(RENAUDOT, Liturgiarum Orientalium Collectio, edit. 2, Francofurti, 1847, in-4º, t. II, p. 214.) Longa oratione non opus est ad istius Liturgia novitatem probandam, cum satis ipsa se prodat. Stylus enim synonymis et epithetis inflatus ultra modum, natæ infelicibus sæculis eloquentiæ magis convenit, quam primeve apostolicorum temporum simplicitati, quam genuina Ignatii Martyris scripta repræsentant. Ille apud Syros vulgari sua lingua olim exstitisse docent nos multa ex illis testimonia, quæ in libris Theologicis occurrunt, sed præ cæteris excerpta ex ejus genuinis Epistolis non pauca, quæ Conciliorum Canonibus adjuncta reperiuntur in vetusta versione Syriaca, quam Codex Mediceus membranaceus repræsentat. Addidit interpres, illus sententias vulgo inter Canones non referri, verum ex nomine tanti viri, æqualem quodammodo habere auctoritatem. Faciam esse ex optimis Codicibus interpretationem illam agnovimus, et ab auctore quicunque fuerit non imperito: tum illud etiam animadversione dignum observavimus, codices illum, similes Florentino illi celeberrimo quo Latinus interpres usus fuerat, seculum fuisse, nec alias, nisi veras Epistolas agnovisse. At nulla, præter Jacobiticam Antiochenam Ecclesiam, habuit huc usque Liturgiam Ignatio attributam: neque de ista quidquam aliud cogitare possumus, nisi quod ab aliquo scripta, cum singularem titulum non præſerret, esselque Antiochenæ Ecclesiæ propria, Ignatii nomen, tanquam illius insignis Episcopi, acceperit. Potuit etium ab aliquo Ignatio scripta fuisse, qui illam sedem tenuerit, aliquot enim ita appellati sunt, inter Jacobi tarum Patriarchas, et librariorum culpa ad Martyrem referri, quæ novi hominis foret. Sed quid de istiusmodi titulis statuendum sit, quantum opus erat, dictum est alibi. In ista quidem Liturgia Monophysitarum hæreseos ne levissimum quidem vestigium deprehenditur, quæ majoris, quam existimamus, antiquitatis nota, verisimilis videri aliquibus posset. Meminisse tamen oportet, quod alibi observatum est, raro inter Jacobitas Syros, Liturgicis precibus, ea quæ ad suæ de Incarnationis mysterio doctrinæ confirmationem pertinent, inseri solere. Solis Egyptiis proprium illud fuit, qui Conſes sioni de veritate corporis et sanguinis Christi in Eucharistia, alteram de una in Christo natura conjunxerunt. Itaque quod nihil ad eam pertinens in ista Ignatii Liturgia reperiatur, ad illius antiquitatem probandam nullius momenti est, cum recentioris ævi tam multa aliunde præferat indicia. Inter illa tamen commemoratio in Diptychis facta, sanctorum qui consumpto dudum per martyrium Ignatio in Ecclesia floruerunt censeri non debet nomina quippe illu adjici potuerunt, ut in aliis observatur, quia tales commemorationes erant ex usu ecclesiastico. Quod vero Dioscorus et Severus nominatim commemorantur, illam Liturgiam Jacobitis propriam fuisse manifestum facit. Primum Oratio ante Pacem. Deus Pater sancte, genitor propaginis æternæ, largitor bonorum et dator tranquillitatis et pacis, qui ultra omnem comprehensionem mentium et animarum rationalium magnificus es in donis tuis divinis quæ nobis peccatoribus et filiis tuis cou cessisti, cum præstitisti nobis, ut ea quemadmodum æquum est et justum administraremus: præsta no bis, ut cum summa puritate et castitate, atque im munitate ab omni dolo, demus invicem pacem, cum amplexibus Spiritus sancti, et in vinculo veræ charitatis, ut in una concordia spirituali consisten tes, et unanimitatem pacificam observantes, digni effìciamur convivio beato et sanctificatione unigeniti Filii tui, cum quo te decet gloria, honor et pole stas, cum Spiritu tuo sanctissimo. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Populus. Et cum spiritu tuo. Diaconus. Det unusquisque pacom. Populus. Omnes. Diaconus. Post. Populus. Coram te. Sacerdos, Bonus, beatus et demissor benedictio num es erga eos omnes qui credunt in te. Et nunc, Domine, ne aspicias quod indigni sumus, nec ob defectum fiduciæ nostrum, coram te, prives popu lum tuum fidelem, Domine, gratia tua divina, sed placide et benigne, mitte benedictiones tuas super congregationem hanc adorantium te: imple uus gratia et lumine scientiæ tuæ, et suscipe depre cationes gregis tui, ut in contemplatione pura, cum primitiis feracibus operum bonorum, festum aga mus tibi simul, teque exaltemus et unigenitum Fi lium tuum et Spiritum tuum sanctum. Populus. Amen. Sacerdos elevans vocem. Quis possit verbis expli care beneficia clementiæ tuæ, Domine? aut quis possit narrare abundantiam amoris tui erga homi nes, o beate? qui nos cum multitudine impietatum detineremur, et catenis peccatorum compediti es semus, dignos fecisti hujusmodi ministerio excelso et magno. Præsta nobis, ut abstersi a sordibus peccati, et purissime nos secundum corpus et ani mam habentes, digni efficiamur beatitudine illa quæ a te promissa est illis qui faciunt voluntatem tuam, et illuminatione atque illustratione Spiritus tui san cti, ut etiam functione sacerdotii unigeniti Fili tui, per quem et cum quo te decet gloria, honor et im perium cum Spiritu tuo sancto. Populus. Amen. Diaconus. Stemus, etc. Populus. Misericordiæ, etc. Sacerdos. Charitas, etc. Populus. Et cum spiritu tuo.
3 Sacerdos. Sursum corda. Populus. Habemus ad Dominum. Sacerdos. Gratias agamus Deo. Populus. Dignum et justum est. Sacerdos inclinatus. Vere decet tibi adorationem cum honore, laude et exaltatione, exhiberi ab om uibus creaturis tuis rationalibus, simulque unige mito Filio tuo, et Spiritui tuo sancto. Elevans vocem. Tu ille es qui a substantiis sub limibus, et immaterialibus, decore summo, et triumphaliter in excelsis, honoraris, laudaris, et glorificatione perpetua celebraris, cantibus puris et sanctis, citharis suavibus, et jucundis, exaltationi busque et hymnis triumphalibus, festis indesinen tibus, et canticis non cessantibus, per ora incor porea, per linguas non carneas, per præconia eximia spiritualium, per æqualem concentum igneorum, per puras voces thronorum, per sonum magnum cherubim, et sanctificationes purissimas seraphim, qui terribiliter alis plaudunt, volantesque ter san ctificant, clamant, vociferantur et dicunt Populus. Sanctus, Sanctus, Sanctus. Sacerdos inclinatus. Sanctus enim es, Deus Pater, Sanctus etiam unigenitus Filius tuus, Sanctus etiam Spiritus tuus sanctus: qui similes cœlestibus per amorem tuum erga homines, nos fecisti, et tan topere dilexisti nos, ut etiam unigenitum Filium tuum tibi consubstantialem mitteres ad salutem nostram qui incarnatus est, ineffabiliter, et factus est homo, quomodo voluit et novit, et omnia quæ nostra erant, excepto peccato, pro nobis perfecit. Elevans vocem. Qui totam dispensationem salu tarem pro nobis perfecit, et per passiones suas san clas, adventus sui in carne, veritatem demonstra vit. In nocte Paschatis in qua tradebatur pro vita et salute mundi, accepit panem in manus suas san ctas, sanctificavit eum †, et fregit † deditque † di scipulis suis apostolis sanctis, dicens: Accipite, edite ex eo Hoc est corpus meum quod vos ct multos præparat ad remissionem peccatorum et vi tam æternam. Populus. Amen. baptismum tuum divinum, sepulturam tuam vivi ficantem, resurrectionem tuam Dominicam, ascen sionem tuam gaudii plenam, sessionemque tuam ad dexteram majestatis Dei et Patris: iterum etiam adventum tuum secundum timendum, et tremoris plenum commemoramus, quando exoriens cum glo ria, terribiliterque conspiciendum te præbens vivos et mortuos judicabis; quando Angeli a splendore judicii tui contremiscent, et Archangeli trement Potestates concutientur, throni conturbabuntur, et Ordines cœlestes terrore obstupescent. Tunc omn nes homines in dolore stantes, judicem timendam et potentem exspectabunt, tunc cum justitiæ conve uiens locus erit, gratia autem nullam præstabit misericordiam; cum carbones ardentes flamina comburens, gehenna inexstinguibilis: quando preces repellentur, et deprecationes non acceptabuntur, orationes non audientur, et obsecrationes cujus cunque præcidentur: parce nobis, Domine, et ex tende dexteram tuam super nos omnes. Ne intres in judicium nobiscum, non reducas in menoriam iniquitates nostras, non ad examen strictum, voces mos et constituas: ne simus exsules a gratia tua, neque alieni ab hæreditate tua: ne diris cruciatibus tradamur, non ad vermem rodentem præcordia, cum impiis amandes nos; non in parte eorum qui te crucifixerunt censeamur: non cum impiis sta tuamur: non participes iniquorum simus: non in supplicia et stridores dentium projiciamur: non abueges nos, veluti eos qui te non noverunt: neque perdas nos simul cum illis qui te non dilexerunt. Verum illucescere nobis fac salutem tuam; parce nobis secundum amorem tuum erga homines. Mitte nobis divitias clementiæ tuæ, statue nos ad dexte ranı tuam; memento omnium nostrum per miseri cordiam tuam: salva nos secundum multitudinem gratiæ tuæ, et adjuva nos per clementiam tuam. Adjunge nos gregi tuo, et numera nos inter ordines dilectorum tuorum, fac nos dignos regno tuo, et induc nos in thalamum tuum. Et propter hæc Ecclesia tua et grex tuus deprecatur te, et per te et tecum Patrem tuum, dicens c Sacerdos. Similiter etiam et calicem vitæ, vino et aqua cum miscuisset †, sanctificavit + eum, et dedit discipulis suis sanctis dicens: Accipite, bi- N bite ex eo vos omnes: Hic est sanguis meus, quem pro vita mundi do ego, vos autem et multos præ parat ad remissionem peccatorum, et ad vitam æternam. Populus. Amen. Sacerdos. Hoc facite in mei memoriam: quo tiescunque enim manducabitis panem hunc et ca licem hunc bibetis, mortis meæ commemorationem agetis, et resurrectionem meam confitebimini donec veniam. Populus. Mortis tuæ, etc. Sacerdos inclinatus. Mente igitur recolentes ea omnia, quæ pro nobis, et propter nos dispensatorie a te perfecta fuerunt, nativitatem tuam salutarem, Populus. Miserere. Sacerdos. Nos quoque, etc.. Populus. Te glorificamus. Diaconus. Quam timenda est hæc hora, etc. Sacerdos dicit invocationem Spiritus sancti. Miserere nobis, Deus Pater omnipotens, et mitte super nos Spiritum tuum sanctum qui omnia re plet, Deusque est super omnia, tibique consubstan tialis et unigenito Filio tuo; qui omni hora dona distribuit; dividitque et dat singulis, prout valt qui omnibus præsens est, neque loco circumscribi tur, qui vitam continet eorum qui vivunt, et perfe ctor sanctitatis sanctorum est: ut illapsu suo san ctificans mysteria hæc pura, me quoque a sordibas mundum efficiat. Sacerdos. Exaudi me, Domine.
Populus. Kyrie, eleison; Kyrie, eleison; Kyrie, eleison. Sacerdos elevans vocem. Ipseque illapsus et san etificans, efficiat panem quidem istum, corpus san ctum et sanctificans; corpus purificans et propitia torium; corpus donans incorruptionem: corpus Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ad remissionem peccatorum et vitam æternam susci pientium Populus. Amen. Sacerdos. Et calicem hunc, efficiat sanguinem vivum et vivificum, sanguinem purum et sanctum, sanguinem purificantem et sanctificantem; sangui nem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ad remissionem peccatorum et vitam æternam sus cipientium. Populus. Amen Sacerdos. Nos igitur illatione mysteriorum istorum sanctorum digni effecti; et per veritatis agnitionem illuminatum habentes mentis oculum, rogamus et obsecramus, ut mysteria hæc proposita, sint nobis et illa suscipientibus, ad excitandam vigilantiam animæ, ad sanitatem corporis, ad participationem veram adoptionis filiorum, ac communicationem Spiritus sancti, ad hæreditatem regni coelestis: ad remissionem delictorum et peccatorum, quia te decet bonitas et amor erga homines, tibique glo riam referimus et gratiarum actionem, simulque unigenito Filio tuo, etc. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Coram te, Domine, obsecra mus, per hoc sacrificium quod perfectum et com pletum est per Spiritum sanctum, pro Ecclesia tua sancta Catholica et Apostolica, ut conservetur se cure et inconcusse, nec portæ inferni prævaleant adversum eam. Et pro patribus nostris sanctis et rectoribus nostris, præcipue pro beatis, Patriarcha nostro D. N. et Episcopo nostro D. N. cum reliquis Episcopis Orthodoxis. Conserva eos ab incursioni bus malis, et a pascuis perniciosis. Pro Sacerdoti bus et Diaconis, omnique ordine ecclesiastico, unumquemque conservans in ea vocatione qua vocatus est, absque crimine, et accusatione. Mise rere etiam tenuitatis meæ secundum misericordiam, et clementiam, neque simul perdas me cum iniqui tatibus meis, sed exhibe erga me bonitatem tuam, quamvis sim indignus: salva me secundum multi tudinem misericordiæ tuæ, ut per omnia glorificem te omnibus diebus vitæ meæ: ut terrenis cogita tionibus me removeas, purusque et nitidus, et absque macula sim, et sicut vigilantiæ in ministerio re quisitæ convenit, sancte tractem hæc mysteria. Pro illis etiam qui infirmantur corpore, et anima, et pro illis reliquis qui in purgationibus timendis, periculis scilicet exsiliisque versantur, ut illis qui deni sanitatem, et respirationem, istis vero liber tatem et liberationem concedas. Benedic etiam co ronæ anni per benignitatem tuam; aeris quoque et omnium terræ fructuum, perpetuo recordare. Populus. Kyrie, eleison. Sacerdos elevans vocem. Et conserva, Domine, po pulum tuum fidelem, et libera nos ab omnibus ma culis et nævis peccati, et ab omni genere afflictionis, ´et machinationibus malis et perniciosis dæmonum et hominum nequam, et ab omnibus doloribus in tolerabilibus; a tyrannide capitibus nostris impo sita, et tentationibus gravissiniis nos eripe: et da nobis, ut cum ornatu operum bonorum et beato rum, ingrediamur in sanctuaria tua sancta, et præ clare gaudeamus donis spiritualibus, et simul sa crificemus tibi sacrificia acceptabilia, et indesi nenter gratias agamus tibi et unigenito Filio tuo. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Memento Domine, congrega tionis hujus benedictæ adorantium te, quæ cum timore et fide in te, stat coram te: et illorum, qui orationes infirmitatis nostræ postulant. Memento, Domine, om nium generaliter, et uniuscujusque singulariter, quod ipsis adjumento, necessariumque esse po test, concedens. Eorum etiam qui præclare agunt, et qui producunt fructus Ecclesiæ tuæ sanctæ; eorum etiam qui oblationes obtulerunt non oblivi scere: et illorum, qui offerre voluerunt et non po tuerunt, recordare. Populus. Kyrie, eleison. Sacerdos elevans vocem. Suscipe, Domine, oblatio nes, decimas et primitias, fructusque pacis, sacri ficiorum servorum tuorum in odorem suavitatis, et retribue atque mitte nobis, o retributor bone, gratiam donorum, amplitudinemque munerum quæ ad auxilium nostrum spectant, abundantiamque æternorum bonorum, divites nos et illos faciens operibus pietatis, et justitiæ: communiens nos cu stodiis angelicis, et per confessionem immacula tam et apostolicam: quia tu magnificus in mune ribus es, tibique gloriam et gratiarum actionem referimus, et unigenito Filio tuo, et Spiritui sancto tuo. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Memento, Domine, Regum fidelium Orthodoxorum, et pacifica imperium eo rum, et da illis ut subditos sibi gubernent cum æquitate. Populus. Kyrie, eleison. Sacerdos elevans vocem. Defensor, et salvator esto, Domine, Ecclesiæ tuæ sanctæ, et omnibus ovi bus spiritualibus pascuæ tuæ; et salva nos per for titudinem tuam, cui nihil impossibile est, ab omni fame acerba, mortalitate perniciosa, a bellis et tumultibus, a persecutionibus exitialibus, et in tranquillitate et pace guberna nos cum cura, om nibus diebus vitæ nostræ, quia non est nobis spes alia salutem consequendi, nisi in te, Domine. De strue etiam per potentiam tuam, potentiam illorum qui stant adversum imperium tuum, et unumquem que subjice servituti nominis tui sancti: quia tu victor es, et bellator solus, et tibi gloriam et gra tiarum actionem referimus.
Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Commemorantes, memoriam agimus coram te, Domine, et ad obsecrandum te adducimus, primum quidem sanctam genitricem, Dei Mariam, et præcursorem Joannem Baptistam, Stephanum primum Diaconorum, et proto-marty rem, agmenque sanctorum Prophetarum, Aposto lorum, Martyrum, Confessorum et reliquorum, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Populus. Kyrie, eleison Sacerdos elevans vocem. Ut deprecationes illorum tuorum, placide suscipiens, orationes eorum gratas pietati tuæ acceptes. Nos quoque conjunctim obse crationem imperfectam nostram, coram te simul effundimus, rogamusque et deprecamur, ut non avertas faciem tuam a nobis, neque in ira elongeris a nobis non in furore tuo disperdas nos, verum secundum benevolentiam tuam posside nos, et per abundantiam bonitatis tuæ, parce nobis. Illumina vultum tuum super nos, et super omnem plebem hæreditatis tuæ, quia tibi placet salutem præstare, et tua est pax et salus: tibique gloriam et gratia rum actionem offerimus, et unigenito Filio tuo. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Memento etiam, Domine, Pa trum electorum et sanctorum, Patriarcharum, et eorum qui interpretes et ministri fuerunt mysterio rum sacrorum Ecclesiæ tuæ sanctæ: maxime vero Ignatii, Dionysii, Julii, Athanasii, Basilii, Gregorii, Dioscori, Severi, reliquorum Apostolorum et Pa storum, qui ad te migraverunt. Populus. Kyrie, eleison. Sacerdos elevans vocem. Placide et tranquille sus cipe per benignitatem tuam, Domine, animas et spiritus servorum et adoratorum tuorum qui ex hac præsenti vita ad te migraverunt: maxime vero ilorum pro quibus et per quos sacrificium hoc oblatum et perfectum est. Memento eorum, quietem illis præsta, et colloca eos in habitaculis lucis, in locis spirituum beatorum, in Jerusalem cœlesti, in Ecclesia primogenitorum descriptorum in cœlis, memoriamque et quietem maxime felicem, per amorem tuum erga homines præstans illis, Domine, concede illis vitam senii expertem, bona non trans euntia, et delicias finem non habentes. Veniam obtineant per clementiam tuam: quietem conse quantur per misericordiam tuam: abscondantur sub alis gratiæ tuæ, neque condemnentur: quia speraverunt in te, et in unigenitum Filium tuum, per quem nos quoque speramus misericordiam con sequi, etc. c Populus. Quietem præsta. Sacerdos inclinatus. Parce, Domine Deus, et dimitte omnes iniquitates nostras, et illorum, ne que illas imputes, quia non justificatur in conspectu tuo omnis vivens, neque ullus est purus a sordibus, et maculis peccati, nisi tu, Domine. Obsecramus et deprecamur abyssum imperscrutabilem clementiæ tuæ, ut nobis infirmis, et ad. peccatum propensis, veniam concedas per misericordiam tuam, neque dimittas nos in manibus a quibus abripiamur in errorem perniciosum, qui nos ad interitum deducat. Sed concede ut gradiamur in viis tuis, et faciamus voluntatem tuam, invenianjusque misericordiam, finem tranquillum, fiduciamque tibi placentem, et consistentiam absque confusione coram solio ter ribili unigeniti Filii tui, ut in hoc, sicut et in omni bus, glorificetur et laudetur nomen tuum valde honorandum et benedictum, simulque Domini no stri Jesu Christi et Spiritus tui sancti, nunc, etc. Populus. Ut. Sacerdos. Pax. Sacerdos elevans vocem. Doctores, Episcopos, et rectores ovium spiritualium, gregum tuorum sacer dotalium suscipe, Domine, et eos qui cum sancti tate primitias, more apostolico, ceperunt hære ditatis pacificæ, Theologiam scilicet acquisitam sanguine salutari Christi unigeniti Filii tui: eorum qui in Ecclesiis tuis sanctis explicaverunt verbis, gloriam magnificentiæ regni tui gloriosi, et super fundamentnm fidei ædificaverunt scientiam univer sam veræ religionis, salubremque doctrinam: ut per intercessiones eorum puras et acceptabiles, Domine, non relinquas nos expositos insidiis et decipulis erroris multiformis dogmatum reproban- signat Oblatam. dorum: verum per doctrinam patrum illorum no strorum beatorum, confirma nos, et fidem illorum funda in nobis, bonisque eorum eos dignos effice et cum illis referemus tibi gloriam et gratiarum actionem. Populus. Amen. Sacerdos inclinatus. Ut etiam eorum memineris, qui ex hac vita ad te migraverunt, te deprecamur, Domine, Sacerdotum et Diaconorum, qui coram altari tuo, Sacerdotio et ministerio functi sunt, cum puritate et sanctitate: Subdiaconorum, Lectorum, Religiosorum, Monachorum, et omnium eorum, quos unusquisque animo suo designat. Populus. Kyrie, eleison Populus. Et cum spiritu tuo. Sacerdos. Misericordia Dei, etc. Populus. Et cum spiritu tuo. Diaconus dicit Catholicam. Sacerdos frangit et Diaconus. Angelus. Sacerdos dicit Orationem ante Pater noster. Vere enim et absque dubio, tu es Pater sanctus Filii sancti, qui sanctitate æqualis est cum Spiritu sancto qui perfecte et cum summa potestate in sanctis requiescis, et perpetuo sanctificationes eo rum qui te sanctificant suscipis. Tu es fons inco lúmitatis, et origo auxiliorum, tu es genitor mise ricordiæ, et pater clementiæ, miserator, fautor, adjutor et auxiliator, curam habens pauperum, et refugium afflictorum, comes itineris navigantium, portus et requies jactatorum, refugium peccato rum medicus bonus infirmorum: qui amas la crymas pœnitentium, emundator sordium, in illis
qui inquinati sunt, largitor donorum, thesaurus divitiarum. Tu ab initio, ab æterno, a sæculo et perpetuo, sanctus es, plenusque sanctitate, saneti ficator et perfector sanctorum, et nos glorificatio nem, hymnorumqne decantationem offerimus tibi eam ipsam quam a Filio sancto tuo, Filio tuo di lecto amanter didicimus: petimusque ut nobis omnibus præstes, ut corde puro, sed ardenter suc censo per zelum laudabilem, orationes et depreca tiones nostras coram te effundendo, cum mentium illuminatione, animorum castimonia, linguarumque triumphali laudatione, clamemus ad te, oremus et dicamus, Pater noster qui es in cœlis. Populus. Sanctificetur nomen tuum. Sacerdos elevans vocem. Ne, Domine, permittas nos jactari vexationibus mundanis, sive diabolicis, ultra id quod possumus, ita ut omnino in infirmi tate, ægritudine et confractione cordis simus, et a domestica familiaritate tua alieni efficiamur, si nostri curam non habueris. Ne sis imunisericors, Domine, neque avertas faciem tuam a nobis, neque procul facias auxilia tua; sed aspice nos, et mitte gratiam tuam ad nostrum subsidium. Ab omnibus criminibus libera nos, neque inducas nos in tenta tionem, quia tibi est potestas, et imperium æter num, et tibi gloriam et gratiarum actionem refe rimus. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Diaconus. Ante susceptionem mysteriorum isto-C rum sanctorum, quæ oblata sunt, iterum coram Domino misericordi capita nostra inclinemus. Populus. Coram te, Domine. Sucerdos elevans vocem. Cum omni natura et creatura cœlestium et terrestrium, quæ te adorat, Domine, ut animo concipimus, nos quoque adora tionem veram cum cervicis demissione tibi offeri mus; et a summa charitate tua postulamus, ut il lumines animas nostras veritate tua. Munda nos byssopo tuo: sanctifica nos sanctitate tua: converte nos ad timorem tuum, placeat tibi ut mittas nobis benedictiones tuas, et in hunc modum atque talibus bonis locupletans nos, ne permittas, ut rei acceda mus ad communionem hanc vivificam corporis et sanguinis unigeniti Filii tui, per quem et cum quo te decet gloria et imperium cum Spiritu tuo sancto. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Populus. Et cum spiritu tuo. Sacerdos. Sit benedictio, etc. Populus. Et cum, etc. Diaconus. Cum timore. Sacerdos, Saucta sanctis. Populus. Unus Pater sanctus. Diaconus. Stemus decenter. Populus. Gratias agimus. Sacerdos. Juste et secundum veritatem, valde que rationabiliter, debentur magnificentiæ tuæ laudes omnes indesinentes, hymni et exsultationes triumphales, quia nos fecisti dignos per clementiam tuam dono hoc bono, et cœlesti, alimenti hujus iu corruptibilis: rogamusque amorem tuum erga ho mines ineffabilem, ut non convertas festa nostra in luctum, neque cantica nostra in ejulatum, neque dejicias capita nostra coram judicio: neque erube scamus in die novissime, in quo unusquisque con gruam remunerationem accipiet; cum Angeli in timore consistent, et unigenitus Filius tuus judi cabit. Sed quemadmodum summe misericordem erga nos te exhibuisti, parce pusillanimitati nostræ, miserere infirmitatis naturæ nostræ, non in judi cium, aut condemnationem reputans nobis hoc munus tuum, sed ad sanctitatem, et vigilantiam et viaticum salutis nostræ. Et te decet gloria, honor, et imperium, simulque unigenito Filio tuo et Spi ritui sanctissimo tuo. Populus. Amen. Sacerdos. Pax. Populus. Et cum spiritu tuo. Diaconus. Post, etc. Populus. Coram te. Sacerdos elevans vocem. Tibi qui genitus es ab æterno, ex lumine æterno, et incarnatus es absque ulla mutatione, ex utero virginali, gratias agimus, et ut requiescat dextera tua super nos omnes per petuo, postulamus. Sacerdotes altaris tui gloria affice, et ministrantes tibi in honore constitue. Seues mansuetudine orna et adjuva; impetus ju venum coerce; pueros educa in modestia, et ad sunimum scientiæ apicem perducito. Sana, Domine, infirmos, ablue maculas peccatorum; obsigna cruce tua virgines; custodi lectum conjugatorum; mitte egenis saturitatem; esto orphanorum curator, et confortator viduarum. Parce illis qui acceperunt corpus tuum; et eos qui biberunt ex sanguine tuo, perfecte purifica. Benedic illis qui per crucem tuam salutem consecuti sunt; sanctifica etiam agnos gregis tui, oves tuas adduc ad ovile tuum: agnos tuos in doctrinis tuis confirma, unumquemque in gradu et ordine suo visita, per misericordiam tuam. Nos autem, Domine, servos tuos, et sacerdotio fun gentes tibi, dignos effice visione tui; nos omnes adduc ad habitaculum tuum; mentes nostras firmas effice in dilectione tua; oculi nostri videant maje. statem timendam tuam; ora nostra repleantur san ctificationibus tuis; labia nostra, Domine, laudes tuas pronuntient, Patrisque tui benedicti et beati, et Spiritus tui, vivi, sancti, vivificantis et tibi con substantialis. Populus. Amen. Diaconus. Benedic, Domine. Sacerdos. Benedic omnibus.