονηρῷ τὸ ὄνομα Χριστοῦ
περιφέρειν.
art. v, § 34.
Ignat. Epist. ad Smyrn., cap. 7
Theodorit. Dial. m, pag. 154.
Ignat. Epist. ad Ephes., cap.7.
col. 571–572page 4 of 10
PG 5:571Τὴν ἐνεστῶσαν χάριν ἀγαπήσωμεν· ἐν τῶν δύο μόνον ἐν Χρ. Αρχὴ μὲν πίστις· τέλος δὲ ἀγάπη. Τὰ δὲ δύο, ἐν ἑνότητι γενόμενα, θεοῦ ἐστιν.... Οὐ δεὶς πίστιν ἐπαγγελλόμενος, ἁμαρτάνει· οὐδὲ ἀγάπην κε κτ.... Χριστιανοὶ εἶναι. Τὴν ἐνεστῶσαν χάριν ἀγαπήσωμεν ἐν τῷ νῦν βία, μόνον ἐν Χρι Ἀρχὴ μὲν ἡ πίστις· τέλος δὲ ἡ ἀγάπη. Τὰ ἂ δύο, ἐν ἑνότητι γενόμενα, Θεός ἐστι... Οὐδεὶς τί στιν ἐπαγγελλόμενος ἔχειν, ἁμαρτάνει. Οὐδεὶς ἀγά πην κεκτ....· Χριστοῦ εἶναι. 111. Πρέπον ἐστὶν ἐπακούειν κατὰ μηδεμίαν ὑπέκρισιν.... ἀλλὰ τὸν ἀόρατον παραλογίζεται· τὸ δὲ τοιοῦτον, οὐ πρὸς σάρκα λόγος. Οἱ καιροί παρεμπλέκουσιν. Πρέπον ἐστὶν ὑπακούειν τῷ ἐπισκόπω κατά με δεμίαν ὑπόκρισιν.... ἀλλὰ τὸν ἀόρατον παραλογίζεται Θεόν· τῷ δὲ τοιούτῳ, οὐ πρὸς σάρκα λόγος. Μηδεὶς ὑμῶν κατὰ τοῦ πλησίου ἐχέτω. Μὴ ἀφ.... ἵνα μὴ.... τὸ ἐν θεῷ πλῆθος βλασφ. Καὶ παρεμπλέκουσιν. Μηδεὶς ὑμῶν κατὰ τοῦ πλησίον ἐχέτω τι, μὴ ἀρ.... ἵνα μὴ τὸ ἔνθεον πλῆθος βλασφ. Ιατρὸς ἡμῶν ἐστιν ὁ μόνος ἀληθινός Θεός, ὁ ἀγέννητος καὶ ἀπρόσιτος, ὁ τῶν ὅλων Κύ ριος, τοῦ δὲ μονογενοῦς Πατὴρ καὶ γεννήτωρ.» Α' «Εἷς Ιατρός ἐστιν, σαρκικός τε καὶ πνευ ματικός, γεννητὸς καὶ ἀγέννητος, ο κ. τ. λ.Edit. ex cod. Mediceo.
Cap. XI. Τὴν ἐνεστῶσαν χάριν ἀγαπήσωμεν· ἐν
τῶν δύο μόνον ἐν Χρ.
Cap. XIV. Αρχὴ μὲν πίστις· τέλος δὲ ἀγάπη.
Τὰ δὲ δύο, ἐν ἑνότητι γενόμενα, θεοῦ ἐστιν.... Οὐδεὶς πίστιν ἐπαγγελλόμενος, ἁμαρτάνει· οὐδὲ ἀγάπην
κε κτ.... Χριστιανοὶ εἶναι.
PROLEGOMENA.
Ex Parallel. Rupefucald.
Τὴν ἐνεστῶσαν χάριν ἀγαπήσωμεν ἐν τῷ νῦν βία,
μόνον ἐν Χρι
Ἀρχὴ μὲν ἡ πίστις· τέλος δὲ ἡ ἀγάπη. Τὰ ἂ
· δύο, ἐν ἑνότητι γενόμενα, Θεός ἐστι... Οὐδεὶς τί
στιν ἐπαγγελλόμενος ἔχειν, ἁμαρτάνει. Οὐδεὶς ἀγά
πην κεκτ....· Χριστοῦ εἶναι.
AD MAGNESIOS.
Cap. 111. Πρέπον ἐστὶν ἐπακούειν κατὰ μηδεμίαν
ὑπέκρισιν.... ἀλλὰ τὸν ἀόρατον παραλογίζεται· τὸ δὲ
τοιοῦτον, οὐ πρὸς σάρκα λόγος.
Cap. VI. Οἱ καιροί παρεμπλέκουσιν.
Πρέπον ἐστὶν ὑπακούειν τῷ ἐπισκόπω κατά με
δεμίαν ὑπόκρισιν.... ἀλλὰ τὸν ἀόρατον παραλογί
ζεται Θεόν· τῷ δὲ τοιούτῳ, οὐ πρὸς σάρκα λόγος.
AD TRALLIANOS.
Cap. VIII. Μηδεὶς ὑμῶν κατὰ τοῦ πλησίου ἐχέτω.
Μὴ ἀφ.... ἵνα μὴ.... τὸ ἐν θεῷ πλῆθος βλασφ.
Ilinc profecto noscuntur hæc excerpta Ignatiano
textui sive emendando sive etiam alicubi sarciendo
haud parum profutura. Verum ut iis expeditius uti
lectores queant, eadem eo digessimus ordine, quo
ispositæ occurrunt epistolæ cum in codice Florentino, tum in Smithi edito hic typis excuso.
CAPUT III.
Simonii et Tentzelii de ms. codice Mediceo sententia.
Unde hauserit Ignatiana Svicerus, in suum Thesaurum conjecta. Epistolæ interpolatæ, vel etiam
supposititiæ, a nonnullis viris doctis minus recle
velut sincera interdum habilæ. Romanis inscripta
epistolæ editio quam Clericus adornandam suscepit,
haud fidissima esse perhibetur.
Et miror equidem hujusmodi excerpta fulsse hactenus vel inobservata, vel forte neglecta viris eruditis, qui post Smithum S. martyris epistolas rursus
Καὶ παρεμπλέκουσιν.
Μηδεὶς ὑμῶν κατὰ τοῦ πλησίον ἐχέτω τι, μὴ ἀρ....
ἵνα μὴ τὸ ἔνθεον πλῆθος βλασφ.
visus, licet in aliam a Tentzeliana sententiam abierit. Pervolutanti enim mihi ejus Thesaurum ecclesiasticum deprehendere contigit, neque sane absque
admiratione, ipsum pro vero Ignatio Ignatiastrum
lectori passim obtrusisse. Ne nimius sim, duo tantum loca proferre libet. Primus occurrit v. "Att
rntos ubi statim ab initio verba recitat tanquam Ignatiana, quæ tamen desumpta perhibentur
ex interpolata epistola ad Ephesios, cap. 7, sicque
se habent: • Ιατρὸς ἡμῶν ἐστιν ὁ μόνος ἀληθινός
Θεός, ὁ ἀγέννητος καὶ ἀπρόσιτος, ὁ τῶν ὅλων Κύριος, τοῦ δὲ μονογενοῦς Πατὴρ καὶ γεννήτωρ.» Α'
vir apostolicus in eadem epistola genuina 1. c. ita
scribit: «Εἷς Ιατρός ἐστιν, σαρκικός τε καὶ πνευματικός, γεννητὸς καὶ ἀγέννητος, ο κ. τ. λ. Alter locus exstat v. 'Artlývxor ibi enim postquam
hujus vocis exemplum ex germanæ ad Smyrnenses
edendas curarunt. Smithum enim excipio, cujus epistolæ capite 10, excerptum adduxisset, aliud reOxoniensis editio jam in lucem prodierat, priusquam illa Parallela e ms. Rupefucaldino evulgarentur. Quæ quidem si Richardo Simonio aliquando
innotuissent, nullus dubito, quin ex his potius quam
fert ex interpolata ad Ephesios, cap. 21. Neque bis
contentus, paria recitat ex epistolis supposititiis ad
Antiochenos, ad Heronem, ad Tarsenses et ad Phiex interpolatore codicem Mediceum corrigendum lippenses: omniaque isthæc nobis ingerit tanquam
statuisset Eodem item nomine ab illa sententia
pronuntianda sibi fortasse temperasset Wilhelmus
Ernestus Tentzelius ‹ nihil pro Ignatiano habendum, nisi quod a Patribus priorum quatuor post
martyrium Ignatii sæculorum sanctissimo viro tribuitur. Nimirum eruditus ille vir nonnullis ms.
Florentini sive labeculis sive varietatibus permotus,
ejus adßevríav elevare contendit: cujus tamen objectationibus occurrentes Grabius et Nourrius
illas accurate satis diluerunt; validius adhuc
id præstituri, si eadem Parallela inspicere ipsis
licuisset.
Cum Tentzelio quoque in ejusdem ms. Medicei
contemptum immerito conspirasse Svicerus mihi
Simon. Jud. de Is. Vossii respons. sub nomine Hieronymi lé Camus, pag. 24.
Tentzel. Exercit. select., part. 1, exercit. [11,
x11, pag. 63.
Grab. Spicil. tom. II, p. 227.
Nourr. Appar. ad Biblioth. PP., tom. 1,
dissert. vIII, § VI, p. 159.
a sanctissimo Antiocheno episcopo et martyre Ignatio perscripta. Unde colligas epistolas quotquot exstant omnes, sive sinceras, sive interpolatas, sive
demum supposititias, Svicerum promiscue pro vert
Ignatianis accepisse.
His autem de Sviceri Thesauro notatis, locus in
mentem venit ex apocrypha epistola ad Antiocbenos
relatus, quem cum in notis tum in Scholiis Nobilii
ad Isaiæ 1x, 6, in Bibliis Sixtinis tv O' memini me
aliquando legisse At vero excusandus videtur
Nobilius, sinceris Ignatianis epistolis tunc temporis
nondum detectis. Ambigere tamen quis jure fortasse
poterit, an pari sint indulgentia excipiendi viri
cætera docti, Calmetus Sabbatierius (†7) atque
Svicer. Thes. eccl., toin. I, col. 49.
Id. ibid., col. 394.
Nobil. in Vet. Testam. secund. LXX, tom. II,
pag. 474.
Calmet. Comment in sacr. Lat. vers. antiq
Calmet. Comment. in Isa., tom. V, pag. 574.
tom. II, p. 535.
col. 573–574page 5 of 10
PG 5:573πιν ὁ περιθεὶς ἑαυτῷ ἁλουργίδα βασιλικὴν ιδιώτης τυγχάνων, αὐτός τε καὶ οἱ αὐτῷ συνεργήσαντες, ώς τύραννοι ἀναιροῦνται· οὕτως, ἔφη, οἱ τῇ δεσποτικῇ ἀποφάσει χρησάμενοι, καὶ ἀνάθημα τῆς Ἐκκλησίας ποιήσαντες ἄνθρωπον, εἰς παντελῆ ὄλεθρον ἀπάγουσιν ἑαυτοὺς, τὴν ἀξίαν τοῦ Υἱοῦ ἀφαρπάζοντες. Βούλεσθε μαθεῖν, οἷά τις ἐφθέγξατο ἅγιος τῶν πρὸ ἡμῶν τῆς διαδοχῆς τῶν ἀποστόλων γενόμενος, ὃς καὶ μαρτυρίου ἠξίωτο «Εἰ γὰρ ὁ βασιλεῦσιν ἐπεγειρόμενος, και λάσεως ἄξιος δικαίως γενήσεται, ως γε παραλύων τὴν κοινὴν εὐνομίαν· πόσῳ δοκεῖτε χείρονος ἀξιωθήσεται τιμωρίας, ὁ ἄνευ ἐπισκόπου τί ποιεῖν προαιρούμενος, καὶ τὴν ὁμόνοιαν διασπῶν, καὶ τὴν εὐτα υψίστου Πατρός. καὶ Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ μόνου Υἱοῦ αὐτοῦ. μόνου μονογενούς αὐτοῦ Υἱοῦ. ἥτις καὶ προκάθης ἐν Κυρίῳ Ἰησοῦ Χριστῷ Θεῷ. Κυρίῳ, τῷ θ.,ANDREÆ GALLANDII PROŒMIA.
auctor prolegomenwn ad tomom HI versionis Lxx-viralis editionis Grabianæ qui Nobilium secuti,
ad illud pariter Isaiæ 1x, 6, eumdem locum ex ea
epistola pseudepigrapha tanquam vere Ignatianum
excitarunt.
Quid quæris? Mirari subit enimvero neque Tillemontium neque Montfauconium, qui et textum
Græcum,Ignatianum, ut quidem putat, in medium
profert, in suspicionem haud venisse, verba illa
non ab Ignatio, sed ab Ignatiastro fuisse conscripta, nec in sincera, sed in interpolata að Smyrnæos
epistola exstare. Baronio utique indulgendum eodem
nomine, quo paulo ante Nobilium excusatum voluimus. Quid igitur, inquies, de Chrysostomo statuendum fuerit? De eo nimirum ita sentiendum existimamus vel aliquod S. martyris scriptum sive
epistolicum sive alius generis nunc deperditum respexisse S. doctorem: vel, si mavis, Ignatii epistolarum codicem interpolatum in ejus manus aliquando incidisse, quem putarit esse germanum;
quod tamen vix crediderim: vel denique ipsum
fortasse in alium ab Ignatio apostolicum virum oculos intendisse. At de his satis: quæ quidem non
solum eapropter adnotanda censuimus, ne virorum
doctissimorum auctoritas incuriosis lectoribus fucum faciat, sed etiam in primis ut epistolis genuinis debitus honor in tuto positus firmius consistat.
Verum autequam alio se convertat oratio, de
Ignatii epistola Romanis inscripta quæ in codice
Mediceo desideratur, nonnulla hic admonenda occurrunt, iisque addenda, quæ superius ea de re
attigimus. Hanc igitur epistolam typis consignaturi, Smithi exemplar ad Ruinartii editum diligenHac item arrepta occasione haud otiosum fortasse
fuerit meminisse illius fragmenti, quod e Joannis
Chrysostomi homilia De non unathematizandis vivis
vel defunctis desumptum, epistolis Ignatianis
primɔ loco subjecimus. Sic autem habet: “Ov τpóπιν ὁ περιθεὶς ἑαυτῷ ἁλουργίδα βασιλικὴν ιδιώτης
τυγχάνων, αὐτός τε καὶ οἱ αὐτῷ συνεργήσαντες, ώς
τύραννοι ἀναιροῦνται· οὕτως, ἔφη, οἱ τῇ δεσποτικῇ
ἀποφάσει χρησάμενοι, καὶ ἀνάθημα τῆς Ἐκκλησίας
ποιήσαντες ἄνθρωπον, εἰς παντελῆ ὄλεθρον ἀπάγουσιν ἑαυτοὺς, τὴν ἀξίαν τοῦ Υἱοῦ ἀφαρπάζοντες.
Id est: Quemadmodum si quis, privatus cum sil,
regiam purpuram induerit, tum ipse tum commilitones ejus, quasi tyranni interficiuntur: sic, inquit, qui
Dominico utuntur decreto, et hominem Ecclesiæ anathema faciunt, in extremam se perniciem abducunt,
Filii dignitatem usurpantes. Hoc autem dictum inter
reliqua Ignatiana quæ in epistolis sinceris haud
exstant, reponendum censuimus, S. doctoris reve
rentia et auctoritate permoti; qui ejusmodi effatum
enuntiaturus, suos auditores bis verbis alloquitur:
• Βούλεσθε μαθεῖν, οἷά τις ἐφθέγξατο ἅγιος τῶν πρὸ
ἡμῶν τῆς διαδοχῆς τῶν ἀποστόλων γενόμενος, ὃς
καὶ μαρτυρίου ἠξίωτο;» Vultis discere quid dizerit vir quidam, qui ante nos et de successione aposto- ter exactum selegimus: neque enim Clericum in
lorum fuit, ac martyrio dignatus est? Quem enim
alium martyrem ex apostolorum successione, proSulerit Chrysostomus Antiochiæ loquens, quam
Ignatium Antiochenum episcopum? ut jure arguit
cl. Montfauconius Baronius qui primus locum
detexit epistolam ad Smyrnæos S. Patri ante
oculos obversatam fuisse conjecit, ubi hæc leguntur: «Εἰ γὰρ ὁ βασιλεῦσιν ἐπεγειρόμενος, και
λάσεως ἄξιος δικαίως γενήσεται, ως γε παραλύων
τὴν κοινὴν εὐνομίαν· πόσῳ δοκεῖτε χείρονος ἀξιωθήσεται τιμωρίας, ὁ ἄνευ ἐπισκόπου τί ποιεῖν προαιρούμενος, καὶ τὴν ὁμόνοιαν διασπῶν, καὶ τὴν εὐταElav ovyyέwv;› Si enim jure erit pœna dignus qui adversus reges insurgit, ut qui resolvat communem
quietem: quanto pulalis gravius merebitur suppli- [)
cium, qui sine episcopo quid volet agere, concordiam
rumpens et bonum ordinem confundens? Cujus quidem loci vim, non verba reddidisse Chrysostomum, atque ad propositum illud suum inflexisse,
statuit idem Annalium ecclesiasticorum parens. Secus vero arbitratur Tillemontius cui locus hic
Ignatianus cum illo Chrysostomi vix quidpiam affinitatis habere videtur. Montfauconius tamen in
Barouii sententiam concedit.
Vet. Test. ex vers. LXX edit. Grab., tom. III,
prolegom. n. iv, sub fin. §§ Jam ex hoc schemate,
et Duo tamen sunt.
Joan. Chrysost. Opp. tom. I, pag. 393 ¿dit.
Paris. BB.
secunda Coteleriana Patrum apostolicorum editione
sequi placuit, qui, ne lectore quidem admonito,
textum sive ipsius epistolæ sive Actorum martyrii
Ignatiani subinde refinxit, eidenique prout sibi libuit immutato suam interpretationem adjecit. Unum
vel alterum hujus haud ferendæ licentiæ specimen
accipe. In epistolæ inscriptione Ruinartiana editio
habet, Пatpòç výlorov. Ita quoque Logothetes. At
Clericus cuin Usserio, υψίστου Πατρός. Ibidem
apud Ruinartium, καὶ Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ μόνου
Υἱοῦ αὐτοῦ. Vocem μόνου habet etiam Metaphrastes, legitque in suo codice vetus interpres.
Clericus tamen maluit cum Usserio, μονογενούς
αὐτοῦ Υἱοῦ. Ibidem Ruinart., ἥτις καὶ προκάθης
tat, Ubi apposite observat Smithus, particulam
emphaticam xal. male fuisse in vulgatis omissam:
quam nihilominus Clericus, Usserium secutus,
oimisisse comperitur. lbidem sub finem Ruinartii
exemplar, ¿r 'Inσov Xpiorý tý Oɛ4. Clericus
vero, ἐν Κυρίῳ Ἰησοῦ Χριστῷ Θεῷ. Habet quidem
Usserius Κυρίῳ, sed retinet articulum τῷ θ., 2
Clerico prætermissum: quod in primis notandum.
Uno verbo, editor Amstelodamensis, relicta passim
Ruinartiana editione, Usserium ubique ferme asseMontfauc. in Chrysost. ibid., not. c.
121) Baron. ad an. 382, § Lu.
Ignat. Epist. ad Smyrn. interp., cap. 9.
Tillem. Mém. eccl. tom. XI, p. 364.
col. 575–576page 6 of 10
PG 5:575ἐξεμπλάριον δεσέρτωρ, δεπόσιτα,άκαςPROLEGOMENA.
præcocis ingenii fetus fuisse videtur: ut proinde
comiter sit excipiendus juvenis eruditissimus, qui
magna spectasse comperitur: quia non modo noR
invidetur illi ætati, ut vere ac sapienter Cicero
verum etiam ſavetur.
ctatur; qui tamen, cum hanc Ignatii epistolam in ▲ polatas pari jure gaudere opinatur. Sed iste demum
nullo ms. codice invenisset, unius veteris interpretis ductu eam ab interpolationibus redimere adnisus fuit. Utque res experimento probetur, adeat
lector Grabium qui Ruinartii exemplar verbotenus exhibuit, variasque Usserianas lectiones in
cujusque paginæ limbum conjecit: quas quidem
cum Clerici edito diligenter conferens, haud pauca
sane addita, immutata, transposita facili negotio
deprehendet, Rectene vero an secus id factum
fuerit, aliis decernendum relinquimus. Nos enim
nonnulla speciminis ergo ex una epistolæ inscriptione delibasse contenti, ad alia properamus.
CAPUT IV.
Quinam harum epistolarum integritatem præ cæteris
propugnarint. Novissimus ipsarum osor Oudinus,
a Mamachio V..C. acriter castigatus. Heumannus
item plerumque Oudini sectator perstringitur:
ejusque objectatio de vocibus Latinis textui Græco
immistis exploditur. Epistolæ ab Ignatio eo tempore perscriptæ, quo fuit Antiochia Romam missus
martyrio consummandus.
Inter eos autem qui pro epistolis sinceris vindicias evulgarunt, Pearsonium eminere nemo nescit;
sive ingenii et judicii acumen inspicias, sive multijugam et exquisitam eruditionem spectes, sive copiam argumentorum et pondus expendas. Verum,
opus Pearsonianum licet adeo luculentum, oppugnare sunt aggressi Matthæus Larroquanus et Casimirus Oudinus. Et illius quidem conatus irritos
fuisse commonstrarunt in primis partim Georgius
Bullus partim Nicolaus Nourrius aliique:
ut proinde Clericus jure censuerit, dum ait
‹ Illarum rerum periti, utroque opere diligenter per
lecto, negarunt eruditum illum virum ulla ratione
Pearsonii argumenta labefactasse. › Oudini vero
dissertationem qui Dallæi ejusque sequacium
objectationes plerumque instaurasse perhibetur,
tanta demum rationum vi cum elocutionis dignitate conjuncta, nuper confutasse novimus virum
doctrina et eruditione præstantem Thomam Mariam Mamachium ut jure usurpare possit V.
C. Tullianum illud: Nullo eum loco consistere sum
passus. Atque inde intelligas velim, soluta simul
Heumanni argumenta; quippe qui Oudiniana potiora
paucis contracta, tanquam Ignatii epistolarum certissima vobɛtaç indicia sibi videri asseverat
Jamque idem judicium tulerat ipsemet Heumannus
in Actis eruditorum Oxoniensem Smithi editionem recensens; cujus deinde sententiam placuit
Oudino in laudatam suam dissertationem transferre
Jam vero postularet instituti nostri ratio, ut de
harum epistolarum integritate sermo haberetur.
Sed actum profecto ageremus, cum jamdiu eo munere adeo strenue perfuncti fuerint complures viri
docti, ut hac de re nullus omnino dubitandi locus
supersit, dummodo quisque, præjudicatis opinionibos tantisper sepositis, sincera mente atque animo
ingenuo rationes utrinque allatas diligenter excutiat.
Vindices Ignatianos præcipuos collectos præbet c
utraque Coteleriana Patrum apostolicorum editio
Amstelodamensis: quibus tamen addendi Tillemontius Natalis Alexander Nourrius
atque Ceillierius Neque omittendi Wottonus
Clericus Wesselingius et Joannes
Ludovicus Frey qui pro breviorum Epistolarum germanitate stylum strinxerunt adversus Guilielmum Whistonum, qui non solum septem epistolas longiores, verum etiam tres pseudepigraphas,
ad Tarsenses, ad Antiochenos et ad Heronem, tanquam genuinas in suo Christianismo redivivo
omni animi contentione propugnavit. Whistono haud
ita pridem quam proxime accessit Joannes Philipļus Baraterius ut qui licet breviores epistolas
velut sinceras agnoscat, longiores tamen sive inter- thum loca illa omnino prætermisisse, quod essent
Grab. Spicil., tom. II, p. 13 seqq.
Tillem. Mém. eccl. tom. II, pagg. 204,
Nat. Alex. Hist. eccl., sæc. 11, dissert. XXIII.
Nour. Appar. ad Bibl. PP., tom. I, pag.
78 seqq.
Ceill. Hist. gener. tom. I, pag. 623 seqq.
Wotton. Præfat. ad Epist. S. Clement. Rom.
pagg. CLXXXIII-CCII.
Cleric. in calce vol. II PP. apost., pag. 501
segg.
Wesseling. Probabil. lib. sing. cap. 55, p.
233 seq.
Frey præfat. ad Epist. SS. PP.
53) Whiston. The primitive Christianity reviv.,
vol. I. Lond., 1711, 8.
Barat. Dissert. 1 et 1 de Constit. apost.,
pagg. 250, 279,
Quandoquidem vero Germanus ille criticus in ea
Lipsiensi recensione, quam licet Oudino probatam
eruditissimus Mamachius præteriit, inter notas suppositionis earumdem epistolarum, illud etiam referre præ se fert, quod Græcis vocibus quædam
etiam Latinæ immistæ reperiantur, cujusmedi
sunt ἐξεμπλάριον δεσέρτωρ, δεπόσιτα,άκας -
лta queriturque proinde Pearsouium ac SmiCicer. De offic., lib. 11, cap. 9 seu 13.
Bul. Defens. fid. Nic., sect. m, cap. 1, §§ 10
14, pag. 179-184.
Nourr. Appar. I. c.
Cleric. Præfat. ad vol. II. PP. Apostol.
Oudin. Comment, de scriptor. eccl., tom. I,
pag. 89 seqq.
Mamach. Originn. et antiqq. Christiann., t.
IV. pag. 377-406.
Heum. Consp. rein. litter., cap. 7, § xuv,
p. 491, et Pacil., tom. II, p. 248.
Id in Act. Erud. Lips. ann. 1710, pag. 196,
seq.
Oudin 1. c., pag. 139.
Ignat. Epist. ad Smyrn., cap. 12, ad Ephes.,
cap. 2, ad Trall., cap. 3.
Id. Epist. ad Polycarp., cap. 7.
col. 577–578page 7 of 10
PG 5:577κεντουρίων κήνσος κουστωδία πραιτώριον σιμικίνθιον σουδάριον σπεκουλάτωρ τίτλος κεντουρίων, κήνσος, ἐξεμπλάριον, δεσέρτωρ, δεπόσιτα? ἄσχυ, βάρις, κανδός, κάρανος, κάσας, παρασάγο 'Ημεïç ἀπηγόμεθα, στένοντες ἐπὶ τῷ ἀφ' ἡμῶν μέλλον. τι χωρισμῷ τοῦ δικαίου γίνεσθαι. Τούτων αὐτόπται γενόμενοι. ΗοANDREE GALLANDII PROCEMIA.
eu judice satis incommoda nimiumque negotii fa- dedit ad Philadelphenses, ad Smyrnæos, privatim
cesserent hic demum istiusmodi objectamentum
to Here præstat, cum Vossius et Cotelerius censori
nostro haud fecisse satis videantur. Rem paucis
transigamus. Si sancti martyris Ignatii epistolarum
sinceritas periclitetur, quod in ipsis aliquot voces
Latinæ occurrant, de divinis quoque Novi Testamenti litteris conclamatum profecto erit. In his
enim legimus, κεντουρίων κήνσος κου
στωδία πραιτώριον σιμικίνθιον
σουδάριον σπεκουλάτωρ τίτλος
Si eo, inquam, nomine tanquam interpolatæ aut
pseudepigraphæ sint habendæ Ignatianæ epistolæ,
Novi ergo Fœderis abßevela concidat necesse erit.
Quis autem sanæ mentis de litteris divinitus inspiratis, id nedum dicere, sed ne cogitare quidem audeat? An vero vocabula ista, κεντουρίων, κήνσος,
xovorwòla, etc., castius puriusque Græce sonant,
quam ἐξεμπλάριον, δεσέρτωρ, δεπόσιτα? etc.
Quod si apostolis et evangelistis, Matthæo (aut, si
mavis, ejus interpreti), Marco, Lucæ, Joanni, Paulo Græce scribentibus, voces Romanas usurpare
aliquando licuit, quidni et Ignatio apostolorum discipulo? Sed neque vitio demum vertenda divinis
auctoribus, adeoque potiori jure neque sancto episcopo Antiocheno, hujusmodi scribendi ratio: sic
enim ferebat occasio; tunc temporis nimirum per
universam fere Græciam, Syriam, Ægyptum, etc.,
Romano imperio longe lateque propagato, ut optime arguit cl. Blackwallus Neque aliter sane
antiquis Græciæ scriptoribus usu venit, Herodoto,
Thucydidi, Xenophonti; apud quos dzirduns,
ἄσχυ, βάρις, κανδός, κάρανος, κάσας, παρασάγο
ms aliasque voces peregrinas, Persicas, Ægyptia
cas, legere est: propterea scilicet quod illa ætate
qua florebant ii Græciæ scriptores cultissimi, Persarum, Ægyptiorum aliarumque Orientis nationum
bella, commercia, itinera, plures ejusmodi exoticas
voces in Græcam linguam invexerant. Atque hinc
sane quisque intelligit quam immerito ista objecerit vir ille criticus.
At alio convertenda est oratio: temporis enim
notationem quo epistolæ vi ab Ignatio perscriptæ
feruntur, nostra interest definire. Constat autem,
Eusebio teste sanctum martyrem eo in itinere illas exarasse, quo jussu Trajani Augusti Antiochia Romam deducebatur, feris objiciendus. Et
quatuor quidem, cum Smyrnam pervenisset, misit
ex ista urbe ad Ephesios, ad Magnesianos, ad
Trallianos atque ad Romanos: ulterius vero progressus, dum Troade consisteret, inde tres reliquas
Marc. xv, 39, 44, 45.
Matth. xvii, 24; xx11, 17, 19.
Matth. xxvII, 65, 66; xxvII, 11.
Matth. xxvii, 27; Marc. xv, 16; Joan. xvIII,
28, 33; xix, 9; Act. xx111, 35; Philipp. 1, 13.
Act. xix, 12.
Luc. xix, 20; Joan. x1, 44; xx, 7; Act. xix,
Marc. vi, 27.
que ad Polycarpum horum episcopum. Sed quo
demum anno ista contigerint, cap. sequente opportunius disquirendum. *
CAPUT V.
De Ignatiani martyrii Actis sinceris a Theoderico
Ruinartio V. C. primum editis. Eorum uterque
velus interpres additus: integritas paucis asserta.
S. Ignatii epistolis genuinis Acta Martyrii ejusdem sincera subjecimus, Oxoniensem Smithi editionem secuti, ut superius innuimus. Græco textui,
e codice Colbertino a V. C. Theoderico Ruinartio
primum evulgato, duplicem utrinque appinximus
Latinam versionem; alteram quidem veteris interpretis, e ms. Cajensi ab Usserio jampridem editam; alteram vero ab eodem Ruinartio adornatam:
quam enim Clericus refecit, insuper habuimus ea
de causa cujus paulo ante meminimus. Aliam quoque separatim adjecimus antiquam versionem, e
codice Coltoniano a laudato Usserio descriptam;
quod ejus auctor verum Actorum Græcorum exemplar præ oculis habuisse noscatur, licet quandoque
textus aut sententiam aut verba neutiquam fuerit
assecutus. Eo autem consilio utrumque veterem
interpretem proferendum existimavimus, quo Græcis lux major accederet, sicubi haud satis aperta
sive minus emendata occurrant.
De horum autem Actorum außɛvela nemo est
qui jure vel minimum ambigat. Siquidem, ut cum
Smitho loquar a familiaribus S. Ignatii qui
Antiochia Romam usque illum sunt comitati, atque illius ultimo et maxime glorioso agoni interfuere, descripta fuisse, multa in ipsis Actis id testatissimum reddunt. In his enim sic loquuntur
qui ea litteris tradidere 'Hμεïç μèr äкortes
ἀπηγόμεθα, στένοντες ἐπὶ τῷ ἀφ' ἡμῶν μέλλον.
τι χωρισμῷ τοῦ δικαίου γίνεσθαι. Nos qu dem
inviti abducebamur, gementes ob separationem viri
justi a nobis mox futuram. Et nonnullis interjectis
sub finem: Τούτων αὐτόπται γενόμενοι. Ηοrum nos ipsi spectatores facti. Hæc, inquam, aliaque extra omne dubium ponunt, a S. Ignatil comitibus Acta bujusmodi fuisse perscripta: et quidem
non longe post ipsius consummationem, et proximo, ut verisimillimum videtur, anno; dum res
gestæ cum totius itineris ratione, in recenti fidelius
inhæserint memoria. Illos autem fuisse Philonem et
Agathopodem, quorum meminit sanctissimus martyr in Epistolis ad Smyrnæos et ad Philadel -
phenses hunc Antiochenæ, illum vero Tarsen42.
Blackwall. Auctor. sacr. class. defens. tom. I
part. 1, cap. 1, § 5, p. 48.
Euseb. Hist. eccl., lib. 1. cap. 36.
Smith. præfat. in Act. martyr. S. Ignat., p.
Act. martyr. Ignat., cap. 5.
Ibid., cap. 7.
Ignat. Epist. ad Smyrn,, capp. 10 et 43.
l. ad Philadelph., cap. 11.
Juan xix, 19.
col. 579–580page 8 of 10
PG 5:579ὑμῖν ταῦτα ἀπὸ Σμύρνης. Ἔστι δὲ καὶ ἅμα ἐμοὶ σὺν ἄλλοις πολλοῖς Κρόκος το ποθητόν μοι όνομα. Εμαρτύρησε δὲ ἐπὶ αὐτοῦ ὁ ἅγιος Ιγνάτιος, ὁ ἐπίσκοπος τῆς πόλεως Αντιοχείας. Επὶ τῆς βασιλείας τοῦ θειοτάτου Τραϊανοῦ, ἔπαθεν Αντιόχεια ή μεγάλη, ή πρὸς Δάφνην, τὸ τρίτον αὐτῆς πάθος, μηνὶ ᾿Απελ τὰ ἀλεκτρυόνα, ἔτους χρηματίζοντος ΡΞΔ' κατὰ τοὺςPROLEGOMENA.
sis Ecclesiæ diaconum, vix a quoquam dubitari tentiæ in anno definiendo quo gloriosus martyr
aut potest aut debet.» Hactenus vir eruditus; qui
et adversus Riveti, Blondelli aliorumque cavillationes, pleraque subdit lectu digna de itinere
instituto atque in iisdem Actis recensito. Quibus tamen unum addere liceat, Philoni scilicet
et Agathopodi adjungendum saltem nominatim et
Crocum, qui sanctum martyrem Romam usque assectatus fuisse perhibetur. Ejus enim meminit in
epistola ad Romanos his verbis Tpápw ś
ὑμῖν ταῦτα ἀπὸ Σμύρνης. Ἔστι δὲ καὶ ἅμα ἐμοὶ σὺν
ἄλλοις πολλοῖς Κρόκος το ποθητόν μοι όνομα. Porro
hæc scribo vobis e Smyrna... Est autem mecum cum
aliis multis et Crocus, desideratum mihi nomen:
ut proinde quinam seu quotnam hæc Acta descripserint, prorsus nos lateat. Verumtamen eorum integritati minime omnium id officere plane constat,
cum et alia plura martyrum Acta sincera quis lit·
teris consignarit, plerumque ignoremus. Nonnulli
quidem horum Actorum veritatem oppugnare sunt
aggressi, quos inter primas ferre comperitur Oudinus: ejus enim confidentia eo usque processit, ut
S. Ignatium Antiochiæ in pace decessisse conjecerit Scaligeri forte dubietate permotus, qui
olim edoceri petebat cur demum Ignatius e Syria
fuerit Romam deductus Verum Oudini sententiam, quam haud ita pridem Heumannus quoque
instauravit funditus evertit vir doctus superius nobis laudatus.
CAPUT VI.
De tempore quo sanctus martyr passus existimatur,
due feruntur celebriores sententiæ: quarum altera
ejusdem martyrium anno 116, altera 107 consignat. Posterior priori præferenda videtur: adcoque ipso anno 107 currente, scriptæ ducuntur epistolė Ignatianæ: Acta vero martyrii, anno insequente 108 litteris mandata censentur.
Cæterum alii cordatiores critici pura et germana
eadem Acta esse statuunt, neque jure a quoquam
sollicitanda. Et illi quidem paucissima tantum in
iis vitio librariorum corrupta fuisse conjectant, ea
præsertim quæ ad annos imperii Trajani et consulum notationein spectant: hi vero, licet haud
emendatissimum vetustum hoc monumentum agnoscant, ad tempus tamen in eo signatum quod attinet, integrum esse ac genuinum decernunt. Unus
Grabius potiora horum Actorum capita velut sincera recipiens postremam partem omnino
spuriam et ab interpolatore quodam assutam arbitratur.
Hinc itaque ortæ variæ virorum eruditorum senIgnat. ad Rom., cap. 10.
Oudin. Comment. de scriptor. eccles., t. I,
p. 133.
Scalig. Animadv. in Euseb. Chron., ad anu.
MMCXXIII, pag. 207.
Heumann. Conspect. reip. litter., c. 7, § xLv,
p. 493.
Mamach. Originn. et antiqq. Christ., t. IV,
Ignatius occubuit. Has inter duæ celebriores circumferuntur: quarum altera martyrium illud anno
Christi 116, altera anno 107 illigandum statuit. Et
priorem quidem Pearsonius excogitavit propugna
vitque in dissertatione posthuma de anno quo S.
Ignatius a Trajano Antiochiæ ad bestias erat condemnatus, a Thoma Smitho in suam Oxoniensem
editionem Ignatianam primum conjectam. Pearsonio mox accessit Guillelmus Loydius in diatriba
ejusdem argumenti, quam edidit atque comproba·
vit Antonius Pagius eosque secuti sunt deinceps Grabius, Smithus et Lequienius Inhæret
autem hæc sententia Joannis Malalæ in primis auctoritati, asserentis quo tempore terræmotus
Antiochiæ accidit, imperatore illic adhuc agente,
martyrio coronatum esse S. Ignatium episcopum Antiochenum. Εμαρτύρησε δὲ ἐπὶ αὐτοῦ ὁ ἅγιος
Ιγνάτιος, ὁ ἐπίσκοπος τῆς πόλεως Αντιοχείας.
Istius vero terræmotus characteres hujusmodi profert paulo ante idem auctor: Επὶ τῆς βασιλείας τοῦ
θειοτάτου Τραϊανοῦ, ἔπαθεν Αντιόχεια ή μεγάλη, ή
πρὸς Δάφνην, τὸ τρίτον αὐτῆς πάθος, μηνὶ ᾿Απελ
lalu tŵ xal Aexeµáplw, II (leg. KI³) ħµépą, A., µɛτὰ ἀλεκτρυόνα, ἔτους χρηματίζοντος ΡΞΔ' κατὰ τοὺς
'Aveloxels. Divinissimo Trajano imperante, tertiam suam calamitatem passa est magna Antiochia
ad Daphnen sita, mense Apelleo sex Decembri, die
vicesima tertia, feria prima, post gallicinium, anno
æræ Antiochenæ clxiv, qui aimus cœpit a Kalendis Septembribus anni æræ vulgaris cxv.
Ille igitur terræmotus sub finem ejusdem anni
145 contigit, die scilicet subsequentis Decembris
vigesima tertia, in feriam primam incidente; Trajanumque ibidem hiemantem, teste Dione pene
oppressit. Cum autem idololatris in more positum
esset in Christianorum excidium calumnias struere,
illisque maxime omnium publicas calamitates passim ascribere, inde colligunt modo laudati critici,
auno 116 ineunte, Trajanum proximo vere in Parthos exercitum ducturum, în judicium vocasse
Ignatium, illustrem Christianorum in Syria doctorem, illumque palam Christum confitentem seque
de superstitione objurgantem, ad bestias damnatum
Romam duci jussisse: quo demum cum post longum
iter pervenisset, eodem anno 116 desinente, die 20
Decembris, ut ejus Acta testantur martyrio est
coronatus. Quibus positis, scriptæ sunt ergo epistola: Ignatianæ, ad mentem prædictorum eruditorum,
eodem anno æræ vulgaris 116, Actaque martyrii anno insequente 117 litteris consignata.
Posterior vero sententia, quam præ cæteris asp. 401-404.
Grab. Spicileg. SS. PP., tom. II, p. 22.
Pagi. Critic., ad ann. 107, § iv seq.
Lequien. Or. Christ., tom. 11, col. 701.
Malal. Chronogr. lib. x1, sub iuit., p. m. 117.
Dio, pag. 782.
Act. martyr. Ignat.
col. 581–582page 9 of 10
PG 5:581σπουδάζοντα ἐπὶ ᾿Αρμενίαν καὶ Πάρθους, Αὐδυναίῳ, τῷ καὶ Ἰαννουαρίῳ, ἐβδόμῃ ἡμέρᾳ, ε., οἱ τῇδε σατράπαι, καὶ βασιλεῖς μετὰ δώρων.... Παρθαμασίρην τὸν ᾿Αρμενίων ἐτιμωρήσατο. Ἐπεὶ δὲ πᾶσαν τὴν Ἀρμενίων χώραν είλε, καὶ πολὺ λοὺς τῶν βασιλέων τοὺς μὲν ὑποπεσόντας ἐν τοῖς φίλοις ἦγε, τοὺς δέ τινας καὶ ἀποθανόντας ἁμαχεὶ ἐχειροῦτο· τάτε ἄλλα ἐψηφίζετο αὐτῷ πολλὰ ἡ βούλη, καὶ Οπτιμον εἶτ᾽ οὖν Αριστον, ἐπωνόμασεν.ANDREÆ GALLANDII PROŒEMIA.
seruere viri doctissimi, Usserius, Tillemontius darum Historia Partbicam Trajani expeditiosque nuper Corsinius, anno Christi 107, Trajani x, S. Ignatii martyrium illigat, sincerisque
Actis Ignatianis inniti potissimum comperitur. In
his enim legimus Trajanum confecto bello
Dacico, imperii sui anno 1x, évváTY) ETSI TÝS AUTOU
fandɛlaç, festinanter Armeniis et Parthis bellum
illaturum, σπουδάζοντα ἐπὶ ᾿Αρμενίαν καὶ Πάρθους,
iter orientale suscepisse, sub finem scilicet præc.edentis anni 106; siquidem cum Trajanus, teste vel
ipso Joanne Malala mense Hyperberetæo sive
Octobri Roma digressus esset, proximo autem
mense Apellæo sive Decembri Seleuciam pervenisset, Antiochiam demum Syriæ ingressus est un
Αὐδυναίῳ, τῷ καὶ Ἰαννουαρίῳ, ἐβδόμῃ ἡμέρᾳ, ε.,
pepe, mense Audynæo sive Januario,
die septima, feria quinta, hora quarta matutina. ›
Ex quo feriæ quintæ, cum septima die Januarii
anno æræ Christianæ 107 concurrentis, charactere
colligit Usserius hoc ipso anno ineunte, a
Trajano Antiochiæ ad expeditionem Parthicam se
comparante, damnatum fuisse S. Ignatium; qui
proinde anno eodem labente, imperii Trajani x,
die Decembris 20, martyrium subiit: adeoque illo
ipso anno 107 currente perscriptæ ab eo fuerint
epistolæ, atque insequente 108 ejusdem martyrii
Acta evulgata. Apud Malalam quidem, sive ejus
inscitia sive librariorum oscitantia, in notatiouem
temporum cum imperii Trajani tum Ignatiani marlyrii menda nonnulla irrepsisse noscuntur: levi
tamen negotio ex iis emendanda, quæ Usserius, "
Chilmeadus aliique monuerunt: sive ut laudatus chronographus sibi constet, sive ut ejus dicta
monumentis vetustioribus, in primis vero Chronico
Easebiano, haud repugnantia comperiantur.
'
Ceterum quo hactenus enarrata reliquis Trajani
gestis in Oriente paria respondeant, duplicem ab eo
Parthicam expeditionem susceptam Tillemontius
jare conjecisse videtur cujus proinde sententiam nuper fuisse amplexus atque confirmasse validius perhibetur, vir politioribus litteris præstans
Eduardus Corsinius In eam quidem Dissertationem Corsinianam Dubia proposita per Erasmum
Froelichium elegantioris doctrinæ consultissimum
novimus quæ tamen laudatus vir doctus in
altera Dissertatione sibi diluenda sumpsit At
virorum criticorum arbitratui de hac erudita disceplatione judicio relicto, interim vero ad rem nostram quod attinet, ipsummet Corsinium juverit sic
lequentem audire: Vaillantius, inquit, in ArsaciAct. martyr. Ignat., cap. 2.
Malal. Chronogr. lib. xi, sub init., pagg. 115,
Usser. not. 6, in martyr. S. Ignat.
Chilmead. ad Malal. lib. xi. nott. 23, 29,
pag. 35.
Tillem. Hist des Emper. tom. If, not. xvII,
sar Trajan. pagg. 505–509. Id. Mém. eccl., tom.
11, pagg. 195, 579, 583.
Corsin. Dissert. de Minnis. numm., pag. 6
Seqų Liburni 1754.
nem anno solum U. C. 865 susceptam putavit;
quemadmodum sane Loydius Fabrettus
Norisius Pagius Basnagius aliique
plurimi Parthicum hoc iter post sextum consulatum, anno U. C. 865, a Trajano Romæ susceptum
contigisse contendunt. Tillemontius vero quo
certe nemo subtilius atque accuratius hanc temporum rerumque gestarum seriem exploravit, Baronii
ac Petavii vestigiis insistens, Parthicam hanc Tra -
jani Cæsaris expeditionem exeunte anno U. C. 859
contigisse demonstrat. Ut autem omnia quæ a Norisio cæterisque proposita fuerant, accurate explicari simulque componi possint, Tillemontius ipse
observavit quod duplex Trajani in Orientem iter
distingui debet: ut in primo quidem Trajanus Armeniam ac Mesopotamiam in Romanæ provinciæ
formam redegerit Parthiæque regnum Chosroi reliquerit in secundo vero Parthis ipsis, expulso
Chosroe, regem alium concesserit. ›
Ac certe quidem Trajanum Armenia jam pridem
recepta Romam rediisse, iterumque Roma in Orientem profectum esse, ex nummis etiam ostendi posse
putaverim, si cum Dionis Historia conferantur.
Siquidem scriptor ille cum dixisset, Armeniam a
Trajano Cæsare sine prælio receptam Romanoque
populo tributam esse, mox subdit: 'Azńrtwr avtý
οἱ τῇδε σατράπαι, καὶ βασιλεῖς μετὰ δώρων....
Παρθαμασίρην τὸν ᾿Αρμενίων ἐτιμωρήσατο. Ἐπεὶ
δὲ πᾶσαν τὴν Ἀρμενίων χώραν είλε, καὶ πολὺ
λοὺς τῶν βασιλέων τοὺς μὲν ὑποπεσόντας ἐν
τοῖς φίλοις ἦγε, τοὺς δέ τινας καὶ ἀποθανόντας
(legendum puto ȧzórtaç, ut hi postremi veluti absentes a prioribus qui Trajano occurrerant, distinguantur) ἁμαχεὶ ἐχειροῦτο· τάτε ἄλλα ἐψηφίζετο
αὐτῷ πολλὰ ἡ βούλη, καὶ Οπτιμον εἶτ᾽ οὖν
Αριστον, ἐπωνόμασεν. Satrape qui regionem tene
bant, regesque cum muneribus ei occurrerunt.
Parthamasirem Armeniorum regem punivit; captaque universa Armeniæ regione, reges qui deditionem
fecerant, in amicorum numero habuit; quosdam
vero etiam absentes absque pugna cepit: eique tum
alia plura decrevit senatus, tum præsertim Optimi
cognomentum concessit. Itaque ex Dione et Zonara
queque, Optimi nomen tunc primum Trajano Cæsari Romæ concessum fuit, cum is Armeniam expulso Parthamasiride cæterisque regulis ɔmr.ino
sublatis occupasset: ideoque cum in nummis pluribus Romæ percussis Optimi nomen Trajano tributum occurrat, in quibus ipse Consul v voca-
Froelich. Dub. de Minnis., etc. Vienuæ Austr. 1754.
Corsin. Dissert. in qua Dub., etc. Romæ 1757.
Vaillant. Arsacid. hist., p. 305.
Loyd. De Ep. Ignat.
Fabrett. De col. Trujan., p. 290.
Noris. Epist. Consul., p. 72.
Pag. ad ann. Chr. 105, § 11 seq.
Basnag. Annal. eccl., ad ann. 112.
Tillem. Hist. Impp. in Trajan., art. xxviii,
et not. xvII, p. 509.
col. 583–584page 10 of 10
PG 5:583υπατευόντων παρὰ Ρωμαίοις Σύρα καὶ Σενεκίου τὸ δεύτερον,PROLEGOMENA.
protuli ut vexatis adeo Ignatii martyris Actis bine
etiam splendor ac præsidium accederet, ostendi jam
poterit quod duplex Trajani in Orientem profectio
agnosci debet ut in prima quidem Chosroi placatus obsides solum ab illo receperit, solaque urbe
Nisibi Batnisque ceptis Parthici nomen obtinuerit;
in altera vero, cum Chosroes aut a Parthis ipsis
expulsus foret, aut fildem Trajano obstrictam violasset, Parthis ipsis novum regem constituerit. ›
Hactenus vir ille doctissimus. Neque omitas velim
quæ Pearsonianæ sententiæ patronis baud ita pridem opposuit Baraterius Si enim ea cum
Tillemontii et Corsinii placitis componantur, res ev
tandem deducitur ut omnino confecta esse videatur;
ac proinde nemo in posterum de Actorum Ignatiani martyrii sinceritate jure dubitare possit.
tur dubitari certe vix poterit quin Trajanus etiam Græcisque nummis, quos eo libentius hic
Armeniam subegerit, atque Optimi nomen obtinuerit ante annum U. C. 865, quo sextum consulatum
Romæ suscepit. Ita quoque, cum in nummis
aliis Optimi titulus observetur, simulque Proſectio˝Augusti memoretur; facile exinde apparet
Trajanum, etiam post subactæ Armeniæ tempus
atque Optimi nomen ipsi tributum, aliquando Roma
discessisse: quod fieri certe vel explicari non posset,
si semel tantummodo adversus Armenios ac Parthos
anno U. C. 865 Roma profectus in Oriente obiisset.
‹llæc ipsa quoque Trajani expeditio ante annum
U. C. 865 suscepta, pulcherrimo Antiocheno nummo
confirmari poterit in quo perspicue legitur:
AHMAPX. EZ. YHAT. E. Tribuniciæ potestatis,
Consul v. Etenim si nummus ille tum cusus fuit
cum primum Trajanus Antiochiam advenit, ut cl.
editor existimavit, perspicuum fiet Trajanum in
Orientem ante consulatum sextum, adeoque ante
annum U. C. 865 concessisse: quemadmodum sane
perspicuis temporum characteribus adventus ille
Antiochiam in Malalæ Historia anno U. C.
860 tribuitur; atque in Actis S. Ignatii martyris
perspicue discrteque legitur, quod martyr ille nono
Trajani imperantis anno, Sura et Senccione consulibus, hoc est anno 860, ineunte Januario mense,
Trajano Antiochiæ degenti, atque in Armenios et
Parthos moventi oblatus fuit. Denique eximius alter
Trajani nummus habetur in quo Cæsar ipse
АРІСТ. СЕВ. ГЕРМ. ДАК. ПАРО. Optimus, Аиgestus, Germanicus, Daccius, Parthicus appellatur,
simulque decimus imperii ipsius annus expressus
conspicitur. Ergo anno U. C. 864, in quem decimus
imperii annus incurrit, Trajanus jam Optimi, atque
a militibus saltem Parthici nomen acceperat: ideoque Parthicum iter ab illo susceptum ad annum
U. C. 859 referri debet.
‹ Itaque non ex scriptoribus solum quos Tillemontius accuratissime exhibuit, sed ex Latinis
Vaillant. tom. II, pag. 121.
Ibid. et tom. I, pagg. 47, 49.
Gesn. Tab. I, n. 78.
Vaillant. tom. II, pag. 127.
Malal. Histor. lib. xt, init.
Gesner. Tab. Lxxx n. 11.
Barat. Disquis, chron. de success. antigo.
Jam vero ad eam difficultatem enodandam quæ
peti solet ex iisdem Actis, ubi S. Ignatii martyrium
consignatur υπατευόντων παρὰ Ρωμαίοις Σύρα καὶ
Σενεκίου τὸ δεύτερον, Coss. apud Romanos Sera el
Senecione 11, cum ex Fastis constet anno æra
Christianæ 107, Senecionem Iv, et Suram 111, COúsules processisse; plura præter Usserium profert
accuratissimus Tillemontius Quibus addere
præstat quæ in veterem eorumdem Actorum interpretem erudite observavit præsul amplissimus
Franciscus Blanchinius Verum in his diutius
immorari, instituti nostri ratio non patitur.
nus
Hic tantum lectorem monituin volumus,
quidem sententiæ a Pearsonio aliisque propuguată
primum adhæsisse, anno 116 epistolas Ignatianas
illigantes, dum illas typis excudendas curabamus;
sed re deinceps attentius inspecta, nunc demum
alteram sequendam ducimus, quandoquidem validioribus argumentis confirmata esse nobis videtur·
ut proinde anno currente 107 easdem epistolas a
S. Ignatio perscriptas, ejusque Acta martyrü anno
insequente 108 litteris mandata existimemus.
Episcopp. Romm., cap. 7, § 4, pag. 84 seqq.
Almelov. Fasti coss., p. 132, alii.
Tillem. Hist. des Emper., tom. II, nott. xvii,
XIX, pagg. 506, 510.
Blauchin. præfut. ad Anast. Biblioth., wm. I,
$ 19.