gillari confessionem scripsit. Et cernere erat divinitus immissam iram, variis pœnis bellum inferentem. Qui quidem animarum medicum et delinitorem exacerba rant, atque Dei interpretem a salutis officina dimo verant, corporum medicis ad vexationem tradebantur qui dolorem quidem solitis remediis augebant, salu tom ɔukɛm non procurabant. Quis enim medebitur ei, qui a Deo punitur? ut ait propheta: Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi (Psal. 87. 11)? Sic omnes Ecclesiæ ture pacis adversarii perierunt, Do mine. Cæterum fertur sepulcrum Ammanii monachi horrorem febris expellere. Sepultus vero est trans mare in martyrio Apostolorum. Porro episcopus Dioscorus, qui, ut dicunt, plurimum Deum precatus fuerat, ut aut pacem Ecclesiarum videret, aut morere tur, morte dignus habitus est, quoniam mundus pace di gnus non erat: et sepultus in martyrio, quod est ante portam: ita ut plurimæ mulieres, omissis per sanctain martyrem juramentis, per preces Dioscori jurarent. De reliquis autem monachis multus mihi sermo con sumeretur in narrando: et tu fortasse ad alia festinas, o vir tui nominis, Theodore. Diac. Et quis adeo in felix, ut narrationibus de virtute locum non præbeat? Dic igitur, quæso, et quocumque rationabili sermone animum meum a secularibus cogitationibus abducito. EPISC. Est igitur alter Hierax profano quidem nominalus nomine, spiritalibus autem-moribus exornatus: qui primum quidem extra totam Ægyptum et Thebaidem in montem Porphyriten solus secesserat, et quidem sine ullo hominis afflatu, quatuor annos perseveravit, solis contentus virtutibus ad solatium: postea in solitudine Nitria viginti quinque annos egit cum supradictis Patribus. Huic dæmones instantes, ut ipse nobis narravit, longævam vitam promittentes, a pro posita spe ipsum dimovere studebant, transforman res se in angelos lucis, dicentes: Quinquaginta annos adhuc victurus es: quomodo in eremo perdurabis? Hie autem sapienter per fidem respondit, dicens Contristastis me, brevius propositi mei tempus di centes: ducentorum enim annorum apparatum mihi in eremo instruxeram, Quod ut andierunt, ululantes discesserunt. Et hunc ipsum, quem dæmones non commoverant, diuturnum ei vitæ tempus promitten tes, ut virum in desidiam pertraherent, Theophilus papa Principis edicto migrare jussit, et ad talem redegit necessitatem, ut ad Comitatum iret: qui nunc post mortem Ammonii, rursum desertissi mam solitudinem repetiit, aratri evangelici veritus parabolam (Luc. 9. 62). Alius rursus presbyter Isaac nomine, discipulus Macarii, qui fuit disci pulus Antonii, solitudinis amantissimus, quinqua ginta annos agens, Scripturain omnem memoriter tenens, cerastas serpentes in manibus sine peri culo portans, ex matris utero virge, cum septennis solitudinem incolere cœpisset, post quadraginta arnos, cum prædictis, a Theophilo Papa, veluti cribro, excussus est. Alter Isaac presbyter, et ipse discipulus ac successor Cronii presbyteri, di scipuli ejusdem Antonii, Scripturarum et ipse pe ritus quam qui maxime, hospitalis si quis alius, adeo ut præ summa humanitate hospitium in eremo construxerit ad refrigerium ægrorum monachorum et peregrinorum, ad invisendos beatos Patres illuc advenientium (dicitur autem ab omni ira alienus), trigesimum annoin cum egisset in secessu, una cum his vexatus est. Ex his autem Isaac prior centum et quinquaginta sub se monachos habebat: cujus disci pulos septem aut octo episcopos constituit Theophilus, dum Theophilus, hoc est, Dei amans, esset: alter autem ducentos et decem: cujus etiam discipuli plu rimi episcopis annumerati sunt. Ili sunt, quos nu dius tertius memoravimus Isidori presbyteri causa a Theophilo Papa ejectos ex eremo. Hi sunt, quos sacerdotes et diaconi despexerunt; et quos in viro rum confusionem virilis mulier suscepit, atque in episcoporum condemnationem. mulier diaconissa hospitio excepit; cujus laus in Ecclesiis multarum rerum causa celebratur: Samaritanum illum, qui cumque tandem ille sit, imitata, qui a latronibus vulneratum,· semivivum in descensu Jericho inve niens, proprio illum imposuit jumento, et ad stabu lum usque tulit, atque humanitatis oleum cum ad stringente vino permiscens, vulneribus medicinain fecit. Et hæc quidem de istis dicta sint. Quantam au tem et pecuniarum et prædiorum copiam pauperibus distribuerit, non mcum est dicere, sed corum qui bene ficium acceperunt: exsul quippe cum essem, ei oneri non fui. De ea vero audi quid præclarius. Parentibus orbata, viro conjuncta cum esset, ita Deo volente, re 'rum omnium præscio et humanos eventus prævidente, vix viginti menses carnis voluptati, quæ omnibus imperat, servivit, cum maritus ejus naturæ debitum cito persolvisset. Dicitur autem nunc etiam et virgo esse. Quar. enim potuit apostolicæ legi servire: Volo adolescentiores viduas nubere,matres familias esse (1.Tim. 5. 14); ea quidem non sustinuit; tamen cum genera et opibus, atque cognitione plurium scientiarum, neo non ingenio liberali et forma atque ætatis flore exor nata essel, secundi conjugii laqueos, capreæ instar, andacter, transiliens. Justo enim lex posita non est, sed jugum detrectantibus, profanis, et iis qui libidine expleri non possunt (1. Tim. 1. 9). Contigit autem per quamdam Satanæ invidiam, ut ejus præmatura vi duitas delatione ad Theodosii Imperatoris aures per veniret, qui eam Elpidio cuidam, cognato suo, Ili spano, in matrimonium dare cupiebat. Hic cum eam multum orasset, nec quidquam ab ea impetrasset, dolore affectus est, significante illa: Si me voluissot Rex meus cum viro vivere, virum mihi non abstulis set: quoniam autem me conjugalis vitæ minime ido neam cognovit, nec posse viro placere, et illum e corporis vinculis liberavit, et me a gravissimo jngo atque a viri servitute eripuit, suave suum castimoniæ jugum menti meae imponens. Post hoc responsUM jubet Theodosius Præfecto urbis, ut ejus bona serva❤ rentur, usquedum triginta ætatis annos explesset.Qui statim post Imperatoris mandatum, eousque eam vexavit, incitatus ab Elpidio, ut ne faculiatem quie