PG 47John Chrysostom
On the Life of St. John Chrysostomapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

gregant. Illi cum venissent, juxta canonum ordinem communicarunt cum Joanne, ne eadem quæ prius committerent. Quod ubi rescivere principes, ægre tulerunt eorum cum Joanne communionem. Et Theo dorus quidem, Tyanorum episcopus, vir ornatus, Intellecta conspiratione ex his quæ ad ejus aures venerant, ne Theophili temeritatem sequeretur, in salutatis relictis omnibus Ecclesiam suam repetiit, longum vale dicens Comitatui, suamque provinciam pietatis muro permuniens, ad finem usque in commu one fidelium Romanorum perseverans; de quibus Paulus testatur: Fides vestra in universo mundo an nuntiatur (Rom. 1. 8). Pharetrius autem, episcopus Caesarea quæ est ad Argæum, supra modum formi-, dans, ut larvas pueruli, sua civitate ne egressus quidem, per literas cum adversariis Joannis consen tit, quamvis non vocatus in medium, inepte in episcopatu sese gerens, meliorum inscitia. Denique Leontius, Ancyra Galatiae episcopus, conjunctus est cum Amnionio, episcopo Laodicea adusta, et com bustam reddidit Ecclesiam. Hi non solum victi prin cipum minis, sed e contrario Imperialium donorum spe decepti, in secunda Synodo improbam senten tiam Acacio et Antiocho suggerunt, ut valeret Theo phili non juridicum judicium, et nullo modo locus daretur Joanni defensionis, allegatione canonum a Theophilo missorum, quos composuerant quadraginta de Arii communione, qui sic habent: Si quis epi scopus aut presbyter jure aut injuria depositus, per se redeat ad Ecclesiam absque Synodo, talis non ha beat amplius locum defensionis, sed absolute expel latur. Et hic quidem canon ut impius ab impiis edi tus, in Sardicensi Concilio a Romanis, Italis, Illyriis, Macedonibus atque Græcis abrogatus est, ut melius ne ipse nosti, o'magni nominis Theodore, quando Liberius aut Julius, Constantis principatu, Athana sium in communionem admisit, et Marcellum Galatam, propter quos et hic canon factus fuerat. Ammonius tamen et Leontius, par admirabile, conjuncti Acacio, Antiocho, Cyrino Chalcedonensi ac Severiano, in gressi sunt ad Imperatorem, monituri evocandos esse ex parte Joannis decem episcopos, (erant autem plures quadraginta), ad conciliandam canonibus au ctoritatem; aliis quidem contendentibus orthodoxo rum eos esse, aliis autem Arianorum esse demon strantibus. Ingressi autem Elpidius, episcopus Laodi cea Syriæ, senex et mente ét canitie, atque Tran quillus, suadebant Imperatori non oportere indicta causa ejici Joannem. Neque enim prius depositus fuerat, sed ejectus a Comite, neque per se redierat, sed jussú tuæ pietatis, misso ad id notario: et quos nunc proferunt canones, hæreticorum eos esse osten dimus. Cum autem Joannis adversarii inordinate altercari persisterent, alii quidem contentiori voce, alii tumultuoso pectoris motu impudenter agitati coram Imperatore: canonum scientissimus atque ob servantissimus Elpidius, modica facta quiete, veluti malacia, leniter Imperatori dixit: Imperator, ne diutius mansuetudinem tuam vexemus, sed unum id fiat; subscribant fratres nostri Acacius et Antiochus, ejusdem esse se fidei ac eos qui canones ediderunt, quos tanquam ab orthodoxis editos proponunt: et soluta controversia est. Imperator animadversa pro positionis simplicitate, subridens dixit Antiocho Nihil isto mihi videtur utilius. Erat autem omnium quæ acta sunt insous Imperator, aliis mutantibus quæ bene constituta erant. Vertigine igitur acti, atque in se conversi qui cum Severiano erant, instar aquæ instabilis, ob id quod fuerat prudenter ab Elpi dio dictum, et Imperatoris judicio comprobatum, obticuerunt facie livescente: angustiis tamen loci constricti, etiam nolentes promittunt subscribere. Sic egressi, promissum quidem non implent, utpote involuntarium, metuentes ne vincerentur; machin 1 bantur autem quo pacto expelleretur Joannes. Dum hæc sic atque alia aliter geruntur, novem aut decem menses præterierunt, cum Joannes episcopus ad junctis quadraginta duobus episcopis conventus ageret, et populus magna cum animi alacritate ejus doctrina frueretur. Solet enim vanæ gloriæ expers animus, in afflictionibus jucundiorem et potentiorem sermonem effundere. Interea effloruit Dominicum jejunium, in star veris post annum adveniens. Ingressus igitur privatim cum suis Antiochus, sic de Joanne Impe ratori locutus est, tanquam is jam victus esset, ut imminente Pascha juberet ejici. Imperator cum ab illis urgeretur, iis utpote episcopis fidem necessario adhibuit. Qui enim vere presbyter aut episcopus est, mendacium non novit. Ea enim nomina carlestis regionis sunt, cum sit Deo nihil antiquius, nihil quod vigilantius inspiciat: nam Deus in omnia inspicit et contemplatur. Igitur episcopus aut presbyter, ut nominum, sic et rerum particeps esse debet. Joanni ergo denuntiat Imperator ut Ecclesia egrediatur. Ille renuntiat: Ego a Deo Servatore accepi Ecclesiam hanc, ut curam geram salutis populi, nec possum eam relinquere. Si autem id vis (ad te er.im civitas pertinet), vi me ejicito, ut deserti ordinis excusa tionem habeam tuam auctoritatem. Ita cum ve recundia quadam mittentes ex palatio, cum expu lerunt, jubentes interim ut in domo episcopali maneret, divinæ iræ eventum aliquem exspectantes ut, si quid ipsis triste accideret, citius illum Ecclesie redderent, et Deum placarent: sin minus, ut rursus insidias struerent, veluti Pharao Moysi. Interea venit magni sabbati dies, quo Servator crucifixus exspo liavit infernum: rursumque illi denuntiant, ut eccle sia egrederetur. Rescribit ille quæ consentanea erant. Cæterum veritus Imperator diei sanctimoniam et mo- ¦ tum civitatis, accersit Acacium et Antiochum, ipsis dicens: Quid facto est opus? videte ne non recte consulueritis. Tunc generosi illi et supra modum ma gnanimi dixerunt Imperatori: Imperator, in caput nostrum sit Joannis depositio. Ultimum subsidium, qui cum Joanne erant episcopi quadraginta, sacri je junii diebus numero pares, adierunt Augustum atque Augustam in martyriis, orantes cum lacrymis ut Christi Ecclesie parcerent, maxime propter Pascha

Page scan enlarged

Notebook

Full View