DE VITA S. JOANNIS CHRYSOSTOMI NOBIS ADORNATA. Nihil magis opportunum ad vitam S Jo. Chryso stomi accurate conci nandam, quam ejus opera, ubi innumeva pene occur nt ab aliis scriptoribus non memorata. Palladius quoque in Dialogo sug historico non pauca suppeditat, quæ alibi frustra quæreres His addendi Socrates, Sozomenus etTheodoretus, necnon Photius circa ea maxime, quæ ad Syrionum in Quercu pertinent. Aliunde item quædam ad idem argumen tumn spectantia expiscari possumus. Iis usus auctori bus Vitain ejus Gal ico vulgari idiomate scripsit Her mantius, atque omnes inferioris ævi scriptores, qui Vitam Chrysostomi adornaverant, accuratione et di 1 gentia longe superavit. Post illum vero vir cl. omni exceptione major, Tillemontius, ut aliorum vitam sanctorum summo studio et labore descripsit, ita in tanti de etoris vita nihil neglexit eorum, quæ in hujus modi opere aliquid possent afferre momenti. Si quid vero diflicultatis in ejus referendis gestis occurrat, in _notis suis ad calcem libri positis omnia minutatim explanat, ne quidquam prætermisisse videatur. Hoc præcipue scriptore usus sum, cum maxime vel dicta, vel gesta Chrysostomi aliquid præ se ferunt obscuri tatis, quod sane plerumque accidit: fateorque tamen me non semper tanti viri sententiam amplexum esse in nonnullis etiam illum a recta via declinasse com peri. Cum enim longe plus temporis in legendis, La line vertendis, explorandis Chrysostomi operibus, quam ille, consumpserim,quædam deprehendi,in qui bus ille vel in temporis supputatione, vel in rerum gestarum ratione, a recto tramite deflexerat: eaque de re lectorem quandoque monui, cum ea tamen, quæ tanto viro debetur, observant a. Quia in hac postrema Chrysostomi Operum colle ctione bene multa sunt, quæ numquam lucem vide rant; hinc etiam non pauca hactenus ignota ad vitam tanti doctoris pertinentia decerpsimus, maxime vero ex undecim illis Homiliis novis in tomo XII cusis, quæ ad historiam illius temporis multum conferunt, vide licet a postrema parte anni 398 usque ad dimidium anni sequentis 399: de quo temporis spatio in his ho miliis quædam referuntur scitu dignissima et ante hac ignota, quæ apud alios scriptores frustra quære res.Hæc omnia in ea quam damus Doctoris Vità accu rate, quantum potuimus, scripto consignata reperies, NUNG PRIMUM ADORNATA, ET MULTIS AUCTA ANTEA IGNOTIS, QUÆ EX DUODECIM HOMILIS Joannes Antiochenus nobilibus ortus est parenti bus. Ejus pater Magister militum Syriæ fuit, nomine Secundus; mater Anthusa (Pallad. Dial. p. 40 ). No men patris et matris non modo Georgius Alexandri nus refert (Georg. Alex. p. 159), sed etiam Socrates (Socr. l. 6. c. 3). Quapropter merito rejicitur Cani sius (Canisius l. 2, p. 887), qui putat Joannem no strum sanctæ illius et strenuæ mulieris Publiæ, quæ sub Juliano Apostata floruit, filium fuisse. Natu ma jorem sororem habuisse narrat Palladius, cujus no men non memorat. Amita quoque ipsius fuisse dicitur Sabiniana, de qua pluribus agetur ad annum 405 (Pullad. His. Luus). Explodendus autem Georgius Alexandrinus, qui narrat ortum illum esse ex parentibus gentilibus, deo rumque cultoribus, et postquam ipse Joannes bapti zatus fuerat, et patrem et matrem ejus Christianam amplexos esse religionem (Georg. Alex. p. 59. b. c.) Nam Joannes 28 annos natus baptizatus fuit. Pater autem ejus, dum in cunabulis esset Joannes, mortuus est: ex narratu vero matris liquet illos ante ortum Joannis Christianos fuisse. Natus autem esse pu atur anno 347 (De Sacerd. t. 1. col. 624, 1. 23. et sqq. Cfr. t. 1. col. 601. l. 10. et sqq.). Hæc est sententia Blondelli, Hermantii et Tillemontii. Qui vero annos solum 52 et duos menses vixisse dicunt, natum dicant oportet anno 555: quod certe pugnaret cum vera hi storie serie et narratione: exque notis temporum quas infra dabimus, nullo modo stare posse comper tum erit. Viginti annorum erat mater, quando conjux ejus illam vidu:m et Joannem tenellum reliquit. Anthusa vero apostoli monitis roborata, etsi junior adhuc erat, a secundis nuptiis abstinuit: instituendo autein et educando Joanni nullam non adhibuit operam; nihil quod ad ejus profectum, tum in liberalibus tum in Christianis disciplinis, opportunum esset neglexit. Quod quam felicem exitum habuerit, res ipsa decla ravit. Neque tamen illa rei familiaris curam depo suit; imo vero ita omnia temperavit, ut ex sua dote suisque facultatibus abunde sibi et filio sumptus sup peditaret, paternasque opes et bona omnia filio ser varet intacta. Joannis dotes el mores. Egregiæ indoli ita profuit educatio hujusmodi, ut statim a principio animi tanti dotes eminerent. Erat Joannes divinarum rerum stu dio incensus: et ubi semel veritatem, justitiam et of ficii debitum apprehenderat, ita constans et intrepi dus erat, ut a nonnullis, qui vel ad intimam ejus phi losophiam non penetrabant, vel erga illum male erant affecti, ut protervus et arrogans haberetur. Ad iram pronum fuisse dixit quidam (Socr. l. 6. c. 5); sed ex corum numero ille est, qui ad judicia probe ferenda Hou assuefactus, fervorem in rebus divinis ut iracua diam habuerit. De animo ejus ad iram magis, quam ad verecundiam prono, học ex alterius testimonio re
fert Soerates, qui pergit et ait: «Et of vitæ sancti moniam non ita cautus circa futura; ob simplicitatem vero aditu facilis. Immodica etiam dicendi libertate in colloquiis utebatur. Et in docendo quidem multum juvabat ad informandos auditorum mores; in congres sibus vero arrogantior videbatur iis qui ipsius animum non Hoverant. › Hæc fortassis acerbiora videbuntur esse iis qui Chrysostomi eloquentiam et animi magnitudinem mi rantur: verum in sanctis illam agendi varietatem ob servamus. Alii namque divinarum rerum studio in censi, non habita temporum personarumque ratione ad mores informandos feruntur ardentius: alii ut dissolutos compescant mores doctrina simul utuntur el arte. Oratoriæ arti et philosophiæ dat operam. In elo quentia et oratoria arte doctorem habuit Libanium, in philosophia vero Andragathium, narrante Socrate (Pallad. p. 240. Socr. l. 6, c. 3). Licet porro ante quam vigesimum annum attigisset, de capessenda vita monastica sæpe cogitaret, abductus, ut videtur, ab oratoriæ artis et philosophiæ studio, theatrales ludos frequentare cœpit, et in foro oratoriam artem exercuit. Declamationes habuit multas (Isid. Pelus. lib. 2. epist. 42), unamque misit Libanio in laudem imperatorum concinnatam, quam ita celebrat Liba uins: ‹ Cum magnam tuam et elegantem orationem accepissem, viris quibusdam eam legi, qui orationi bus dant operam: quorum nullus erat qui non salta ret, clamorem ederet, eaque omnia faceret, quæ bo mines admiratione perculsi facere solent. Ego igitur voluptate affectus sum, quod ad forensem artem ex hibendam demonstrationes quoque adjungas. Atqui et te beatum prædico, qui ad hunc modum laudare queas; itemque eos qui talem præcconem nacti sunt; hoc est et patrem, qui Imperium dedit, et filios qui acceperunt. › Neque mirum videbitur iis qui vel extemporales Chrysostomi nostri orationes laudant et celebrant, si oratio isthæc, quam arte et urbanitate limaverat, Li banio cæterisque oratoribus ita placuerit. In iis vero etiam, quas studio multo concinnat, nulla umquam suspicio apparitionis et artificiosæ diligentiæ nascitur, quod est oratoris summi munus. Quæ vero narrat Chrysostomus in libro ad Viduam juniorem T. I, col. 601, de Libanio forsan intelli genda videantur. Ait ille doctorem suum, qui admo dum superstitiosus erat atque gentilis, quosdam in terrogasse cujusnam filius esset Joannes. Responde runt illi, Viduæ cujusdam esse filium. Tum ille quæ sivit, cujus ætatis esset mater, et a quanto tempore vidua esset. Reponunt illi quadraginta annorum esse matrem, et jam vigesimum viduitatis annum agere. Tunc exclamat ille: Papæ, quales mulieres apud Christianos sunt! Tanta, pergit Chrysostomus, non modo apud nos, sed etiam apud gentiles viduitatis Laus est et admiratio. Narrat Georgius Alexandrinus, Joannem nostrum juvenili ætate florentem, Athenas se contulisse, ut ne quid in studio disciplinarum retro relinquerei; atque in ista urbe ita profecisse, ut omnes omnino superaret, in seque concitaret Atheniensium invidiam. Verum hæc narrat unus ille Georgius fabulator, quem monet Photius omnino despiciendum esse, quando scilicet ea refert, quæ a cæteris scriptoribus ævo Chry sostomii proximis, non memorantur. Basilio juvene ad pietatem pristinam revocatur. Erat porro illi cum juvene quodam, cui nomen Basi lius, arcta colloquiorum societas (De Sacerdotio l. 1. c. 4) qui Basilius Christianis imbutus præceptis, et ad perfectius vitæ genus anhelans, ad parem vitæ ra tionem Joannem amicurn allicere et a foro retrahere contendebat demumque id quod cupiebat assequutus est (Sozom. lib. 8. c. 2). Hujus enim colloquiis re creatus Joannes se ad pristina pietatis studia revoca vit (Socr. l. 6. c. 3): ac mutata veste a foro et ora Loriæ artis exercitiis abstinuit, lectionemque Scriptu rarum et Christianæ vitæ officia amplexus, sanctum disciplinæ genus, a quo numquam postea destilit, inire cœpit. Baptizatur et Lector ordinatur auno circiter 369. Erat tunc Antiochiæ episcopus Mele¹ius (Pall. Dial. p. 40. 41), vir sanctitate conspicuus, qui cum videret Joannem juvenem ingenio et egregia indole pollere, ipsum ad consortium et colloquia sua frequenter ad mittebat, cumque de illo magnam spem conciperet, ac prophetico, ut aiunt, spiritu ad majora destinatum prænosceret, cum per tres annos secum versatus es set, ipsum prius sacro lavacro tinctum lectorem ordi navit. Postquam autem baptismum accepit, inquit Palladius, numquam vel juravit, vel alicujus fama detraxit, vel mentitus, vel imprecatus est, vel facetias libenter excepit (Pall. Dial. p. 183, 184). Dum Basilii igitur consortio frequens fruerctur el ambo de rebus divinis colloquia miscerent (De Sa cerdotio lib. 1), ac Joannes a foro et sæcularibus pe nitus abstractus, unum Basilium frequentaret, ac cum illo de divinis semper et de vita monastica verba fa ceret, Basilius, qui sine Joanne non vitalem sibi yitanı esse putabat, et qui sæpius ab ejus contubernio avelli cogebatur, Joanni proposuit, ut ambo paternis relictis ædibus, in peculiari quadam domo sedes ponerent, et simul vitam ducerent monasticæ similem. Consilium tandem probavit Joannes; sed re comperta Joannis mater, quæ unicum filium admodum diligebat, ipsum profusis lacrymis obnixe precatur ne se deserat, nec se viduæ et tam bene affectæ matris consortium alteri postponat, iis usa verbis, quæ Chrysostomus ipse re fert, quæque potuissent juvenem Joanne minus bene affectum a proposito revocare. Matris itaque votiş obtemperans Joannes; cum illa pro more suo mansit. In materia itaque domo a negotiis vacans sæcularį. bns (Anthusa quippe rem familiarem omnem curp bat), Joannes divinæ tantum philosophiæ dabet ope ram, corpus macerans jejuniis, vigiliis, humi recuz bans, pravos affectus omnes eliminans, vanæ glori:e fumum depellens et dissipans. Linguæ vero ne quid contra proximum mali proferret, perpetui silentij
Claustra posuerat; neminem quippe alloquebatur. Hinc apud nonnullos opinio erat asperum illum esse, qui humananı quamlibet societatem fugeret: ac cum similia quidam multa proferrent et rumore nuntio id ille non ignoraret, haud libenter talem de se suspicio nem haberi comperit: maluit tamen eadem pergere via solitudinemque pro more colere: expertus for tasse, dum in foro versaretur, vix posse hominum consortio colloquiisque fruentem, in illa virtutis via, quam ipse amplexus erat, sine lapsu progredi. Neque tamen ita sequestratus erat ab hominum so cietate, ut sodalibus et amicis omnibus intercluderet aditum. Basilium enim, qui par vivendi institutuin sectabatur, ad colloquia, ut vidimus, frequenter ad mittebat. Neque prorsus negligebat sodales illos, qui iisdem secum olim disciplinis tincti, sæcularem vitam amplectebantur et forensibus studiis dabant operam. ◄ Persuasit enim, inquit Socrates (Socr. l. 6. c. 3), Theodoro et Maximo condiscipulis suis, qui una cum ipso Libanium sophistam audierant, ut relicta profes sione, quæ mbil præter quæstum spectaret, simplicem potius ac tenuem vitam amplecterentur. Ex his Theedorns Mopsuestie in Cilicia postmodum episco pus fuit; Maximus vero Seleuciæ in Isauria. Ilonc porro Maximum illum putat fuisse Hermantius, qui Chrysostomi amicus et collega erat, quique conciona batur alternis cum illo vicibus, ut fertur Tomo tertio col. 225,226. Maximum quoque memorat Chrysosto mus sibi amicum in epistola quadam ad Olympiadem (T. 3. c. 610. I. 1). Maximo etiam sibi amico episcopo scripsit ille (T. 3. c. 700). Verum an in iis locis ter idem meineretur, an vero, si plures sint, eorum aliquis Ille sit de quo jam agitur, nonnisi divinando dici po test: mulți quippe tunc erant nomine Maximi. Epistolæ ad Theodorum lapsum. Theodorus vero, qui suadente Joanne, abdicatis rebus forensibus, pic tatis exercitiis sese totum dediderat, in proposito non din perstitit; sed rursum ad prisca reversus, sæcula ria negotia tractare cœpit, voluptatibusque deditus, Hermionis etiam puellæ cujusdam amore flagrabat quibus compertis Joannes intimo doloris sensu affe ctus, orationem ipsi longissimam misit, qua illum quasi jam vitiis deditum compellat, ad pœnitentiam cokor tans, ad secessum, ad pristinum vitæ genus, quod se suadente susceperat (T.1.c. 303). Exemplumque af fert juvenis cujusdam Phenicis Urbani filii, nobilitate et opibus pollentis, qui cum, pio motus affectu, lu dimagistris, fastui terrenisque omnibus longum vale dixisset, in montes ascenderat, et ad summum virtu tis gradum pervenisse videbatur; sed postea a co gnatis abductus et ad pristina revocatus, a montibus in medium forum se contulit, ubi equo vectus, et fa mulorum adulatorumque turba cinctus, omnibus spectaculo erat demumque a piis quibusdam homi nibus sensim ad sanam mentem reductus, solitariam vitam repetiit, et ad virtutis apicem demum pervenit. Aliud profert exemplum viri, qui cum per multos an nos vitam duxisset angelicam, eo demum progressus est ut in lupanar se conferret, sed postea a socio ad priscam vitam revocatus, in cellula se conclusit, ubi pane solum et aqua vitam sustentans, tantos pœni tentiæ fructus emisit, ut etiam miraculis claruerit. Addit etiam Valerium, Florentium, Porphyrium, aliosque viros saplentes Theodori vicem dolere (T. 1.c. 513). Epistolæ ad Theodorum lapsum. Cumque non posset statim Theodorum a tali vitæ genere avocare, aliis epistolis et quidem multis, ut ex ipsius Joannis narratu percipitur, illum sollicite ursit ut prisca re peteret. Etsi vero non aperte dicit, Theodorum literis suis respondisse, ex ejus verbis argui posse videtur Theodorum epistolis Chrysostomi frequentibus con citatum, respondisse illi: se nihil contra jus fasque facere, Hermionemque amare, quia illam uxorem ducere cogitanat. Sub hæc autem Chysostomus aliam ipsi epistolanı misit, qua iðlum vehementius concita bat, ut missis omnibus sæcularibus rebus pristinum vitæ genus repeteret. Quæ jam diximus ex ipsis Chrysostomi verbis ex cerpta fuere. Longe aliter rem constituit Tillemontius, qui putat primam illam ad Theodorum missamı ora tionem, non ad illum qui postea episcopus Mopsue stiæ fuit; sed ad alium cognominem missam fuisse, qui similiter postquam mundum reliquerat, rursus ad sæcularia convolarat. Ejus argumenta omnia depuli mus, illudque in primis, quod ipse maximum om nium esse putat, estque hujusmodi: Theodorus in secunda epistola memoratus nondum viginti annos expleverat; in prima vero dixit Theodoro non plus quinquaginta vitæ annos ipsi superesse, ut ad ulti mam senectutem perveniret. Hincque arguit ille Theo dorum illum primum quadraginta annorum tune fuisse. illam ultimam senectutem de nonagenario tantum dici posse putans. Theodorus vero alter, qui tunc vigesi mum annum agebat, additis postea quinquaginta an nis septuagenarius tantum fuisset. Hoc argumentum ni fallor egregie depuli in Monito T. 4 initio. Sed sc cundum hæc in locum incidi, quem nondum adver teram, in quo videtur Chrysostomus data opera Til lemontii telum depellere. Commentario nempe in Epistolam ad Corinthios (T. 10. c. 35. l. 52), de So crate loquens ait: Et cum ad extremanı senectutem pervenisset: dicebat enim se annorum septuaginta esse, quando vitam despexit. Jam vides ita explicanda es-e loca a Tillemontio allata, ut de codem in utraque epi stola Theodoro loquatur. In prima dicit annos super esse quinquaginta ut ad extremam senectutem perve niat, in secunda vero illum annum circiter vigesimum attigisse: in allato autem loco septuaginta annos natus, extremæ senectutis esse dicitur. lisdem usus vocibus Chrysostomus duo illa loea, quæ Tillemontius pugnare putabat, conciliat, unumque esse Theodorum probat. Circa annum vero, quo hæ scriptæ sunt epistolæ, a Tillemontio non dissentior circa secundam, quam putat scriptam fuisse anno 369: at contra quam ille arbitratur, primam quoque eodem circiter tempore datam fuisse in eodem Monito probavi. Unum tamen est quod negotium facessere possit. Ait Chrysosto
aðus in epistola prima, c. 302. 1.42: Nunc quidem trisii tia fratrum chorum occupat, voluptas et lætitia infide lium conventum, necnon juvenum otio magis deditorum. Hic fratrum chorum vult significare Tillemontius cœ tum monachorum, hincque probari putat Theodorum istum alium a Mopsuesteno. Verum de monasterio et de monachis ne ye quidem hic dicit Chry sostomus, de quibus mentionem haud dubie facturus erat, si ille ex monasterio exiisset, sed per fratrumn chorum hic omnino vocare videtur chorum fidelium recte viventium, quos non semel fratres ille vocat, et opponit conventui inſidelium et juvenum eorum qui otio et segnitiei dediti erant. Imo vero, quod sane miror virum omnium longe accuratissimum non ad vertisse, in prima secundæ epistolæ periodo, ait Chry sostomus dolere se, quod se ex fratrum catalogo der leverit. Tot Chrysostomi literis tandem revocatus Theo dorus una cum Maximo (Soz. l. 8. c. 2), et haud dubie Basilio Joannem frequentabat (Socr. l. 6. c. 3) unaque collecti, veram philosophiam sive monasticæ similem vitam sectabantur. Scripturam vero sacram et doctrinam ecclesiasticam discebant una cum mo pasticis exercitiis, doctoribus Diodoro, qui postea Tarsensis episcopus fuit, et Carterio, qui una cụm Diodoro monasteria Antiochena curabat. Joannes episcopalem dignitatem fugit, illumque Ba silio conferri curat. His ergo studiis operam dedit istäc sancta et selecta juventus. Joannes vero assidue cum Basilio colloquia miscebat (Chrys. de Sucerd. 1. 1), ut ipse refert libro primo de Sacerdotio, de vitæ sanctitate, de virtutibus asceticis deque aliis qui buslibet ad pietatem spectantibus. Dum in his versa rentur, postquam anno 370 Meletius in exsilium missus fuerat, cum episcopales quædam sedes vaca rent, rumor sparsus est, Joannem et Basilium ut illas sedes implerent ad episcopalem dignitatem promo vendos esse. Re comperta Joannes timore perculsus est: se eniin, ita nempe modestus erat, tanto muneri longe imparem putabat; ne vero ad id honoris vel in vitus raperetur, sese occultandi consilium iniit. Inter fræc Basilius hujusce rei fama permotus, Joannem amicum et consortem adiit, quem hæ ignorare pu sabat. Illi vero rem aperit, quid consilii capiendum sit rogat, an obtemperandum, an fugiendum, in utrumque paratus, et anici judicium exspectans. Joannes autem, qui ut se indignum tanto officio re batur, ita Basilium illo dignissimum, tum ex anteacia vita, tum ex tanto capessendæ virtutis desiderio; se damnum Ecclesiæ Christi maximum illaturum esse putans, si tam probum, tam ad salutem multoruju idoneum, a munere suscipiendo averteret, respondit illi, rei consultationem aliud in tempus mittendam esse, nihil urgere, nibil præmature agendum essc. Quo tenderent istæc non advertens Basilius, amici consilium amplexus est. Hac pia frande usus est Joannes, et quia rem ur gere non ignorabat, sese occultavit. Haud ita multo zlapso tempore, cum is qui ordinaturus erat adve nisset, raptus Basilius adducitur ut episcopus ordiną retur. Cuinque reluctaretur ille, quidam ex præsenti bus ei verba dederunt, clamantes, absurdum esse, eum qui omnibus ferocior videbatur (Joannem designantes), cum magna modestia Patrum placito obteinperasse; illum autem, longe prudentiorem et modestiorem, ferocire et vanam gloriam appetere, Hac delusus arte ordinatus est Basilius episcopus Raphancæ in Syria, ut probabiliter existimat Baronius. Circa annum vero, quo hæc gesta fuere, Hermantio et Tillemontio adstipulor, qui eadem ad annum Chri sti 372, vel circiter referunt, putantque non ultra annum 374 posse differri. Unum est quod a tali com putandi ratione avertere possit, quod nempe Joannes tunc 25, vel ad summum 27 tantum annorum esset, et Basilius ejusdem circiter ætatis, quæ ad tantum suscipiendum munus non idonea videatur. Sed licet ætas, qua episcopi ordinantur, major ut plurimum re quiratur, non desunt exempla eorum qui ante 25 an num episcopi adlecti et constituti sunt, et alioquių ipse Basilius apud Chrysostomum ait in crimen a nonnullis vocatos fuisse eos, qui se ordinaverant, es qui Joannem ut episcopum consecrarent frustra quæ sierant; utpote qui tot tantisque relictis viris, adole scentes, heri ac nudiustertius in sæcularibus curis volutatos, ut ad breve tempus supercilia contrabe rent, pullas vestes induerent, vultusque tristitiam się mularent, derepente ad tantum honorem adduxerint, quantum ne in somnis quidem assequi speravissent quo arguitur admodum juvenes tunc fuisse Joannery et Basilium ejus condiscipulum. Sic in episcopum coaptatus Basilius statim Joan, nem adit, et graviter cum illo conqueritur, quod fraude sua ad tantum oņus suscipiendum coactus fục rit (Chrys. de Sacerd. t. 1. l. 1). Tum Joannes, ut sese purgaret, fatetur revera opus esse grande, cyi ferendo se imparen esse multis de causis, quas ibi dem profert, probare nititur; sed quantacumque sit episcopatus recte gerendi difficultas, oportere tanien viros eligi, qui id muneris susciperent, cumque ille Basilium huic exercendæ dignitati maxime idoneum arbitraretur, nihil mirum, si ad id officii ipsum deligi, quantum fas sibi erat, curaverit. Totus vero dialogi more sermo contexitur, ubi tam præclare de sacer dotum dignitate, officio, muneribus edisserit Chryso stomus, ut vix parem bac de re sermonem alicubi reperias, Circa tempus, quo hos sermones edidit Chrysosta mus, non una est scriptorum sententia, neque au diendi sunt qui volunt eo ipso dialogi cum Basilio ha biti tempore, hosce libros ut nunc habentur, scripsisse Joannem. Nam vel ipsa ordiendi ratio aliquod cla psum tempus subindicat, et series tota rom meditatam et in otio adornatam præ se fert. Ait Socrates Joan nem, cum diaconus esset, nempe ab anno 381 ad annum 386, quo presbyter ordinatus fuit, libros de Sacerdotio edidisse (Socr. l. 6. c. 3). Palladius vero secundum interpretationem Latinam Ambrosii Cạ maldulensis, Joannem in solitudine hos libros eœpi
sisse dixit, nempe ab anno circiter 375 ad annum 381, quo ex solitudine in urbem rediit. Palladium in cunctanter sequeremur, si in Græco textu, quem edidit Emericus Bigotius, eadem legerentur; sed cum ibi ne minime quidem hac de re compareat, a calculo ferendo supersedemus. Anno 374, cum adhuc Antiochiæ maneret Joannes, in periculum incidit, quale narrat ipse in Commen tario in Acta Apostolorum (T. 9. c. 274. n. 5). Cum sub Valente Imperatore perquisitio magna Antiochiae facta est librorum magicorum et præstigiarum, mili tesque circum urbem positi sunt, ne quis crimini hujusmodi obnoxius, elabi posset; tum quidam qui librum hujusmodi fecerat et scripserat, ne deprehen deretur, librum in flumen projecit. Sed cum haud dubiis indiciis notum esset librum ab illo concinnatum fuisse, a militibus captus est, qui ut librum daret ex petebant. Ille vero jam dare non poterat, sed, ut vi detur, se fecisse negabat, verum auctis indiciis et probationibus, pœnas dedit. Duin conjectus in flumen liber incompactus supernataret, accidit nt Joannes noster cum socio ad martyrium seu ecclesiam Marty rum pergens, juxta flumen iter faceret. Socius vero ipsius, ut ad oram supernatantem librum vidit, lin teum esse putavit, ac descendens accepit. Joannes vero antequam quid id esset sciretur, repertæ rei par tem ad se pertinere ridendo contendebat. Tum revo luta pagina socius magica scripta invenit. Accidit autem ut eodem tempore miles transiret. Hinc terror utrumque invasit; librum abjicere non audebant, ne viderentur ejus auctores esse. Tandem vero projecere, et Deo juvante a periculo crepti sunt. Monachorum in montibus Antiochiæ vicinis vita. Hoc fortassis eventu perculsus Joannes, secessum ad monasteria in montibus Antiochiæ vicinis posita, quem jamdiu animo conceperat, ardentius appetiit (Pall. Dial. p. 41). Neque enim illi quidquam præ stabilius videbatur esse vita illa, quæ tota divinis rebus addicta esset. Et ipse quidem jam penes ma trem vitam ducebat monasticæ non absimilem, pre cationi, jejuniis, vigiliis, Scripturarum lectioni assi due intentus, inclusus semper manens, et segregatus a sæculo et a sæcularibus negotiis; attamen ad montes illum evocabat vita illa inonachorum angelica, quam non semel ipse describit. Illi namque, qui sæcularia omnia abdicaverant, din ante lucem quotidie surgere consueverant, et una collecti preces fundebant Do mino supplicantes, ut in medio periculorum hujus vitæ illæsi præterirent, ac demum ante tribunal illud extremuin sine metu et damno accederent. Tunc que surgentes horas matutinas psallebant, nec mo dico in his officiis insumpto tempore, ad laborem manuum properabant. Tum alii terram fodere, alii olera et legumina curare, alii aquam gestare, alii cistas et cilicia aliaque hujusmodi texere: nec deerant qui libris scribendis et exscribendis da rent operam (T. 7. c. 643. n. 3. 651. n. 3. T. 1. c. 543. n. 3). Partem etiam matutinarum horarum legendis S. Scripture libris insumebant, indeque quidquid ad severioris disciplinæ legem pertineret hanriebant. Universi porro, tum ii qui excolendæ terræ exercitio sese dederant, tum alii qui in cellulis suis texendi vel consuendi officium peragebant, perpetuo silentio addicti erant. Si tamen sæculares aliqui, tam sanctæ, tam arctæ vitæ fama permoti, ad cellulas corum accederent; non jam tacebant illi, sed de iis quæ ad præsentis vitæ contemptum et futuræ beatæque desiderium alli cere poterant haud illibenter verba faciebant. Unde interdum accidebat, ut ii qui hos invisendi causa tantum venerant, illo perculsi spectaculo, idipsum vitae genus amplecterentur. Dies in partes quatuor distributa apud illos erat; singulæ vero partes divino officio terminabantur; Tertia nempe, Sexta, Nona et Vesperis, quæ alternis choris psalmorum cantu celebrabantur. Postquam vero jejuni, diem totum in precibus, labore manuum, psalmis, sacra lectione transegerant, ad cibum su mendum tandem conveniebant. Cœnæ apparatus lotus erat panis cum sale, aliqui oleum addebant, senes autem et infirmiores olera vel legumina: aqua in potum satis erat. Post cœnam fusis precibus Deo gratias agebant, exindeque sedentes una de rebus ad salutem et cœlestem vitam spectantibus verba facie bant, demum fusis precibus, in storeis humi positis cubantes, tenuissimo cibo somnuni levissimum sub ministrante, aliquot horis quiescebant, demumque præfecto leviter commonente et sine strepitu exper gefacti, surgebant ad priora repetenda. Vestitus totus ex pilis caprarum vel camelorum erat, aut ex pellibus usu tritis. Ex manuum labore non sibi modo victum para bant; sed cum ita tenuis cœna perquam minimi sumptus esset, quæ supererant omniɔ pauperibus ero gabant. Si quis vero hospes accederct, libenter a nio nachis excipiebatur, qui lotis ejus pedibus, quos penes se habebant cibos ipsi subministrabant, deque rerum terrenarum fluxa conditione cœlestiumque felicitate verba faciebant, ut supra diximus. Hanc vitæ rationem suscipere Joannes noster en piebat, utque ad illam se compararet, etiam domi exercitia quæædam monastica sectabatur; verum ab hoc proposito deterrebat illum vitæ asperitas illa quam modo descripsimus. Ea de re audiendus ille est (Ad Demetrium de Comp. t. 1. c. 403. l. 25): Cum nuper ego decrevissem, relicta urbe, ad tabernacula monacho rum secedere, sollicite quærebam et sciscitabar, undenam necessariorum commeatus adfuturus esset, et num fieri posset ut panis recens el diurnus comederetur: an quis me coacturus esset eodem uti oleo pro lucerna el pro cibo; an quis me impulsurus ad miseram leguminum escam; an assignaturus opus durum, ut est, fodere, ligna deferre, aquam comportare, et cætera omnia hu jusmodi ministeria; et ut summatim dicam, multa de quiete corporis percontabar. At hos ille, qui sese menti offerebant obices, virtutis et severioris disciplinæ amore ductus, tandem superavit, et ad illa montium
tabernacula conscendit: nihil potuere matris preces et lacrymæ, ut illum averterent a tam salubri proposito, sed Christi consilio obtemper i matrem reliquit ut ipsum sequeretur. Joannes in monasterio annos q tuor transigit.— Illo cum venisset (Anno 374. vel 3 5 ineunte), in Syrum quemdam incidit, severissimæ disciplinæ senem, et duriora ejus vitæ instituta imitatus est annis quatuor, luctans cum voluptatum scopulis, quos facile non tam labore quam ratione superavit (Pallad. p. 41). Paulo postquam ad montes secedendi causa se contulerat, a Demetrio amico rogatus librum de Compunctione edidit. Hoc primum specimen dedit scriptoris ad summa nati: bic quidquid ad suadendum validius excogitari potest adhibetur. Post hunc vero librum ad Stelechium alterum de Compunctione ardentiore stylo misit. In primo ad Demetrium se nuper adʻta bernacula monachorum accedere decrevisse ait, et in sequentibus se illic tum versari insinuat: quare una fuit omnium opinio hoc opus edidisse Joannem paulo postquam ad' monasteria se contulerat, et cum illic versaretur. Verum Tillemontius contra hanc senten tiam, quam tamen omnino non respuit, se validissi mum telum contorquere putat, cum ait, hic Joannem ita loqui, ut tum presbyter fuisse prorsus videatur. Verum ut in Monito ad hunc librum diximus, ut etiam monuimus aute librum de Virginitate, ita familiare est Chrysostomo, variorum personam induere, nempe episcoporum, presbyterorum, imo etiam conjugato rum, quod exemplis comprobatur, ut nihil hine in ferri posse omnino videatur. Tempus igitur ille aperte indicat, cum narrat se nuper ad monasteria se cessisse. Scribit adversus oppugnatores vitæ monastică alios que. Valens Imperator, qui Arianam hæresin sectabatur, dira in Catholicos, maximeque in mona chos molitus est. Tamenque, dum frater ejus Valen tinianus pius et Catholicus viveret, ne fratrem corn moveret, a vexatione inferenda desistebat. Postquam autem Valentinianus e vivis excesserat anno 374, in Catholicos impune grassatur, maximeque in mona ehos, quos jussit ex sedibus pelli, ad militiani con scribi, et in carceres conjici. Sic Antiochiam tumultu terroreque replevit (An. 375. vel 378). Tunc amicus quidam Joannis in solitudine degentis illum adiit et precatus est, ut monachorum et monasticæ vitæ causam defenderet (Chrys. t. 1. col. 320 et scqq.). Rem tam immanem vix credere poterat Joannes: at ubi ex amici narratu verissimam esse comperit, tanto perculsus dolore fuit, ut in lacrymas erumperet, Deumque precaretur, uti se ex hac vita tolleret, ne similia videre cogeretur. Tum is qui venerat, non jam tempus lacrymandi esse dixit, sed tanto malo occurrendum esse, quod ipse poterat, si scriptum ederet, quo violentiam hujusmodi sedare posset. Respondet Joannes metuere se ne gentiles Ecclesiæ Dei insultarent, si mala ejus ex scripto suo discerent. Reponit ille, istæc omnia jam gentiles cognosse Christianosque esse multosque sibi notos qui talia perpetrarent. Tum vero Joannes amicum dimittens, se id facturum pollicitus est: atque hosce tres libros edidit. Prioris titulus est, Adversus Oppugnatores vitæ monasticæ: in secundo, cui titulus, Ad infidelem pa trem, idem argumentum persequitur: in tertio, cui titulus, Ad fidelem patrem, rem accuratius expendit, ostenditque quam difficile sit in mundo versanti sa Intem consequi, et filios secundum Christianam legem educare. In masculorum vero concubitores acerrime invehitur: quod nefarium scelus Antiochiæ ita in valuerat, ut periculum esset, inquit, ne sexus mulie bris jam superfluus efficeretur. In secundo libro historiam refert cujusdam amici sai, qui solitariam vitam amplexus fuerat: cujus pater infidelis erat, dives, spectatus et clarissimus. Is primum concitavit princi pes, minatus est vincula, ipoumque filium omnibus exu tum in aliena terra reliquit, necessartis etiam alimentis egentem: hoc modo putans se illam ad sæculi vitam re ducturum. Postquam autem illum in nullo sibi cedere vi dit, victus tandem palinodiam cecinit. Ac nune in honore filium habet, eumque magis, quam si pater suus esset, veneratur: cumque alios habeat filios, spectatos, cos ne dignos quidem qui servi hujus sint arbitratur: ipse quoque propter filium longe clarior est. In tertio autem libro alteram refert historiam ju venis cujusdam nobilissimi, cujus pædagogus mona chus erat, a quo pædagogo totum Joannes edidicerat. Hujusce pueri pater Christiani officia parum curabat, mater vero pietate prædita erat et admodum reli giosa. Pater filium ad sæculares solum dignitates promovere cogitabat; mater vero id unum curabat, ut per vitæ sanctitatem regnum cæleste mereretur, et quidem per vitæ monasticæ exercitia. Ex educa tionis autem modo totum pendebat: quapropter con jugi suasit ut illum Antiochiam mitteret, ut ibi lin guam Latinam et Græcam edisceret antequam balteo præcingeretur; quæ baltei præcinctio tunc ad magi stratus et nobilissimos viros pertinebat. Sub hæc autem solitarium ex montibus evocavit, ab illoque petiit, ut filii sui Antiochiam ad studia mittendi cu ram haberet, ipsique pædagogi loco esset. Obniteba tur ille ac dicebat, id officii non posse competere monacho. At illa obnixis precibus tam vehementer institit, ut demum monachus obsequeretur. Cum puero igitur Antiochiam venit. Joannes vero, qui tunc in urbe erat, et illum in monasterio degentem viderat, percontatus est quid causæ esset ut tale officium susciperet. Ille vero rem narravit ut supra. Puerumque sic instituit, sic ad monasticæ vitæ amo rem inflammavit, ut paulo postea in solitudinem se cederet, et ibi monasticam vitam exerceret. Verum Joannes noster metuens ne pater ejus, qui natura iracundus erat, in furorem versus, et pædagoganı et monachos male multaret, domum repetere coegit ubi ille a pædagogo sic institutus, lectioni Scripturæ sacra, jejuniis, vigiliis cæterisque monasticis exer citiis dabat operam: cumque ingenio valeret, alios etiam pueros ad idipsum vitæ genus allexit. Pater vero ipsius nihil non egit ut illum ab hoc vitæ genero
averteret; at ille feliciter coeptis ita firmiter hærebat, ut nihil posset eum alio abducere. Eodem circiter tempore emisisse videtur Chryso stomus opusculum illud elegans, quod inscribitur, Comparatio Regis et Monachi (T. 1. c. 387). Hic vero probat eum qui philosophiæ, id est vitæ monastica dat operam, regem vere dici posse; imo rege ditio rem et potentiorem, in bello fortiorem, hominibus demerendis ac beneficio ornaudis aptiorem, in obitu beatiorem. In In spelunca per biennium inclusus manei. montibus et in tabernaculis monachorum Joannes noster per quadriennium asceticam egit vitam (Pal lad. p. 41), in jejuniis, vigiliis, psalmorum cantu, cæterisque ejusmodi exercitiis diem et partem noctis maximam transigens, solo pane et aqua, additis for tasse oleribus vel leguminibus, victitans: neque tam severa disciplina et victus ratione remissior effectus est, imo vero ardentior evasit, et post quatuor ela psos annos in speluncam se solus inelusit. Quid vero istic ageret, non est disquirendum, neque a scripto ribus narratur certum tamen est eum nihil nơm egisse ut carnem domaret et Deo ferventiore junge retur amore. Per biennium autem istic inclusus man. sit, longiores haud dubie facturus moras, nisi adversa valetudine laborans, ex spelunca et ex montibus in urbem redire coactus esset. Illud vero accidisse omnino videtur anno jam vertente 380: ita enim constabit a nobis constituta temporum ratio: si nempe vel vertente anno 374, vel ineunte 375, ad montes et monasteria se contulerit, ibique sex annos aut circi ter transegerit, ut Palladius refert. Annis 380, 381. Redux domum scribit ad Stagirium. Ť. 1. c. 423. — Redux domum et infirmitate corporis taborans inclusus manere cogebatur, advenientium visendi causa amicorum colloquiis animum recreans et ægritudinis incommoda leniens. Paulo post red itum suum, et quidem, si Socrati fides sit, postquam diaconus a Meletio ordinatus fuerat, libros ad Stagi rium a dæmone vexatum, et sibi antea familiarem, scripsit anno 380 vertente, vel 581 ineunte. Quod autem id factum sit cum domi esset, et capitis dolore eorporisque infirmitate detentus egredi non posset, ipse declarat initio primi libri his verbis: Oportuerat nos tibi nunc adesse, atque in ærumnarum tuarum con sortium transire, ac verbis exhortando, opere juvando, cunctaque reliqua pro virili nostra parte inferendo ob sequia, partem aliquam lenire mæroris: quoniam vero et corporis mala valetudo, et invectus in capul nostrum dolor, domi nos manere compulerunt, nobisque tanti lucri ministerium abstulerunt; jam quod reliquam est pro consolatione tua et pro utilitate nostra, hoc ut ſa cultas nostra feres, inducere non negligemus. Hoc initio verba Joannis attulimus, queis Tille montii objectioni respondeamus, qui dicit: Joannes omnia quæ de Stagirio narrabantur, se audisse di cit si vero Antiochiæ fuisset, vidisset ipse, nec so Jum auditu percepisset ab aliis. Unde infert tunc Joannem in solitudine vel in spelunca, non Antio chiæ fuisse. Cui objectioni Joannes a principio aptis sime respondit ut supra: unde.iquet illum domni infirmitate laborantem hæc scripsisse, non autem in spelunca degentem. Stagirius igitur nobili loco natus, a teneris in Chrî stiana fide educatus, principio quidem terrenis rebus addictus erat; sed brevi postea abdicatis facultati bus mundique deliciis, vitam monasticam, invito licet reluctanteque patre, amplexus est. Initio tamen non ita diligenter, ut par fuisset, sed oscitanter et perfunctorie res asceticas tractabat, generisque sti fiducia fretus, monentes se ægre admittebat. Ve ram prospiciente numine, ne post peractum tantarum opum sacrificium, levius præmium Stagirius referret, a dæmone corripitur et exagitatur; ita ut distortas manus vidisses, torvos oculos, oris spumam, horren dam et confusam vocem, corporis tremorem, diutur nam sensus privationem: ac repetitis frequenter vicibus usque adeo vexatur, ut in desperatas sibi mortem consciscendi cogitationes interdum veniret. Hinc moeror et tristitia ingens. Viæ omnes placandi Dei tentantur, nulla proficit: sanctorum preces ad hibentur, nec vexationis finis impetratur. Hic taiment ex tot ærumnis fructus percipitur, ut qui olim oscitanter se gerebat, jam ferventius pia exercitia adiret. Narratu autem Theophili Ephesii, qui et Joannis et Stagirii an:icus erat, evocatur ad tantæ calamita tis solatium Joannes, ipsius amicus: qui cum morbo detentus, donio excedere non valeret, tres hosce libros scripsit, leniendo dolori opportunos: ubi exemplo sanctorum utriusque Testamenti probat Deum vel carissimis sibi viris atrociora ideo immisisse mala, ut majora præmia splendidioresque coronas tribueret. Animula ait calamitatibus afflictum, ferventius Deo divinisque rebus bærere: maculas omnes et vitia hac ratione citius abstergi: ut ipsius Stagirii exemplo comprobari poterat, qui oscitantia, torpore, tumore eliminatis, jam inter ferventiores Christi athletas primas teneret. Exemplumque affert Demophili cu jusdam sibi amicissimi viri, Aristoxeti et aliorum in Xenodochio degentium, qui cum patientia magna diris vexabantur doloribus. Hæc ille fuse et palketiče pro more suo prosequitur, ac cuilibet leniendo mœ rori remedium offert legenti. Joannes vero, qui, cum primum ad Stagirium librum scribere cœpit, ipsum adire non poterat; morbo ut credere est relevatus, ipsum adiit ante quam hosce libros absolveret, ut ipse non semel insinuat. Domi morbo detentus erat, quando plu rimis narrantibus Stagirii calamitatem edidicit, ut ipse ait; verisimileque est ipsum in hos in cidisse morbos, corporis ægritudinem et capitis dolorem, cum in spelunca, ubi biennium transegit, debile corpus maceraret, et animum exercitiis asce ticis perpetuo intentum detineret. Postquam autem vi morbi in urbem et domum suam redire coactus est, necdum a morbo recreatus, hæc de Stagirio plurimtis narrantibus audirit.
Diaconus ordinulur anno vertente 380, vel ineunte 381. ▲it Socrates, quem sequuntur Hernantius aliique omnes, uno excepto Tillemontio, Joannem jam diaconum fuisse, quando ad Stagirium scri psit. Quid, si dicatur illum scripsisse primum ad Stagirium librum, quando morbo detentus manebat domi, duosque alios postquam recreatus a morbo, diaconus ordinatus fuerat? Verum hæc salebris plena sunt, nec potest quid certo pronuntiari: ita nempe breviter et obscure hæc narrantur a Socrate et Palla dio. Ut ut res est, ordinatus diaconus fuit à Meletio vel anno vertente 380, vel incunte 381: nam ineunte vere ejusdem anni 381 Meletius Constantinopolin se contulit, ibique diem clausit. Libros ad Viduam juniorem seribit. Paulo post quam diaconus electus fuit Joannes (Vide Monitum, 6. 1. c. 595), ut ex ipsa ejus narratione diligenter ex plorata jam suo loco statuimus, videlicet vertente anno 380, vel ineunte 381, libros duos ad Viduam juniorem emisit, hac ductus occasione, quam ipse pluribus enuntiat. Therasius, vir inter primarios sui temporis conspicuus, genere facultatibusque insignis, quem spes vrat ad præfecturas perventurum esse; ad hæc probitate, modestia, pietate ornatus: in ætatis flore diem obiit extremum, postquani annos tantum quinque cum uxore egerat. Quam ut consolaretur hunc librum edidit Joannes: et primo Dei singularem erga viduas exbibitam curam ob oculos ponit, quibus etiam viri loco esse probat. Hinc honestæ viduitatis dignitatem ex Pauli verbis celebrat, neque proborum obitu gandendum esse demonstrat. Postea humanæ vitæ volubilitatem ut ostendat, exemplum affert quo rumdam insignium virorum, qui ad majorem evecti dignitatem, præcipiti violentaque morte sublati sunt. Nec iis beatiores esse ait Imperatores, sed quo majore fortuna tollantur in altum, eo graviore lapsu ruere. Hinc Imperatores sui temporis recenset, qui suo ævo misere perierant; non prolatis nomˆibus, sed invo lutis verbis, quæ nos explicavimus in Monito. Erant autem Imperatores illi novem numero, ex quibus duo tantum communi morte sublati fuerant: novem illi sunt Constantinus et tres filii ejus Constantinus, Constantius et Constans, Gallus, Julianus, Jovianus, Valentinianus et Valens. Hinc transit ad Augustas et Imperatrices, quæ infeliciter perierant, et obscuriora profert, quæ vix ad historiam istius ævi quadrare possint: que nos pro facultate explicavimus in eo dem Monito. Hune ad Viduam juniorem librum sequitur alius liber vel homilia, quæ etiam ad Viduam juniorem fnscribitur. Verum hic non viduam unam, sed viduas omnes juniores alloquitur, quas cohortatur ut in viditate permaneant, non quod secundas nuptias damnet, sed quod sic liberiores maneant, el cælesti sponso Christo se arctius jungere possint. Librum de Virginitate scribit. Longissimum et eximium de Virginitate librum, qui plusquam 68 pa ginas implet, emisisse Joannem putamus Antiochiæ et antequam presbyter esset. Quod enim Antiochiæ ediderit, ipse testificatur homilia undevigesima în Epist. ad Corinthios his verbis: Si autem præterinius ea quæ dicenda essent de virginitate, nemo nos negli gentiæ damnet. Integer enim liber in kunc locum a noO bis est editus: et cum, quam poluimus accuratissime et diligentissime, omnia illic persequuti simus, superva caneum esse duximus ea rursum hic exponere. Locum porro illum, quem homilia undevigesima in Episto lam 1 ad Corinthios in argumentum sibi proponit, scilicet, Bonum est homini mulierem non tangere,etc., in hoc de Virginitate libro perpetuo versat et discutit; ita ut perinde certum sit hunc de Virginitate librum in bomilia illa commemorari: ut certum est, ipso teste Chrysostomo, et fatente Tillemontio, Homilias in Epistolam 1 ad Corinthios Antiochiæ habitas fuisse. Verum V. Cl. Tillemontius tantam huic enervandæ sententiæ difficultatem se reperisse putat, ut illa abductus, Joannem jam episcopum et Constantino poli librum hunc edidisse decernat, quia videlicet quodam in loco ille quasi episcopus loquitur. Sed objectionem illam confutamus in Monito ad hunc li brum T. 1. c. 531: ubi clare probamus ipsum in loco illo ex Pauli persona loqui; et passim alibi illum episcoporum, conjugatorum et aliorum perso nas sic assumere comperimus. Indubitatum itaque est, ipso reclamante Chryso stomo, librum de Virginitate emissum Antiochiæ fuisse, ita ut ex verbis ejus argui posse videatur, ipsum tunc in multorum manus devenisse. Quo ten pore autem illum scripserit, nusquam reperimus; probabiliter tamen dici posse puto, ipsum antequam presbyter esset hunc librum adornavisse, cum plus sibi otii esset. Postquam enim presbyter ordinatus fuit, concionandi officio frequentissime fungebatur, ut non vacaret ipsi tam prolixos concinnare libros. Alioquin autem, si presbyter hæc scripsisset, in ho milias, ut credere est, totum distribuisset, ut homi lias de Poenitentia, de Incomprehensibili, de La zaro, etc. De sancto Babyla librum scribit. Huc refe rendus liber ille in sanctum Babylam (T. 2. c. 527. 533), contra Julianum et contra Gentiles „ quem An tiochiæ scripsit et ex memoriæ lapsu Hermantius pro homilia habuit. Temporis notam hic Joannes noster affert, cum dicit jam vigesimum annum agi ex quo Julianus Apostata templum Jerosolymitanum restau rare conatus est. Id vero tentavit Julianus anno Christi 362 unde sequeretur Joannem anno 382 hunc adornasse librum. Verum solet ille non tanto scrupulo has suæ etiam ætatis notas apponere, ut in Monito ad hunc librum pluribus comprobatur (T. 2. p. 525). Hoc unum sine errandi periculo dici posse videtur, illum nempe cum diaconus esset hunc librum scripsisse, ab anno nempe 381 ad 585 et 386 in euntem. Argumentum libri est historia martyrii S. Babylæ cpiscopi Antiocheni declamatorio more, exque ru more vulgi plerumque recensita, tropis redundans in qua veritatem sæpe desideres. Nam ut certum
existimo 8 Babylam pro Christo cæsum fuisse; ita genus et causa martyrii ex populi rumore potius, quam ex vera rerum gestarum historia a Joanne proferri non dubium est. Quis enim, quæso, ille fuerit Romanorum. Imperator Christianus, qui inita cum rege barbaro pace, ca conditione, ut fi lium ille sibi educandum traderet, acceptum pro pi gnore pacis filium confestim jugulaverit, eaque de causa a beato Babyła Ecclesiæ aditu interclusus, eumdem S. præsulem in carcerem trudi et obtruncari jusserit? Hunc Imperatorem quidam sive scholiastes, sive librarius dicit esse Numerianum: quo quid in eptius? Nam vel Christianum dicere Numerianum, vel interfectorem cujusdamı filii regis barbarorum, æque cum vera pugnat historia. Nec magis creditur Actis quibusdam a Bollando editis ad 24 Januarii, ubi Nu mertanus idolorum cultor inducitur S. Babylam ten tans ad impietatem suam trahere, ipsumque cum pueris quibusdam martyrii gloria afficiens: quæ certe non possunt ad Babylam nostrum referri. Verisimile igitur est hic Imperatorem Philippum memorari, qui imperii invadendi causa caso Gor diano Augusto, postquam per tantum scelus voti compos factus Antiochiam venerat, Paschatis tem pore ad ecclesiam, precum mysteriorumque consors futurus, accedebat. Quo comperto S. Babylas acce dentem Imperatorem repulit, ecclesiæ aditu inter dixit, et poenitentium loco se sistere jussit, donec poenitentia abluto expiatoque scelere, ad communio nem Ecclesiæ postea reciperetur. Hanc a S. præsule repulsam, grato animo modesteque tulisse Philippum, narrat Eusebius, itemque pœnitentium locum adiisse; ac tum, posteaquam tam grave peccatum secundum Ecclesiæ statuta per confessionem deposuerat, in Ecclesiam admissum fuisse. Sub hæc autem, imperante Decio, Christianorum hoste, S. Babylas pro Christo cervices dedit. Quod de pœnitentia deque Christia nismo Philippi ab Eusebio dicitur, non quasi cer tum, sed ceu a quibusdam ab se auditum, narratur, et a multis vocatur in dubium. Verisimile porro est, ex historia illa Gordiani a Philippo cæsi, manasse illam, quam superius ex Chrysostomo retulimus; sed ita deturpatam deformatamque in omnibus fere sui partibus, ut alia penitus esse videatur. Longe saniora esse videntur quæ de Reliqniis S. Babyle ex suburbio Daphnes in urbem Antio chiam translatis Chrysostomus recenset; necnon de templo Apollinis divinitus fulmine tacto et combusto. Horum enim non ipse modo Chrysostomus oculatus testis erat, sed etiam omnes ejus auditores, quos in homilia ante hunc librum posita alloquitur. Illius enim prodigii cum in homilia, tum in libro de Babyla mentionem facit: in libro autem rem fusius prose quitur, et irridendi causa sophistæ Libanii monodiam seu lamenta minutatim refert, quæ magnam libri partem occupant, queis Libanius deplorat casum illum stupendum, quo Apollinis magni templum im misso igne combustum fuerat. Libri de Sacerdotio. - Libros etiam de Sacerdotio vel cum diaconus ordinatus fuit, si Socrati sit fèddes habenda, vel paulo ante quam ordinaretur compo suit. Qua de re jam superius actum fuit. In hoc etiam circiter tempus (T. 6. c. 305) refe renda videtur Synopsis illa Scripturæ sacræ, cujus magnam partem edidimus: non enim integra að ævum usque nostrum pervenit. Opus esse genuinum probavi in Diatriba, ad quam lectorem mittimus. Sane syno psin Scripturarum scripsisse eum qui divinis literis addictus, earum lectioni et meditationi perpetuain dabat operam, facile credatur. Alia vero argumenta, quæ in Diatriba attulimus, orbi literario exploranda et ad trutinam examinanda mittimus. Presbyter ordinatur a Flaviano. Joannes itaque noster per annos aliquot (an. 386) diaconi tam probe functus officio, cum jam tot specimina dedisset exi miæ eloquentiæ cum pietate conjunctæ, a Flaviane episcopo presbyter ordinatur (Vide Palladium. p. 41. 42. et Tillemont.). Noverat enim ille Verbi Dei præ conem summum fore Joannem nostrum, qui etsi concionatus numquam fuerat, jam ex scriptis suis talenti sibi crediti uberrimas dederat primitias. Ordi natus autem est ante Quadragesimam anni 386, ut ex infra dicendis constabit. Nee mora: postquam ad sacerdotale ministerium assumptus fuit, ad concionan di officium deputatur a Flaviano: quo præsente pri mam homiliam dixit, et cum summa modestia animi que demissione orsus est. Se non semel adolescentu lum, vocat, etsi pene quadragenarius jam erat; se peccatorem dicit, additque Davidem, cælum, ter ram, elementa omnia, feras bestiasque, homines et angelos ad Deum laudandum et celebrandum provo care, peccatores vero numquam. Hinc ad Flaviani tunc præsentis laudes se convertit, aitque illum in sumptuosa domo educatum, jam asperam et squalidam gregis sui pascendi causa vitam agere. Demum ejus antecessorem laudibus extollit Meletium. Post hanc primam concionem opinatur vir sagacis simus Tillemontius habitam fuisse homiliam secundai in Oziam et in Seraphinos, at levibus permotus seu rationibus seu conjecturis, quas etiam ille dubitando profert. Nam ut in Monito (T. 6. c. 93) ad Homilias de Seraphinis diximus, hæc homilia proferri non po tuit ante annum 388, ut in Monito codem probatur. Conciones in Genesim. Anno 386. Verum optime opinatur idem Tillemontius (Tillemont. p. 42), cum dicit putare se octo Sermones in Genesim, qui Tomo quarto Homilias in Genesim sequuntur (T. 4. c. 581), habitos fuisse ineunte Quadragesima anni 586. Id enim perspicue declarat Chrysostomus, cum secun dum sermonem his verbis orditur: Numquid memini stis quæstionum, quæ nuper vobis propositæ sunt? In tantam enim arrogantiam et audaciam nos provexistis; ut quæstiones intrepide aggrediamur: imo nec arrogan tiæ nec audaciæ id facinus est. Non enim viribus nostris confidentes, sed antistitum precibus ac vestris omnia committentes ad stadium nos accinximus. Hic clare vides Chrysostomum ad stadium se accingenteni, ci Quadragesimac sermones primum ineuntem, soque i
pene audaciæ incursantem quod rem tantam aggrede retur: quæ certe omnia Quadragesimates sermones prima vice incipientem indicant. Non enim ea usus est ordiendi ratione anno insequente 387, cum Ser mones de Statuis per totam Quadragesimam habuit. Itaque hi sermones sine dubio pertinent ad annum 386, quo' ineunte presbyter ordinatus fuerat, et an nis saltem duobus ante quam Homilias 67 in Gene sim, quæ in eodem Tomo præcedunt, haberet, hos sermones dixerat; ubi plurima passim animadvertas, quæ iisdem sæpe verbis in homiliis illis observantur. In his concionibus, etiamsi inter primas quas Chry sostomus habuit numerentur, non modo eloquen tiam, ubertatem in dicendo, nitidum genus verbo rum et inventionis felicitatem admireris, quæ in cæteris omnibus ejus operibus elucent, ubi stylum semper videmus populari assensioni accommodatuın; sed etiam animadvertas quantum ad extemporaneam declamationem semper comparatus fuerit tantus arti ſex, et quam ad res quantumvis inopinatas stylo per sequendas præsto fuerit. Hoc uno rem exemplo per cipias. In Sermione quarto num. 3, cum accedente nocte lucernæ ecclesiæ accenderentur, auditores aversis a concionatore oculis, ad lucernas se conver tunt hinc ille statim eorum socordiam carpit, et multa haud dubie imparatus, dicit præclare, ac si rem meditatus accessisset, qui tamen hæc prævidere milo modo potuerat. Homilia in S. Meletium.· Iloc circiter tempore homiliam dixit in S. Meletium, a quo ipse lector et postea diaconus ordinatus fuerat. Tempus ipse Chry sostomus in concione profert cum dicit: Quintus enim annus jam præteriit, ex quo ille migravit ad Jesum. Obiit autem Meletius Constantinopoli, illo evocatus ab Imperatore anno 381 circa finem mensis Maii. Quamobrem post mensens Maium anni 386 habita fuerit hæc homilia, ante capsam Reliquiarum ejus dem sancti. Non in anniversaria obitus die: neque enim dixisset Chrysostonius jam præteriisse annum quintum: sed fortassis in die translationis Reliquiarum ejus Antiochiam, que incidere videtur in duodeci mam Februarií, qua die Martyrologia Græcum et Romanum ejus festum annuntiant. Qui calculus si stet, et si Martyrologia diem translationis accurate notent, quod tamen secus non raro contingit, hæc concio habita fuerit duodecima Februarii anni 387, post annos quinque et octo cum dimidio menses. Ut ut res est, certum omnino videtur hanc homiliam pronuntiatam fuisse, vel anno 386 post mensem Maium, vel ineunte anno 387. Meletium vero tanto amore prosequebantur Antiocheni, tanta apud illos crat ejus nominis fama, ut onines fere filiis suis Me letii nomen imponerent, et illius imaginem ubique pingerent, imprimerentque in annulis, sigillis et phialis, referente Chrysostomo. Concionatori tanto innumeræ sese offerebant orandi c arguendi causæ et occasiones: Antiochenorum multoram dissoluti mores, et effrenata quorumdam in peccando licentia, quam in seric homiliarum fre quenter impetí videbimus: hæreticorum varii gene ris, maximeque Anomicorum, depravata doctrina, qui quotidie contra Catholicos velificabantur; Judæo. rum quoque Christi inimicorum ausus, quos in qua dam saltem rituum parte sectabantur aliquot Christia ni. Et Anomœos quidem adoriendi propositum jam pridem susceperat, atque in primis suis homitiis ipsos impetere orsus esset; sed cum videret illos concioni bus interesse suis, et cum voluptate aures sibi præ bere, ne prædam abigeret, inquit ille, utque illorum animas irretiret, linguam ab hujusmodi certaminibus aliquamdiu coercuit. Coptæ autem sunt conciones illæ contra Anomœos aut vertente Jutio anni 386, aut ineunte Augusto qui calculus constare deprehenditur ex iis quæ de prima contra Judæos homilia dicuntur in Monito (Vide in Monito t. 1. c. 837-844) ad illas contra Judæos homilias, ubi ex ipsis Chrysostomi verbis arguitur primam habitam fuisse mense Augusto ejtts dem anni 386. Conciones contra Anomœos. Non una scrie et continenter dictæ fuerunt conciones ista contra Ano mœos; sed illarum cursus interceptus est sub in itium, quando ingruente casu contra Judeos disce ptandum fuit. Deinde vero contra Anomœos et contra Judæos alternis vicibus concertatum est. At vices illas metiri non possumus intervallis æqualibus. In prima itaque contra Anomœos concione, post quam dixerat, ut vidimus, qua de causa pridem sus ceptum consilium illos impugnandi aliud in tempus transmisisset, nempe, ut auditores qui sibi benevoli videbantur, irretiret: demum hortantibus ipsis Ano mois ut in arenam descenderet, illorum errores impetere orsus est, amico tamen animo, non ut adversarios feriret, sed ut jacentes erigeret. Secundam contra Anomœos homiliam interposito plurimorum dierum spatio pronuntiavit. Multa enim Chrysostomum a destinato cursu interpellarunt; con tra Judæos nempe habita, eaque admodum necessa ria, concertatio, de qua, his contra Anomœos re censitis, pluribus agemus; Patrum quorumdam spi ritualium (sic ille ) adventus, de quibus suo loco nar rabitur. Demum illis ad loca sua reversis, sanctum præconem excepere memoriæ martyrum frequentes; quibus celebratis intermissam contra Anomœos con certationem repetiit. In tertia idem argumentum de Incomprehensibilitate Dei contra adversarios prosequitur. Sub finem vero in auditores acerrime invehitur, quod concione, quam libenter audiebant, soluta, sese statim subdu cerent, et sacris mysteriis, quæ continuo celebra bantur, non interessent. nes, In quarta, post solitas contra hæreticos velitatio cœtui gratulatur, quod monitis suis morem gesserit, pravamque ante sacra mysteria recedendi consuetudinem abjecerit: dolet tamen, quod marsu piorum sectores quidam concionem interturbarent, monetque ne aurum argentumve in marsupiis defe rant, så velint talem pestem abigere.
In quinta demum, iis breviter retractatis, quæ prius dixerat, nova adhibet contra Anomœos argu menta. In his porro concionibus elucet Chrysosu-mi non solum eloquentia, sed etiam vis argumentorum. Nec minus suspiciendæ sunt responsiones ad objecta hæreticorum, quibus asperguntur etiam sales, qui in dicendo mirum quantum valeant. Ita ut bauð a vero aberraverit si quis has homilias inter præstantis sima sancti doctoris opera computaverit. Concio in S. Philogonium. 1. 1. c. 747. Post quintam, quæ mense Decembri (A. 386. Decemb.), ut verisimile est, habita fuit, Chrysostomus ad nova tela contra Anomœos vibranda paratus, ut ipse dicit, die festo S. Philogonii episcopi Antiocheni, qui in vigesinam Decembris, quinque diebus ante Natalem Domini, incidebat, interpellatus fuit, ejusque pane gyricum pronuntiavit, ipsum tamen non absolvit, sed maxima præconii parte Flaviano episcopo, eadem die concionaturo, relicta, in orationis medio cursum intercepit, ut populum ad Natalem Christi rite cele brandum hortaretur, ac postquam peccatoribus pœ nitentiæ resipiscentiæque modum præscripsit, ora tionem claudit. Sequentem de Consubstantiali homiliam contra Anomœos habuit, ut indicat ipse, paucis diebus postquam de eodem argumento concionatus erat, incunte videlicet anno 387, et quantum conjectare licet, quinta Januarii die, qua circenses ludi cele brabantur. Sic enim ille concionem incipit: Iterum circenses, iterum nobis imminutus est conventus. Die sequenti ut confutaret Anomœos, qui ex peti tione filiorum Zebedæi et ex responsione Christi, Sedere autem ad dexteram vel sinistram meam non est meum dare vobis, oppugnandi ansam arripiebant, cam habuit homiliam quæ octava inscribitur. Hanc concionem sequitur illa de Lazaro quatri duano (T. 1. c. 779), in qua Anomœorum argumen tum ex historia Lazari quatriduani petitum confuta tur. In hanc vero illegitimitatis suspicionem injicere conatus est quidam nuperus, qui non adverterat hane de Lazaro quatriduano luculenter commemorari in sequenti de Christi precibus, quoniam hæc homilia in editione Saviliana longo intervallo a sequenti se parata erat: verum ejus argumenta pluribus confu tavimus in Monito ad has homilias col. 779. Altera de Christi precibus continenter post Homi liam de Lazaro habita est. In hac egregie common stratur Christi preces ad Patrem directas, non probare illum esse Patre minorem. Utramque vero habuit ineunte anno 387, paulo post quam alias contra Ano ma'os dixerat, ut ipse refert in secunda, num. 2, ubi ei se nuper, de gloria Unigeniti dixisse. Sic enim conciones de Incomprehensibili non semel ap llat. Duas alias contra Anomocos conciones ille habuit Constantinopoli (T. 1. c. 795), ubi illa hæresis gras Babatur, ut et Antiochiæ: de illis autem suo loco agetur. Conciones contra Judæos. - Ilomiliarum vero contra Judæos ordinem in prius Editis mire perturbatum, Deo dante, nec sine labore restituimus (T. 1. c. 837). Primam homiliam habuit, postquam certamina contra Anomicos orsus, primaque jam habita concione, in stantibus Judæorum feriis, scenopegiis, jejuniis, qui bus Christiani quidam Antiocheni, partim spectandi, partim etiam una celebrandi atque jejunandi causa interesse solebant: huic ille morbo ut mederetur, concertationis contra Anomœos cursùm iutercepit, ac Judæos Judæorumque sequaces adortus est. Qua vero anni tempestate hæc concionari cœperit, ipse paulo post initium homiliæ primæ testificatur his verbis Feriæ miserorum atque ærumnosorum Judæorum con tinuæ et frequentes instant, tube, scenopegia, jejunia. His notatur haud dubie mensis Tisri, sive September, cujus decimo quinto die incipiebat scenopegia, seu festum Tabernaculorum. Illo autem mense plures apud Judæos occurrebant dies festi, quam in quolibet alio totius anni, ut videas apud Buxtorfum, Leusde num et alios. Quod etiam indicat Chrysostomus, cuim dicit assidui et crebri. Hanc solemnitatumn frequen tiam aliquot diebus antevertisse Chrysostomum; tum præmissa verba declarant, tum mox afferendɗ testi ficantur. Quare mense Augusto primam homiliam dixisse videtur. In hac vero homilia, ubi Christianos illos insecta tur, qui religionis causa Judæorum sacra ferius, ædes adirent, rem affert singularem, cui ille interfuis, et quam prætermittere non licet. Postquam hæc Evan gelii Joannis verba attulit (T. 1. c. 847. 1. 27), Si enim Patrem meum nossetis, et me nossetis: neque vero me nostis, nec Patrem; ita pergit: Quod testimonium hoc fide dignius adducum? Si Patrem non norunt, Filium crucifixerunt, Spiritus auxilium repulerunt, quis locum illum esse dæmonum diversorium affirmare non ausit? Non adoratur ibi Deus, absit; sed idololatriæ deinceps locus est: et tamen aliqui illis tamquam sacrariis ad hærent. Atque hæc non conjecturis adductus dico, sed ipsa edoctus experientia. Nam ante hoc triduum, mihi credite, non mentior, matronam quamdam honestam ingenuam, modestam et fidelem vidi, quam homo qui dam impurus, opinione Christianus (talia enim auden tem, sincerum Christianum non dixerim), Hebræorum ædem intrare, ibique jusjurandum de negotiis sibi con creditis dare cogebal. Ut vero illa opem implorabat, et vim sceleratam amoliri cupiebat; sibi enim, quæ divi norum mysteriorum consors facta esset, illum locum adire, nefas esse putabat: incensus ego zelo alque ar dens surrexi, nec illam ad prævaricationem trahi sum passus, eripuique ab iniqua ista abductione. Postea eum qui traxerat illam, Christianusne esset, rogavi: cui confitenti graviter institi, fatuitatem exprobrans, extre mamque dementiam, et asinis illum præstare negavi, si Christum se adorare profitens, ad Judæorum, qui ipsum crucifixissent, speluncas quemquam traheret. Producto que longius sermone, primum jurare prorsus non licere, neque ad jusjurandum quempiam incitare, ex sacro Evangelio docui: dcinde, non fidelem et initiatum quin noque eum qui nondum sit initiatus, in istam MG
cessitatem trahenaum fuisse. Postquam diu multumque loquutus animum ejus ab errore opinionis liberavi, cax sam sciscitatus sum, cur ecclesia relicta ad Judæorum collegia illam traxerit. At ille multos sibi dixisse inquie bat, jusjurandum, quod ibi daretur, magis formidandum esse. Ob quæ ingemiscebam, et ira incendebar, hinc rursus ridebam. Cernens enim diaboli astutiam ingemui, quod hominibus id persuadere posset: considerata vero corum qui decipiebantur socerdia; excandui, et eorum dem quanta esset amentia mecum reputans, risi. Nisit igitur ille, licet rei gravitas adimeret jocandi faculta tem; sed jøcas ille mihil de gravitate decerpsit. Secundam homiliam decem aut pluribus elapsis a prima diebus habuit, ac quinque diebus ante, quam Judæorum jejunium adesset, ut sic ipse declarat in itio: Illegitimum igitur ipsorum jejunium post quinque dies deincepe instat: at ego ante decem dies, vel plures, cokortationem ad vos kabui, ut fratrés vestros præmuni rem. Ne vero dubites hanc ipsam esse, quam secun dam contra Judæos habuit, vide quomodo ibi de prima loquatur num. ₺: Non audistis in priori con cione, quam clare fuerit oratione demonstratum, ipsas animas Judæorum, el loca ubi congregantur, a dæmo nibus habitari? Id vero, nempe et animas Judæorum, et loca corumdem a dæmonibus habitari, conspicue et fuse probat ille homilia prima contra Judæos num. 6: ita ut certo certius sit, illam esse contra Judæos primam, hanc vero secundam, quam dotemus ad nos Ir.utilam devenisse: nihil certe non egimus ut eam sartam et tectam ederemus; sed frustra cessere co batus omnes. Tertiam incunctanter posuimus Homiliam cam cu jus titulus est, In eos qui primo Pascha jejunant, id est, contra Christianos illos, qui cum Pascha Judæo rum aliquot diebus post Pascha Christianorum cele bratur, in Paschate Christianorinn jejunant, ut jeju nium usque ad Pascha Judæorum prosequantur. Illud autem anno sequenti 387, inquit Chrysostomus, ac cidebat, atque, ut tam pravam consuetudinem ab oleat, homiliarum contra Anomœos et de Unigeniti gloria cursum intercipit, ut ipse initio homiliae decla aat his verbis: Rursus necessarium quoddam et urgens kegolium, eorum quæ nuper dicta sunt seriem interrum pens, ad se orationem traducit, et a susceptis cum hæreti cis certaminibus nos abducit. Nam nos quidem rursus de Unigeniti gloria ad caritatem vestram verba facere parati eramus. His porro declarat se jam secundo Ho miliarum contra Anomdeos cursum interpellare, quod se primo fecisse dicit initio homiliæ primæ contra Judæos. Etenim cum primam contra Anomoeos ora tionem habuisset, cursum sistere coactus est, non modo ut contra Judæos concertaret, quod duabus homiliis præstitit; sed etiam ut Patres spirituales seu episcopos vicinos, qui Antiochiam venerant, excipe ret, ac postea occurrentes multas martyrum solemni tates celebraret. His, inquam, omnibus interpellatus est a cœpta contra Anomœos pugna; ita ut non mo dicum temporis intervallum fuerit primam inter ho miliam contra Anomœos et tertiam. Cum autem pri mam contra Judæos homiliam habuerit mense Au gusto anni 586, ut supra diximus; secundam vero ineunte circiter Septembri, decem, ait ille, aut pluri bus diebus post primam, magnam Septembris partem insumpserit in excipiendis illis vicinis episcopis, et celebrandis martyrum solemnitatibus, rursumque Septembri exeunte mense pugnam contra Anomwos resumpserit, quam, vel nondum exacto Septembri, vel initio Octobris iterum prosequutus sit, urgente, ut ille ait, necessitate ut contra Judæos rursus certamen haberet. An vero post secundam contra Anomœos concionem, hanc tertiam contra Judæos habuerit, an post tertiam vel post quartam, id plane incertum est, neque hac de re quidquam certi statui posse vi detur. Ne autem hanc tertiam contra Judæos concionem diu post Septembrem amandemus, prohibere videtur Chrysostomus Homilia in diem Natalem Christi, quam habuit anno 386, die vigesima quinta Decembris Tempus autem tum erat, inquit, festi Tabernaculorum et jejunii: hoc enim illa verba sibi volunt, Humiliate animas vestras; idque a Judæis circa finem mensis Gorplei, id est Septembris, quod et vos testamini, ce lebrabatur. Tunc enim multos prolixosque sermones contra Judæos protulimus, importunum eorum jejunium accusantes. Eo igitur, ut nos constituimus, temporo has tres contra Judæos conciones habuit. Neque tas mën ita mense Septembri habitas dicit has inultas prolixasque homilias, ut nullam ante, nullam post Septembrem pronuntiarit. Nam cum ait, Tunc enint multos prolixosque sermones contra Judæos habuimus, tempus circiter annotat, neque homilias illas omnes mense Septembri circumscribit: non enim solet Chrysostomus tanto scrupulo notas temporum consi gnare, ut passim observavimus. Cum vero dicit, multos prolixosque sermones, has tres homilias indi care videtur, etiamque fortasse alias, quæ injuria temporum interciderint: parum enim abfuit, quin secunda etiam homilia perierit, utpote quæ in uno tantum Codice magna sui parte mutila reperta sit. Imo vero certum videtur aliquot ex iis quas hic me morat homilias intercidisse; nam in fine tertiæ dicit Quemadmodum demonstravimus, cum hac de re multi habiti fuerint a me sermones; non sic locuturus, si duos tantum hac de re sermones pronuntiasset. Sed cave putes com Frontone Ducao, homiljas quinque sequentes his Chrysostoini verbis, longos prolixosque sermones significari. Illas siquidem conciones pro juntiavit diu post Homiliam in Natalem Domini anno 386 habitam, unde excerpta illa verba sunt _t mox, neque dubiis argumentis palam facies mus. Contra hunc nostrum calculum dubia quædam pro ponit V. Cl. Tillemontius, circa tempus nempe quo homilia tertia habita fuit. Sed illi apte, ni fallor, re spondimus in Monito ad Homilias contra Judæos T. 1, c. 837: quo lectorem remittimus. Longe difficiliorem alam movet quæstionem, quæ suam pariter et no™ stram sententiam impetat, ex titulo nempe hujus ter
tiæ homiliæ, qui sic habet, in eos qui primo Paschate jejunant. Quod autem hoc ipso anno ii, qui Judæorum calculum in Paschate sequebantur, etsi Christiani erant, ipso Paschatis die jejunaturi essent, sic decla rat Chrysostomus num. 5: Ecce namque primus dies Azymorum hoc anno in Dominicam diem incidit, et omnino necesse est ut tota hebdomada jejunemus, el eum passio præterierit et crux advenerit et resurrectio, nos adhuc jejunantes maneamus. Et sæpenumero istud acci dit, ut post crucem, post resurrectionem, hebdomada nondum absoluta, jejunium observemus. Hæc contra eos dicuntur, qui jejunium Judaico more servabant, quique aliquando in ipso Paschate jejunabant, quando scilicet Judæorum calculus Pascha assignabat post Christiano rum Pascha. Tunc enim Christiani illi, qui Judaico ritu jejunium servabant, illo die jejunabant, quo cœ teri Christiani Pascha celebrarent. Atqui secundum tabulas Paschales anno 387 Pascha incidit in 25 Aprilis, nempe quam tardissime potest occurrere: quomodo ergo judaizantes illi poterant hoc anno in Pascha jejunare, cum Pascha Judæorum numquam possit ultra vigesimam quintam Aprilis occurrere? Verum hæc difficultas certissimas tempo ris notas a nobis constitutas evertere nequit. Nam utrum semper Antiocheni invariabili lege Alexandri norum circa Pascha Domini calculum sequuti¸ sint, non nobis compertum est: atque etiamsi sequnti sint, an affirmare possumus numquam errorem in calculo intercidisse? Certe Anonymus ille, qui sermones in Pascha Jo. Chrysostomi nomine edidit, quos in lucem emisimus in octavo Tomo (T. 8. c. 261), contrariaș circa Paschalem calculum sententias eo ipso anno, quo ipse homiliam suam in lucem dedit, exstitisse ait. Gregorius vero Turonensis (Vide ibidem) non semel observat varietatem illam circa diem Paschatis suo tempore in diversis regionibus contigisse. Fatentur autem viri in his rebus peritissimi errorem interdum in calculis hujusmodi contingere, nec multis abhine annis contigisse, neque tutum semper esse notas Pa schales aliis notis anteponere. Sane tanta videtur eo rum quæ supra diximus firmitas, ut potius ex compu tatione nostra calculum Paschalem ejusmodi, quam ex calculo Paschali contra computationem illam liceat decernere. Liber contra Judæos atque Gentiles. Hæc de prio ribus tribus contra Judæos homiliis, quæ Septembri anni 386 habita sunt, dicta sunto. Antequam vero quinque sequentes pronuntiaret, librum contra Jud:cos atque Gentiles emisit longissimum, neque in conciones divisum: quem an umquam palain et præsente populo pronuntiarit incertum est. Sed certum videtur emis sum fuisse librum ante Septembrem anni 387, ut plu ribus in Monito commonstratur (T. 1. c. 811). In hoc opere plurima scitu dignissima memorantur, que non licet silentio prætermittere. Agitur hic de divinitate Christi, quam Anomœi aliique omnes Ariani vel negabant, cum dicerent Christum Deum quidem esse, sed non vere Deum; vel ore tantum tenus con fitebantur, cum illum simpliciter Deum vocabant Judæi vero atque gentiles absque ullo temperamento rejiciebant. Orditur autem dicens se librum hune bre viore facilioreque stylo concinnare, ut vel ancilla rum, viduarum, nautarum, agricolarum captui -ac commodatior esset. Hinc contra gentiles Evangelii veritaten) probat, quod oppugnantibus lieet nationibus universis, per totum orbem pervaserit; ita ut in Per side quoque, ubi martyrum ingens numerus erat, evangelica prædicatio floreret. Christi adventum non modo prænuntiatum fuisse dicit, sed etiam adventus moduin et gentium concursum ad fidem suscipiendam; ita ut orbis jam totus in Bethleem confluat, ut nala lium locum veneretur. Judeos tamen adhuc ingratos manere, ut in multis Scripturæ locis prædicebatur. Sepulturam quoque Christi prænuntiatam fuisse pro batur: necuon mittendos fore evangelii præcones, qui totum terrarum orbem disciplina Christi replerent. Probatque Petrum et Paulum regibus et Imperatori bus majores potentioresque fuisse, qui leges eorum abrogaverint, queis Christi præcepta substituerunt. Judaicum cultum abrogandum fore a prophetis præ nuntiatum fuisse probat, futurumque orbis universi judicium. Demum crucis Christi præstantiam et ho norem pluribus indicat. Imperatores enim, inquit, po sito diademate, crucem suscipiunt, symbolum mortis il lius: in purpura crux, in diademate crux, in precibus crux, in armis crux; et ubique terrarum crux plus quam sol refulget. Pergit vero de cruce loquens; dicit priu cipes et subditos, mulieres et viros, virgines et nu plas, servos et liberos signum crucis frontibus im primere, ac viros mulieresque veræ crucis particulam auro inclusam a collo suspendere. Demumque narrat Judacos, favente sibi Imperatore, qui omnes impietate superabat, nempe Juliano Apostata, templum restau rare frustra tentavisse. Quinque vero sequentes contra Judæos homilias diu post intermissam contra eosdem concertationem habitas fuisse subindicat ipse Chrysostomus initio quarta, his verbis: Rursus infelices illi mortaliumque miscrrimi Judæi jejunaturi sunt: rursus Christi gregem muniamus necesse est. Sed aperte declarat homilia sexta num. 6: Quid autem loquor de prædonibus? profecto scitis omnes ac meministis, quando apud nos scelerati quidam et præstigiatores statuas principis deje. cerunt, quo pacto non illi tantum, qui facinus ausi fue rant, sed quotquot simpliciter præsentes conspecti fue rant, quoniam videbantur illis assentiri, în judicium abrepti, simulque cum illis abducti, extremo supplicio sunt affecti. Ilic meinoratam videmus illam tragœdiam, quæ per totam Quadragesimam anni 587, occasione dejectarum statuarum, Antiochiæ spectaculo fuit, de qua pluribus suo loco. Hæc porro sexta homilia habita est ipso jejunii Judæorum die, ut ipse Chrysostomus dicit in fine quarta decem circiter diebus ante jeju nium: quinta intermedio, ut ex ordiendi modo Squet, tempore: septima, nondum absoluto Judæorum festo octava, post jejunium et festum; ita ut ex Chryso stomi verbis clare colligatur cum minus quam viginti dierum spatio quinque postremas contra Judæos ho
Antiochiæ erant, nimirum ex parte Catholicorum Me letius; ex Arianorum vero parte Euzoius: nam En stathiani cum Paulino presbytero seorsim collectas agebant. milias mense Septembri absolvisse. Hac de re diffi cultas nulla suboriri potest. Utrum autem anno 387, eodem recurrente jejunio, cujus causa tres priores homilias anno proximo habuerat, has quinque con ciones pronuntiaverit, etsi non perinde certum habe tur, omnino tamen probabile est. In harum certe ho miliarum decursu martyrum memorias occurrere dicit sanctus doctor, quemadmodum et in prioribus illis coucionibus anni 386: quas mense Septembri se ha buisse testificatur. Videturque Chrysostomus Judai cum morbum, Christianorum quorumdam animis ad huc bærentem, cui medicam manum anno 386 ad moverat, anno etiam insequenti penitus curare vo luisse ipsumque homiliæ quartæ exordium, Rursus Judæi jejunaturi sunt, eamdem proxime recurrentem anni tempestatem prorsus significare videtur. Quæ contra Anomœos et contra Judæos annis 386 et 587 dixit, et quidem non semel alternis vicibus interdum de uno, interdum de alio argumento, con tinenter et una serie referenda, nec intercipienda duximus, missis aliis diversi argumenti homiliis quas per illud temporis spatium ad populum habuit, me rei, quæ ejusdem argumenti erat, cursum inter pellaremus. Quamobrem repetenda sunt ea, quæ per illud temporis interstitium tractavit, quorum non nulla non minoris, imo majoris momenti esse pu tantur. Homilia de Anathemate. Primo autem occurrit Homilia de Anathemate, quam post tertiam contra Anomœos se pronuntiavisse, nec obscure declarat in principio, ut in Monito probavimus (T. 1. c. 941); ut nempe sedaret simultatem subortam olim inter Me letianos et Paulinianos utrosque Catholicos, quæ dis cordia sub Flaviano, et ad longum postea tempus ex tracta est. Sed ad lectoris commodum res ab initio dissidii repetenda est. Eustathius Antiochenus, vir sanctus et Catholicus, ideoque Arianis in visus, ipsorum opera et calumniis depositus in exsiliumque actus fuerat, anno circiter 350; in ejusque locum substitutus fuerat alius episco pus Arianus deincepsque continuata successione ejusdem sectæ episcopi Antiochenam tenuere sedem, Catholicis interim cum Eustathiano clero seorsim collectas agentibus, donec Ariani Meletium, quem h.vresi suæ addictum putabant, in episcopum ordina runt. Peropportune vero cecidit ut ipse non Catholi eus modo, sed etiam ex ſerventioribus Catholicis es set. Al cum postea comperissent ipsum Catholicæ rei vindicem, Arianisque infensum esse, virum in exsi lium pelli curant, in ejusque locum Euzoium Aria num substituunt. Tunc vero tres in partes distracta civitas fuit: prima erat Eustathianorum, sive eorum qui S. Eustathio addicti erant, quique Meletii com munionem, quod ab Arianis in episcopum cooptatus fuisset, respuebant; secunda Meletianorum, scilicet Catholicorum, qui Meletium, etsi ab Arianis ordina tum, utpote Catholicum sanctissimumque virum, sc quebantur: tertia Arianorum, qui cum Euzoio con ventus agebant. Hactenus tamen nonnisi duo episcopi Quamobrem Athanasius in Synodo Alexandrina, anno 362, totis viribus nitebatur nt Eustathiani Mele tianis jungerentur, omnesque Catholici unum Meletium episcopum agnoscerent, ad eamque rem legatos duos Eusebium Vercellensem et Asterium episcopos a Sy nodo Alexandrina mitti curavit. Verum interim, dum legati iter agerent, Lucifer Calaritanus piumn Athanasii Alexandrinæque Synodi consilium interturbavit, qui Paulinum in episcopum allegit; ita ut tres jam epi scopi Antiochiæ essent, duo Catholici, et unus Aria nus. Ex hoc autem Catholicorum dissidio, quod annis bene multis perstitit, innumeræ rixæ subortæ sunt. contumeliæ, dicteria, maledicta, quibus se mutuo di versis addicti partibus lacerabant, rebus palam exul ceratis. Paulinus vero in episcopum adlectus Alexan drinæ Synodo subscripsit, in qua Apollinarius Laodicenus, qui eo monachos oratores suos miserat, ut professionem fidei suæ in coetu Patrum darent, ita tamen ut errores suos subdole reticerent, in com munionem admittitur. Paulinus autem anno 362 or dinatus, anno 388, vel 389, finem vivendi fecit. Apol linarius vero, qui post Synodum Alexandrinam errores suos spargebat ut ante, ab Athanasio confu tatus fuit ut hæreticus. Hæc præmittenda erant, ut Chrysostomi scopus et dicta intelligerentur. Meletiani ergo Catholici, de vulgo loquor, Eustathianis infensi, hinc maledicta proferendi occasionem captabant, quod Paulinus ei dem Alexandrinæ Synodo subscripsisset, cui subscri pserat etiam Apollinarius hæresiarcha, ideoque Apollinarium Paulini magistrum dictitabant. Chryso stomus vero qui ægre admodum videbat Ecclesiam Antiochenam ita discissam, ut Catholici in Catholicos tam atrociter insurgerent, auditores suos talia ausos aspere excipit: Sed quid dicunt illi, inquit, ad omnem malitiam audaces? Hæreticus, aiunt, ille factus est, in habitantem habet diabolum, et loquitur contra Deum nequitiam, multosque sua¿ela vanaque fallacia in pro fundum exitii abducit; ideoque a Patribus ejectus est, maxime hujus magister, qui partem Ecclesiæ abscidit sic aut Paulinum aut Apollinarium designant. Hæc refert Chrysostomus ut ab incondita turba non ita accurate dicebantur: et quia non raro plebeia hu jusmodi convicia et dicta peregrinum sonantia ora tioni intermiscentur, hæc concio multis in locis non pari atque cæteræ elegantia dicta videtur. Hanc cu.n Baronio et Hermantio, vertente anno 386 dictam pu tamus, resque omnino certa videtur. Tillemontius tamen ex male allato et intellecto hujus homiliæ loco, putat eam habitam fuisse post Paulini mortem, post annum scilicet 388. Vide Monitum nostrum, ubi sen tentia ejus clarissime, ni fallor, confutatur. In Natali Christi concio.-Quinque diebus post ha bitam in S. Philogonium homiliam, id est vigesima quinta Decembris, ut ipse Chrysostomus testificatur,
est. Miraculum deinde circa aquam haptısmi enun tiat; nam cum versus mediam noctem, quæ diem Epiphaniæ præcedebat, singuli de aqua illa baptismi latices secum asportarent, aqua illa non corrumpe. batur, sed integro anno, quin et biennio et triennio incorrupta manebat. Docet deinde quid intersit discri minis inter baptisma Judæorum, baptisma Joannis et baptisma Christi. Hine explicat quomodo Christus impleverit omnem justitiam; demum hortatur popa lum, ut magna cum reverentia ad tremenda mysteria accedat. prima vice de die Natali Christi concionatus est (T. 2. c. 351. l. 24). Cum enim nondum decimus annus essel, inquit ille, ex quo dies ille Antiochenis innotuerat al Occidente, ubi ab exordio illa die celebratus fuerat, Antiochiam delatus; multi diem festum hujusmodi, quasi novum ac recenter inductum detrectabant; alii tamen magno numero libenter admittebant: quam disceptationem ut sopiret Chrysostomus, ubi primum, postquam presbyter ordinatus fuerat, occurrit illa celebritas, hanc homiliam habuit, ut subortam litem tolleret, et diem Natalem Christi in vigesimam quin tain Decembris incidere multis argumentis probaret, Primo ait hanc veram esse sententiam vel inde pro babiliter argui, quod quaquaversirs denuntiata, cum tanta celeritate ab omnibus suscepta fuerit. Deinde ait illa die ab exordio per totum Occidentem celebra tum fuisse Christi ortum, maximeque Roma. Cum autem census Cyrenii jussu Augusti factus, in tabu lisque descriptus, penes Romanos haberetur; hinc verum germanumque Natalis Christi diem Romanos hausisse. Aliud quoque argumentum mutuatur ex eo die, quo ingressus est in templum Zacharias, quem ipse summum pontificem putat: inde vero calculum ducit, ut probet in vigesimam quintam Decembris incidere diem Natalem Domini. Hac vero de re plura protulimus in Monito T. 2, c, 547, ubi vide sis. Concio alia.-Erant Antiochiæ quidam de recta fide non probe sentientes, qui hoc Pauli dictum in Eccle sia lectum (T. 3. c, 311), Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gau deo, ita prave interpretabantur, ut dicerent, dum Christus annuntiaretur, parum interesse an hæretica an vera dogmata essent. Hoc erroris portentum de pellit Chrysostomus, pluribusque demonstrat non eam esse Pauli mentem. Sed ex vera rerum gestarum historia Pauli sententiam hanc esse confirmat: cum Pauli inimici quidam eum vinculis constrictum cer nerent, ut Neronem magis in eum exasperarent, ipsiusque perniciem molirentur, veram sanamque fidem ideo prædicabant, ut aucto discipulorum nu mero tyrannus ille in Paulum catenis oņustum magis magisque sæviret. Hac vero de causa, ait Chrysosto mus, Paulus dicit: Sive per occasionem, sive per tatem Christus a¤nuntietur, et in hoc gaudco. Multa præfert hæc homilia in principio de humilitate, et in fine de utilitate necessitateque precationis. Habitam autem fuisse post diem Natalem Christi ultimis De cembris diebus anni 386, ex ipsis Chrysostomi ver bis arguitur, ut videas in Monito T. 3, c. 309: ubi rem, si non omnino certam, admodum verisimilem commonstravimus. veri Concio in Epiphaniam et aliæ. — In die autem Epi phaniæ sequenti (Anno 587), ut omnino probabiliter existimatur, de Baptismo et Epiphania Christi con cionem habuit (T. 2. c. 365): ubi postquam populum ad Ecclesiam frequentandam hortatus est, de duplici epiphania agit; de illa nempe qua magis ex oriente venientibus apparuit, deque postrema, qua in con summatione sæculi cum gloria et splendore venturus Concionem de Baptismo Christi sic orsus fuerat Chrysostomus Omnes vos in lætitia hodie, ego vero in mærore sum solus. Nam cum in hoc spirituale pelagus oculos meos converto, et immensas Ecclesiæ divitias complector; ac deinde perpendo fore, ut cum primum solemnitas ista præterierit, multitudo rursus ista resiliut ac discedat: crucior et animi dolore angor, quod, cum tam multos liberos pepererit Ecclesia, non illis itidem in singulis collectis, sed in festis solummodo frui possit. Quod porro metuebat ille die sequenti septima Januae rii accidit (Anno 387). Cam enim de S. Luciano con, cionen haberet (T. 2. c. 519), jam non illam populi frequentiam adesse vidit, sed longe rariores auditores; quamobrem sic ille orditur: Quod hesterno die perti mescebam evenit, et ad effectum jam perductum est; nempe ubi festum præteriit, simul etiam multitudo nobis abscessit, minorque nobis cœtus factus est. Hinc luce clarius commonstrari videtur hane S. Luciani pane gyrin pronuntiatam fuisse die Epiphaniam insequente et eodem anno 387. Lucianus autem presbyter Antio chenus, inquit Chrysostonius, fame et cruciatibus multis Christi no:nen gloriose confessus est. Id accis dit anno 311, vel 312, in persequutione Maximini. Martyrologium Romanum ad diem 7 Januarii S. Lu ciani martyrium annuntiat. Hunc Ariani suarum par. tium fuisse mentiebantur, quoniam ex discipulis ejus quidam se in Arianorum castra conjecerant: imo ipse Arius itemque Eusebius Nicomediensis, illius sectæ primipilares. Luciani discipuli fuerant, et sese Collucianistas vocabant. Verum illi a Luciani doctrina et a catholica fide desciverant. Hac de re vero nihid in Chrysostomi panegyri S. Luciani fertur. Hoc ineunte anno 387 concionatus est S. doctor. Ex homiliis porro illis, quas ante Quadragesimam ejusdem anni ad populum habuit, illam ponimus, que de Resurrectione mortuorum inscribitur, ipso indi cante nobis Chrysostomo, qui sic illam orditur (7.2. c. 417: De fider nostræ dogmatibus, deque gloria Uni geniti Filii Dei ante apud vos disseruin.us, obturan:es eorum ora, qui gloriam illi detrahunt, et a Genitore suo alienum dicunt. Conciones vero contra Anomœos, qui gloriam Unigeniti labefactare curabant, hie comme morat, quas ineunte anno 387 absolvit, ut in Monito ad easdem probavimus. Hinc vero arguitur hanc con cionem sub initium apni 387 habitam fuisse, et qui dem ante Quadragesimam, quam totam in deploran dis Antiochenorum post eversas statuas calamitatibus consumpsit.
Hujusce porro concionis argumentum in exordio statuit S. Doctor. Agitur de resurrectione mortuorum, cujus veritatem passim asserit: mortuorum autem resurrectionem innumeri negabant Chrysostomi ævo. Prosequitur postea de instituenda secundum Deum vita, de adeundis, perpensa præmii magnitudine, la boribus: nonnullam bonorum operuin mercedem etiam in hac vita tribui, Pauli exemplo probatur. Inter ea, quæ Joannis Chrysostomi tempore acci derunt, nihil memorabilius illa Antiochenorum sedi tione, qua dejectis Theodosii Imperatoris et Flaccillæ ejus uxoris statuis, iisdemque per urbem raptatis, Theodosium ita exasperarunt, ut de urbe delenda co gitaverit. Hæc fuit Chrysostomo nostre ad concio nandi facultatem exercendam ampla materies. Antio chonis quippe inter spem et metum fluctuantibus, dum repentini casus novam inexspectatamque quotidie vel sperandi vel timendi causam offerrent, impara tus fere semper Chrysostomus, prout res sese dabant stylum vertere coactus, sæpe ex tempore, illas admi ratione dignas conciones pronuntiabat (Homiliæ ad Antiochenos, 1. 2. initio); modo ut in calamitate versantem populum consolaretur, modo ut fractos periculi magnitudine anunos confirmaret: tum præ cipue ut occasione imminentium malorum Antioche nos ad vitia corrigenda et mores componendos, eluendaque scelera, quæ tantam Dei iram accende rant, monitorum frequentia deduceret: qui certe co natus Chrysostomo cessit ex voto, ut ille alicubi fa tetur. Antiochenæ seditionis historia.· Tantă, vero sedi tionis causa fuit, teste Zosimo (Zosim. l. 4), nimia tributorum, quæ quotidie excogitabantur, exactio, sive pro celebritate quinti initi ab Arcadio anni ex quo Augustus promulgatus fuerat, et decimi anni Theodosii Imperatoris, qui anno 381 incipiebat, sive pro apparatu belli contra Maximum tyrannum, sive pro aliis publicis necessitatibus. Tributi onere per culsi Antiocheni cives Præfectum adeunt, ii scilicet qui urbanioris notæ erant; et lacrymantes, vectigal indictum nimium queruntur, Deique opem implorant. Deinde vero circumforaneoruin et exterorum homi num ex infima plebe turba, commotis animis, in facinora erumpunt. Primo in publico balneo omnia susdeque ponunt: hine Præfecti domum adeunt, cancellos januasque invadunt; vixque coerciti, alio furorem convertunt, depictasque Imperatorum tabel las lapidibus impetunt, fœdant et labefactant: ipsos que Augustos maledictis et conviciis onerant: demum Imperatoris Theodosii Flaccillæque ejus uxoris jam defunctæ statuas dejiciunt, et per vicos urbis raptant. Jamque plura inferre damna cœperant, cum im missa a Præfecto sagittariorum manu, depulsi sunt. Sic exstincta seditione, furori timor successit; atque imminentis pœnæ exspectatio onerosi impositi vecti galis oblivionem induxit. Quid hinc sit consequu tum, infra narrabitur in recensione homiliarum; jam de anno soditionis, quo hæ sunt habitæ homiliæ, aliquid dicendum. Missa Theodoreti et Sozomeni narratione, ex qua post bellum contra Maximum seditio istæc et concio nes a Chrysostomo habitæ locandæ essent, ex notis temporis longe certioribus ante bellum contra Maxi mum hæc accidisse jam probarunt viri docti, et pluribus asseruit Tillemontius in nota 27 ad Vitam Theodosii Imperatoris. Validissimum porro adversus illam priorem sententiam eruitur argumentum ex ipsis Chrysostomi verbis: nam Homilia XVI, numA. 2, testificatur hunc annum secundum esse, ex quo concionari coeperat. Copit autem cum presbyter or dinatus fuit, anno ineunte 386: quamobrem in an num 387 hæc conferenda sunt. Baronius tamen, Petavius et llenricus Valesius in annum 388 hæc conjiciunt: ideoque hunc calculum ponunt, quia ¡Ho anno incipiebat decimus imperii Theodosii, ad eujus celebritatem inductum fuit tributum supra memora tum. Quod autem ex Libanio affertur ad illam tue” dam sententiam, intricatum omnino est, et ad utranı vis opinionem potest detorqueri. Certiorem porro his omnibus notam eruimus ex eo, quod Theodosins Imperator certissime Constantinopoli degeret per hiemem et Quadragesimam anni 387: que etiam anno seditionem contigisse oportet: nam tempore seditionis Constantinopoli erat; anno autem sequenti hac ipsa tempestate Thessalonicæ versabatur Theodosius. Quod objicitur vero ex celebratione anni decimi Then dosii, qui anno 388 incipiebat; illud, inquam nihili est, cum certum sit ex fastis Idatii et Marcellini, ipsum anni decimi imperii sui celebritatem uno anno prævertisse, ut cum klio sun Arcadio, qui anmm quintum imperii anno 387 inibat, una decimum suum celebraret, quemadmodum et Maximianus Herculius, cum annum decimum octavum tantum imperii sui ageret, una cum Diocletiano, qui vige simum agebat, vigesimum et ipse celebrarat. Nihit itaque bine potest contra calculum nostrum inferri, ut optime probat Tillemontius. Longe gravior difficultas opponi posset ex calculo Paschali istius anni 387, quo secundum tabulas Pa schales Pascha incidebat in diem 25 Aprilis; et tamen Pascha Judæorum hoc anno celebrabatur, teste Chry sostomo, aliquot diebus post Pascha Christianorum. Quod vero Indæi post vigesimam quintam Aprilis Paseha celebrarint, id utique numquam contingere potuit. Quamobrem, ut pluribus supra diximus, va rietatem in calculo Paschali Antiochiæ anno 387 fuisse putandum est: quæ varietates tam frequenter acci derunt, ut ibidem dicimus, ut hic etiam accidisse mirum non sit. Tillemontius tamen qui difficultatem hujusmodi in notis ad Vitam Chrysostomi, ubi agitur de Homi liis contra Judæos, animadvertit et excussit, nullam ejus mentionem fecit in notis ad Vitam Theodosii Imperatoris ubi homilias hasce Chrysostomi ad populum Antiochenum ita ordinat, ac si Pascha, ferunt Paschales tabulæ, inciderit in vigesimam quin tam Aprilis. Primam igitur homiliam paulo ante se ditionem locat: seditionem vero vigesima sexta Fu
bruarii, decem diebus ante Quadragesimam, quæ Antiochiæ incipiebat feria secunda Quinquagesima nostræ, illo anne in 8 Martii cadente. Secundam homi liam vel feria quinta vel sabbato ante Quadragesi mam 6 Martii, octavo post seditionem die. Tertiam Dominica sequente 7 Martii vel circiter. Quartam ſeria secunda sequenti 8 Martii. Quintam feria tertia 9 Mar tii. Sextam feria quarta circiter, seu 10 Martii. Se ptimam feria quinta 11 Martii. Octavam feria sexta 42 Martii. Nonam feria secunda hebdomadæ secun de Quadragesimæ 15 Martii. Decimam paucis elapsis postea diebus. Undecimam utpote transpositam, feria secunda quartæ hebdomadis Quadragesimæ 29 Martii. Duodecimam feria tertia sequente 30 Martii. Deci mam tertiam feria quarta sequente 31 Martii. Deci mam quartam paulo post eam quæ decima octava numeratur, quæque habita ſuit Dominica quinta Qua dragesimæ 5 Aprilis. Decimam quiutam sabbato se cundæ hebdomadis Quadragesimæ, seu 20 Martii. Decimam sextam Dominica tertia Quadragesimæ 21 Martii. Dečimam septimam circa finem quartæ heb domadis Quadragesima. Decimam octavaın Dominica quinta Quadragesimæ 3 Aprilis vel circiter. Deci main nonam post decimam quartam 11 circiter Apri lis. Vigesimam die Paschatis 25 Aprilis. Vigesimam primam eodem circiter tempore quo vigesimam se cundam sequentem, quæ habita est feria sexta post Dominicam Passionis 16 Aprilis. Sic perturbatum harumce homiliarum ordinem summa accuratione restituere conatur Tillemontius, cui, ut in multis adstipulamur, in aliis repugnare cogimur. Ordinem porro homiliarum qualem ille statuit, hic uno eon spectu repræsentamus. Fronto Duc. Decima sexta Undecima Tillem. Fronto Duc. Prima Tillem. Secunda Tertia Quarta Quinta Duodecima Decima tertia Decima septima Sexta Septimą Octava Nona Decida Decima quinta 1234507*an= Decima octava Decima quarta Decima nona vigesima secun. Vigesima prima Vigesima Antequam vero de singulis homiliis disseramus, ac de cujusque tum ordine tum argumento pauca dica mus, e re fuerit annotare, ex titulo homiliæ, quæ olim vigesima secunda, jam vero vigesima numeratur, qui titulus in Notis Frontonis et in Mss, nostris docet, hanc homiliam pronuntiatam fuisse decem diebus ante Pa scha: itemque ex his verbis ante finem homiliæ, jam quadraginta dies præterieruat, probe Tillemontium in ferre, Quadragesimam apud Antiochenos ex consue tudine coepisse feria secunda post Quinquagesimam; septemque hebdomadibus apud illos totam Quadrage simam persolvi consuevisse: jureque Tillemontius hanc homiliam in feriam sextam hebdomadis ultimam Quadragesimæ hebdomadem præcurrentis confert crat quippe illa dies et quadragesima ab inchoato je junio et decima ante Pascha. Hinc pro asserto babe mus Quadragesimam, quæ aliquot in Ecclesiis limiti, bus variis circumscripta erat, per septem hebdomadas Antiochiæ observatam fuisse. Cum porro memoratis supra de causis, Paschales tabulas hodiernas, quæ Pascha anni 387 in vigesimam quintam conferunt, non servatas saltem hoc anno Aπ tiochiæ fuisse pro certo habeamus; cumque nobis ex ploratum non sit qua die anno 387 Antiocheni Pascha celebraverint, a die mensis in recensione homiliarum commemorando abstinebimus; sed indicabimus tan tum, quando id licebit, qua die hebdomadis homili:e dictæ fuerint. Homiliæ de Statuis. — Prima itaque homilia habita est paucis ante seditionem Antiochenam diebus (Anno 387), ut ex his secundæ homiliæ nun. 3 verbis crui tur: Longam nuper apud caritatem vestram orationem extendi,….. et laborum mercedem accepi... Quæ vero iner ces erat? Civitatis blasphematores punire, el castigare Deum contumelia afficientes, et furiosos cohibere. Hæe procul dubio spectant ad primam homiliam, eamque longissimam, de sanctorum ærumnis, deque Dei pro videntia erga electos suos, qui in hac vita cruciantur, et adversus eos qui blasphema dicta in Deum profe rebant: ubi demum hæc observatu certe digna pro fert: Sed postquam de blasphemia nobis verba facia nunc sunt, unam a vobis omnibus petere volo retributio nem pro concione hac atque sermone, ut in civitale bla sphemantes mihi castigetis. Si quemquam in bivio el foro in Deum blasphemantem audieris, accede, increpa, el si verbera infligere oporteat, ne recuses; ipsius faciem ala pa percule, contere os ipsius, percussione manum tuam sanctifica. Qui sane corrigendi modus non esset ad usum hodiernum accominodatus. Secundam homiliam confert Tillemontius vel in fe riam quintam vel in sabbatum ante Quadragesimam intius vero dicatur his circiter diebus habitam fuisse, septem exactis, ut ipse Chrysostomius ait, a seditione diebus, quibus se tacuisse dicit, quod ingenti calami tate, et periculi magnitudine consternati Antiocheni, non essent audiendis concionibus idonei. Ob negle ctam porro fratrum blaspheniantium emendationem hæc mala divinitus dicit immissa. Quorum postquam imaginem eleganter descripsit, de divitiis, de divitia rum usu, deque eleemosyna et de paupertate pluribus concionatus, orationem claudit. Tertia homilia secundam e vestigio sequitur: illam vero habitam putamus cum Tillemontio Dominica Quinquagesimæ, ut hodierne more loquamur. Agitur de profectione Flaviani Antiocheni episcopi Constan tinopolin ad Imperatorem placandum: et rei bene gerendæ spe populum consolatur Chrysostomus. Plu ribus deinde commonstrat jejunii, nisi a vitio absti neatur, utilitatem esse nullam. Postquam vero de detractione vitanda pauca dixerat, calamitatem præ. sentem deplorat, et intolerantius sævitum esse narral Hi quidem ferro, inquit, illi igne, quidam bestiis traditk perierunt, non viri tantum, sed et pueri. Nec atutis immaturitas, nec populi tumultus, nec quod furore dia bolico percili quidam hæc fecerint, nec quod vectigalis
exactio intolerabilis esset, non paupertas, non quod com mune peccatum fuerit, non quod promiserint numquam se amplius talia ausuros, non aliud quidpiam ipsos eri puit; sed absque venia ad barathrum adducebantur, mili tībus utrimque ipsos urgentibus, et observantibus ne quis cos eriperet. Et sequebantur matres, procul quidem filios conspicientes abstractos, sed de calamitate conqueri non audentes: affectum enim vincebat formido, et naturam superabat metus. Hæc omnia illata sunt Antiochenis mala a Præfectis, seu magistratibus, antequam Theo dosius de seditione quidquam audisset, ut ait ibidem Chrysostomus. Orationem porro claudit monens ut a detractione, ab inimicitiis et a juramentis abstineant. Homilia quarta, quæ feria secunda post Quinqua gesimam, ut videtur, habita fuit, quæ dies erat prima Quadragesima; illa inquam concio, bona ex calami tate parta describit, mutatos dicit et a pristinis pravis moribus reductos Antiochenos. In fine vero ea ipsa monita, quæ in præcedenti se dedisse commemorat, iterum repetit, nimirum de vitandis detractionibus, inimicitiis et juramentis: ac se per bane hebdomadam de juramentis dicturum esse prænuntiat. Homilia quinta die sequenti, ut ipse ait, pronun tiata fuit, nempe feria tertia. In illa ærumnosos An tiochenos pro more consolatur Chrysostomus et ad mortis ipsius contemptum cohortatur. In fine autem de juramentis vitandis agit num. 7, ac præcedentium sequentiumque homiliarum aliquem inducit ordinem his verbis: Primum igitur auditori persuadeamus, ut a juramentorum ſuga mutationem incipiat: etsi enim nu diustertius hac de re vobis loquutus sum, neque tamen hodie desistam, neque cras, neque perendie, eadem mo nere. Homilia sexta, feria quarta primæ hebdomadis ha bita, consolationem afflictis impertit, bonam rerum mutationem sperare jubet: moras nuntiis, qui sedi tionem Antiochenam Imperatori narraturi erant, a Deo immissas dicit, atque inde spem bonam auditori bus affert, et de venia a Flaviano episcopo impetranda fiduciam habere jubet. Postquam vero de morte non timenda disseruit, adversus juramenta pro more lo quitur. Homilia septima die sequenti, ut multis ex lɔcis et notis liquidum est, habita: Etenim quintam diem, inquit Chrysostomus, agimus vestram consolantes cari tatem. Quinta porro dies hæc numeratur incipiendo a Dominica, ita ut de quinta hebdomadis die loquatur. Agitur hic de primis Geneseos verbis: In princivio fecit Deus cælum et terram; diciturque Deum, non modo cum benefacit, sed etiam cum castigat, bonum esse, et juramenta vitanda esse pro more dicit. Homiliam octavam putat Tillemontius die septimam homiliam sequente, id est, feria sexta dictam fuisse. Verum reclamat Chrysostomus, qui testificatur initio se nuper, non autem heri, in illud, In principio fecit Deus cælum et terram, verba fecisse, quod haud dubie ad homiliam septimam pertinet. Est igitur in sabba tum conferenda; quod etiam nobis suadent hæc verba statim post initium, ad finem nobis venit hebdomas. Argumentum homiliae mutuatur ab his verbis: Deam bulabat Deus in paradiso in meridie, dicitque impios semper pavidos et formidolosos esse, pios autem fidu cia plenos. Demum pro consuetudine de juramentis vitandis agit, sextumque jam diem esse ait, quo de servanda hujusmodi lege admoncat. Homiliam nonam in feriam secundam secundæ heb domadis Quadragesimæ probabiliter conjicit Tillemon. tius. Hac de re vero nulla comparet nota, qua vel cer tum vel verisimile quidpiam statuamus. Habita certe fuit hæc concio post silentium vel unius vel plurium dierum, ut initio diserte ait Chrysostomus, contra quam opinatur Tillemontius, qui cum octavam in fer riam sextam conjiciat, et nonam in feriam secundam hebdomadis sequentis, ait in Vita Chrysostomi art. 15, interpositas sabbati et Dominicæ dies fuisse haud dubie Chrysostomi concionibus insignitas, quæ concio nes jam amissæ fuerint. Populum autem Antiochenum laudat initio, quod monitis suis obtemperantes audi tores de abigenda juramentorum consuetudine cura rent. In hæc item verba, Cæli enarrant gloriam Dci, multa dicit, ac Dei providentiam in rerum naturalium ordine atque concentu prædicat: demumque monet ut a juramentis abstineatur. Homilia decima non die nonam insequente habita fuit, licet idem prosequatur argumentum ut voce nu per, indicatur. Auditoribus autem gratulatur Chryso stomus, quod monitis suis obtemperaverint. Longe melius esse ait verbum audire, quam jejunare. Probat deinde mundum sine Dei providentia stare non posse desinitque demum cohortando ut juramenta vitentur. Homiliam undecimam putat Tillemontius habitam fuisse post eam, quæ decima quinta inscribitur infra, necnon post sequentem decimam sextam. Hoc auteri ratiocinio nititur ille: In ea, inquit, homilia de peri culis et ærumnis, quibus jam functa civitas Antio chena erat, agitur, quæ post adventum Hellebichi et Cæsarii accidisse videntur. Ille autem adventus Hel lebichi et Cæsarii in decimæ septimæ homiliæ titulo, longe post undecimam, de qua nunc agimus, memo ratur. Hoc fultus argumento Tillemontius non modo decimam quintam, sed etiam decimam sextam ante undecimam locandam esse putat. At præterquam quod omnes prorsus Manuscripti eumdem quem Editi ordi nem servant: ea omnia quæ tunc temporis acciderunt, bonam interdum spem, pericula, timores, minas, quæ bene multa in pari casu semper contingere solent, non sat accurate novimus, ut ex hujusmodi ratiocinio aliquid in ordine mutandum ea de causa censeamus. Multa dixit Chrysostomus, forteque longe plura ta cuit. Quamobrem donec quid certius emergat, prisco ordini standum putamus. In bac igitur homilia prin:o gratias agit Chrysostomus, quod civitas ab immisso terrore respiraverit; ex injectis quippe suspicionibus perterriti quamplurimi aufugerant: hoc calamitatis et terroris tempore, aliquot diebus tacuit Chrysostomus, ut ipse ait. Hanc vero homiliam conjicit Tillemontius in feriam secundam quartæ hebdomadis Quadragesi mæ, et quidem optime, ut ad homiliam decimam ter
tiam dicemus. Agitur præcipue in hac homilia de Dei sapientia in hominis constitutione, et in fine de vi tando juramento. Duodecimam Item et decimam tertiam, post deci mam quintam et decimam sextam, eadem qua supra de causa rejicit Tillemontius. At nescio quo pacto in telligat illud in hac hemilia duodecima num. 1: Tri bus igitur præteritis diebus unum cognitionis Dei modum quærebamus, ipsumque in finem deduximus, interpre tantes quomodo Cæli enarrant gloriam Dei; et quale sit Pauli dictum, Invisibilia ipsius a creatura mundi per ca, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur: et de monstravimus quomodo a creatura mundi, et quomodo per cœlum et terram et mare Creator glorificetur. Hodie vero, etc. Hic seriem trium homiliarum, quo ordine habitæ fuerant ante duodecimam affert Chrysostomus, nempe nonæ, decimæ et undecimæ. In nona num. 2 argumentum orationis ponit hoc Pauli dictum, Invisi bilia ipsius, etc.; illudque Psalmorum, Cali enarrant gloriam Dei. In decima iteni num. 2 se hoe ipsum ar gumentum persequi declarat: in undecima quoque num. 2 se eidem argumento insistere testificatur. An non Chrysostomi dictis vim infert Tillemontius, cum decimam inter et undecimam vult interseri decimam quintam et decimam sextam? Id autem ille subdubi tando tantum proponit in nota 29 ad Vitam Theodosii Imperatoris, n. 10, 11 et seqq., fateturque eum quem nos statuimus ordinem clare a Chrysostomo indicari sed nescio quo pacto ab eodem ipso ordine postea dis cedat. Cæterum cum dicit Chrysostomus, tribus præ teritis diebus, non intelligitur de tribus postremis die bus in quibus scilicet concionatus erat. In hac item homilia duodecima, quæ habita est feria tertia quartæ hebdomadis Quadragesima, eidem insistit hypothesi de sapientia Dei in mundi opificio: postea agit de jure naturali, cujus cognitionem Deus homini indidit, de que juramento vitando. Decimam tertiam homiliam dixit postridie duodeci mam. Principio gratias agit Deo de mutata rerum fa cie, deque sublato metu, qui tantus fuerat, ut civitatis, inquit, major pars præ timore et comminatione illa, ad deserta et fauces montium, et occulta locorum transmi graverit. Hinc de multis ad tribunal adductis, de hor ribili habita verberum et flagellorum quæstione, de aliis ad supplicium raptatis, de matre et sorore cujus dam, de quo intus judicabatur, ad vestibulum in pul vere volutatis. Hæc pathetice describit Chrysostomus, quæ paucis ante diebus, scilicet antequam undecimam concionem haberet, gesta fuerant. Hæc autem homi lia habita fuisse omnino videtur feria quarta hebdo madis quartæ Quadragesimæ. Præmissis autem bene multis de calamitate Antiochena, ad pristinum de hominis opificio argumentum descendit, et cohor tando de more ad juramenta vitanda orationem clau dit. Decimam quartam Tillemontius locandam putat post decimam octavam, hac permotus ratione: In itio ait Chrysostomus, Non parum civitatem nobis heri dintolus perturbavit, sed et Deus nos iterum non paruṁn consolatus est. Hæc verba, inquit ille, adventum llel lebichi, et nuntium jam Constantinopoli adesse signi ficant. Verum hæc hariolando dicuntur. Quot suspi ciones et terrores immissos putas Antiochenis, dum animi penderent, et quorsum tam infausta res evasura esset ignorarent? De iis vero terroribus rumoribus que ratiocinari quomodo possumus, qui eorum haud dubie maximam partem ignoramus; et si qua novi mus, ita plerumque intelligimus, ut vix inde quam piam notam expiscari possimus? Hæc homilia ferme tota est de vitando juramento. Decimam quintam homiliam vult Tillemontius ha bitam fuisse inter decimam et undecimam, tum ob causas supra ad undecimam mergoratas, tum quia Chrysostomus sic habet initio: Oportebat et hodie et superiore sabbato de jejunio movere sermonem. Ubi il lud, superiore, quasi esset primo de primo sabbato Quadragesima, subdubitando tamen, intelligit; sed nos, ut et Bernardus Brixianus, de superiore sive de præcedente intelligimus, atque ita intelligendum esse exemplis comprobatur: nullamque aliam interponi posse homiliam inter decimam et undecimam jam su perius probavimus. Occasione metus quo affecti An tiocheni erant, multa dicit de bono timoris: et in fine contra jurandi, ab aliisque juramentum exigendi consuctudinem concionatur. Decima sexta tunc habita fuit, cum sparso quodam falso futuræ populationis rumore, de fuga capessenda omnes deliberabant. Hanc etiam loco movere conatur Tillemontius, et inter decimam et undecimam locare; quod tamen, ut ad duodecimam diximus, admitti ne quit. His porro nititur Chrysostomi verbis Tillemon tius ait S. doctor n. 6, Secundam jejunii septimanam præterivimus. Duas ergo tantum hebdomadas præteriisse dicit, quod admitti non posse videatur, si locum et numerum suum illa teneat: ideo Tillemontius illam loco movendam esse putat et inter decimam et unde cimam. Non posse illam inter decimam et undecimam reponi, jam superius probatum est. Non posse etiam hoc in loco et numero consistere omnino videtur nam si post secundam jejunii septimanam babita fuit, decimam tertiam et sequentes præcessit. Hæc certe salebris sunt plena: quapropter rem dubiam relin quere visum est. Quid si dixerimus errorem fortasse in hunc locum invectum esse a scriba, qui literam nu meralem y pro tertia positam in 6, id est in secundam, mutaverit? In hac concione præmissis quibusdam de timiditate Antiochenorum, deque juramento vitando, argumentum homiliæ mutuatur Chrysostomus ex his Pauli verbis: Paulus vinctus Jesu Christi et Timɔtheus frater, Paulumque gloriosiorem ex vinculis demon strat, quam ex virtute miraculorum. Decima septima habita est postquam Hellebichus Magister militum et Cæsarius Magister ab Imperatore missi perquisitum de seditione, Antiochiam advene rant. Hellebichus hic, Magister equitum peditumque, alibi memoratus occurrit, et justitiæ clementiæque laude celebris erat: Cæsarius etiam, Magister officio rum alibi dictus, pari gaudebat probitatis fama. Pro
nuntiata autem fuit hæc homilia cum Antiocheni pene a metu liberi essent. Innumera, ait ille num. 2, exspe clavimus mala; omnium facultates direptum iri, habita cula cum habitantibus comburenda, civitatem de medio tollendam orbe, et ipsius reliquias omnes perituras, ara trum ipsius terram sulcaturum esse. Sed ecce hæc omnia intra exspectationem tantum steterunt, et in opus non pro cesserunt. Sub hæc narrat quomodo monachi ex mon tibus Antiochiam descenderint, ut judices placarent, dum interim philosophi omnes Græci urbem desere rent quo pacto etiam sacerdotes in gratiam populi strenue rem gesserint: pœnas ab Imperatore demum irrogatas, leves tolerabilesque esse, neque dolendum si orchestram et balnea occluserit, ac metropoleos di guitatem ab urbe Antiochiæ sustulerit. Veram Antio chiæ dignitatem esse, quod in ca discipuli Christi pri mum Christiani sint vocati, et quod Antiocheni sanctis Jerosolymitanis ſame laborantibus opem tulerint: non magnitudinem, sed pietatem urbes exornare. In fine autem dicit, alios adhuc in carcere degere, alios in ex silium mittendos esse. Hanc homiliam Tillemontius confert in hebdomadem quartam Quadragesimæ post feriam quartam, sed ex conjectura tantum. Metropo leos vero dignitas translata fuit Antiochia Laodi ceam, referente Theodoreto 1. 5, c. 19. Decima octava homilia post dimidium jejunii dicta fuit, ut ait initio Chrysostomus. Putat vero Tillemon tius illam in Dominicam quintam Quadragesimæ pro babiliter conjici posse. Agitur porro de vera jejunandi ratione, de divitiarum contemptu, de tristitia secun dum Deum, etc. Hactenus in homiliarum numero et ordine Savilii et Frontonis Ducæi Editiones sequutus sum; imo etiam decimam nonam continenter posui, Tillemontii opinioni adstipulatus, qui inter Quadragesimales de cimam nonam et ipse putavit accensendam. Verum postea secundis curis comperi illam diu post Pascha, Dominica nempe ante Ascensionem Domini habitam fuisse, ut etiam in titulo fertur, nempe Dominica TĀS Priowtoµkuns, quæ Dominicam quintam post Pa scha, sive Dominicam ante Ascensionem significat, ut ait Leo Allatius. Sed ea de re infra pluribus. Cum ita que illa inter Homilias de Statuis, vel Quadragesima les recenseri non debeat, decima nona erit illa, quam nos vigesimam posueramus, quæque in Editione Fron tonis Ducæi vigesima secunda numeratur, habitaque fuit, teste Chrysostomo, decem diebus ante Pascha. Illa vero, quam Fronto Ducæus vigesimam numera verat, et nos vigesimam primam posuimus, jam vi gesima erit, dempta nempe illa habita in Dominica τés Inwowtopivns, de qua suo loco agetur. Hæc porro vi gesima est ultima de Statuis. Itaque jam viginti solum Homilias de Statuis recensere oportet, quia illa, quam nos decimam nonam posuimus, alio transferenda est, et homilia, quam vigesimam primam Fronto Ducæus posuerat, est catechesis extra seriem Homiliarum de Statuis ponenda, ut loco suo dicemus. In vigesima homilia, quam nos jam decimam no nani numeramus, in titulo hæc adduntur in Manuscri ptis quibusdam: Dicta est decem diebus ante sanclam et vivificam Domini nostri J. C. Resurrectionem ex mor tuis quod optime quadrat ad dictum illud Chryso stomi paulo ante finem homiliae: Quadraginta dies præterierunt. Habita ergo fuerit hæc concio feria sexta post Dominicam, quam Passionis vocamus. Hæc quippe dies erat quadragesima, incipiendo a feria secunda post Quinquagesimam, quæ erat initium Quadragesime erat item decima ante Pascha, ipsum Paschatis diem annumerando. Est autem hæc homilia ferme tota con tra simultatem et injuriaram memoriam, et in fine pro more solito contra juramenta. Vigesima prima homilia, quam nos vigesimam nu merandam putamus, est ultima de Statuis. Ipso Re surrectionis die habita probatur ex iis quæ sub in Itium dicuntur, et post reditum Flaviani episcopi. Primo laudat Flavianum, quod sorore morbo labo rante, de extremis periclitante, et fratrem ne se de sereret rogante, omnia tamen ille posthabuerit, ut periclitanti gregi prospiceret. Narrat quomodo Impe ratorem adierit et in conspectum ejus adductus, sta tim lacrymis, luctu et silentio vim doloris expresserit deindeque leniter hortante Imperatore orationem ha buerit, quam Chrysostomus ad verbum refert apte compositam ad Theodosium placandum Theodosius vero ad misericordiam commotus, hæc Christiano Principe digna protulit verba: Quid magnum erit, si hominibus, qui nos contumeliis affecerunt, iram remittu mus, cum nos ipsi homines simus; quando mundi Do minus in terram descendens, ac propter nos homo ſa ctus, et a beneficio affectis crucifixus, pro crucifigentibus se Patrem oravit dicens: Ignosce illis; non enim sciunt quid faciunt. Cam autem Flavianus Pascha cum Im peratore celebrare vellet, reponit Theodosius: Novi Antiochenorum animos conturbatos, et multas super esse calamitatis reliquias. Abi el consolare. Si guber natorem viderint, nec præteritæ reminiscentur tempe statis, sed ipsam tristium memoriam delebunt. Hæc ubi Antiochenis nuntiata fuere, gaudio perfusi forum co ronarunt, lucernas accenderunt, et ante officinas le clisternia posuere. Hic tandem fuit Antiochenæ sedi tionis exitus. Jam ad sequentia veniamus, quæ post diem Pascha tis subsequuta sunt: in queis ex diuturna tractatione non pauca sunt, quæ pridem secundum Tillemonti sententiam statueramus, quæque jam mutanda nobis sunt. Eorum, quæ post diem Paschatis hujus anni 387 subsequuta sunt, ordo probe percipitur ex iis quæ Sermone primo de Anna narrat Chrysostomus. Vos enim fortasse, inquit, eorum obliti estis, eo quod multos interea sermones et de aliis rebus nos habuerimus. Nam reverso a longinqua peregrinatione Patre nostro, necessarium fuit omnia commemorare, quæ in Comitatu acciderant: ac deinde cum gentilibus disputare, ut hos vi calamitatis ad meliorem frugem revocatos, qui, serto gentilium errore, sese ad nos contulerant, pro vi riti confirmaremus, ac doceremus, quantis tenebris libe rati, ad tantam veritatis lucem accurrissent. Post illa rursuın multis diebus martyrum festivitate potiti sumus de
In tertia, ubi vidit multos ex iis adesse, qui nuper ut theatralia spectacula adirent concioni non inter fuerant, dixit ex hujusmodi spectatoribus multos ad ulteros fieri, hincque bello et contentiones nasci. Ad dit vero Davidem cum Safle omne patientiæ genus superasse: clauditque dicers rapinam patienter ferre, non minorem virtutem esse, quam eleemosynam erogare. Mense autem Septembri anni 387 jam initam con tra Judæos concertationem (T. 1. c. 871), quam anno proximo 386 mense circiter Septembri cœperat, ea dem tempestate resumpsit. Id ille initio quartæ, quæ harum posteriorum prima est, sic enuntiat: Rursus illi infelices mortaliumque omnium miserrimi Judæi je junaturi sunt: rursus Christi gregem muniamus necesse est; ideoque se decem diebus antequam Judæi jejn narent hæc monita dedisse ait, quia multi ex grege suo, quadam superstitione moti, cum Judaeis jejuna bant. Aitque primo Judæorum illud jejunium quod contra voluntatem Dei fieret, impium et sceleratum esse ideoque illos ab hoc Judaico suscepto jejunio avertit, et in concionis fine alios qui ab hujusmodi Judaico jejunio abstinerent hort tur, ut fratres suos avocent ab hujusmodi jejuniis, quæ theatralibus etiam spectaculis longe pejora essent. Quintam homiliam orditur ab auditorum frequentia, quam solito majorem esse gaudet, et pristinum argu mentum ardentius suscipit, ac Judaica omnia pror sus abrogata esse pronuntiat. Templum vero Jeroso lymitanum numquam esse restaurandum probat, non ex Christi modo, sed ex prophetarum etiam prædi ctionibus. Leges Christianorum solummodo in perpe tuum servandas esse, cæteras omnes obsolevisse. De Judæorum postea pernicie pluribus agit, ultionemque Dei de illis sumptam fuse persequitur. Danielis vero prophetias minutatim explicat, peculiaremque scrmo nem de hebdomadibus Danielis instituit. Judæorum ut templum restituerent conatus commemorat, sub Hadriano Imperatore, sub Constantino, demumque sub Juliano Apostata, qui ipsis favebat; et tamen omnia illis frustra cessere. Demum postquam dixerat Malachiam prophetam Christianum cultum præsigni fièavisse, claudit concionem, cæteris homiliis duplo saltem longiorem; ita ut etiam ex orandi ardore at que prolixitate raucitatem contraheret. Neque tamen ille sic destitit a concionando, sed postridie raucus oratoris munus suscepit, et sextam homiliam dixit præsente Flaviano episcopo et magna populi frequentia. Atque de templi destructione sub Vespasiano primum loquitur, et oratoris magis quam annalium scriptoris munus exercens, dicit jam quin gentesimum annum agi ex quo templum Jerosolymi tanum destructum fuerat; licet non plus quam tre centi decem et octo anni ab excidio illo elapsi essent. Verum solet Chrysostomus in concionibus suis has temporum rationes et supputationes parum curare, ut alibi observamus. Hinc vero scopum persequens S. doctor, dicit et probat necem Christi malorum causam Judæis fuisse, aitque Deum indignius tulisse Christi necem, quam vituli adorationem. Ex prophe tis denuo probat futuram Judæorum reprobationem. Deinde quanta sit sacerdotii dignitas demonstrat, et nunc abrogatum esse apud Judæos sacerdotium evin cit, observatque libros sanctos non sanctam efficere synagogam, nihilque non agit ut auditores suos aver tat a synagogæ et aditu et imitatione. Idipsum argumentum persequitur in septima con cione probatque Judaicos ritus abrogatos esse, sacer dotes apud Judæos esse non posse, unicumque sa crificium esse per corpus Christi; ac legem sublatam fuisse, non ob peccata Judæorum, sed quod imper fecta esset. Demum ad Melchisedecum venit, cujus sacerdotii dignitatem celebrat, et ex propheta probat sacerdotium illud extremum esse, exque Pauli dictis Christum esse verum illum sacerdotem ex ordine Melchisedeci. Hac vero in re diutius immoratur, de mumque claudit, auditores cohortans ut fratres suos a Judaicis observationibus avertant, et ad veram re ducant viam. Propter hoc enim, inquit, nos tantum la borem suscipimus, neque ut plausum strepitumque refe ramus, sed ut avulsos ad viam veritatis reducamus. Octavam habuit postquam jejunium Judæorum transierat, quod jejunium ebrietatem esse dicit. Rur sumque auditores hortatur, ut fratrum emendationi et saluti cousulant et advigilent: nec modo ante pec catum, sed etiam post peccatum manus illis porrigen das esse dicit, ut Deus fecit Adamo. Peccata vero fratrum corrigenda, non evulganda esse. Quoniam autem Judæi se medicos esse dicebant, atque incan tationibus ac ligaminibus ad curandos morbos ute bantur, contra eos qui ad tales medicos confugerent insurgit Chrysostomus, aitque mala potius patienter ferenda, quam tales adhibendas curationes, atque ad Deum et ad sanctos martyres esse confugiendum, ac signo crucis utendum Aliæ conciones. Hoc tempore habita fuit concio illa in Psalmum 44 (T. 5. c. 155), Quemadmodum desiderat cervus, etc., ut ipse Chrysostomus nec obscure indicat initio his verbis: Vos quidem, inquit, nos nu per admirabamini, quando verba fecimus de Melchise deco, propter eorum quæ dicta sunt longitudinem: egu autem vos admirabar propter vestram in audiendo al tentionem et sapientiam, et quod cum prolixior se obtu lisset oratio, nos ad finem usque consequuti estis. Et quibusdam interpositis: Quemadmodum ergo tunc di cebam, quod dum lupi gregem invadunt, relicta fistula, fundam in nlanum sumunt pastores: ita nunc, festa Judæorum præterierunt, qui sunt quibusve lupis immaniores, relicta rursus funda, redeamus ad fistulam. Hinc vides hanc in P almum 41 homiliam tunc habi tam fuisse, cum nuper de Melchisedeco multa dixis set, et homilias contra Judæos absolvisset. Multa autem de Melchisedeco dixit in homilia contra Judæos septima, quæ est penultima illius argumenti. Quod vero de pastore dicit, adveniente lupo fundam su mente, in quarta habetur, ubi initio secundi contra Judæos belli sic classicum canere videtur Chrysosto mus: Rursus infelices illi mortaliumque omnium mi dum
serrimi Judæi jejunaturi sunt: rursus Christi gregem muniamus necesse est. Quandoquidem et pastores, quamdiu noxia bestia molesta non est, sub ilicem aut populum porrecti, fistula canunt, sinentes oves libere pro suo arbitratu pascere: verum simul atque senserint alicunde luporum incursionem imminere, mox abjecta fistula ſundam arripiunt, et emisso calamo, fustibus et saxis obarmant sese, proque oviti consistentes, magno clamore ingentique ululatu vociferantes, frequenter ipso clamore feram, priusquam irrumpat, abigunt. Itaque post Septembrem anni 387, postquam homilias illas quinque contra Judæos dixerat, vel fortasse postquam ultimam dixeṛat, quæ etiam post jejunium Judæorum habita fuit, hanc homiliam dixit, quam tamen inter Expositiones in Psalimos alio tempore concinnatas, eorum qui nos præcesserant exemplo reliquimus. Primo autem narrat qua de causa Deus psalmos in vitam nostram induxerit, ut nempe socordiores ho mines erigeret, animam recrearel, aliaque bona ho minibus impertiret. Postea de modo psallendi multa dicit, et aliquas adhibet voces, ad eam rem usurpa tas, quas non intelligentes bene multi interpretes, perperam verterunt, et quarum usum et sensum mul tis aliorum Patrum et scriptorum exemplis explicavi mus in Mouito. Catecheses ad illuminandos. Binas Catecheses, quas ad illuminandos seu catechumenos Chrysosto mus habuit post Homilias de Statuis edidimus (T. 2. c. 223). Illas vero, maximeque primam in Quadra gesima anni 387 dictam fuisse probabiliter existima mus; Tillemontius vero in annum 388 utramque amandare mavult. Qua de re pluribus disseruimus in Monito ad easdem, ubi vide sis. In prima catechu menos instituit, et docet ea quæ scire par erat: ne que enim omnia docebantur catechumeni; mysterium namque calicis ignorabant, donec initiati essent. Laudat illos quod juvenes baptismum essent acce pturi, illorumque negligentiam improbat, qui bapti smum differebant usque ad mortem. Baptismi no mina multa esse docet, nempe lavacrum regenera tionis, illuminatio, baptisma, sepultura, crux et alia multumque discrimen esse dicit inter baptismum Ju dæorum et Christianorum. Christiano linguam maxime cohibendam esse, ex qua lapsus multi proveniant. Claudit demum dicens a juramentis abstinendum esse, quod malum Antiochiæ maxime tunc temporis invaluerat, atque illo solum anno 387 per Quadrage simam totam contra juramenta concionari solebat, quod sententiam nostram firmare videtur. In secunda catechesi illuminatorum seu baptizato rum officia explicat: verba refert in baptismo pro lata, nempe, Abrenuntio tibi, Satana, et pompæ tuæ et cultui tuo. Unde occasionem sumit carpendi mulie res, quæ nimio ornatui studebant. Pompam vero satanicam esse dicit, theatra, circenses ludos, dierum observationes, præstigias et omina. Loquitur etiam de iis, qui carminibus et ligaturis utebantur, quique Lumismata Alexandri Macedonis aurea capiti et pe dibus circumligabant, atque in regis idololatræ ima gine spem habebant: at in cruce Christi tantum spea habendam esse dicit. In hujusmodi insanas supersti tiones multa profert, et eos qui incantamenta adhi berent vehementissime coarguit, atque hoc baptismi dicto catechesin claudit, Abrenuntio tibi, Satana, et pompæ tuæ et cultui tuo, et conjunyor tibi, Christe. Homilia de Prophetiarum obscuritate. Homiliæ dux de Prophetiarum obscuritate ad annum 388 con signantur a cl. viro Tillemontio, sed ex conjectura tantum (T. 6. c. 163); atque ex iis quæ in Monito diximus incertum prorsus videtur, quo anno emissæ fuerint. In prima docet quomodo tractanda sit Scri ptura sacra, de Melchisedeco quædam habet, ac pau cis Anomœos carpit, et contra hæreticos probat genera tionem Christi æternam esse, generationem vero ejus corporalem, etsi certam, intelligi et explicari non posse Vetus Testamentum obscurum esse dicit et consulto ex divina providentia factum, ut obscurum et explicatu difficile esset: additque præscientiam Dei non esse peccatorum causam. Ideo autem pro phetas obscure futura annuntiasse putat, ne ante tempus Judæi illa intelligerent. Neque tamen omnia obscura fuisse; nam inutile fuisset sic futura omnia prænuntiare. In secunda quoque, quæ inter longisstmas Chryso stomi conciones computanda est, causas obscuritatis affert. Prima causa est, quia sicut velamem Moyses in monte habuit, qui Moyses legislator est: ita quo que legem velamen habuisse, nempe obscuritatem; sed neque legislatori vitio vertendum, neque legi crimini dandum fuisse velamen, sed auditorum infir mitati tribuendum. Secunda causa obscuritatis vete ris Testamenti est, quia non scriptum fuit lingua Græca, sed Hebraica; cum autem ex Hebraica in Græcam linguam translatum fuerit, maximam habet difficultatem. Translatum autem fuit Græce, inquit, sub Ptolemæo rege, trecentis annis ante adventum Christi; adventus autem Christi quæ amiseramus auctiora nobis restituit. Dicit postea orationem mul titudinis magnam vim habere. His addit diaconi dicta in Liturgia, queis plebem ad precandum hortatur. Ait deinde morum correctionem Scripturæ sacræ finem esse et postquam contra Manichæos quædam dixe rat, claudit dicens peccatorum recordationem esse peccanti remedium. Aliæ conciones. Secundam de Prophetiarum ob scuritate homiliam in Dominica dixerat. Paucis vero postea diebus illam homiliam habuit (T. 2. c. 243), quæ inscribitur, Adversus eos qui dicerent dæmonas gubernare res humanas. In hujus enim principio illa omnia repetit, quæ in fine illius concionis se dixisse testificatur; nimirum de sanctis justisque viris, qui sua peccata, non autem alienɔ, cum dolore exsecra tionisque significatione commemorabant: exempla enim eadem omnia eodemque ordine recenset. Ordi tur autem ab Antiochenorum assiduitate, aitque ti muisse se ne multiplicitate dictorum fastidium crea ret; sed gaudere se quod magis desiderium et au diendi voluptatem auxerit; tum superius dicta repetit,
ut diximus, et postea sermonem orditur narrans unde criginem duxerit divisio linguarum. Hinc narrat Ada mum in portu naufragium fecisse; nempe cum bonis omnibus abundaret, suadente diabolo, e paradiso ejectus fuit; sed Deum effecisse ut lucrum damno majus esset, et naturam nostram ad thronum regium extulisse. Nam Deus non cum dat modo, sed etiam cum aufert bonus est. Evæ etiam profuisse quod a diabolo decepta fuisset; cum enim filium peperisset, dixit, Possedi hominem per Deum, experientia nempe sua edocta a Deo bona omnia promanare. Postea agit de variis malitiæ generibus, demumque de pro videntia Dei.. Secundam posuimus Homiliam de diabolo tentatore (T. 2. c. 257), quam an ante an post primam habue rit incertum. Exploratum certe omnino videtur il lam, quam post initium hujus se biduo ante habuisse dicit, non esse cam quam primam posuimus, ut in Monito fusius probatur. Hujus porro secundæ titulus est: Adversus eos qui objiciunt, cur e medio sublatus non sit diabolus; et quod hujus malitia nihil nos lædat, si attendamus; et de pœnitentia. Hæc probanda susci pit Chrysostomus, et primo Flavianum episcopum præsentem laudat a caritate, a summa modestia. Di citque postea non diabolum lædere hominem, sed summam hominis ignaviam, quæ et rectum membro rum usum corrumpit, et alia importat mala. Claudit vero sermonem dicens quinque esse poenitentiæ vias; primam nempe, damnationem peccatorum; secun dam, si acceptarum a proximo injuriarum non recor demur; tertiam, orationem ferventem et accuratam; quartam, eleemosynam; quintam, modestiam et hu militatem. Concionem sequentem de Ignavia biduo post se cundam se habuisse initio testificatur, dum ex populo multi ad theatrales ludos se contulerant, quos vehe menter insectatur. Postquam autem dixerat volunta tem esse dominam, et ex voluntate contingere ut mali cum bonis permixti sint, quærit iterum cur dia bolus in medio relinquatur, et respondet, quia iis qui vigilant et sibi attendunt, non modo nihil nocet, sed etiam utilis est, non ex voluntate sua, quæ mala est, sed ex ipsorum fortitudine, qui ejus malitia, ut par est, utuntur, ut Jobo contigit. Hominesque solos dicit auctores esse peccati: nam ex voluntatis pro posito boni vel mali sumus. De Jobo postea multa di cit; ejusque patientiam in exemplum proponit, ut quæ omnibus consolationi esse possit: demumque claudit dicens, cum Spiritus gratia faciliora certamina omnia esse, maximeque post adventum Christi, cum gratia illa abundantior est. Hactenus annum et plerumque diem, quo concio nes dictæ fuerant, sequuti sumus, interdum non du liis indiciis, aliquando ex conjectura tantum: atque ad annum 388 sic pervenimus. Neque dubium an mis 389, 390, 391, indefessum oratorem ad populum Antiochenum multas ex iis quae supersunt habuisse conciones, quæ nullam vel anni vel diei notam præ se ferunt. Aliæ conciones. - In annum vero 392 referimus no miliam inscriptam de Cœmeterio et de Crucc, quam dicit viginti aut paulo minus diebus antequam de sanctis mulieribus Bernice, Prosdoce et Domnina con cionaretur (T. 2. c. 393), ut non dubiis notis colli gitur ex initio postremæ hujusce concionis, ubi se ante viginti fere dies concionatum, multa dixisse ait in hrc verba: Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit; quæ optime conveniunt in hanc de Co:me terio et Cruce homiliam. Ilinc Græci putantes festum de Cruce, quod mense Septembri die 14 occurrit, a Chrysostomo memorari, festum sanctarum Domnina et filiarum viginti postca diebus, quarta videlicet Octobris, celebrant; sed perperam. Non enim in festo sanctæ Crucis, quæ in Septembrem incidit, quæque nondum illo ævo celebrabatur, hanc dixit homiliam Chrysostomus; sed in die Parasceves, cadem nempe qua crucifixus est Dominus, ut ipse plurimis in locis declarat. Verum ea de re audiendus est Tillemon tius p. 571: Reliquum igitur est ut credamus festum S. Domninæ et sociarum Antiochiæ, non quarta Octo bris, sed decima quarta Aprilis, qua die notatur in Martyrologio Hieronymi et aliorum, celebratum fuisse. Quod spectat autem ad annum quo hæ duæ homilia habitæ sunt; queritur Chrysostomus tunc magnum ex citari tumultum, cum accederetur ad sacram commu nionem: eademque utitur querimonia in concione de die Natali anno 386, et in concione de Epiphania paucis post diebus habita anno 387: unde fortassis in alter utrius anni Parasceven hæc homilia conjicienda videu tur. Verum anno 386 festum S. Domninæ, sive decima quarta dies Aprilis, undecimo post Parasceven, et anno 587 undecimo ante Parasceven die occurrebat. Probabilius ergo referatur in annum: 392, quo Pascha celebrabatur vigesina octava Martii, et decima quarta Aprilis, octodecim diebus post sanctam Parasceven. Imo viginti diebus, si vigesimam sextam Martii, quæ Parasceves, et decimam sextam Aprilis, qua sanctæ Domninæ festum celebrabatur, connumeres. His adjicimus, nos ex admonitione circa tumultum in accedendo ad sacram communionem, non multum moveri, ut eam vel in annum 586, vel in annum 587 conjiciamus. Neque enim in homiliis tantum de Na tali et de Epiphania admonitio hujusmodi occurrit, sed etiam in homilia præcedenti de Juda proditore, cujus annum assignare non potuimus. Quid enim in commodi accidat, si ponamus Chrysostomum multis variisque annis, quia par tumultus a populo concita batur, cadem uti admonitione opus habuisse. Meliori igitur calculo in annum 392 referimus, etsi non om nis prorsus tollitur dubitandi causa. Nam ut diximus in Monito ad homilias et alibi, tabule Paschales, quæ sunt posterioribus sæculis concinnată, cum veteribus calculis non semper concordant, iisque non omnino fides est habenda. Nondum elapsis viginti diebus a Parasteve Paschaæ, in qua concionem de Cœmeterio et Cruce dixit (T. 2, c. 627), Homiliam habuit de SS. Bernice et Pros doce virginibus et de S. Domnina carum matre, ut
ipse Chrysostomus perspicue dixit initio. Orditur au tem ostendens ante Christi mortem, cum nondum ipse portas æreas el vectes ferreos crucifixus confregisset, homines admodum mortem metuisse; in exemplum que affert viros in veteri lege sanctissimos, Abraha mum nempe, Jacobum et Heliam, qui ingentem mor tis timorem præ se tulerunt. Post mortem vero Chri sti, ii qui in ipsum credunt illiusque amore tenen tur, mortem omnino contemnunt, imo illam appetunt; nec viri modo, sed etiam mulieres, puellæ et virgines. Ilinc historiam texit Bernices, Prosdoces et Domninæ earum matris, quæ ad mortem pro Christo quæsitæ, divino afflante Spiritu, in flumen se conjecere. Huic homiliæ aliam subjungimus (T. 2. c. 641), quæ licet non eodem, sed ignoto nobis anno dicta fuerit, hic tamen commemoranda est, quia quædam habet ad explicandam priorem opportuna. Antehac ignota primum a nobis edita fuit. Habita porro est paucis post Resurrectionem Domini diebus, et quidem, ut in fine concionis innuitur, in festo sanctarum Bernices, Prosdoces et Domninæ matris. Hic autem illas nomi natim non recenset Chrysostomus, sed adeo clare in dicat, ut perinde certum sit de illis agi, atque si pro prio nomine appellarentur. Agitur nimirum de matre et de filiabus, quæ servandæ fidei pudicitiæque causa, post relictam patriam sese in flumen præcipitarunt. Singulare quidpiam hic carptim dicit, quod in priore de SS. Bernice et Prosdoce homilia non comparet; nempe tyrannum quemdam cælibem virginitatem ea rum, nempe Domninæ filiarum, tentare voluisse, sed inaccessas fuisse virgines: quod utique licet sileatur in priore, congruit tamen cum iis, quæ num. 7 di Cixitur, nempe Domninam sese cum filiabus in flumen præcipitasse, non quod tormenta metueret, sed quod timeret ne quis filiarum suarum virginitatem corrum peret: quo innuitur judicem seu tyrannum Domnina filiabus cupiditatis oculos adjecisse. Iluic de sanctis mulieribus sermoni præmittit Chrysostomus concionis præteritæ reliquias, ubi postquam quæsitum fuerat, eur Joannes solus evangelistarum de Lazaro quatri duano loquutus esset; cum causam attulisset, de La zaro non pauca solito stylo edisserit. Ex tempore au tem pronuntiata fuisse videtur hæc concio, ut aliæ non paucæ, quæ paris sunt brevitatis. In hunc annum Tillemontius confert Homiliam de Ascensione (T. 2. c. 441), quia nempe post Homiliam de Cœmeterio et Cruce, quæ habita fuisse putatur anno 392, dicta fuit: nam in principio Homiliæ de Ascensione dicit: Etiam cum crucis memoriam reco luimus, extra urbem ejus solemnitatem celebravimus; indeque arguit eodem anno utramque habitam fuisse, non animadvertens Chrysostomum initio concionis de Cemeterio et Cruce dicere, ex lege lata a majoribus statutum fuisse, ut solemnitas istæc extra civitatem in quodam assignato loco celebraretur. Ergo quotan nis extra urbem in die Parasceves conventus habe bantur: nec potest quidquam ex supra allatis verbis ad annum statuendum colligi. Ideo autem extra ur bein celebrari hoc festum dicit, quia isto in loco mar tyres sepulti erant. Quoniam vero eodem in loco etiam hæretici quidam sepulti fuerant, nec sine scrupulo populus ad sepulcra martyrum preces fundebat, ob illam viciniam; ideo Flavianus episcopus vera marty rum ossa istinc auferri curaverat, et in ecclesiam Ro manesiam dictam transportari, ubi populus precaba tur, et conciones habebantur. Exhinc vero de angelis ubique et in ecclesiis maxime præsentibus loquitur aitque diaconum in Liturgia dicere, Angelum pacis ro gate. Postea de Ascensione Domini agit, docetque quomodo Christus ad dexteram Patris sedens, media tor Dei et hominum sit. Quænam differentia sit inter Ascensionem Christi et ascensionem Eliæ explicat, ac cum summa modestia et humilitate concionem claudit. Hoc item anno 592, vel circiter, putat Tillemontius Chrysostomum orationem habuisse in laudem Diodori Tarsensis (T. 3. c. 761): quam temporis notam nec impugnare, nec ut omnino certam defendere licet. Orationem jam habuerat Diodorus in qua Joannem Chrysostomum laudibus extulerat. Chrysostomus vero, laudum minime cupidus, suas ipsi laudes reddidit, et orationem texuit brevissimam, quia post illum eadem die concionaturus denuo erat Diodorus, ut clare ipse innuit in fine præconii. More quippe receptum vidimus Antiochiæ, ut eadem die in eademque ecclesia duo concionarentur. Diodorus vero episcopus Tarsensis, qui olim fuerat Joannis Chrysostomi magister, liben ter ad id officii admittebatur; quia olim presbyter An tiochenus id muneris diu exercuerat, quo tempore Ariani, cum auctoritate plurimum valerent, Catholi cos infestabant. Iis cum fortiter obsisteret Diodorus, ab Arianis sæpe pulsus est, sæpe in periculum capitis venit; ac si non re, saltem proposito martyr fuit, ut dicit ipse Chrysostomus, tum in ista oratione, tum in fragmento quodam ex Facundo Hermianensi excerpto, quod illi in hac editione subjungitur. Innumeras certe homilias Antiochiæ habuit Chryso stomus, quarum magna pars ad nos usque pervenit. At earum omnium vix ac ne vix quidem potest annus assignari. Ex earum numero sunt lomiliæ in Genc sim (T. 4. c. 21), numero 67, quas Constantinopoli ha bitas fuisse dicit Photius, subdubitans tamen, nec rem quasi certam referens. Verum Antiochiæ certissime dictas fuisse multis argumentis probat Tillemontius, nosque quamplurimis additis confirmavimus in Præ fatione ad Ilomilias in Genesim quarto Tomo, et in Præfatione ad conciones in Principium Actorum ter tio Tomo, et alibi. Homilias vero in Oziam dixisse potuit ante Homilias in Genesim (T. 6. c. 97): id certum videtur secun dam saltem habitam fuisse aliquanto tempore ante quam de Nominibus, sive de Mutatione nominum ho milias inciperet. Etenim in homilia secunda in Oziam, cum de nomine Abran in Abraham mutato ageret, dixit ille numero 5, Verum de nominibus alio tempore disseram, id est de mutatione nominum: illas enim de Mutatione nominum homilias interdum de Nomi nibus appellat. In illis vero de Mutatione nominum
homiliis de nomine Abram in Abraham mutato non semel agit. Primam cum Tillemontio diu post secun dam ablegavi et in aliud tempus distuli, quartam quo que a reliquarum serie amovendam censui: secundam vero, tertiam, quintam et sextam continenter ponen das esse censeo. Sexta paucis diebus ante Quadrage simam habita fuit, ut ibidem narratur. Vide Monitum ad homilias hasce Tomo sexto c. 93. In prima, quam loco mutandam putamus, gaudet de populi frequentia et concursu, dolet autem quod auditores, dum concio haberetur, incompositas voces emitterent, tumultuarentur ac lymphatis similes cir cumagerentur, de Seraphinis pauca dicit. Illos autem increpat, qui ad spectacula prodirent, quique sic my steria divina cum dæmoniacis miscerent. In secunda, quam primam putamus, in illud, Vidi Dominum sedentem, etc., multa profert. Divinam na turam etiam angelis incomprehensibilem esse pronun tiat; ideoque carpit Anomœos, qui de natura illa im pios proferrent sermones. Homilie tertiæ argumentum sunt hæc verba, Ela tum est cor Oziæ. Dicit autem ille superbiam, etiam ex bonæ conscientia testimonio oriri posse, et bonis operibus instructum magis oppugnari a diabolo: tan tumque malum inferre animæ superbiam, quantum corpori tumores. Quarta concio, quam loco movendum esse cense mus, in argumentum habet hæc verba: Factum est in anno in quo mortuus est rex Ozias, etc. Dicit faci lius esse solem exstingui, quam Dei Ecclesiam deleri. Occasione autem Oziæ regis affirmat et probat sacer dotum dignitatem majorem esse, quam regum. Quinta et sexta, licet alio longe tempore pronun tiatæ, idem argumentum pertractant, et de Oziæ su perbia agunt. Ilinc de sacerdotum potestate agitur, docetque Chrysostomus, quo pacto debeat sacerdos peccantem principem corripere. In sexta vero de Se raphinorum dignitate loquitur. In fine docet quomodo ad sacram mensam sit accedendum. De Homiliis in Genesim. — Jam vero quæritar quo anno conciones in Genesim habitæ fuerint (T. 4), quæ sane longe difficilior quæstio est. Circa tempus, quo scripta fuere, operose edisserit vir sagacissimus, omniumque longe accuratissimus Tillemontius, cujus verba Latine translata referre ne pigeat: Quod spectat annum, quo hæ homiliæ sunt habitæ, nonnisi conjectura dicere possumus. Illas Chrysostomus habere cœpit Do minica jejunium præcedente, quo per Quadragesimam illud argumentum, ut verisimile est, tractaret. Secunda onim die sequenti, feria scilicet secunda et prima diei je junii, dicta fuit; tertia feria tertia, quarta die insequen ti. Sicque reliquas omnes singulis diebus habitas fuisse, credere est, licet id non significet Chrysostomus, nisi forte ex occasione quadam aliud argumentum tractan dum occurreret. Certum quippe est populum quotidie in ecclesiam convenisse, Chrysostomumque singulis diebus concionatum esse. Eodem etiam in Genesim argumento pergebat sabbato et Dominica, licet iis diebus non jeju naretur: nam undecima homilia in horum alterutro die dicta fuit. Homilia quinta, sexta, septima, octava, nora, continenter, suis quæque diebus, habitæ fuerunt. Neque dicere possis eas ad quinque dies jejunii secundæ heb. domadis pertinere: nam decima in die jejunii dicta ſuit, et in hebdomada quinque tantum jejunii dies erant: un decima vero sabbato illius secundæ hebdomadis pronur tiata est. Si ergo Homiliæ in Genesim singulis diebus una serie habitæ fuerint, id quod circa sex saltem prio res omnino verisimile est; sexta utique feria sexta primæ hebdomadis Quadragesimæ pronuntiata fuerit. In sexta homilia Chrysostomus queritur Antiochenos, nulla quotidianarum adhortationum, nulla Quadragesi malis pœnitentiæ ratione habita, circi ludis interfuisse. Hi haud dubie circenses ludi eadem ipsa die celebrati ſuerant; nam in Quadragesima vespertino tempore con ciones habebantur: unde consequi videtur hunc annum esse aut 395 aut 396. Kalendarium enim Romanum lu dos nullos assignat initio mensis Martii. Ludi quippe Gotthici, qui a quarta Februarii ad nonam habebantur, non hic a Chrysostomo commemorantur. Verum¨ludi adhuc assignantur undecima Februarii, quæ anno 395 concurrit cum feria sexta primæ hebdomadis Quadrage simæ, quia Pascha istius anni incidit in vigesimam septi mam Martii. Annotantur etiam ludi ad ultimam Februa rii, id quod ad annum 396 pertinere potest, quo, cum Pascha incideret in decimam tertiam Aprilis, vigesima nona Februarii concurrebat cum feria sexta primæ he bdomadis Quadragesimæ. Ex istis vero duobus annis anteferendum ducimus annum 595, quia putamus Chry sostomum anno 396 11omilias de Pœnitentia habuisse. Quibus ita constitutis ludi circenses illi, de quibus que ritur Chrysostomus homilia 41, quæ tribus post Pente costen hebdomadibus habita est, id est, forte sabbato 4 Junii, si vere dicta sit anno 595; ludi, inquam, cir censes, illi fortasse erant, qui ad primam istius mensis diem notantur. Verum hæc non ut rem exploratam et certum damus: cum maxime ignoremus utrum hoc Ka lendarium tunc temporis Antiochiæ in usu esset, nec scia mus utrum ludi omnes circensium cursus exhiberent. Po terant item ludi celebrari non consueto ordine. Imo etiam ludi annotantur ad duodecimam diem Februarii, perinde atque ad undecimam; ita ut, cum Chrysostomus abs terret eos qui circo adfuerant, videatur monere debuisse, sequenti die exploratum fore num monitis suis obtempe rassent. Verum ii, qui duodecimo die cclebrabantur, non erant forte circenses: nam ibi Calendarium non notam habet Com. XXIIII, id est, Commisura XXIV: quæ videtur mihi esse nota ludorum circensium. Illa quoque nota Cm. XXIIII, et Cm. XII, occurrit ad nonam, vigesi mam quintam et vigesimam septimam Februarii: verum hi dies ne per totum quidem tempus, quo presbyter ſuit Chrysostomus, in feriam sextam primæ hebdomadis Quadragesimæ incidunt. Illa nota Cm. ad ultimam Fe bruarii non ponitur, quo etiam excluditur annus 396. Alio item argumento abducimur ne anni 396, quem assignamus, notas esse certas pultemus: quod videlicet non omnino exploratum sit sextam homiliam feria sexta habitam fuisse. Cum enim undecima sabbato secundæ hebdomadis haud dubie dicta fuerit, ex tredecùm præce
dentibus diebus, incipiendo a Dominica ante Quadrage simam, in qua prima homilia habita fuit, tres certissime dies, aut concione vacui fuere, aut conciones habuere ad aliud argumentum pertinentes, vel si ejusdem argumenti fuerint, certe jam deperditas. Atqui tres illi dies nonnisi ante quintam, vel decimam, vel undecimam statui pos sunt, quia aliæ omnes continenter et una dierum serie dictæ sunt. Ex hisce porro tribus unus sultem inter deci mam et undecimam constituendus: qui enim pransi de cimæ adfuerant, non feriam sextam, ut credere est, de legerunt, ut jejunium solverent. Hactenus Tillemontius: ubi observes quanto labore ac studio uti solet, illas temporis notas sit persequu tus quantaque prudentia a judicio absolute ferendo abstineat. Contra illam vero sententiam, quam ille hærens et subdubitans amplectitur, alii et fortasse ma jores possunt scrupuli proferri. Kalendarium enim il lud Romanum Constantini Magni anno 325, ut fertur in titulo, editum ei Petavio publicatum in Uranolo gio p. 112, incertum est an idem manserit ad usque finem sæculi quarti: imo certum videtur in multis saltem mutatum fuisse: nam secundum profanæ plu rium deorum religionis ritum concinnatum est totum qui impii ritus demum sub Theodosio Magno sublati sunt. Ad hæc certum videtur urbes illas orbis præci puas, qualis erat Antiochia, suos aut aliquos saltem sibi proprios habuisse ritus, quantum ad ludos et alia in Kalendariis adscribi solita: quo posito quid possu mus ex Kalendario Romano circa Antiochenos ritus statuere? Quod vero dicitur querimoniam Chryso stomi initio homiliæ sextæ non spectare ludos Gotthi cos, id certe divinando dici videtur. Quis enim seit an in ludis Gotthicis, saltem in eorum quibusdam, cur sus equorum adhiberetur? at contra hujusmodi cursus totus est Chrysostomus in homilia sexta. Demum ta bulas Paschales, queis hæ omnes conjecturæ nituntur, aliquando fallaces esse supra probavimus. Nec tam perspicue scimus utrum circa celebrationem Paschæ, ritum Alexandrinum servarent Antiocheni. His omni bus itaque perpensis, fateamur necesse est, incertum prorsus esse quo anno hos in Genesim sermones An tiochiæ habuerit Chrysostomus. Id unum sine dubio scimus, magnam eorum partem in Quadragesiına dictam fuisse, illamque Quadragesimam non esse anni 386, in qua octo ab his diversos habuit sermo nes; neque anni 387, quam pene totam in deplo randa Antiochenorum ob eversas statuas calamitate absumpsit. Certo constat etiam multas alias diversi argumenti habuisse bomilias Chrysostomum intermisso concio num in Genesim cursu, ut in magna et sancta hebdo mada de Juda proditore, in Paschate contra Ebriosos, post Pascha homilias quinque in Principium Acto rum, et homilias quatuor de Mutatione nominum. Una vero serie homilias triginta duas in Quadragesima si alterius argumenti homiliæ quæpiam hunc cursum interpellaverint, eæ jam non exstant. Operæ pretium sutem fuerit illarum per Quadragesimam homiliarum ordinem, et quanto elapso temporis spatio alia aliam sequuta sit, hic paucis perscribere. Prima concio dicta fuit Dominica die, quæ Quin quagesimæ penes nos vocatur, antequam quadragesi male jejunium iniretur; secunda, die sequenti qua jejunium incipiebatur; tertia et quarta in feriis tertia et quarta: hæ continenter singulis diebus dictæ sunt. Incertum vero est, utrum inter quartam et quintam homiliam aliqua dies intercesserit, aut concione va cua, aut ad aliud concionandi argumentum deputata. Ut ut est, quinta, sexta, septima, octava et nona lio miliæ continenter singulis sibi succedentibus diebus dictæ sunt, partim in prima, partim in secunda Qua dragesimæ hebdomade: decima etiam in secunda hebdomade aut feria quinta, aut sexta: undecima in sabbato secundæ hebdomadis: duodecima habita est post aliam vel alias, quæ ad diversum a Genesi argu mentum spectabant. Inter duodecimam quoque et decimam tertiam vel unus vel plures dies intercesse runt. Decima quarta dicta est die decimam tertiam insequente: decima quinta similiter sequente die decima sexta, die item sequente: decima septima uno vel pluribus post decimam sextam diebus: decimam septimam decima octava, nulla die interposita, se quuta est; decima nona an continenter habita sit ignoratur; similiterque vigesima, quam diebus se quentibus, nulla vacante die, exceperunt vigesima prima, vigesima secunda, vigesima tertia, vigesima quarta. Brevique interposito spatio, continuis diebus vigesima quinta, vigesima sexta, vigesima septima, vigesima octava. Vigesima nona an die post vigesi mam octavam sequente habita sit, ignoratur. Trige sima cum magnam hebdomadem attigisset, ut ipse Chrysostomus ait: trigesima prima et trigesima se cunda in hebdomadis sanctæ diebus, qui feriam quin tam in cœna Domini præcedunt. i Hic longo temporis spatio Ilomilias in Genesim Chrysostomus intercepit, ac feria quinta in cœna Do mini de Juda proditore loquutus est, et feria sexta homiliam de Cruce, atque in die sancto Paschæ con cionem contra Ebriosos et de Resurrectione; post Pascha autem Homilias in Principium Actorum: ita ut intermissas in Genesim homilias post Pentecosten tantum resumpserit. In principio enim homiliæ trige simæ tertiæ se a multo jam tempore cursum illum intermisisse dicit. Post trigesimam tertiam trigesima quarta insequenti die dicta fuit, et postridie trigesima quinta hanc continenter subsequuta est trigesima sexta, quam excepit trigesima septima. In triduo con tinenter 38, 39, et 40 habitæ sunt. Post aliquot inter positos dies quadragesimam primam habuisse videtur. Biduo autem sequenti quadragesimam secundam et quadragesimam tertiam. Postea vero concionem de Samaritana habuit, ac subinde quadragesimam quar tam in Genesim pronuntiavit, et paulo post continen ter 45, 46, 47 et 48, similiter 49 ct 50; et aliquot postea diebus quinquagesimam primam: numeruin auxere biduo sequenti 52 et 53. Quinquagesimam quartam emisit postquam de Con versione sancti Matthæi concionem habuerat; quam
concionem sequutæ sunt 55, 56, 57 et 58. Seriem intercepit concio de Observationibus legalibus, post quam die sequenti quinquagesimam nonam dixit. Pɔu to post autem 60, 61, 62, pronuntiavit, quam postre mam die sequenti sexagesima tertia, sequuta fuit, et paulo post seaxgesima quarta, et postridie sexagesima quinta, paulo post sexagesima sexta, inter quam et sexagesimam septimam aliquid spatii intercessisse videtur. Sicque omnes in Genesim conciones com pletæ fuerunt. Stylus Chrysostomi in his homiliis nescio quid no vi præ se fert. De his homiliis loquens Photius ait hic observari consuetam Chrysostomi claritatem, purita tem, splendorem et copiam dicendi, sententiarum fre quentiam et aptissimarum similitudinum abundantiam; sed eas remissiore et humiliore dicendi genere scriptas, tantumque Homiliis seu Commentariis in Acta stylo inferiores esse, quantum illa in Acta Commentaria inferiora sunt Commentariis in Epistolas Pauli et in Psalterium. Ac revera hæ conciones, licet magnam ubertatem atque solitam Chrysostomi inventionis feli citatem præ se ferant, non tamen pari studio vel ac curatione concinnatæ videntur. Ilic sæpe animadver tas longissimas texi periodos, quæ parentheses alias super alias tam frequenter exhibeant, ut principii ob litus orator, sententiam imperfectam relinquat, et aliquando verbum ad ordinem necessarium præter mittat. Neque vero id mirum tibi videatur, si perpen das, periodos illas aliquando ita extendi, vix ut in pagina una absolvantur. Hinc inferas oratorem no strum hæc concionantem, non ita semper paratum meditatumque ad concionem venisse, sed multa ex tempore ut menti sese offerebant dixisse. Si causam porro quæras, perpendas velim ipsum in hac Quadragesima ad usque hebdomadis sanctæ dimidium, non modo illas triginta duas priores homi lias habuisse, sed etiam alias identidem memoratas, quæ suadente quapiam temporis occasione Homilia rum in Genesim cursum interpellabant, et fortasse alias quoque dixisse ab se non commemoratas, ita ut quotidie ferme, et quidem longissime concionatus sit. Id autem a viro præsertim qui per totum annum con cionandi officium exsequebatur, non posse sine ex temporali declamatione identidem saltem repetita præstari, fateamur necesse est. In extemporali autem declamatione, ubi ingenium tanta pollens inventione, nova semper oratori suppeditat, quid mirum si non numquam contra præceptiones grammaticas peccetur, etsi minor xpibua in syntaxi occurrat. Diximus Chrysostomum Homiliarum in Gene sun cursum intercepisse (T. 2. c. 371), ut feria quinta in Crena Domini de Juda proditore age. ret. Homiliam vero de Juda proditore aliquot ante annos, ut credere est, jam habuerat, sed illam retractavit, initiumque mutavit, et quædam addidit, ut cam feria quinta in Cœna Domini diceret, quod etiam in aliis homiliis fecisse deprehenditur. Occa sione proditionis Judæ dicit, non necessitate homi nem ad bonum pertrahi, ipsumque ex libero arbi trio vel bonum vel malum deligere et perpetrare. Quod in homilia de Juda proditore animadvertimus, idipsum deprehendimus in concione de Cruce ac La trone, quæ in die Parasceves habita fuit; nempe Chrysostomum, quam aliquot ante annos habuisse videtur, camdem secundis curis recognitam, et qui busdam in locis, in principio maxhine mutatam, eo dem recurrente die Parasceves iterum pronuntiasse. Non series modo eadem est, sed etiam verba plerum que; atque Scripturæ loca eodem ipso in utraque ordine locantur. Quæ prior, quæ posterior dicta fue rit, non ita facile est deprehendere. Verum ex iis, quæ num. 5 in utraque dicuntur, aliquid lucis ad rem excutiendam affertur: nam in priore, cujus initium est, hodie Christus, sic legitur: Imitemur itaque et nos Do minum, et pro inimicis precemur: eamdem enim cohor tationem resumo. Jam quinto die vobis de eodem argu mento dissero. Quæ vero posterior locatur sic habet Imitemur et nos Dominum, et pro inimicis precemur. Quæ heri monui, eorumdem et nunc commonefacio, sci ens præclari facti magnitudinem. Inde vero liquidum esse videtur, posteriorem eam esse, quæ post Homi lias in Genesim in Quadragesima habitas die Parasce ves dicta fuit: nam in Homiliis in Genesim 30, 31, 32, ne minime quidem de precibus pro inimicis dictum fuit, ideoque in postrema locum nutavit Chrysosto mus, et de precibus pro inimicis in homilia præce denti de Juda proditore tantum loquitur. Vide in Mo nito ad hanc homiliam T. 2, c. 397. In die Resurrectionis Domini eodem anno dieta fuit Homilia contra Ebriosos et de Resurrectione (T. 2. c. 417). Hanc vero concionem sic memorat Chrysosto mus homilia prima (6 Januarii) in Principium Ac terum, quæ eodem ipso anno paulo post Pascha ha bita fuit, num. 2: Non sunt igitur malum divitiæ, sed illegitimus earum usus est malum: et sicut nuper de ebrietate verba faciens, non vinum accusabam; quippe cum omnis creatura Dei bona sit, quæ cum gratia rum actione percipitur; sed malum usum, etc. Quæ verba cum hac concione mire consonant, maxime vero cum hoc ejusdem loco: Abstineamus ab ebrie tate: non dico hoc, abstineamus a vino, sed ab ebrietate abstineamus. Non vinum efficit ebrietatem; est enim Dei creatura: Dei porro creatura nihil efficit mali; sed voluntas mala efficit ebrietatem, etc. Postquam autem de vero jejunii usu et contra ebrietatem loquutus est, dicit nullam esse personarum distinctionem in par ticipatione mysteriorum: aut etiam se septem dierum spatio quotidie concionaturum esse. In hac porro con cione Manuscriptorum ope histum magnum sarsimus, Ilomiliæ in Principium Actorum. Hanc concio nem sequutæ sunt aliæ, quarum fortasse quædam in terciderunt, si quidem singulis diebus concionatus sit (T. 3. c. 63). Inter eas vero, quas paulo post Pascha dixit, numerantur Homiliæ in Principium Actorum, quæ in prius editis longo intervallo separatæ erant, quasque nos, ipso Chrysostomo duce, continenter po suimus, ut ipsa temporis et argumenti ratio postulabat; ita ut assignare in promptu fuerit, quæ sit prima, quæ
secunda, quæ tertia, etc. Id vero clare docet ipse Chry sostomus infra in ea, quam tertiam ordine ponimus ibi enim num. 1 legitur: Eo fit ut, cum ad quartum jam diem expositionem produxerimus, necdum tamen unam expositionem poluerimus præterire, sed adhuc circa illam versemur. Et paulo post: Itaque primo tie non esse temere prætereundas inscriptiones dice Sam, quo tempore titulum vobis Altaris legi, ac Pauli sapientiam ostendi..... In hoc desiit priori die tota do ctrina: post illam secundo die, qui libri illius auctor essel quæsivimus, et invenimus Dei gratia Lucam evan gelistam multisque vobis demonstrationibus rem in quæstione positam probavimus. Demam clarius paucis interpositis: Prima igitur die de inscriptione; secunda vero de eo qui librum scripsit; tertia die disseruimus apud eos, qui advenerant, de initio Scripturæ: et osten dimus quid sit actum, quid sit miraculum, et quid sit conversatio, quid signum et prodigium ac virtus... Ho die reliquum inscriptionis operæ pretium est dicamus, et quid significet apostoli nomen ostendamus. In prima igitur concione postquam eos carpserat, qui conventum ecclesiæ deseruerant, non temere præ tereundas esse sacrorum librorum inscriptiones do cet, et de inscriptione Altaris, nimirum Ignoto Deo, agit, demumque recens illuminatos alloquitur. Secundam, ubi de auctore libri Actorum edissere bat, et Lucam esse demonstrabat, reperimus quidem; sed, heu, misere deformatam, et cum spuriis inter mixtam. Est nempe homilia inscripta (Vide Monitum, t. 3. c. 63) de Assumptione, seu Ascensione Domini et Chrysostomo adscripta; ubi quæ prima feruntur, Chrysostomo nostro indigna videntur esse. Sub hæc adjiciuntur alia, quæ cum prioribus non cohærere putantur; et licet melioris notæ sint, utrum Chryso stomo sint adscribenda, necne, non ausim affirmare. Sequitur postea pars illa, ubi quibusdam præmissis circa inscriptionem libri Actorum, quæ ad præsens institutum apprime quadrant, de hujus auctore egre gie disseritur, et Lucam esse probatur. Hic vero Chrysostomum agnosco; nec dubito quintam ea quæ de inscriptione Actorum, quam ea quæ de hujus libri auctore feruntur, ad eam homiliam pertineant, quam ut secundam ab se dictam hic memorat Chrysostomus. Hinc quæritur in illa, quoties a resurrectione ad Ascensionem usque Dominus Christus apparuerit. Hanc quoque partem Chrysostomii esse puto: reliqua fere omnia quæ in hac longissima homilia habentur, aut inepta, aut Chrysostomo indigna sunt. Tertia homilia, quam, altera ad calcem rejecta, secundam inscribimus, in Palæa seu veteri ccclesia Antiochena fuit, ea est in qua de inscriptione Acto rum agitur, necnon de differentia inter miraculum et actum, additurque vitam cum virtute actam, utilio rem esse signis et miraculis. Quarta, quam supra memorata de causa tertiam inscribimus, de utilitate lectionis Scripturarum agit, et ut tituli Actuum Apostolorum postremam vocem ex plicet, perquirit quid significet apostoli nomen, dicit que apostolorum dignitatem multo majorem esse, quam magistratuum, imo etiam regum et impera torum. Quintam subjungimus eam quæ quarta inscribitur; in qua quærit Chrysostomus cur Acta in Pentecoste legantur: ex ejus vero dictis arguitur, quatuor aliis esse subnectendam. Post quinque di Homilia de Mutatione nominum. illas in Inscriptione Actorum homilias Chrysostomus conciones de Mutatione nominum variis sub titulis habuit. Id vero diserte narrat in prima hujus argu menti, cujus inscriptio sic habet: Saulus adhuc spi rans minarum, etc.: ubi sic ait num. 3: Totum igitur debitum inscriptionis vobis persolvimus, inscriptionis, inquam, Actuum Apostolicorum. Ut ergo initium libri attingeremus ordo exigebat, ac doceremus quid hoc sibi velit: Primum quidem sermonem fecimus de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere ac docere. Ve rumlamen non sinit Paulus ut hanc seriem ordinis se quar, sed ad se suaque recte facta linguam nostram invitat. Cupio namque videre illum introductum Damascum, non ferrea catena, sed Dominica voce vinctum. Hic vides post Homilias in Principium Actorum institutam con cionem: vides item ejus argumentum. Habitam item hanc, de qua nunc agimus, antequam tempus Paschale dilaberetur, aperte narrat num. 4: Nam si, dum so kam vobis, ait, inscriptionem legimus et enarramus, midium solemnitatis consumpsimus; si ab exordio initio factum ipsum libri pelagus orationem immittere cœpis semus, quantum, quæso, temporis impendissemus, ut ad illas de Paulo narrationes perveniremus! Et postea num. 5 non obscure significat illam homiliam, quæ nulla intermedia præcesserat, esse quintam in Princi pium Actorum, in qua quæritur cur Acta Apostolo rum in Pentecoste legantur. Hic namque sanctus doctor talia fatur: Nonne in priore vobis collecta dice bam ca miracula, quæ crucem sequuta sunt, iis majora, quæ ipsam præcesserant exstitisse? nonne id ostendi vo bis et ex miraculis et ex discipulorum benevolentia; et quo pacto antea quidem Christus imperans mortuos susci tabat, postea vero servorum ejus umbra idipsum præsta bat? etc. Quæ omnia diserte narrantur in illa quinta homilia in Principium Actorum num. 7. Qui vero fuerint illi præsides, qui tum in hujus, tum in sequentis homiliæ fine memorantur, hic disquiren dum. Præsules utique illos, qui hisce concionibus aderant, non alios fuisse puto, quam episcopos vicinos Syriæ vel Phoeniciæ, qui alibi quoque Chrysostomi concioni interfuisse memorantur, ut videbimus. Cum enim Antiochia metropolis esset, nihil dubium est quin episcoporum multi vicinæ regionis, sive nego tiorum causa, sive desiderio audiendi Chrysostomi, cujus eloquentiæ fama volabat, in metropolim suam se conferrent. Die insequente post habitam concionem in illud, Paulus autem adhuc spirans minarum, etc., illam con cionem habuit, quæ inscribitur, de Nominum mula tione. Quod argumentum ille in fine præcedentis ho miliæ coeperat, hac proposita quæstione, cur Paulo,