dr vit▲ ET CONVERSATIONE BEATI JOANNIS CHRYSOSTOMI, EPISCOPI CONSTANTINOPOLIS. 800*8*80x CAP. I.· Dona Dei, alia quidem sunt, ut videtur, communia et indivisa, optime frater Theodore: alia vero communia et divisa. Horum tertia sunt, quæ neque communia, neque divisa seu indivisa, sed pro pria, data secundum præcipuam gratiam iis quibus data sunt. Diaconus. Age, dic nobis uniuscujusque generis ordinem; probabiliter enim præfatus es. Ep. Quæ natura bona sunt, sine quibus vita (molesta) impia est, communia et indivisa. Diac. Quomodo, Pater? Ep. Primo quidem Deus universi cum unige aito ipsius Filio et Spiritu sancto communis est et in divisus: unicuique enim licet, qui voluerit, sine ullo negotio ipsum totum contemplatione complecti. Dein de post Deum divinæ Scripture, et supermundane virtutes. Præterea cœlum, sol, luna et omnis astro rum chorus, et ipse aer, communia sunt et indivisa, utpote omnia omnium. Intra hæc nobis consistat indi visorum genus. Erat etiam aliquando terra communis et indivisa simul cum aquarum fluentis: ex quo vero avaritiæ ardor voluptariorum mentes occupavit, gra viora terræ et aquæ elementa divisa sunt. Diac. Clara admodum sunt, quæ dixisti: rationem autem secundi generis divisorum adimple. EP. Necesse est non re linqui imperfectum argumenti contextum. Aurum igitur et argentum et omnis metallica natura, præterea liguaria materies, et ut uno verbo dicam, quæcumque media sunt, communia quidem sunt, sed tamen di risa: neque enim cuivis, ut ipsi libet, tota penitus in potestate sunt. Diac. Evidens adhuc et hic sermo. ŝed dubito ne circa tertii donorum præcipuorum ge peris demonstrationem deficias, qui promiseris os tendere, quod aliqua sint quæ neque communia sunt neque divisa, sed propria secundum privilegium eo rum qui digni fuerint eo munere. Imposito autem fine sermoni huic, edissere nobis unde venisti, et ea quo rum veritatem scire desideramus. Ep. Si in me quidem id situm est, et si eorum quæ scire aves, notitiam habeo, non detrectabo, nec quidquam abscondam debitum promissi sermonis, ut opinor, pro viribus exsolvam. Virginitatem igitur et cæteram castimo niam indivisa reperies: non enim sunt e genere com munium aut dividuorum, quoniam non quicumque vult, etiam virginitatein servat, sed qui potest: nam plurimi corum qui matrimonio juncti sunt, cupiunt ipsi quidem, sed non assequuntur, quia conjugio præ occupati sunt. Quemadmodum in Olympicis certami nibus præco vocat qui certare velit, coronat autem eum qui vicerit,: sic et in castitate, ut dicit Evange lium. Cum enim Petrus Servatori respondisset: Si eq cst causa viri cum uxore, non expedit uxorem ducere (Matth. 19. 10. 11): ad quæ dixit Servator: Non omnium est capere verbum hoc, sed quibus datum est. Vides quod non omnibus, sed quibus datum est? MAC. Putabam ægre expediturum te quæ sint præcipua dona, sed profecto et fortiter et Scripturæ testimonio nobis persuasisti. EP. Si hacc perspicua tibi sunt, re liquis testimoniis exornabo sermonem, ut qui mente pravi sunt, his persuasi, desinant rapere, quæ capers non potuerunt. Nam invenimus sacerdotium quoque in divinis Scripturis neque commune esse neque divi duum, sed illorum proprium qui eo digni sunt, sient admonet Hebræos excelsæ ille mentis Paulus, di cens: Non enim qui sibi accipit honorem, sed qui voca. tur a Deo (Hebr. 5. 4). Sic et Aaron, ait, non seipsum gloriatus est esse pontificem. Nam cum sexcenta essent millia hominum, et multi ex illis zelum Dei haberent, unus declaratus est Aaron, quem a Deo assumptum fuisse pontificem, miraculum virgæ, quæ nuces pro duxit, multitudini persuasit (Num. 17. 8). Plerique vero bonorum onīnium ignari, vanæ gloriæ stimulo icti, sacerdotium inter communia et divisa esse opi nati, a semetipsis electi, rem illam involant, dignum su:e vesaniæ finem nacti, dum ipsam synagogæ suæ terram temeritatis testem faciunt. Dathan enim et Abiron (Num. 16. 32) cun sacerdotii dignitatem meretriciis quibusdam oculis concupivissent, cum omnibus sectatoribus suis terra absorpti perierunt, synagogam suam sortiti extemporale sepulcrum. Post hos Oza, superiorum immemor, eadem cupidi tate abreptus, rem eam expetivit. Cum enim quadam die arca in plaustro veheretur (2. Reg. 6. 6), forte accidit ut qui eam trahebat vitulus, succussam dis turbaret. Oza igitur qui sequebatur, manu apprehen dit, non passus eam subverti. Ut autem vidit Deus, idque ipsi non placuit, quoniam ex eo temerariis consuetudo oriretur Arcæ attrectandæ: prohibuit, Oza ad mortem usque percusso, docens posteros a si mili temeritate desistere. Ac tandem longo interjecto tempore, post Christi adventum, Simon Magus do pago Getilion, adversorum veritati dogmatum artifex, vafer ille in improbitate, superiorum panas veritus, arte tractat scelus: ne similia si sevisset, paria me teret. Igitur ovina pelle lupum tegens, blande ad apostolos accedit (Act. 8), cum aureis nummis, ut ne rapcre videretur quod pessime studebat eniere: ea dicens quæ et Ipsum et omnes qui eum imitantur,